CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 646628 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/646628.

Nodus 646628 in documento crijevic-s-biblioth.xml


AELIUS CERVINUS

Sublime illud ac fertile ingenium, quo natura, etsi aliquibus noverca, illi profecto munificentissima parens, Aelium Cervinum, Ragusinum patritium, qui primo loco, uti litterarum ratio postulat, laudandus mihi est, donavit, non neglexit ille incultumque ac desertum reliquit, neque eo ad pravos mores facilius combibendos usus est, quod utrumque plurimorum vecordia solet, sed ab ineunte aetate atque a primis fere unguiculis et per omnem deinceps aetatem optimarum artium studiis omnique liberali et digna homine nobili ac christiano disciplina excoluit. In primis autem poeticae operam dedit assiduam certe ac sollicitam adeoque in ea excelluit, ut inter principes suae aetatis poetas numerari, a summis viris coli summisque laudibus efferri meruit. Maurus Orbinus excellentissimum poetam vocat, Nicolaus Gozeus, ille Viti filius, multis nominibus clarissimus, summa Cervinum laude dignum censet. At missis domesticis huiusmodi laudatoribus, quo loco ab exteris, et quidem summis viris adeoque aptissimis ingeniorum ac virtutis aestimatoribus habitus sit, paucis declarare placuit.

II. Marcus Antonius Sabellicus, ubi Sixti IV, Enneades X, liber VIII. summi pontificis, laudes post eius mortem persequitur, ad annum MCCCCLXXXIV: Floruerunt, inquit, Sixto pontifice Delmatici nominis Helius Cervinus Rachuseus, poeta insignis, et Ioannes Gotius orator, eius municeps... Palladius Fuscus Patavinus De situ orae Illyrici, quo in opusculo neminem praeter unum liber 1. Cervinum ex illustribus totius Illyrici viris aut laudavit aut nominavit, post Ragusinae urbis descriptionem haec habet: Verum quum haec proderem, ibi erat Aelius Cervinus, Poeta eminentissimus, cui si priscis temporibus nasci contigisset, quando more hominum comparatum est, ut veteres scriptores novis semper anteponantur, ipse profecto cum antiquis vatibus passim legeretur, tanta est ejus in rebus, quas decantat, eruditio et ea carminis sublimitas.

Hic loci non omnino praeter propositum oblata mihi occasione admonendum duxi lectorem: Michaelem Bonbardi Societatis Iesu in Topographia magni regni Hungariae nonnihil Part. 2 cap. un. segm. 3 num. 1. aberrasse in designanda Palladii Fusci aetate; ait enim illum circa salutis annum MCCCCXLV florentem de ora Illyrici libros duos edidisse; constat autem ex eius verbis iam relatis Fuscum scripsisse tunc, cum Cervinus iam poeta ad summam nominis amplitudinem pervenerat et in omnium ore versabatur, quod ante initium XVI, vel finem XV seculi contingere haud poterat, uti ex die eius natali rerumque gestarum serie mox describenda satis clarum est et manifestum. Id etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit.

Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis eiusque lucubrationibus, quascunque ad manus habere potui, expensis praestare utcunque summique viri res gestas paucis, cum plura non suppetant monumenta, describere proposui.

III. Itaque natus est Ragusii anno Christiano MCCCCLXIII paulo ante Kalendas Decembres patre Lampridio Cervino (vulgo Cerva), viro patritio, matre ex Zamagniorum certe familia, aeque nobili ac patritia, cuius tamen nomen excidit; hinc est quod ipse in oratione funebri, quam suo loco laudabimus, fratrem Petrum Zamagnium, eximium Franciscani instituti virum, fratrem suum amitinum nuncupat; quod vero Lampridio patre genitum dixi, id ex publicis monumentis iustamque habentibus authoritatem adeo certum est, ut nullus dubitandi locus relinquatur, neque omnino verum eum, cum Romae esset, ex academicorum more, ut non nemo perperam autumavit, nomen mutasse, ut qui prius Aelius, deinde Lampridius Cervinus diceretur in gratiam fortasse Aelii illius Lampridii, viri doctissimi, quem sub Magno Constantino floruisse tradunt.

