CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 652308 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/652308.

Nodus 652308 in documento rastic-dz-c.xml


(1) JUNIUS RESTIUS FRANCISCO ET URBANO APPENDINIIS S. D.

Cum diutissime vos apud me exspectassem, neque tamen fati mei iniquitate videre potuissem; statui incommodum istud aliqua exercitatione lenire, neque bonum otium per ignaviam conterere. Quamobrem summum ruris silentium nactus partim inter deambulandum, partim vero inter jacendum ex pedis aegritudine Satyram aggressus sum argumento fortasse novo, et cujus me non poeniteret, si essem mihi conscius, ea lumina orationis, eamque dicendi vim, atque urbanitatem ad illam contulisse, qua dilucide ac festive ea res ornari potuisset. Sed ego potius contra sentio, nempe, quidquid de argumento sit tamen non eo vultu ac colore Satyram meam prodiisse, quem res poscebat; idque mediocritate ingenii mei accidisse, non sum, qui ignorem. Hanc tamen, qualiscumque ea sit, ad vos mitto, ut eam vos attente perlegatis, vestrumque de illa judicium censorio more interponatis. Si in totum delenda videbitur, detur igni utcumque; sin ex parte aliqua, aut inopia, aut importuna copia, vel obscuritate laborare, corrigatur utique ex vostra sententia, quam mihi ut libere significetis, etiam atque etiam vos obsecro. De Satyrae genere verba facere non duxi necessarium esse, cum id vos tum ex ejus lectione, tum ex notis dispicere possitis.

Vos tamen mihi rescribite, et valete. Dabam Canosae VI. id. Novemb. MDCCCVII.