CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 649021 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/649021.

Nodus 649021 in documento sobota-i-epist-1453-06-30.xml


1453-06-30, Tragurio, ad M. Vallaressum Johannes Sobotae Mapheo archiepiscopo Hyadrensi.

Multis de causis, vir clarissime, Stephanus Cige a me et diligitur et amatur; qua ex re maiorem in modum te rogo atque etiam rogo, ita illum suscipias, ut intelligat meam commendationem apud te tantum et ponderis et auctoritatis habuisse, quantum scribens confidebam. Habet causam (ut opinio mea fert) iustam et virtute tua dignissimam, umbra tantum tui presidii facile defendi poterit. Et quia virtus tua preclara, in multis magnisque rebus mihi cognita ac spectata est, sibi suasi ut omnem spem in singulari ac prope divina virtute tua ponat, nec aliunde auxilium presidiumve speret.

Vale, et vivens gloria tua fruere. Ex Trag. pridie kalendas Julias [1453.] Str. 57.