IV. Cum vero adolescentiae annos vix attigisset, a parentibus, qui eius ingenium summopere mirabantur, Romam studiorum causa missus est et forte annum aetatis tertium et decimum agens Sixto IV, summo pontifice, a Stephano Zamagnio, Marini filio, materno ei genere arcte coniuncto, Ragusinae reipublicae ad pontificem oratore ductus anno aerae Christianae MCCCLXXVI. Romae in sacrato nempe illo Musarum domicilio egregiis in omni litteraria facultate praeceptoribus instituendum et amaenioribus, ut per aetatem licebat, disciplinis imbuendum se tradidit. Porro in optimarum elegantissimarumque artium studia totis ingenii viribus incubuit, modum ea in exercitatione nullum agnoscens, uno enim litterarum studio oblectabatur. Poeticae praesertim addictus, illustrium cum veterum, tum aevi sui poetarum lectione, quorum diu noctuque lucubrationes versabat, expleri saturarique minime poterat, quo factum est, ut ea in facultate eximius brevi evaserit, ad veterum elegantiam atque argutum et sublime scribendi genus proxime accedens. In omnium igitur ore, etsi adolescens adhuc, versabatur ipsisque magistris suis, cum nonnisi magnum quid et praeclarum ingenio minaretur, admirationi erat. Ad vigesimum fere aetatis annum Romae moratus est Cortesiorum hospes, uti ipse in epistola ad Paulum Cortesium testatur: Nec reor immemorem, cuius mea Musa benigno Hospitio toties largiter usa fuit. A Laurentio Alterio nobili item hospitio aliquando etiam aeger exceptus.

V. Florebat per idem tempus Romae in Quirinali colle Academia, de qua ipse in elegia ad Blondum: ... Quirinalis docta caterva iugi. Quo ea nomine a caeteris distingueretur, non constat, nam Humanistarum, Linceorum, Fantasticorum nomina, quibus Romanae academiae nunc etiam appellantur, recentiora sunt et nonnisi ad seculum XVII pertinent. Eiusdem academiae tunc princeps Blondus, non certe Flavius, qui editis doctissimis lucubrationibus immortale sibi nomen peperit (hic enim mortem Romae obiit pridie Nonas Iunias anno MCCCCLXIII sex fere menses antequam Aelius noster nasceretur), sed Flavii filius; ille etenim (teste Morerio ex Leandro Alberti) quinque filios reliquit omni liberali doctrina peritissimos et patri non absimiles: Leandre Alberti dit que Flavius Blondus eut cinq fils tous sçavans. Alterum ex iis Quirinali huic academiae eo tempore praefuisse nullus dubito. Sodales vero eiusdem sive, uti vocant, academici Sulpicius Verulanus, Marsus iunior, Pomponius Laetus, Paulus Cortesius, Baptista Mantuanus, Lepidus Sinibaldus, Gaspar Capella aliique doctissimi eadem aetate viri. Hos inter, quamvis minor adhuc aetate, sortitus est locum Aelius, ut in elegia ad Blondum ipsemet testatur: Utque sodalitii delectus et optio praecox Pars ego nunc vestri nuncupor una chori.6

