CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 655296 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/655296.

Nodus 655296 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA IV. PEREGRINANTES Haec quoque stultitiae accessit pars magna recenti, Maecenas, longo et radices egit ab usu, Imberbes pueri quod vix custode remoto Trans mare mittuntur, multasque jubentur adire Gentes, et peregre multas errare per urbes. Nempe ubi vix Sophiae, atque opera est navata Mathesi, Lineolaeque omnes, numerique, et calculi, et omnis Formula ubi aequandi percursa est, atque ubi abunde Barbara verborum est, atque importuna supellex Collecta ad speciem, et linguae mandata volucri; Ocyus implumis Sophiae de nidulo alumnus Evolat, et caelum sublimi vertice tangit, Materna in pluma, et Laribus si forte paternis Doctorum repetendo imitetur verba Sophorum, Radices, blateransque cubos, quadrata rotundis Miscens, cumque acido et fixo gas aere jactans. Psittacus humanas sic reddit gutture voces, Et nostro infelix laudatur Simia gestu. Jamque age, rumpe moras, puppim conscende paratam, Fortunate puer: contraria littora carpe, Mutatoque animum veterem simul exue caelo, Atque alius, meliorque redi. Ne parce labori Interea, et gentes properas dum visere, et urbes, Explorare hominum mores, artesque memento. Quo censu populi, quali stent milite vires, Servitione gravi duro sub Rege premantur, An mage libertas jure omnibus imperet aequo: Ecquis Apellea unicuique est finis in arte, Disce, et Phidiaca quam magnus in arte Canova. Quis lunae, solisque vias, quis sidera noctu Vestigat prono percurrens tramite caelum Astronomus. Celsas etiam tu scandere turres Aude, ut Pleiadasque Hyadasque, et Orionis ensem, Arcturumque scias liquido dignoscere caelo. Sic te multa virum, multa et prudentia rerum Tollet humo, et populo secretum parte locabit Summa, primores inter, famaeque beabit Nectare, erisque bonus, sapiens, et fortis, et acer. Sed quid me vana lacto spe credulus? An non Sensisti, quali ludamur imagine rerum? Frontis prima fides simul et me decipit, et te. Omnia quippe redux haec nostra fefellit alumnus Auspicia, et monitus praeceps elusit inanes, Nonne vides, quae illi circumdet fascia collum, Comprimat elisas quantoque volumine fauces? Et longum involvat mentum: propera, atque Machaon, Si quis ades, fer opem: jugulum nam angina misello Praefocat: velit hac quis bellulus arte videri? Aspice ab auriculis ad malas usque genasque Hispida tonsoris digitos ut barba refugit: Cetera pars rasa est, vel vulsa, aequataque vitro. Dimidio et verpus vultu procedit alumnus Judaei in morem, Solymis quem denique jussit Vana superstitio vitae male facta piare. Trajecto ingenuas auro quis perforat aures? Caribus atque Syris olim venalia signa Haec fuerant domino imposita a mangone sub hasta: Nunc tu servilem circumfers laetus honorem. Caesaries cur nulla caput componit honestum? Tonsa coma est: serviliter hoc quoque: vertice raso. Fallimur hic, magno hercle et fallimur intervallo! Nunc forma nova forma datur: datur altera pulcri Nunc species. Est haec hirto coma curta capillo Docti opus artificis, cui non vulgare ciniflo Quisquam de trivio studium, impenditque laborem. Ille igni domuit crines, et finxit acu, ille Crispavit, temereque dedit sine lege vagari, Ille superfuso madefecit nectare citri. Dextra manus duro moderatur robore clavam, Gestamen, Polypheme, tuum, exuviasque latronum! Quod si forte illam, qua Sequana labitur, urbem Galligenas inter cupidis tantisper ocellis Vidit, Sequanicoque ocreas si tingere coeno Forte datum est, tunc ex omni jam parte beatus Nugacis populi pueriles spongia mores Combibit, atque refert primores veste cinaedos. Ridiculus duplicem stupa confringere gibbum, Atque soloecismos patria intorquere loquela Undique quaesitos, patriisque innectere verbis Murmure barbarico voces, et inhospita dicta Nescio quid blaterans stridens discors et acutum, Quale manu resonant tironum exercita plectra Nocturnique gemunt feles per tecta domorum. Curta toga est etiam: summo toga poplite nodos Vix aequat, femorisque decus juvenile recludit. Pro tunica incipiunt longae ipso a pectore bracae Demissae ad suram, talos et ad usque reductae. In bracis belle puerili exercita ludo Laeva latet clam, et odoratum bibit uncta teporem. Denique in argento argutus pede calceus haeret, Vel geminum crus nigra brevi tegit ocrea aluta. Non visu horridior, non villis foedior atris, Promissa