CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 629443 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/629443.

Nodus 629443 in documento stay-b-phil-rec.xml


LIBER DECIMUS Queis licuit stabili vestigia ponere gressu, Certarum et fixam rationum tangere metam, Sunt spatia illa mihi longe confecta viaï, Et lumen veris praetentum est rebus amicum, Ut nequeant ire inficias, nisi pectora, contra Queis sunt obfirmata, ferinoque aspera cultu, Dignaque perpetua, cupiunt quam inducere, nocte. At nunc multa mihi, quae non ita clara, supersunt Evolvenda; movenda imis est, eque ruenda Natura e latebris, et caligantibus illis, Ad quae non detur, nisi longe assistere, lustris. Hunc etiam juvat extremum imposuisse laborem, Ad vires elementorum et primordia labi Scilicet, unde omnis concreta, coorta que summa est. Noscere quae quanquam certa ratione negatum, Atque eadem veri jucunda luce rigare; At fors non adeo nigrum velamen inumbrat, Prospicere ut nequeamus, et acrem immittere visum, Atque, intervallo vario quae proxima veris Sint, et quae fieri non pugnent posse, doceri: Non tamen ut valeas idcirco protinus illa Verarum in numero rerum, unique ordine habere, Nam fors illusus specie tunc avius erres; Nec contra par sit contemnere, scilicet esse Quae fors vera queant, vacua et dimittere mente; Credendi variis at erit par utier illic Normis, nec varia pendendam non rationes Arte, fidesque minor vel major rebus habenda est Ut fuerint ipsae res in splendore locatae Nimirum vario, minus effulgente, magisve. Siquid in his auctor valeat tamen, innitique Nomine siquid sit magno, si fortior extet Hinc ratio, validis tanquam vibrata lacertis, Expertaque manu veniat si certior ictus, Quis dubitet per et haec vasta, et male tuta locorum Te, Newtone, sequi? cujus gradus altius ima Infigi terra valeat? quis clarius unquam Extulit e tanta rerum caligine lumen? Inclyta quo tua mens prospexit cumque, nec ulla Territa nigranti, nec victa refugit ab umbra, Lux quaedam tanquam sublustri in nocte repente Apparet, retegitque viam, qua accedere spes sit Ad sacros propius rerum ortus, ad ditionem Illam etiam immensam Naturae, abducta recepit Quo sese magis, et longe secreta recessit. Haec propter, vel si Gravitas educta per oras Aetherias, lucis vel stamina dia retexta, Vel nova materiae prius a te multa reperta Munera non fuerint, haec propter sola, maneret Ingens fama tui, et decus immortale laboris, Pectora dum pulchro veri tangentur amore, Doctrinae dum stabit honos, et gloria laudi. Non mortale tibi ingenium, non pectora fraudi Pervia, non talem vafra rear ambitione Unquam inflexum animum, turpique cupidine fractum. Humanis majora ipsum illexisse sequentem Credibile est; quod iter ratio pandebat, adibas Victor, praeteriens retrahentia caetera circum, Sicanias tanquam immotus Sirenas Ulysses Palladiis fidens monitis. Te legerat unum Ante alios, cui prorsus opes effunderet amplas natura; his tu hominum voluisti protinus omnem Munificas agitans curas, ditescere stirpem, Atque potestates nostrae distendere mentis Usque adeo, nihil ut non vincere posse putantes, Confisique ausu irrumpamus in omnia magno. Proin etiam aggrediamur post te, quaecumque latere Perpetuis voluit vel adhuc natura latebris; Et nostro interdum pugnamus marte, sed armis Instructi tectique tuis; se quisque valentem Tanto sub clypei veluti septemplicis orbe Haud minus esse putat, quam cui circumdare Achillis Contigit arma, vel Hercules tractare sagittas Immanes, Trojae fatum crudele ferentes. Jamque per ambiguos calles, lucemque malignam, Si non ad veri fines, ast ad loca sisti Proxima certamus; minus ipse ignota movendo Omnia, versandoque diu facis et subigendo. Proin juvat huc etiam nostras inducere musas, Quo tu cumque praeis, laetae audentesque sequentur. Nonne hoc in rebus fit pluribus, ut videamus Materiem trahere, atque trahi, gravitatis uti sunt, Quas docui, vires, et queis magnesia pollent Saxa, atque electri quae notae a nomine constant. Non arcto nimium tractu distendere sese Cernimus has vires: at sunt, quae non nisi parvo Sic extenduntur spatio, ut percellere nostros Id nequeat sensus, veluti lucentibus esse Quas in particulis monstratum est, quaeque per artem Mutantem saepe, et domitantem corpora flamma Produntur varia rerum ratione modisque; Scilicet ut fit, ubi quid fervet, bullit, acescit, Solvitur effusum, disjungitur, atque abit a se Divisum, sursumve volat, vel conciliatur, Concrescitque cadens, quovis vel denique pacto Mutatur mixtum, concussum, seu calefactum. Aspicies parvas agitari, occurrere partes, Impellique, trahique, fugam tentare, repelli, Jungi, atque aptari nunc his disjungi, et abire relictas. Proinde queas quasdam latitantes noscere vires, Quae brevibus spatiis compellant parvula nexus Corpora inire suos, et certa in vincula ducant. Jamque has ut possis melius deprendere vires, Mecum, age, rebus in his, quae fiant plurima, nosce, Quam varia omniparens agitet natura, struatque. Est quoddam salium genus, intra dolia crustas Quod ducit, circumque cadis latera omnia vestit Accrescens, longo Bacchum si tempore claudant: De vini exoritur natura, glebaque circum Fit lapidosa velut, quo vinum parjete stagnat. Ergo sales prunis siccati, atque aëris auris Expositi post, incipient humescere primo, Deinde liquescere, et ut conspersi solvier undis. At qua sunt illic undae ratione coortae Tam subito? nonne e liquidis fluitantibus auris? Particulas semper volitantes aëre aquarum Nimirum sal iste trahit, densatque vapores, Atque in se recipit, retinetque tenaciter haustos. Natura ast adeo bibula caret aequoreus sal, Atque alii multi, siccatique aëre perstant; Undas quandoquidem nisu caruere trahendi Vim certam cur ille tamen sal haurit aquaï, Nec conviva satur sese rigat uberiori Proluvie, postquam immaduit? quia deficit omnis Ille vigor capta praeda, retinensque tenetur. Quidve aliud jam sit, si non vigor iste