CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 647619 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/647619.

Nodus 647619 in documento crijevic-s-biblioth.xml


FLORIA DE ZUZORIS

Solent principes viri in pomariis, in pinacothecis aedibusque operam dare, ut in aditu ipso atque vestibulo vel tabulae graphice depictae, vel signa docta manu efficta, vel aliud insigne artis opus locetur, quo nempe spectatum adeuntibus statim in propylaeo speciosae res illae ad oculos veniant eorumque animum occupent; fit enim inde, ut attonitis et in admirationem iam traductis atque voluptate affectis caeterae loci partes, etsi quaedam non omnino admirandae, admirationi sint ac voluptati.

Id a me, ne cogitante quidem, sed casu et ex ordine illustria doctorum hominum nomina referente iam factum adverto, qui in alterius huiusce tomi initio, quasi in limine rem admodum speciosam, doctissimae scilicet poetriae lectissimaeque matronae, quae se mihi laudandam offert, nomen, suae olim Patriae ornamentum, seculis deinceps omnibus praedicandum exhibeo. Floria de Zuzoris olim non modo Ragusii, sed in tota fere Italia poeticae artis laude notissima ea est, ad quam laudandam aggredior.

Neque vero oris eius pulchritudinem et vultus venustatem, quamvis specie ad miraculum exculta fuisse perhibeatur; non castos mores atque pudicitiam, qua omnium seculorum matronis in exemplum proponenda videbatur, ut illud poetae illi merito ascripseris: Hac condiscipula, vel hac magistra Esses doctior et pudica, Sappho (Martialis, liber X, epigramma 32)1 non artes illas, in quibus muliebre studium se exercet, praesertim acu pingendi, quam eximie profitebatur, commendabo, id illi cum multis commune; neque enim adeo difficile est et pulchras, et pudicas, et industrias mulieres, praesertim matronas, reperire. Quod singulare, quod proprium decus eius fuit et ad mulieres, ut ita dixerim, non pertinens, illud laudabo. Sed primum omnium nobilissimae poetriae genus referendum mihi est.

II. Itaque Franciscus Zuzoreus, Blasii filius, Floriae pater, vir ex civium ordine, cum opibus, tum cultu et vitae honestate admodum spectabilis Ragusii, uxorem duxit in patria Marinam, Petri Radalei, honestissimi civis, filiam, ex qua multos utriusque sexus suscepit liberos. Nos ex maribus suo loco laudabimus fratrem Franciscum, Capucinum caenobitam, virum clarissimum; at vero sex ei natae sunt filiae, quarum Margarita, natu minima, nupsit Ragusii Hieronymo de Primis, Benedicti filio, quatuor Anconae, in qua urbe post susceptos omnes fere liberos, quam ob causam plane ignoro, sedem suam domumque locaverat Franciscus, nobilibus viris in matrimonium collocatae fuerunt, nempe Nicolea Camillo Gabriellio, Lucretia Paulo Torreleonio, Elisabetha Petro Gentili Bonarello, Catharina Iulio Armentico; at Floria inter filias Secundo loco nata cum Bartholomaeo Pescionio Florentiae nobili genere orto matrimonium iniit, verum Ragusii, nam syngrapha, quam pactum matrimoniale vocant, Ragusii scripta fuit ibique in publicas tabulas relata XIV Kalendas Martias anni MDLXXVII.

Cum viro Florentiam se contulit Floria, ubi Etruscam linguam brevissimo tempore egregie didicit, ut in Etruria nata videretur, caepitque ea lingua versus edere, quae prius, Illyricis addicta Musis, multa Illyrica carmina elegantissime ediderat.

III. Etenim ingenio erat facili ad condendos versus, prompto, acuto, ut in Musarum sinu educata videretur. Epigrammata eius, quo carminis genere maxime delectabatur, stylo adeo eleganti confecta, adeo argutis conclusa sententiis feruntur, ut vix in viro atque poeta exercitatissimo aliquid tale desiderares. Porro docile ac perspicax ingenium, insignis eruditio atque elegans cultaque dicendi copia in muliere si reperiantur, magnam profecto illi omnium et admirationem et benevolentiam iure merito conciliant. Enim vero litterarum studia in eo sexu nemo exigit, nemo desiderat, qui communi omnium iudicio pro libris ad acum et colum, pro schola ad textrinam amandatur; hinc si litteras colit mulier, supra sexus conditionem elevata, virum agere creditur. Sane in Floria ea vis ingenii; is litterarum amor, ea poeticae facultatis praestantia, ea bonarum artíum peritia enituit, ut si in viro, etiam assiduis studiis addicta reperiretur, admirationi esset. Hinc facile intelliges, quare summorum ea aetate virorum et admirationem et benevolentiam sibi conciliaverit merueritque summis etiam laudibus celebrari. Nonnulla laudum eius monumenta placet hic describere.

Caetera, ne longior sim, praetereo.

Sane vero Floriae poemata ab aliquo ex iis, qui eius virtutem summopere mirabantur, collecta fuisse nullus dubito, sed utrum aliquando in lucem prodierint, vel adhuc in aliquo angulo lateant, omnino me fugit. Ubi gentium obierit, ignoro, cum et Florentiae et Ragusii etiam cum viro domicilium habuisse constet. Post virum tamen obiisse et ante Dominicum Slataricchium certum est, nam idem Slataricchius eam ob viri mortem egregio poemate solatus est eandemque vita defunctam alio item Illyrico carmine laudavit.