barba, nodosae stipite clavae, Crinibus impexis horrendo egressus ab antro Semifer Ausonios Cacus terrebat agrestes. Nullus et a gelida quondam deformior Arcto Barbarus Italicas miles vastaverat urbes. Hi tamen arrident cultus: atque hac sine veste Nemo placet sibi: sunt ista nunc arte cinaedi. Ergo his deliciis ornatus barbaricaque Veste beatus, Romanam audes praepete lingua Fastidire togam, cultusque horrere Latinos, Romuleae media egestus de faece Suburrae? Et propter barbam, et baculum, gibbumque coemtum Vis Gallos inter numerarier hybrida? Pennas Pavoni quae deciderant collegit, et his se Graculus ornavit, mireque sibi placuit, ceu Nunc tibi tute places, vel plus, sed versicolore Speravit frustra Junonem fallere cauda. Jamque tibi licuit cognoscere ab ungue leonem, Quaeque fuit longae utilitas et summa viae: sed Nil te nosse putes, nisi verba audire loquentis, Ingeniique aciem a dictis deprendere detur. Magnum in primis, si meminit, quo quaeque theatro Vocalis Phryne cecinit, saltavit Orestes, Quosque procax egit decies Arbuscula mimos. Nam neque Melpomene tragicis lacrymosa querelis, Nec potis est ullo tetigisse Thalia lepore Arcadici juvenis mentem, et Baetica corda. Impuri vix mente sales mansere reposti, Scurrilesque joci, et Davo dicteria digna, Callidus in scena quae fudit servulus actor, Ridiculus varium tunicae illevisse colorem, Ligneo et accingi gladio, leporemque galero, Et capiti nigrum personae imponere rictum. Jamque age, si qua potes, visa aut audita referre Ne pigeat. Nil vidit, nil sensit, meminit nil Truncus iners! inter caupones et meretrices Vita fuit misero, inter lustra interque popinas. Sed ne cum puero dure, aut egisse severe Forte tibi videar, jam illud concedo libenter, Ut quaecumque velit nobis mendacia narret, Fingat inauditas ut res, incredibilesque. Hoc vetus est dudum, a longe venientibus ut sit Jus, patriae postremo ubi in otia tuta recedunt, Res, loca, personas omnes, et tempora in unum Structa Chaos miscere, et per mendacia mille Auribus, ut pecudes, indoctum ducere vulgus, Seque suis ipsos dictis inducere testes. Delirae mirantur anus: it fabula discors Inter nutrices trimis cantanda puellis, Nocturnosque loco lemures depellere certat. Quid miserande taces, oculisque errantibus alte Suspicis in caelum interdum, modo lumina terrae Defigis, patulique stupes hebete oris hiatu! An ne hoc forte potes? Mentiri non datur uni Ergo tibi? Quotus hoc sibi quisque negavit ineptus Atque audax? Impune erit. Aude. Atque hoc quoque nescit. O stipes vere ficulnus, inutile lignum! Tunc ira pariter, motusque pudore superbo Extemplo coenam multis indicit amicis Magna sui pateras inter monumenta daturus. Adveniunt plures: discumbunt. At pater et Rex Coenae, Lucillae clam multa locutus ad aurem, Multaque subridens, multa et ridere paratus, Magna exspectanti similis jubet, ocyus illa Ut patinae tollat majoris operculum, et intus Servatas epulas in primis gnava ministret. Vix patinae admovit digitos, vesica suilla Evolat in caelum subito, et laquearia tangit. Et nunc descriptos huc illuc fertur in orbes, Pendula nunc medio libratur in aere, qualis Stare loco visa est tellus, errare Cometes. Alta supervolitat capita, affectatque lacunar Fumosum sidus, caeli incrementa recentis. O salvete sues! jam et vos dare sidera caelo Fas, docti poterint quae dispexisse Conones. Omnibus interea domini mens conscia vultus Deliciis perfundit: plaudit, et ore renidet, Seque probat tacitus. Gas inflammarier aptum Convivae inclamant multi: pars maxima rident, Atque in herum multa, in Lucillam multa jocantur, Et calices poscunt. Quidam ut memorabile factum Vidit, et agnovit doctrinae exemplar acutum, Servavit Satyris non vulgo digna reperta. Impermissa negant Superi mortalibus aegris Gaudia stare diu. Plausu in medio atque triumpho Nam domini subitus pallor convertere vultus: Ille graves gemitus ex imo mittere corde, Questu implere loca, et flere ut puer. Heu furit acer Ossibus, invalidosque dolor depascitur artus. Intercepta jacent convivia. Cladem inopinam Condoluere pii, lacrymasque dedere sodales. Protinus accelerant famuli, stratisque reponunt. Accersunt medicos. Exploravere jacentem Ut medici, promunt ferrum, membrumque recidunt, Quod laesum est, vitamque indigno vulnere servant. It capitis minor, atque, ut iniquae mentis asellus, Infelix dominus demissis auriculis, et Transit ad eunuchos quondam vir, nunc spado factus. Hic finis curarum, haec magnae meta viai!