trahendi est, (Cum soleat parvo sustollier unda calore In fumos) cur haec vinclis exire retenta Non queat ipsa suis, agitante avulsa nisi igne? Porro sive salis genus est, seu forte metalli Caeruleam ostentans frontem, aut plerumque virentem, Scilicet aut illud scabrae ferruginis instar Prognatum a ferro, aut aeruginis instar ab aere, Grajo deductum quod nomine compellamus Chalcanthum; inde solet subjecto educier igne, Quod vocitant, oleum: liquor est acerque tenaxque. Hic quoque contacto fluidam trahit aëre lympham. Sat sibi sed postquam detractam junxerit illinc, Desinit; at retinet junctam, nec surgere posthac Ni validis raptam flammis permittit in auras: Idem nonne trahens ideo vigor inditus ipsi est? Quin super hoc oleum si infundas fluminis undas, Aspicias aliquo fervere calore liquores, Dum se commiscent; motum calor indicat, atque Motus eas vires, queis conjunguntur, euntque Mutuum in occursum partes utriusque vicissim. Hic liquor, hoc oleum, seu spiritus, undave fortis, Ut dicunt, valido quae surgens ignis ab aestu Guttatim e gelido defluxit fornice, fortis Atque valens, ferri humectet ramenta, rigetque; Haec solvens subito bullit fervore, cietque Motum in particulis ingentem, dum sibi cuncta Intervalla aperit chalybis, penetratque reclusos Incurrendo aditus: ponunt non ante furores, Quam terri partes a sese avulserit ipsis Singillatim omnes, solasque ambiverit unda Undique complexu valido secum fluitantes. Jam non illa potest, poterat velut ante, calore Tolli aliquo; magno vix ferrum liquerit igne. None vides harum veras existere vires Undarum in ferrum, ferrique existere in undas? Istam praeterea fundatur si super undam Nitri sal, pariter bullit liquor hospitis ejus Adventu, sibi dum jungit, solvitque receptum. Supposito tunc igne doma; nitri ocyor aura, Quam solet, insiliet, partemque relinquet, inertem Partem acidam ipsa sui, tantum sociata potentis Parte acida undaï, quacum conjungitur illic Arctius, et nequeat sat utrique quia esse ferendae, Elabi propriam sinit, evehit hanc alienam Ex oleo immisso, atque aequali pondere nitri Flammis suppositis si educas scilicet auram Hanc nitri, multis quae nitri spiritus audit Compositus tenuem ob naturam, Garyophylli Tum super aut oleum immittas, quocumque per artem Aut aliud plantis extraxeris, eque animantum Corpore; misceri simul incepere vicissim; Jamque calent adeo vehementer, ut excita flamma Protinus exsurgat; tanta est vis ista liquorum, Tam ferus incursus violentusque. Ob rationem Hanc itidem nitri compositus spiritus iste Non abit in flammas consperso flore lyaei? Non tonat extemplo, non fulmina jactat in auras Horribili crepitu cum nitro sulphur et illo Cum sale commixtum, quo crustas dolia ducunt? Sulphur enim in nitrum, nitrumque in sulphur, in acrem Immittens se utrumque salem quoque, sal in utrumque, Impete praecipiti sic impelluntur, ut una Protinus omnia eant in flammas, inque vapores, Protinus atque abeant resoluta efflataque in auras. Corpora cum lente solvuntur mixta, calore Lente servescunt modico; ferventior uret Hic tamen, haud adeo si lente solvier illa Contingat; demum extemplo, quae mixta, soluta Si sint, fit validus subito fervorque calorque, Flammaque cum tonitru, cum fulminibus projectis. Sic etiam exhausto, quantum licet, omnibus auris Fornice sub vitri si spiritus, ut modo dixi, Nitri compositus supra fundatur odorum Garyophylli oleum, subitâ omnia discutiuntur Exortâ flammâ, et claudens vas rumpitur ipsum. Sulphuris et crassi quantumvis pulvis, et unda, Ferri et scobs tenuis pariter mixta atque subacta Si fuerint, aliquo post tempore massa calescet Exagitante scobem jam sulphure, flammescetque. Ad se sulphur item fumans trahit aëris auras Alliciens circum; densantur protinus illae, Et figuntur ibi coëuntes, vimque coërcent Sese expandendi subito, velut ante solebant. Certo quod possis tentamine saepe videre, Aëra si longo claudas cum sulphure vitro, Quod supra obstructum, subter mergatur in undam, Separet externas auras quae inducta, prematque Internas paulum; tum sulphur in aëre clauso Accendas radiis speculi de fonte cavata Conjectis super, aut commixta jam scobe ferri. Ut docui; videas minui tum protinus intus Auraï spatium, lymphasque in inane salire; Figuntur siquidem, sobenturque aëris aurae, Ut nequeant porro restare prementibus extra. Propterea terrae scrutantibus abdita ferro Fit subito interdum, ut vitaï copia desit Emissos propter densantes aëra fumos: Fit pariter, pereant afflati ut fulminis aura, Quandoquidem subito circum constringitur aër; Sulphura nam condi terris, extraque volare Saepe opus est, variosque sales, variisque vapores Omnigenos genitis intra expirare metallis. Omnibus expensis ergo, quaecumque per artem De genere hoc fiunt hominum, mirabile non est, Terra ferax adeo cunctus cum rebus abundet, Cur varios passim persaepe exaestuet aestus, Partibus unde suis imis calor, unde claentes Prosiliant fontes, medicusque ebulliat humor, Causaque succendat quae montes ignibus altos, Quaeque locis vim pestiferam progignat avernis; Praeterea cur emittat Scaptesula flammas Interdum subitas, aerumnososque vapores, Atque graves nebulas, cur tellus mugiat alte, Atque solo trepidante tremat, cur denique pestes Exhalet calidas ventorum, aurasque necantes, Typhonumque genus, versantesque alta columnas Aequora cum sonitu, tempestatumque furores. Subter sulphureo commixta metalla vapori Quippe haec efficiunt; quandoque tonantia flammam Concipiunt subito, et disjectant omnia circum. Propterea tellus super intremit, atque vacillant Concussi montes, vacuisque innixa cavernis Culmina, saxaque trans aperit quassata viam vis. Interdum vasto diducta patescit hiatu Tum quoque, nigrantesque videtur mittere ab imo Terra orco fumos, tenebrisque offundere caelum. Hi tamen explosis saepe exhalare vapores Possunt trans rarae permulta foramina terrae, Atque improvisum nobis inferre calorem Aëra mutantem