VI. Porro mos erat antiquis eos, qui poetica Ciaconius et Andreas Victorelli in additione in Benedictum XII. arte valerent et caeteris superiores essent, laurea, quae poetica dicebatur, donare eo fere in modo, quo theologiae, philosophiae, iuris peritis insignia dantur, quibus habitis magistri seu doctoris locum nomenque obtinent. Verum praeclara illa maiorum consuetudo paulatim exoleverat et non modo multis intermissa seculis, sed iam fere oblivioni tradita, Benedicto XII, Romano pontifice, renovata fuit, cum anno MCCCXLI Ursus Anguillariae comes et Iordanus de filiis Ursi miles, Romani optimates et tunc Urbis senatores, Roberto, Siciliae rege, curante Franciscum Petrarcham, virum omni deinceps aetate celeberrimum et cum eloquentiae, tum poeticae laude eximium poetica corona ex lauro contexta in Capitolio donarunt. At vero iterum mos ille antiquatus est, nec forte cuiquam post Petrarcham tributa fuit laurea, donec Blondus instaurandum et quasi postliminio revocandum maiorum morem, uti aequum et virtuti debitum statuit. Sic enim illum Cervinus alloquitur: Nunc tibi quae placidas Academia cessit habenas, Qua respirarunt dogmata prisca duce, Vatibus ornandis ritus instaurat avitos Et redimunt priscum laurea serta decus, Hinc desueta diu neglectae munera frondis Digneris sancta nectere, Blonde, manu. - Non votis, non hoc precibus venamur iniquis, Captamus non hoc ambitione decus, Poscimus inviti... Cum vero honor ille uni tantum deberetur, qui caeteris in eadem facultate praestaret, nec vellet Blondus sponte sua cuiquam illum deferre, ne scilicet partium studio captus videretur, stata die complures e sodalibus, qui doctiores videbantur, in arenam descendere iussit, carmine et nobili aliquo poemate eruditionis periculum facturos. Descendit et Cervinus palmamque ex aemulis omnium iudicio retulit, quemadmodum ipse in elegia ad regem Ladislaum affirmat: Nec mea Rachusae merces ingloria venit Manuscriptum, liber 1. E septemgeminis parta corona iugis, Cum modo tot victis rivalibus optio praecox Portarem externus Romula serta puer?

VII. Igitur Blondus ex victoria a Cervino reportata certior factus eum poetam non unum e multis, sed inter paucos praecipuosque primas ferre, communicato cum sodalibus consilio, laurea donandum censuit. Hinc ipse ad illum Cervinus: Elegia ad Blondum Fallor an, ut video, mihi serta virentia nectis Dignarisque meas cingere, Blonde, comas* Quod summi etiam illi viri, Quirinalis academiae sodales, quos paulo ante laudabamus, dignum censuerint eo honore Cervinum, constat ex iis, quae ipse in saepe laudata ad Blondum elegia scribit: Ergo perpetuum sic dona poetica tradas, Teque diu noster principe collis ovet. Praemia laurigeris tribuas gestanda poetis, Quantulacunque aliis praemia, magna mihi. Hoc te Sulpicius pariter Marsusque precantur Pomponiique rogat Musa diserta mei, Hoc mihi tergemini fratres, Cortesia proles, Gaspare cumque tuo, docte Capella, rogas, Hoc et amicorum nulli Baptista secundus, Cumque suo Lepido gens Sinibalda petit. Praecipue studio est cumulandi accensus honoris Farnesius, generis gloria magna sui. Adolescentulus summum huiusmodi in poetica facultate honorem consecutus est Cervinus et annos natus non amplius, ut puto, quam circiter duodeviginti. Sic ipse ad Blondum: Sic viridi lauro teneris donandus in annis Praedicor et placeo pene poeta puer.11

VIII. Exinde igitur laureati poetae nomen reportavit. Luculentum huius rei testimonium habemus ex collectione illa poematum, cuius inscriptio Templum, quae edita in laudem Hieronymae Columnae Aragonensis Octavius Sammarcus collegit atque anno MDLXVIII typis Patavinis mandanda curavit eidemque Hieronymae dedicavit. Enim vero inter varia doctissimorum hominum carmina heroicum poematium legitur Aelii Cervini poetae laureati. Qua etiam honoris nota ipse se cum pluries alias, tum in epigrammate marmori insculpto in aede vectigali Ragusii, quod suo loco exscribemus, ubi initialibus litteris nomen suum apposuit: AELIUS LAMPRIDIUS CERVINUS POETA LAUREATUS.

