CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 652603 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/652603.

Nodus 652603 in documento rastic-dz-c.xml


SATYRA I. AD C. CILNIUM MAECENATEM PROOEMIUM Cui magis urbanum donare novumque libellum, Quam tibi, Maecenas, deceat? quem optare patronum Moratis Satyris malim, castaeque Camenae? Primum ob amicitiam patris, atque tuam, patruique; Tum quia tu vitia aetatis patienter, et urbis Haud perferre vales, hominumque nocentia saecla Odisti tanta merito correptus ab ira, Ut miseros igni aut cupias deperdere ferro. Quod simul et mecum facis, et Jove credis amico: Atque hoc principium, hoc caput, haec mei origo libelli est. Donec erunt homines, vitiorum uberrima semper Messis erit: cognata lues mortalibus haec est. Quam neque de virtute diu et praeclara locuti Philosophi evellant animis, neque saeva securis Lictoresve tui, Dictator, tollere possint; Ut medici mortem et duros avertere morbos Corporibus nequeunt, curvamque arcere senectam, Etsi aliquem interdum casus sanaverit aegrum. Sed nostra haec aetas mihi non peccare videtur Improbitate adeo, pravorum et amore scelesto, Multa licet toties multi, et foedissima peccent: Nec magis improbitas vitiis nos praegravat, audax Quod fur est Verres, homicida Cethegus, adulter Clodius, expilatque Deum quod fana Sacerdos, Quam quia, non alias ullo umquam crassior aevo, Stultitia incubuit domitum bacchata per orbem, Pinguiaque ignavo diffudit regna veterno. Hinc incerta animis vertigo, nullus honesti Sensus, nec pravi, atque acies lentissima mentis, Ut vix judicio dicas distare ferino. Quod si stultitia errat non sanabile vulgus, Tanto tene putas errori posse mederi, Si gravia incessas scelerum probrosaque monstra, Singulaque excutiens percurras, et reprehendas Acriter, et latres, et clamando ilia rumpas? Hoc tu non plus proficias sermone, juvesque, Quam si fors caeco palantem errore viarum Deprendas noctu hac illac discurrere turbam, Et magna horteris moneasque capessere veram Voce viam, sua si cupiant ad tecta reverti, Nec tamen accensa dispellas lampade noctem. Nempe sinistrorsum praeceps hic, alter abibit Dextrorsum: hic nequeat plantas evellere coeno: Incidit in fossam hic: rapit illum vortice flumen. Quippe mali fuerant tenebrae causa. Ergo age missa Cum vitiis pugna, ad causas accede malorum, Si prodesse voles, et stultitiam pete telo, Et caput Herculeo ritu septemplicis hydrae Dejice, non longae fer vulnus inutile caudae. Hoc Satyras tentare, tibique inscribere librum Me jussit, cujus ratio exponenda, priusquam Ingressus pleno dem vela tumentia Nereo. Non mihi consilium est, scelerum foedissima quaeque Elatrare palam, aut saevum intorquere flagellum, Deque Numae populo quemquam arripuisse viritim Lucili ritu. Turpe et pariter facile hoc est. Praeterea vetus haec nimium, cantataque pridem Omnibus et lippis nota et tonsoribus usque est Fabula, quis viduam praegnantem fecerit heros, Quique fuit moechus post Stoica verba Sophistes, Cetera de genere hoc seges est ditissima, semper In promptu, solum messoris et indiga falcis. An populo misso proceres mordere, patresque Romanos suades? Igitur Praetoribus audax Insiliam, atque triumphalem deponere laurum, Et se a criminibus jubeam purgare patratis, Confisus pedibus senis, et vindice Phoebo? Hoc ego non faciam sanus: quamvis neque durum hoc, Nec sit difficile. Atqui quod caput omne, reique Totius est summa, hac re nil minus utile. Nulla Notior in vulgus manavit fabula, quam Argis, Persepoli, Romae, Thebis, Lacedaemone, Athenis Persimiles proceres compto esse novoque libello, Cui titulus minio est et pumice mundus et auro: Quem si introspicias penitusque evolvere pergas, Invenias priscis deplorata illa tragoedis, Concubitum Oedipodis, mensas irasque