CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 642781 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/642781.

Nodus 642781 in documento pucic-k-libellus.xml


Elegia de crudelitate amoris. Quis grauior morbo, quid carcere peius amoris? Quisue Cupidineo saeuior igne focus? Parue puer, quae uincla tuis grauiora catenis? Quodue tuo maius uulnere uulnus erit? Vritur infoelix cum febribus aeger acutis, Ille Macaoniae consulit artis opem. Reditur incolumis tandem, seu desinit esse, Nec patitur tanti taedia longa mali. Denique nullus erit tam diro carcere clausus Quem non longa dies subtrahet inde foras. Aut miser erumpet portas, aut fallet inanes Excubias uigili solicitoque dolo. Alter in Aetneis positus fornacibus ardet, Quem non flamma diu uiuere saeua sinit: Occidit ille breui: nec tot fastigia suffert: Et subito infoelix cogitur igne mori. Fortibus hic laqueis uinctus, duraque tenetur Compede, sed tandem soluere uincla potest. Supplicium uel triste subit uitaeque periclum: Noxia seu subita crimina morte luit. Hic percussa gemit duro praecordia ferro Cruda, tamen medicis uulnera sanat aquis. Hic lapidis uasto premitur sub pondere lassus Cum cadit ex humeris nec graue sentit onus. Sisyphus ipse ualet posito requiescere saxo Montis in aduersum quem graue lassat opus. Et Danai proles solito uacat illa labore Dolia dum fusis uana reportat aquis. Interdum Stygii manes umbraeque quiescunt Nec tenet assiduus Tartara regna labor. Quando blanda Venus miseros non uexat amantes? Quando uincla suis saeua remittit amor? Ille retardantes stimulat deus, ille sedentes Excruciat, semper cogit amare deus. Solicitat stantes, currentes, pungit euntes, Nec sine suppliciis quemque iacere sinit. Ille laborantes stimulis ingentibus urget, Ille quiescentes peruigilare facit. Non medicina leuat quibus addidit ille dolorem; Perpetuo miseros carcere claudit amor. Vritur assiduo Sicula flagrantius Aetna. Quem semel igne suo laesit acerbus amor. Ille Cupidinei cecidit qui cuspide ferri Curauit nulla uulnus amoris ope. Quem Venus implicitum retinet durisque reuinctum Nexibus, hinc nemo liber abire potest. Tristia deposuit nunquam suspiria, sed sic Solicitus curis semper amator erit. Finis.