CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 650098 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/650098.

Nodus 650098 in documento didacus-p-blasio.xml


Didacus Pyrrhus Lusitanus Dominico Slatariccio, Patavinae scholae rectori et equiti splendidissimo S. D.

Divi Blasii, urbis vestrae custodis, vitam et res magnifice gestas heroico carmine complecti nuper agressus sum nulla sane ambitione, a qua natura vehementer abhorreo, nec quod ex eo labore fructum me posse aliquem aut nominis splendorem consequi sperarem; ea enim merces a magni nominis poetis iure expectari solet. Sed cum animus in otio esse nequiret et tua insuper adhortatio, quae maximi semper ponderis apud me fuit, accederet, experiri libuit, an cum musis, quibus olim adolescens multum operae impenderam, provectiori aetate amicitiam pene renuntiaveram, iam senex et valetudine impeditus in gratiam redire possem. Et principio quidem res ipsa satis ex animi sententia procedere videbatur, carminibus nec invite, nec nimis dure fluentibus. Sed ubi opus nescio qua de causa intermissum post aliquot dies repeterem, dici non potest, quam ea ipsa, quae initio tantopere placuerant, non modo displicere, verum etiam putere coeperint. Ut enim permulta omittam, quae an eruditas aures implere possint, dubito; abest sane dulcis illa et concinna dicendi suavitas, absunt ea orationis lumina unis tantum Italis scriptoribus meo quidem iudicio concessa. Quare non mediocris timor me incessit, ne, cui ego divo meis carminibus laudem afferre cuperem, eundem pinguesonans poeta insigni aliqua iniuria afficerem, cum praesertim praeclarum illum libertatis vestrae conditorem atque vindicem altioris tubae praeconio dignum esse nescius non sim. Utcumque tamen primus liber ad umbilicum perductus est, quem ad te mitto, ut si iudicio tuo dignus videbitur, qui lucem aspiciat et in ora hominum veniat, emittatur tandem et auctori suo ad cetera scribenda (supersunt enim non pauca) gradum animumque faciat. Sin minus, id certe emolumenti ex parum fortunatis vigiliis consequemur, ut hoc velut abortivo partu suppresso animum ad magis fructuosa negotia applicemus. Vale.