Thyestae, Unum et idem patres peccant, populusque Quirini. Nonne haec Lucili post carmina prima poetae Dente Theonino rabieque momordit amara Longe ultra legem senior Juvenalis honesti? Perlege vatis opus, nostrique ediscito ab illo Temporis historiam: modo tantum nomina mutes, Res eadem mansit, rerum et mansere colores. Visne haec ut repetam rursum, crambemque recoctam Apponam, et stomachum moveam bilemque legenti? Quid, quod et haec altis animo radicibus haeret Dira filix, satyris et desperanda Poetis, Neu ferro, sed vix igni cessura? Minores Decertemus, age, e multis evellere spinas Paulatim, tortis quae non ita plexibus haerent, Vellentisque manum facile, digitosque sequentur. Quippe aliis inhians non istis nostra libido Indiget urticis, quas non natura creavit: Atque adeo caecae vanissima somnia mentis Et deliria sunt nulli cedentia monstro, Exemplo quaecumque malo jam publicus usus Sancivit, servumque pecus formidine risus In vitam invexit. Tota haec de matre supellex Stultitia est. Risu arguto compesce superbam Stultitiam: solo malesana superbia risu Frangitur: hanc tu ridiculam per compita traduc, Per vicos, depectendamque dicacibus offer, Ut sibi ne placeat, rideri ubi coeperit, atque Monstrari digito, quam intus sit turpis et excors. Hinc mihi non famoso incessere carmine quemquam Mens est, aut opprobria rustica fundere, multo Ut vino solet aut vappa prolutus agaso. Versibus obscenis quin nullus erit locus hic, nec Ingenuam puer a nostris sermonibus aurem Torqueat, aut natae timeat matrona pudicae. Sed color urbanus Satyrae inducetur honestae, Si parvis vitiis porro, et mediocribus illis, Quorum vix pudeat quemquam, pigeatve parumper, Adspersisse salem, Momo adspirante, licebit. Quis vetat interea ridendo dicere verum, Et quantum potero fungi vice vatis Horati, Illiusque modis in corda irrepere sensim, Salsaque furtivo praetexere carmina risu? Comica materies Satyris et vis erit. Atqui Argumenta jacent communis in ordine vitae. Si dabitur pedibus soccos aptare decenter, Urbanumque salem a lautis quaesisse Carinis, Si nihil obscurum, durumque morabitur orsi Coepta operis, si laeva excludat lucidus ordo, Si facilis brevitate sua sententia constet, Non ego te, Cilni, verear censore, nec uti Judice, patrono pridem usus: nec mea scripta In tunicas piperi, aut ibunt in pallia scombris. Incipiam... Cecidere manus, viresque parantem Defecere statim... Provisae copia frugis Ante oculos jacet, et series rerum ordine pulcro Digesta est, propriumque locum sortita tuentur Singula: jamque parata mihi est extensaque tela. At quonam, quaeso, tabula haec pingenda colore est, Illius in solo quoniam stat vita colore? Antiquo sermone novae res, et nova vitae Pandenda est ratio, veterique ignota Quirino. Dandus mobilibus decor est immobilis: atque Ad nova non facilis mihi traducenda vetustas, Quae senibus similis praefracte temporis acti Jura tuetur amans, paretque recentibus aegre. Tentandum tamen est: laus in tentamine multa. Ergo color prisco Latii sermonis ab auro Ducetur, Flaccus quo Virgiliusque poetae Duxerunt Grajas Romana ad carmina Musas, Aurea quoque cohors scriptorum cetera lusit. Sed mihi praecipue Charitum laetabile numen Orandum, multo Charisin mihi ture litandum, Et nudis solida est Charisin ducenda hecatombe. Vos igitur, Divae, solae quia nempe potestis, Ducite, si mereor, facilem in mea carmina Momum. Vobiscum Veneres aderunt, aderuntque lepores, Urbanique sales, festivi gratia risus, Mundaque simplicitas, nudi et reverentia cultus. Vestri fiet opus sic immortale Poetae. Quod si non olli de vestro spiritus ore Caelestisque vigor vestro continget ab igni, Heu! quae mille modis indigna feremus inulti! Vapparum risus, nebulonum opprobria, scurras... Queis scelus auriculas est incestare Dearum.