subito, ducamus ut aegre. Protinus auraï dempto libramine venti Consurgunt celeri verrentes impete terram, Et tempestatem concinnant undique diram Cum sonitu horrifico; depugnant frontibus omnes Adversis, velut Aeolio diffugerit antro Turba ferox, longum impatiensque fremensque retenta. Tum quoque turbinibus convolvier aëra diris Aspicias; nam qua consumens aëra figensque Ille vapor pergit, circum reparare ruinas Aurae deproperant subitae, et loca inania replere; Idcirco impellunt, impellunturque vicissim In latus, et diro contortae vortice versant, Et versantur, ut in medio proin perstet inane. Propterea aequorei fluctus sorbentur aquarum In vacuum, et magni lapides correptaque tecta, Evulsaque imis sylvae radicibus alte Exportantur eo violenter ab impete terris Spargendae hac illac: intortis cuncta rigantur Guttis in gyrum, et subvectis aequore arenis. Fit, videatur uti saepe et succensa columna Terris e nube inniti, et fulgere maligne, Sulphureumque gravem circum demittere odorem. Clamorem tollunt tremefactae ad sidera gentes, Et votis diram avertunt lucemque luemque. Fit quoque, sulphurei ut volitantes saepe vapores Tempore praesertim, quo siccaque fissaque terra est, Impingant acida in nitri corpuscula, et una Commixti fervore novo magnoque calescant, Suscipiantque ignem; fulgor fit protinus auris, Et caeli hac illac volucri loca lumine tingit. Fit tonitru, densae quod nubes commeditantur, Tela trisulca Jovis fiunt, et missile fulmen, (Proin etiam a terra perhibent quod saepe coortum) Et quidquid liquidis succendi cernimus auris. Nempe acidis itidem quoque foeta vaporibus aura Aëris est, variis fervorem inducere rebus Qui possint, ignemque; ideo est, ignescat ut auris Aes facile in mediis ferrumque, ut flamma creetur Flando, atque increscens sua flando robora sumat, Igneus et noster cordis calor ut foveatur Aëra ducendoque emittendoque vicissim. Nonne vides igitur multis in rebus inesse Principium quoddam, quod non movet ante quietas Particulas, spatio quam cum breviore vicissim Sunt positae; tunc hinc atque illinc excitat illas, Et facit, occursent ut mutua, confligantque Motibus adversis incurrendo, atque calescant, Atque ita correptae violento denique cursus, Concussae, fractaeque ex ictibus, inque minutae Ut fumos flammamque exhalent, atque vapores. Cum natat in lympha ferrum rodente solutum, Ut neque particulas oculis discernere possis, Seque gregare ejus fluitantes, si bibulus sal Jamque liquens Bacchi e testis collectus odoris Fundatur super, extemplo sale lapsa metalla Deorsum praecipitant immisso, et libera vinclis Densi more luti fundum volvuntur in imum, Atque ita comparent forma, velut ante, recepta. Nonne hoc est acidas undas magis esse valentes Hoc sale quam ferro in raptando, proin veniente Post sale, dimisso huc convertat vincula ferro; Sic quoque dimittat ferrum, et magneta resolvat, Aeraque prae ferro pariter contemnat habendo, Praeque aere argentum (pretiosa ut Glaucus ahenis Cum Diomedeis commutans spreverat arma Inscius) argentum ferro tum denique vivum, Aut ferro aut plumbo, pariter commutet et aere. Quod sorbere oleum lymphas ex aëre dixi, Sic sibi conjungit correptas, ut neque flamma Avelli possint subjecta; lymphaque tarde Ascendit fumans atque aegre, nam comitantur Ascendentem olei sublatae denique partes. Qui liquor a fumo hoc constricto deinde fit, idem Ex oleo pariter constat, lymphaeque retecta. Quid facias, lympham ut possis jam cernere seorsum? Ferrum, aut aes, Bacchive salem, quem diximus ante, Immerge, et rumpes connubia protinus illa; Namque salem, ferrumve, vel aes dum corripit, undam Linquit amicam, oleum: vidua ipsa relictaque prodit. Aëre sic tenues undarum posse vapores Linqui credibile est, queiscum conjungitur ille Sublatis, alioque suam vim vertier omnem Jam non mixti illi sustentatique, trahuntur Inter se, nubesque apparent agglomeratae, Deorsum et praecipitant in terram, densaque lymphae Corpora conficiunt: pluvius cadit ilicet humor Nubibus ex altis, sitientesque irrigat agros; Proin et roriferis noctis conspergimur alis. Commixtum salibus si vivum efferrier igne Argentum facias, et post cum sulphure jungas, Caerula ante oculos pictoribus utilis exit, Nomine cinnabarim quam dicunt, massa; per ignem Si deinde hanc torques viva ante in calce receptam, Fortius argento quoniam calx sulphura vivo Pertrahit, eripiet; sine sulphure tollitur alte Argentum; fixo remanet cum corpore sulphur. Fortem quam docui lympham dissolvere posse Argentum, non ipsa ex auro arrodere massam Circumfusa potest: alia est, quae combibit aurum, Commiscetque sibi: regalem nomine dicunt, Fors quia divitiis gaudet regalibus auri. At non argentum queat haec libare vicissim. Quare hoc? illa caret vi scilicet alliciendi Aurum ad se, contra haec argentum. Si sale fortem Conspergas undam, praesertim Juppiter Ammon, Cui cunas nomenque sali dedit, unda repente Regia fit fulvum figens mage avara metallum; Ergo liquens propria argentum cum jam innatat unda, Ereptumque doles; salis haec superinjice frusta, Unda salem arripiens nodo dat abire metallum; Protinus hoc moremque suum, suaque ora receptat. Undis cur liquidis, qui baccis Paladis humor Exprimitur, nequeat miscerier, et liquefacto Cur nequeant ferro liquefacti pondera plumbi? Nempe carent vi, qua raptent in mutua sese Oscula? Cur aegre aes possis confundere vivo Argento? tantum modice sensere vicissim Hinc atque hinc duci. Cur sal diffunditur undam Per totam facile, et viro corrumpit amaro Aeque contactam, nisi quod traxere valentem Mutua se per vim, natura convenientes? Postremo nonne hoc manet de fronte, necesse est, Quod vulgo perhibent, quae convenientia, jungi, Disjungi contra, quae sunt diversa, calore? His aliisque modis miscendo plurima rerum, Hoc genus, atque aliud, torquendoque igne ministro, Jam nihil invenies esse, ut facile evolet auris Sublatum, quin id fixis quoque partibus extet, Queis quocumque