Parva ea res videbitur, nec in aliqua laude ponenda, cum nulla publica authoritate (cuius est ad quemcunque nobilitatis seu dignitatis gradum promovere) sertum illud tribueretur, sed profecto, si magistrorum atque doctorum gradum magnifacimus, non parvipendenda poetarum insignia, maxime quod cum plausu et gratulatione Romani populi laurea daretur et maximus inde laureato honor accederet; fiebat enim, ut a caeteris, etsi doctrina eximiis, nobili ea nota distingueretur. Unde Petrarcha iam laureatus ad regem Robertum: Novo, inquit, beneficio desertas Pierides obligasti, quibus hoc meum quantulumcunque est ingenium solemniter consecrasti etc, Et urbem Romam, et obsoletum Capitolii palatium insperato gaudio et insuetis frondibus decorasti. Parva res, fortasse dixerit quispiam, sed profecto novitate conspicua et populi Romani plausu et iucunditate percelebris... Ipse etiam Cervinus, utpote qui magni aestimabat se ad eum dignitatis gradum promotum, apud regem Ladislaum ita ea de re gloriatur: Quod mea deductum Tiberino a flumine munus Vecta coronatis Musa propagat equis, Hoc tibi sacramus fidi, rex magne, clientes, Tam procul audita perfruiture lyra.

IX. Ea honoris atque dignitatis nota auctus Ragusium reversus est Sixto IV, Romano pontifice, in vivis adhuc agente; constat enim ex nobilium albo eum XX annos natum Kalendis Decembris anni MCCCCLXXXIII primum in reipublicae comitia admissum. Uxorem deinde duxit Paulam nomine, sed cuius familiae, mihi incompertum. Duas ex ea filias suscepit, sic enim ad amicum: Testor et imbellem sexum, duo pignora, natas. Mariam minorem filiam adhuc innuptam moriens haeredem instituit eique ex omnibus bonis suis dotem conficiendam mandavit, maiorem enim Petronillam iam antea nuptam collocaverat Zachariae Araneo, Nicolai filio, quem in testamentariis tabulis generum appellat. Utrum et masculini sexus liberos habuerit, incertum; certum tamen, etiam si habuerit, diu non vixisse; nam qui in eodem nobilium albo sub die XXX Iulii anni MCCCCXCVIII legitur Matthaeus Cervinus, Aelii filius, tunc et ipse viginti annorum patrio more in comitia receptus, ad hunc omnino non pertinet, cum hic nonnisi quindecim annis natu maior illo fuerit et ille hoc Romae adhuc agente natus videatur. Iuvenis adhuc uxorem itidem iuvenem morte sublatam desideravit, quod ex iis ad regem Ladislaum carminibus constat: Accumulat tantos coniunx miseranda dolores, Quae mihi primaevi floris adempta fuit.

Liber 1. Elegia ad regem Ladislaum.X. Porro ex uxoris morte tantum hausit dolorem, ut iacentem animum nulla omnino ratione confirmare posset; quare rebus humanis utcunque valere iussis, ecclesiasticae militiae nomen dedit, ex Deo, cui se mancipabat, solatium deinceps capturus sacerdotiumque in Ragusina ecclesia, quod canonicatum vocant et solis nobilibus viris aditus ad illud patet, obtinuit. Rem illi copiosam fuisse, pro certo habeo; nam plurimae in publicis tabulis syngraphae descriptae sunt, quas ipse legi, pecuniae ab eo sive mutuo, sive in quaestum datae, quibus bene nummatus fuisse proditur. Podagra diu et saepe laboravit, ita ad Andream, nescio quem amicum suum: Andrea, graviter tuus poeta Aegrescit podager... Et iterum: Tollere nodosam nescit medicina podagram... Id autem morbi genus, non quod intemperate et incontinenter vixerit, sed sanguinis vitio a maioribus ad se transfuso, quasi haereditario iure hausisse testatur ad Marinum itidem amicum suum: Cur non degener, o Marine, cur non Exhaeres fuit Aelius paterni Morbi, consimili tenore cuius Vexatur? Neque enim Venus scyphique Me laesere, sed insitam propagat Pestem nobilitas avita... Cum vero morbi vis ingrueret, animum a studiis aliquantulum avocabat, nullum caeteroquin sibi diem sine aliqua studiorum linea evolare patiebatur. Ludum etiam litterarium ab eo apertum. ubi gentium nescio, discipuli frequentasse videntur, quos inter censendus amicus ille eius Andreas, de quo ita testatur: ... Hunc amem necesse est Olim discipulum meum... Umblae amaenos recessus, ubi fortasse illi praedium erat, animi laxandi gratia cum amicis frequentasse ex elegia discimus, qua locum illum graphice describit, quae sic incipit: O mihi iucundos tecum, Mariane, recessus Nec nisi sedandis ocia nata malis, Ut mihi curarum subeunt oblivia, cum nos Umbla frigidulo mulcet amaena sinu, Cuius inexhausto sic ubere dulcis inundat Vena, nec offensas aequore servat aquas. Namque reluctetur licet obvius Adria, mollem Fluminis occursum littoris instar habet. Nec potis est potus dulces violare marinis Fluctibus et cursum lene fluentis aquae...

XI. Multa scripsit cum metro, tum soluta oratione eaque optima et quae a laureato poeta vix desiderares, qui multis praeterea litteris non esset instructus. Haec inter et heroica nonnulla cecinisse et erotica, praesertim cum iuvenis esset suosque amores vel fictos et ingenii exercendi causa simulatos, vel veros exprimeret, constat ex hisce carminibus et elegiis: Ille ego, magnanimum qui facta attollere regum Et sueram grandi bella tonare tuba, Nescio quo iaceo ... Uror ut Assyriis templis uruntur odores Et volucris nidis uritur una suis, Nec magis ad solem glacies, nec cera liquescit, Cum iuvat et flammas nutrit adusta suas... Nunc licet imperio lascivi ducor amoris Iussus inexperti vincula ferre iugi... Haec tamen ipse libens, nedum patienter inibo, Si dominae fuerit mutua parque fides ... 35 Pleraque tamen eius opera vel vetustate vel hominum incuria perierunt. Quae nostra hac aetate servantur, haec sunt: volumen magnum variorum carminum ac poematum latino sermone, nempe elegos, odas, epigrammata hymnosque cum heroicis carminibus ad veterum poetarum elegantiam atque nitorem scriptis, continet illudque manuscriptum in privatis bibliothecis Ragusii reperitur. Item in Vaticana bibliotheca Romae codex servatur, in quo varia eius opera. Ex eodem codice iussu Stephani Gradii, primarii eius bibliothecae custodis, exscripta fuit oratio, quam Cervinus habuit in funere Michaelis Zamagnii, Ragusinae reipublicae rectoris, cuius initium: Etsi mihi durum atque laboriosum videbatur rectoris nostri hodierna die defuncti in tanta temporis angustia laudationem suscipere... Eius exemplar in Adversariis meis exstat, cum perscripta eiusdem Gradii testificatione, quam hic subiicere operae pretium duxi: Oratio Aelii Lampridii Cervarii in funere Michae Zamagnii in rectoratu supremo reipublicae Ragusinae magistratu defuncti. Etsi etc. Excerpta ex codice bibliothecae Vaticanae sub numero 2939 pag. 113. per me Thomam de Tuliis eiusdem bibliothecae scriptorem de mense novembris 1682 de mandato illustrissimi et reverendissimi domini abbatis Stephani Gradii, primi eiusdem bibliothecae custodis. Ita est, ego Stephanus Gradius, primus bibliothecae Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo sigillo munivi hac die 28 novembris 1682. Haec oratio habita fuit ante annos prope ducentos, quo tempore author eius floruit, ut liquet ex aliis eius orationibus caeterisque scripturis, quae in libro, unde haec extracta fuit, continentur. Qua autem ex causa, quo tempore, quove authore codex ipse in Vaticana bibliotheca repositus fuerit, omnino ignoramus; ex eo tamen, si probe res perpendatur, nonnihil laudis authori accedit, cuius scriptis ibi locus datus est, ubi nihil, nisi emendate et ad lucernam, ut aiunt, elucubratum reponi solet. Utinam porro erudito alicui viro et de politioribus litteris bene merendi studioso in mentem tandem aliquando veniat haec elegantissima Aelii opera e tenebris in lucem proferre typisque edenda curare, quod ipse profecto, si mihi copia fieret, libenter facerem. Ita enim de republica litteraria facili negotio bene mererer, cum et authoris laudi et legentium utilitati non maximo labore quammaxime consulerem.