volat, sibi junctis adjicit alas; At dimittit eas partes, jungatur amica Si mage re, rapitur dum per sublimia: flammis Illud sic oleum domitantibus effugit alte, Sorbere ex liquidis undas quod diximus auris, Immixtasque graves levibus sustollit in altum Particulas, fixasque acidis; sed spiritus una Si Bacchi sursum fumos emittat odoros, Has acidas ad se partes trahit atque fluentes; Ipsae adeunt solae, et comites post terga relinquunt Deciduas subito, et nigras, et prorsus inertes. Et quoniam, vocitant oleum quod sulphuris, extat Huic oleo prope par natura; et sulphur haberi Possit item geminis ut constans partibus illis, His fixis, istis fugitivis, glutine amico At simul aptatis ita, ut hae fugientibus istis Effugiant etiam, raptataeque usque sequantur; Sulphuris hinc certa in resina solvere florem Si tentes, ignem et circumdare, ut efferat alte, Invenies sulphur constare bitumine crasso Quodam, quod totum flammae facile imbuat ardor, Atque acidis salibus quoque, terrae et pondere crassae. Et quia telluris foecunda hoc viscera foetu Sunt acido, possit rebus communis origo Hinc repeti multis, quaecumque exordia ducunt E tellure, acida et multis haec mixta potestas Rebus erit; sic si aut ferro, aut conjungitur aeri Discurrens, quaedam ferrugo, ut diximus ante, Prodeat aut aerugo, opus est, quam nomine grajo Chalcanthum appellant, at si cum corpore terrae, Cumque bitumine, sulphur erit, sin denique sola Cum terra, faciat, quod nos vocitamus alumen, Fors quia dat lumen rebus, clarumque nitorem. Omnia non itidem, aut fors omnia corpora constent, Quotquot sunt usquam, geminis his partibus una Commixtis varie, et conjunctis foedere certo, Saxa, metalla, sales, arbusta, animalia, ab alta Quidquid et eruimus tellure, et cernimus extra? Fixae ubi jam non sint partim, partimque volantes Particulae, aut solidae partim, partimque fluentes, Ut, res saepe sua qui solvunt arte, tuentur. Hinc facile et salium quae sit natura patebit. Particulas terrae siccatas quippe, et aquosa Invenies acida esse sales corpuscula: jungit Utraque se raptu inter se natura valenti: Nec posse hanc terram dissolvi, copia ni sit Tanta liquens acida, ut faciat dissolvere lympham. Atque acidus sapor ipse movens, pungensque palatum Attritu exoritur, quo fit, penetrentur ut intus Linguae texta acidis a partibus, atque agitentur. Sed junctae absorptis hae partes ante metallis Non ita convellant linguam, at dulcedine saepe Contrectent sensum; retinendas namque metalli Versa ad particulas ea vis obtusior exit; Et si acidi minus est, quam ut, quod componitur, unda Dissolvi possit, proin linguae et texta movere, Vis effoeta fit, et nullo tractare palatum Quit sensu, ut nullus sapor illo a corpore manet; Nam quod non valeat lingua, aut humente palato Solvier, haud valeat sensum ullum inferre saporis. Utque facit gravitas, pelagus fundatur ut omne Tellurem circum, magis est quae densa gravisque; Sic facere hic raptus quoque possit, aquosa superne Particulis ut fundantur terrestribus (ut quae Sunt mage compactae), salis et corpuscula fiant; Nam secus haud acidae partes mediae esse videri Possint terram inter, sal et qua solvitur, undam; Nec sale de testis collecto acida extraheremus Corpora tam facile, in queis nant resoluta metalla. Utque globo in magno terrae graviora feruntur Ad medium, fundumque magis volvuntur in imum Pondera; sic salis in parvo quoque corpore possit Materies magis in medium, quae densior, ire Conniti, salis et, tellus ut parva, sit una Particula in medium, siccis durisque coactis, Et terrestribus et densis, at mollibus extra Effusis, et quae sunt rara, humentia, aquosa. Proptereaque sales longum durare videntur; Aegre quandoquidem divulsis, nec nisi aquosis Particulis, illos destruxeris, aut nisi faxis, Ut mediam subeant non magno agitante calore Hae molem, donec nimium discerpta minores Haec in particulas, corruptaque, nigraque fiat, Et penitus collapsa putrescat corpore toto. Forsitan hinc propriam plantae, atque animalia formam Servant, convertuntque in se succumque, cibumque; Quandoquidem tenera ipsa alimenta, atque humida cum sint Usque adeo possunt motu, atque fovente calore Texturas mutare suas, ut denique fiant Terra velut dura, et siccata, et densa, manensque, Particulaeque tenens medium cujusque, liquenti Obsita materie, velut in sale: si tamen esca Non ita mutari valeat, collapsave fiat, Quae terra in medio est, nec jam in se vertere possit Extrorsum venientia, nec reparare ruinas, Vitalis motus confunditur, omnia vitae Claustra soluta labant corruptaque, conque liquescunt Omnia fata i jam mortis falce recisa. At nunc unde salis certae notaeque figurae Particulis, unde et gemmis, variisque lapillis, Corporibusque suae veniant, queiscumque, suasque Unde habeant formas res, et discrimina quaeque Formarum, si nosse voles, haec inspice mecum. Solve, age, pauxillum salis amplo vase receptâ In lympha; quamvis gravior sal exstet, in imo Propterea fundo non permanet, undique in omnem At diffundet aquam sese summamque humilemque, Sparsus et aequali per totam mole natabit. Disjunguntur enim salis omnes mutua partes Inter se, quantum fluidum sinit augmen aquarum, Disque trahuntur, aqua hanc ut praedam partiat aeque. Tum liquor educto incipiat fumare vapore; Jam supera, ut velo quodam, crustave manente, Vel tenui frons obducetur pelle: subinde Omnia frigescant; frusta in cystallina junctus Non abnormes, at certas notasque figuras Praetendet sal ipse sui; namque ante, coactus Quam foret in glaciem hanc, et dum fluitaret in unda, Distabant intervallis aequalibus ejus Particulae, parili disjunctis ut ordine miles. Ergo ut destitui sublatis coepit ab undis, Vis sua particulas cognata ad foedera flexit, Aequis in spatiis jam non aequis; vis ista, necesse est, Junxerit idcirco certa has ratione modoque, Quae jam absit si vis, absit lex omnis, et ordo. Et quia crystalli, gelida ora Islandia longe Quam mittit, partes radios ut more refringant Insueto, unâ agitant lumen regione plagaque, Credibile est molli cum semine formarentur, Partes non solum dispôstas lege fuisse Certa, ut sic certae concrescat forma figurae, Sed quoque consimili, quo magnes tendit ad ursam, More, latus certum certam obvertisse sub oram, Esset cui lateri vis indita certa, plagaeque. Ex his nonne vides certas inducere formas Tellurem salibus, quotquot sunt, posse, suosque Constantes dare queisque modos, notasque figuras, Dum teneros foetus ea molli educit ab ortu, Proinde genus varium vario distinguere cultu? Sic etiam varias gemmarum existere formas, Cuique suam? sua vis cujuslibet est elementis. Propterea dum gemmifera in tellure seruntur, Et certas facies multis debere lapillis Reddier, et certos flexus, velut ante politi Jam fuerint, factique manu, cognoscere possis; Ut neque propterea nimium mirabile constet Arboribus frondesque suas, floresque quotannis Describi notos, speciem esse et fructibus unam. Quos ducunt succos, dispergunt undique ramis; Tum pars quaeque trahit, quae sunt sibi amica, suoque Ordine, lege, situ, spatiis trahit, adjicit, aptat; Propterea et primo surgens de stamine prodit, Totaque nutritur, paulatimque augmina sumit. Nonne etiam efficiunt, genus hoc, concrescere multa In speciem, varios qui miscent arte colores? Quae tunc ante oculos rerum miracula ponunt? Sic ubi ferrea frusta nitri rodente soluta Sunt humore, salisque madentia pondera ab unda Tunc immissa super, qui jam intra dolia lectus, Protinus effertur mixtus liquor, inque tumescit. Post ubi jam ponunt aestus, et amica quies est Reddita particulis, inceptat quaeque suam vim Exerere, et socias partes, quas inlicit, aptat, Et sibi conjungit, species tum vera videtur Arboris; aspicies crasso consurgere trunco, Diduci post in ramos, et brachia circum, Sunt ramis frondes, sunt fibrae frondibus ipsis, Sunt flores, sunt multa novi per brachia fructus. Haec aliis, alioque liquoribus ordine mixtis Perficiunt etiam, et vulgo miracula jactant Formarum variarum; haec sunt omnia raptu Multiplici, qui confusis sua dat loca rebus. Sic etiam nostri nostro de sanguine libant Artus, perque vias varias adducere tentant, Quod proprium notumque sibi, dispendia penset Quod sua, dimittunt aliena inimicaque longe, Quae dimissa suos loculos tenuere, suumque Hospitium: nervi sic nervis, ossibus ossa, Sic venae rapiunt venis aptissima; carni Additur id, quod alit carnem, quod viscera tantum, Visceribus; cutis ipsa suis, unguesque, pilique Assuescunt praedis; propria re, lege, situque Omnia ditescunt: teneris nutrimur ab annis Sic omnes, queiscumque datum e genere esse animantum, Sic adolescimus, et plena jam aetate vigemus. Inde extare etiam primordia nostra putandum est, Et nostri hinc certam texturam stamina habere. Infoecunda Venus, muliebri misceat aurae Ni se mascula vis; genitales quippe liquores Confusi simul et commixti mutua sese Corripiunt in vincla, illa pars parte, plagaque Tantum illa trahitur, tantum illo se ordine nectit. Sic teneri fiunt artus, sic viscera, nervi, Sic sensus omnes, sic et via certa cruori, Et sic quodque suo genus e genere exit in auras; Atque aquilas aquilae, leporem lepus, atque bovem bos Progenerat, homines humana a stirpe creamur. Constamus patrio, et materno e semine cuncti, Proptereaque patrum in vultu, et vestigia matrum, Inque oculis gerimus, vel avos simulare videmur ,Et vocem et motus itidem, distortaque membra Majorum, et vires morborum, et semina multa. Inde nothis etiam mixtum genus, atque figura est; Cumque asinis miscentur equi, fit corpore equino Progenies aurita tamen; pardique leaenas Cum jam iniere, dabunt moresque modosque imitantem Progeniem, et formas pardi simul, atque leonis. Centauros ex hoc potuere effingere vates, Ut simul humano et veterino semine cretos, Semivirosque boves, piscesque a pube puellas, Et Scyllam canibus praecinctam semimarinis, Sphinges, et harpyias, ternaque a stirpe chimaeras, Capripedes etiam Faunos, Satyrosque bicornes. Ex hoc foeta itidem variantibus Africa fertur Portentis; namque omnigenae cum flumina pastae Conveniant ad rara ferae, ripasque frequentent, Exagitante acri saturas, postasque calore, Exercere vagam venerem ardent, atque ineundo Commiscent genus. Hinc inserta toris alienis colla jubaeque, Nec suffulta suis pedibus stant pectora, et armi, Immansuetaque vox proprio non infremit ore; Exsurgunt formae variae, semperque figuras Illis serviscens lustris natura reformat, Exustasque novis terorribus implet arenas. Ut lymphâ trahitur sal, et sale lympha vicissim, Sic quoque multa trahunt lympham, plusquam ipsa trahatur A sese, veluti vitrum est: si vitrea duplex Lamina namque a se paulum disjuncta, sed aeque, Insistat labro, quod repleat unda; videbis Undam imis vitri contactis partibus, ipsa Vitra inter, subito consurgere, et altius ire, Quam constrata labro sua sit frons, insinuatam; Altius et tanto plus ire, et surgere sursum, Utraque quanto plus accedunt vitra vicissim: Ut si centenis digiti de partibus unâ Distent, unda manet jam pollice celsior uno; Sin hac dimidia, digitis prope lympha duobus Insiliet; prope nam sublatae copia aquaï Est eadem, et vitris prope vis manet una eademque. Jam si unâ coëant haec parte, aliaque patescant Paulum vitra, ingressae aeque non altus ubique Est locus undaï, nempe hac celsissima surget, Qua coëunt vitra et tenuissima, crassior exin, Et fiet minus alta minusque, abeuntibus illis A sese, certoque sinum curvamine flectet, Tertia quod referat proscissi segmina coni. Sic quoque conscendet gemina inter marmora lympha, Proin et vi simili vitreae vis marmora pollent. Ima tubi vitrei, cui nomen fecimus a re, Nempe capillari, quoniam de more capilli Est gracilis, liquidas si deorsum immergis in undas; Unda tubum penetrans per se salit, altaque supra Externam faciem suspenditur, altior usque Propterea, tubus eat prope quo subtilior ille. Proque