XII. At vero Cervinus, quemadmodum caeteri omnes docti et de aliquo nomine viri, aemulos habuit censores, aristarchos, momos, qui maxime famam eius et nominis amplitudinem minuere conabantur. Id cum ex elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est: Aelius obscuro tacitus tegor ecce recessu, Nunc de me saltem, livor acerbe, sile. Arbitratus est non nemo eum religiosae vitae disciplinam in caenobio nescio quo amplexum his carminibus motus, quae elegia In detractorem habentur: Nec mea degenerant, ut reris, carmina, tanquam Nunc somno atque epulis, Chare poeta, vacem, Immo per excubias et tot ieiunia vellit Relligio vires attenuatque meas, Infamesque deos, Cererem Bacchumque relegat, Ne vitiet mores luxus uterque meos. Nec patitur mentem pingui torpere Minerva, Indecores abigit regula sancta notas. Sed id a veritate alienum omnino est, triduo enim antequam vita excederet, testamentum condidit, in quo se Canonicum appellat his verbis: Ego Aelius Lampridii de Cerva, Canonicus ecclesiae cathedralis Sanctae Mariae et poeta, memoriae tenens... Carmina autem illa de viro ecclesiasticae militiae adscripto commode accipi possunt probantque, nisi falsus sim interpres, eius aetate canonicos aliosque choro addictos sacerdotes sacras excubias celebrasse, noctu nempe ad decantandas Deo laudes surgere et ad sacram aedem adire consuevisse.

Mortem obiit Ragusii XVII Kalendas Octobris, septimo et quinquagesimo aetatis, humanae vero Salutis anno MDXX, cum paulo ante epigramma illud scripsit, quod in marmore incisum in aede vectigali nunc etiam legitur in haec verba: NVMEN ADORANDVM; FELIX ET AMABILE NOMEN RHACVSAM TITVLO PROSPERIORE IVVA. IMPLE HOSTES TERRORE, FVGA, FORMIDINE, NOSTRIS DA PATEANT TERRE CIVIBVS ET MARIA: DA PATEAT CAELVM: TVTA OMNIA SISQVE SALVTI NAMQVE SALVTIFERVM NOMEN IESVS HABET.