isdem spatiis (latera hic quae concava claudunt, Scilicet a medio puncto disjuncta, vicissim Recta a se illic) idem locus esse videtur Undae altus, prope quem gemina inter vitra notaras. Omnia quae nequeas super incumbentibus auris Largiri aëriis, varieque prementibus undam; Namque sub exhausto prorsum auris fornice fiunt Haec eadem, fieri mediis quae dicimus auris. Alte deinde tubo pressum cinerem ingere lato, Stagnantemque imas partes dimitte sub undam; Continuo cineri paulatim infigitur ipsa, Atque alii atque alii, consurgens; denique senos Post, septemve dies, digitos ad terve quaterve Ascendet denos, atque intervalla tenebit Inter particulas humor, cineremque trahentem Imbuet; humorem semper cinis inferiorem Altior attollit sugens, avidusque bibendi, quique est jam madidus, sicco non invidet undam, Spongia quin etiam contactas evehit undas, Et tota humescit paulatim; juraque raptat Sicca ceres, variosque in mensa divite succos. Cur ita non raptent animantum e sanguine partes Illae, quas dici glandes voluere vocando, Diversae succos naturae, ut cuique potestas? Sic Baccho mixtas si panni limbus in undas Mergatur, liquidas plus Baccho pertrahet undas, Tresque altus digitos tantum undae rore madebit. Ergo si invertas extrorsum e vase reflexum Pannum, lympha cadet guttatim; seque gregare Sic poteris geminos commixtos ante liquores, Servorumque cadis plenis deprendere furta. Sed jam iterum lati duplex sit lamina vitri; Altera planitie jaceat telluris in aequa, Altera at huic ipsi parte innitatur ab una, Suspensa ast aliâ parte haud contingat; ut hiscant Sic paulum inter se, mediamque attingere guttam, Guttam olei, Hesperidum quod sudant aurea mala, Admotam possint: non gutta quiescet, eodem Praesertim fuerint si vitra humecta liquore; Sed per se properabit eo, quo vitra vicissim Concurrunt, spatia et celerans magis arcta subibit, Scilicet unde magis compulsa trahetur, et a qua Illam parte magis vis inclinata propellet, Dum properat, fac vitra quoque illa parte recedant Paulatim, cursus paulatim lentior exit, Sistetur demum vitris distantibus aeque. Haec ergo in spatiis brevibus viget, hisque minutis Elicitur vis usque potentior, in minimisque est Maxima, ut ipsam vim gravitatis vincere possit, Ut docui multis exemplis, fornice scabro Ut quoque gutta docet speluncae e fornice pendens, Utque, tubos intra, circum oras celsior unda, Concavaque in medio. Ast argenti pondera vivi Sunt depressa oras circum, medioque tumescunt: Forsitan a vitro minus illiciuntur, ab ipsis Illa suis quam particulis; sed forsitan et vis Est aliqua argentum de vitri fronte repellens. Credibile est etenim, vis ut ducensque, trahensque est, Esse repellentem, et retrahentem in rebus; in uno Quin spatio quae res contendunt jungier una, Res ipsae spatio mutato inimica repente Est opus exercere odia, abducique vicissim. Quod tibi ne mirum possit fortasse videri, Rerum multa potes jam decrescentia nosse Paulatim, donec nihilum veniatur ad ipsum; Nec non a nihilo si tum quoque progrediaris Excerpens animo, quiddam, quod dicere possis Esse minus nihilo, exoritur, velut extet id ipsum Opposita prorsus ratione, et crescat ab ista Parte etiam. Sic, qui plusquam decoxit, ab amplis Transiit ad tenues rebus, nullasque, nec istic Constitit; opposita verum ratione putandi, Quos debet, nummi, non quos habet, a nihiloque Quantum absit, quantoque alieno proin sit in aere. Nititur adversas dum Nauta in fluminis undas Ire decemque urgens stadia unâ corripit horâ; Impetus interea crescat torrentibus undis, Et stadio prima obluctantem devehat hora Uno tum duplici, triplici post, alterâ et alterâ, Imminuatur uti progressus qui fuit ante, Proinde novem primum, dein octo, post quoque septem Percurret stadia acta ratis sudante lacerto. Unda decem stadiis sed cum hora devehet una Praecipitans, prorsus ripam spectabit eandem Jam non progrediens ratis; at si crescet et ultra Impetus ille ferens undarum, cursus et ultra Decrescet nihilum: cum remige rapta retrorsum est Cymba, et progressum mutare coacta regressu. Accidit hoc itidem nostris in viribus hisce, Esse repulsantes, ubi finem habuere trahentes, Coeptant, oppositaque movent rem parte ferentes. Ante oculos manifestum inflexi lamina ferri Objicit exemplum; si ferri extrema vicissim Ejus vi dimota recedant, utraque nisus Eliciunt magnos contra, atque accedere tentant: Si nimium accedant, discedere mutua pugnant, Disjungique a se: nimirum, ut amica, trahuntur Illinc, languidius tamen usque, propinquius ut sunt Admota, hic raptus donec jam desinat omnis: Ultra progressis coeptat tunc esse repulsus, Contractisque magis spatiis magis imprimit ictus. At contra in multis queat hoc contingere rebus, Ut vice conversa spatiis quoque crescat ab arctis Nimirum raptus, dilatatisque repulsus. Mille tibi, genus hoc, odia enarrare vicissim In rebus valeam, sed erit proponere sat nunc Pauca, quibus per te cognoscas plurima notis. Nonne repelluntur radiorum clara reflexa, Aut inflexa prius, quam tangant lumina frontem Corporis, ut docui? nonne hac ratione repulsa A lucente globo phoebeaeae lampadis, aut a Nocturna taeda aetherias didicere per oras Lumina diffugere? ut fines egressa trahentis Jam vis sunt, veluti dimoto carcere currus, Erumpunt volucri diffusa per avia lapsu. Nam quae vis radium reflexum pellere possit, Possit item longe longeque propellere pulsum. Nonne hinc aëris est etiam, et tam rara vaporum Natura? e variis nam quae motu atque calore Corporibus partes avulsae sunt, abeuntque, Vix extra raptus fuerit confinia ventum, Extemplo aufugiunt veteri de sede repulsae, Et consanguineis abductae a partibus omnes, Impete tam valido sua quaelibet in loca priva, Ut vix sufficiat regio tunc ampla quietis Fusa magis decies centenas mille per oras, Quam fuerit, starent junctae cum corpore in uno. Particulae fluido quae sunt in corpore, cum sint Non adeo forti inter se compage ligatae, Et