A. S. MDXX. AE. L. C. P. L.

XIII. Etsi autem Ragusii esset, veteres tamen amicos, viros litterarum laude eximios, ubicunque essent, colere minime desiit, quorum nonnullos, veluti extremum huius narrationis actum, hic cum laude nominare operae pretium duxi; amicorum enim, quibus consuevimus, virtus nostrae laudis accessio est, quandoquidem ex veteri paraemia similes aut invenit aut facit amicitia. In primis itaque Paulum Cortesium impense coluit, sodalem suum olim, hospitem et studiorum similitudine acceptissimum, ad quem eius extat epistola, cuius initium huiusmodi est: Ecquid ut ex oculis nostri praestantia vultus, Sic animo pariter fluxit, amice, tuo, An tibi per sensus nostri simulachra recurrunt Quaque potes socium parte videre, vides? Quid tamen officium scribendi cessat amicum, Nec properas gratas reddere, Paule, vices? ... Laurentium item Alterium, uti in epistola ad eundem, quae in heroicis legitur, ex qua haec exscripsi: Parce tui, Laurens, culpare silentia vatis, Ni cupis eiusdem criminis esse reus, Nam duo lustra jere nobis transacta, sodales Ex quo segnities detinet una duos. Nascimbenium quoque, quem vix Nascimbenum Nascimbenium Ferrariensem esse crediderim, qui Ragusii olim rhetoricae praeceptor fuerat scripsitque in libros Tullii De inventione commentarios typis Venetiis editos apud Bologninum Zalterium anno MDLXIII et ab authore ipso Ragusino senatui dicatos; aetas enim vix constare videtur. Ad eum porro scribens haec habet: Si nunc Cimmeriis agam tenebris, Aut ultra Scythiam vagus nivalem, Et monstra Oceani reciprocantis Visam, tam procul immemor nec essem, Nascimbene, tui recens sodalis Verum dignus in intimis haberi . . . Praeterea Franciscum Rogadeum, quem a iurisperitia impense laudat: Francisce, hinc soboles Rogadeorum Nostris sensibus effluis, Quiritum Cum scita et populi rogationes Et praetoria iussa principumque Tot decreta, tot acta, tot senatus Consulta exciderint... Andream insuper nescio quem, virum, ut puto, sicut et caeteros litteratum: Si Leten ego, seu venena potem Tristis mandragorae periculosa Nedum somniferum papaver, essem Andreae memor, hunc amem, necesse est, Olim discipulum meum, paventem, Qui me dictitat et libens fatetur... Vitum etiam iurisconsultum, mihi pariter incompertum; ait enim: Nec Vitum, unanimem meum sodalem, Doctum transeo iuris utriusque? Primum autem in amicorum numero habuit Iulium Pomponium Laetum Salernitanum, quem etiam prae caeteris dilexit, suum olim in Quirinali academia socium, etsi aetate longe maiorem; Laetus enim sub Pio secundo et Paulo item secundo, Romanis pontificibus, Romae maxime floruit praeceptorque fuit Alexandri Farnesii, qui in pontificatu maximo Paulus tertius dictus est. Hunc nempe virum multis editis operibus celeberrimum in primis coluit Cervinus, ad quem ita in epistola: Ergo quis in vitium tam longa silentia vertat, Quis, rogo, desidiam dogmata sacra vocet?... Quae regio nescit tanti nova dicta poetae, Quae magis in toto claruit orbe manus? ... Ergo quod abstineas scriptis, nec inertia suadet, Culpa nec ingenium vindicat ulla tuum ... 30 Eundem laudat, quod Romae theatra aperuerit et comaediarum atque tragaediarum usum iam olim antiquatum instauraverit: Ecce theatrales renovat comaedia plausus, Ecce habitus redimunt tempora prisca suos. Procedit pariter soccus pariterque cothurnus, Hic humilis serpit, grandius ille tonat, Grandius ille tonat reges regumque ruinas, Dulcibus hic pingit verba iocosa modis. Comaedum ridere decet, lugere tragaedum, Tristior hic nobis, laethior ille placet... Quod tamen in vultus audet remeare priores Utraque longaevo musa recepta situ, Rursus et Ausonios pulsant proscenia colles Cui rogo, cui munus tale referre licet? Pomponi inventum est... Ille cothurnatum nam Syrma et prisca reduxit Pulpita, cum soccis conspicienda suis ... Denique, ut missos faciam caeteros, etsi illustres omni liberali disciplina viros, amicissime vixit cum Hieronymo Fracastoreo, Veronense, medico, poeta, philosopho, astrologo et nominis amplitudine et editis lucubrationibus toti orbi notissimo, qui cum eruditis omnibus suae aetatis hominibus litterarum commercium habuisse perhibetur. A Fracastoreo igitur dono recepit Lucretii opusculum emendatum illud et perpolitum; qua de re elegiam scripsit Cervinus laudatque amicum multis clarum nominibus atque pro accepto munere gratias agit inquiens: Qui curat morbos Hieronymus, hoc tibi praestat, E carie versus eruit ille tuos... Versibus hinc praesto est, hinc ille iacentibus aegris Atque instar Phaebi culmen utrumque tenet, Inde prius quam te Ragusam mittere passus, Iam bene purgata labe politus eras, Nam mihi donandum compsit te, magne Lucreti, Sordidulum munus nec tulit esse meum.