nimium exiguae cum sint quoque, quippe agitari Quae possint facile, et fluidum componere corpus, Disjungi facile hae possunt quoque, disque sipari, Et rarefieri, parvoque volare vapores In tenues motu; nec non et frigore contra Constringi rursus parvo, et densarier una. Sed quae sunt crassa et facientes corpora dura, Nec facile ut possint agitari proinde, nec a se Di?elli, amplexu compactae, ut glutine forti, Fortiter haerebunt, valido neque abire nisi igne A sese poterunt, aurarum et condere fluctus. Corpora de genere hoc idcirco fixa vocarunt. Scilicet haec motu rare jam facta valenti Aëra conficiunt verum, longumque manentem; Quandoquidem duro nodo quae fortiter aptae Particulae fuerant, semel ut sunt deinde solutae, Protinus a se vi mira in spatia ampla recedunt, Porro ut difficili raroque in foedera nexu Conveniant, multae et coalescant corpus in unum. Quippe ita servatum est, intra si vitrea septa Clausa super, subter longo excipientia lymphas, In queis mersa, tubo, servescere plurima rerum Efficias, ut, quos carpis per dolia odorâ Crusta obducta, sales, ubi Rhenus profluit amnis, Ut lapides, qui praesertim concrescere suerunt Vesica in molli, tum lignea texta, medullam Quernam praecipue; clausa intervalla recenti Aëre compleri servatum est protinus, inquam, Submotasque locum subter, pressasque dare undas; Aëra sic genitum perstare et tempore longo, Condensans veniat dum causa alicunde, trahensque, Sulphuris ut nidor succensi, ut fumida lampas, Halitus ut calido ex animantum pectore creber. Et quia particulae crassae magis aëris extant, Avulsae crasso magis ut de corpore, quam qui Consurgunt tenues liquida de mole vapores; Est sua proin gravior, quam sit natura vaporum. Humidus immixtis persaepe vaporibus aër Propterea est levior, quam siccus et aridus idem. Haec etiam debet, quam dicimus, esse repellens Vis, quam propter aquae possint insistere muscae, Et glomerare gradus, nec uti per sicca ferantur, Humectos sibi habere pedes, nec rore retentos; Propterea et latae vitrorum tangere sese Non possint geminae facies, resupina supinae Quamlibet incumbat; proin et quoque pulveris una Particulae aggestae, ut coalescant corpus in unum, Difficile est, nisi conflentur, lymphave madescant, Exhalans porro quae vero glutine jungat, Vitra unde, et solidi lateres consistere possint: Vim quoque propter eam duo concurrentia lata Marmora vix valeant nimium nimiumque propinquo Accessuque premi inter se, amplexuque teneri; Nec non et liquefacta super vix incidit aera Gutta inimica undae, subito fracta omnia circum Dissiliunt strepitu magno, aeraque disjiciuntur: Denique propter eam vim lymphae, oleique liquores Misceri nequeant, nec proinde madescere, quidquid Unctum oleo est, olei aut natura pollet, uti pix, Ut mollis cera, et quae caeterea pinguia multa Corpora; e caelo magnus demittitur imber; Ipsa volans ramove sedens contunditur ales Guttis; at guttae se tergo obstante rotundae Devolvunt; manet et super ipsas sic quoque frondes Gutta rotunda; nequit diffundi quippe repulsa. Audent propterea volitantes littore mergo Quaesitum praedam spumantes ire sub undas. Cunctis rebus ab his manifestum denique constat Certas naturae peragentes munera vires Esse in corporibus, motum ipsum quippe creantes; Motus enim rerum servari non queat idem In summa, neque materiae peragi omnia solo Impulsu valeant; nec iners par omnibus est vis. Proin debes, sese inter, agentes addere vires, Corporibusque statum mutantes. Ni repararet Sese motus ab his revera, opus esset, ut omnis Deficeret paulatim, et natura ipsa periret. Corpora post ictum, quibus est non summa potestas Exsiliendi, aliquid de motu perdere debent; Nec quod perditur, affusas id transit in auras Mutatum, vere in nihilum sed abire necesse est, Nam pariter spatio id quoque perditur ipsum in inani. Ergo cum in mundo concurrant corpora semper Corporibus, motus concursibus esse minores Isti continuo deberent, denique nulli. Quod quoniam fieri non cernimus, usque noventur, Esto pus, hi motus aliqua vi; quod genus extat Jam gravitas ipsi conjungens corpora terrae, Compellensque avulsa, et terram, errantiaque alte orbibus astra suis retinens, ipsosque cometas: Quod genus et vis est, mirum quae partibus addit Fervorem minimis, et motum, et saepe calorem: Unde salit cor, atque animantum sanguine venae Exsultant calidae, et ducuntur stamina vitae; Unde quoque interior communis mater et altrix Terra calet passim, unde ardescere corpora multa Cernimus, et circum claram diffundere lucem, Unde et Sol almum mittit cum luce calorem. Quae tu si tollas vires, motumque caloremque E rebus tollas; passim Sol, Sidera, Tellus Frigerent, grandes torpentes undique massae; Nusquam ortus obitusque vigerent, vitaque nusquam, Tantum rapta suis fugerent ex orbibus astra. Praeterea constat manifestum, has esse potentes Contractis spatiis vires magis; ipsaque quanquam Sensu usurpari gravitas non unius unam In partem partis possit, quae parva sit, usus Cedat et in nostros tractarier atque moveri Perfacilis nobis, Terrae at totius in auctum Ingentis, reddat nostris se clara videndam Sensibus; increscit spatio tamen illa minuto. Et quae non valeant se longo extendere tractu, Plus crescunt spatiis Magnes pondera saxi Correptis, et adhuc plus, quae vis nomine dicta est Electri; pollens nimium in vicina, repellit, Et trahit alternis, tonat, et sua fulmina jactat: Ast et adhuc tractu vis illa coacta minori est, Quae facit aërias partes, fumosque, vaporesque Exire e rebus, facit et ferventia multa Inter se commixta, esse et flammantia multa, Et multo magis idcirco, pollensque valensque est. Denique pertenuis lucis vis ad gravitatem Collata, immane est, quanto pollentior extet. Hoc lucis numeros super insiluisse videbis Ad bis quinque notas, et adhuc magis, intulit usus Quae ad nos olim, cum huc immigrastis in orbem Nostrum Arabes, vestras una importastis et artes, Sed plus barbarie legum nocuistis et armis. Nam conferre queas lucis vim cum gravitate, Particulae unius lucentis mobilitatem Si spectes, curvosque sinus, quos efficiat illic, Flectit ubi, vel frangit iter; si mobilitatem Projectae spectes itidem, curvosque meatus Materiae gravis, et referas res mutua utrasque. Praeterea et constat spatiis se plurima in îsdem Adduci raptu valido corpuscula, nullo Plurima, vel contra opposita se avertere fronte. Postremo notum claratumque hoc quoque constat, Mutatis spatiis vires mutarier ipsas, Sic nempe a raptu transiri saepe repulsus Ad regionem, ex hac vel contra illius ad oram. Haec tibi sunt elementa, quibus perquirere motus Naturae valeas omnes, et cuncta videre Omnibus in rebus, fieri quae cernimus usquam Tam varia, et variis per corpora praedita formis. Ante tamen, quam cum Natura congrediaris Illius ad fontes, et rebus stamina prima Ponentem aspicias; ipsa haec primordia rerum, Quaerendum est, simili num sint vi, mole, figura, Atque pari, an contra diversa, dissimilique Omnia, uti rerum diversa effingere possint. Quaerendum porro est, spatiis quae debeat esse In primis vis, et postremis, scilicet illis, Effugiant nostros quae sensus, vel quia parva, Vel contra quia magna nimis, nec adire queamus Servantes infra longe, suprave locata. Jam non esse parem naturam principiorum, Posse nec esse putant multi, non si velit Auctor Consimiles prorsus geminas res condere; quippe Desit tum ratio, quae sufficit, et geminae res Discerni nequeant ullo discrimine notae; Nec similis pars, quae Saturni in corpore constet, Intra se quidquam, cur in Jove non sit, haberet, In Venere, in Luna; nusquam ergo posset inesse. At rerum variarum alii primordia contra Contendunt paria inter se potuisse creari, Et similem potius Saturni in mole locatam Particulam dicunt, quia sic, quae condidit, almae Menti collibitum est. Ficulno quid queat esse In trunco, ut Faber esse deum, quam caetera, malit? Plurima de genere hoc parti jactantur utraque: Propterea verum an tanto e certamine prodit? An potius, quanquam speciem doctrina dat amplam Ista sui, et magno resonat clamore per aures, Fruge bona careat prorsum, infecundaque nullos Proferat in lucem foetus; ita Scylla decoram Frontem oculosque gerens, vultumque, et virginis ora Formosae, monstris uterum pubemque marinis Cingitur: implentur latratibus omnia circum. Post ergo ad sensus mentem vertere, petuntque Proinde ex servatis rationum pondera rebus. Natura simile esse vident nil prorsus in omni: Nimirum non frons alta par ulla virescit Frondi alii in sylva, glandi glans ulla, nec uvis Uva per autumnum, flori flos tempore veris, Nec guttam prorsus quit gutta referre liquentem, Nec vultum vultus, vocem vox; omnibus extant In rebus, bene si serves, discrimina multa, Proin in principiis etiam, primisque elementis Imparibus varie conjunctis conque ligatis, Omnia quae constant, nequeant discrimina nasci. Quam varias praefert varie conflata figuras Murrhina massa, domus qua splendida, mensaque dives Instruitur, quotque argentum aut induxeris aurum, Quot ferrum in formas? quanta et variantia rerum Visitur in pictis tabulis per templa, per aedes Pulvere de mixto haud multorum nempe colorum? De latere, et saxis constat, lignisque, quod ipsi Aedificant homines; tamen alta palatia surgunt, Magnificaeque domus, et turres, atque tabernae, Atque casae, circi, delubra, fora, amphitheatra. Sena elementa quater, quotquot sunt, omnibus usquam Sufficiunt verbis, quotquot sermone sonoque Expressere homines diverso, ubicumque locati; Et tot concentus melici discrimina quae sunt, Ex intervallis paucis venere sonorum. Non igitur mirum videatur corpora mundi Cuncta a principiis vel paucis posse, vel uno Delabi; in rebus nosmet discrimina cum quae Praesertim sentimus, ea intus cuncta genantur Fibrarum impulsus diverso sensiferarum, Qui vario tantum a motu, variaque figura Extra corporibus de cunctis possit oriri, Unde coloratae varie res sint, et odorae, Et sapidae, duraeque, et molles, atque sonorae. His facile adversam rationem evertere possis. Verum ut percipias multo dare certius istis Naturam indicium, sat erit, si expendere nisus Illius incipias, queis quoddam tendit ad unum Omnibus in rebus, simplexque, exordia prima Ponere ubi coeptant, componens omnia certas Scilicet ad formas, quanquam non possit ad unum Id pertingere saepe; vetant obstantia circum. Quam similes inter se frondes arbore crescunt, Pomaque? quam similes guttae sunt? membra ferarum Quam paria in quovis genere, humanique per omnem Quam non dissimiles terram artus, oraque nostra, Atque intra gerimus quae sub cute, viscera, fibrae, Contextus, positus, motus, sensusque vigentes? Parvaque disseritas, quae rebus proditur istis, Forte oritur non distentis a partibus aeque Propter diversasque plagas, variumque calorem, Externosque ictus, morbos, circumque prementes Multas res. Bene quam distantia corpora toto Orbe vides nostrae in gravitatis legibus isdem Convenisse, eademque esse omnia munera luci! Oceani fluidae partes sunt, atque liquorum Quisque sibi constat semper par, marmora semper Dura, nitens adamas, atque aurum fusile flammis. Quidquid dissimile est, coge unam in partem, aliamque, Quodcumque est simile, et confer; jam protinus istam Agnosces longe longeque excedere partem Quovis in rerum genere uno; affectat eandem Hanc igitur Natura viam; et quod distrahit inde, Opposita propriis veniens ab origine jussis Perfert, cum nequeat fundo mala gramina ab omni e- Vellere, quandoquidem est horum infinita propago. Hac ergo potius ratione est conjiciendum, Cum genere in quovis videamus tendere ad unum Naturam, genera et rerum distantia pauca Cum sint prae humero cunctarum, haec ipsaque pauca Cum vel adhuc magis exiguo discrimine distent Inter se, si sint domita igne, solutaque magno, Et prope conveniant, si, quo licet, usque resolvas; Si vel adhuc infra nostra delabier arte Jam liceat, tum quae poterunt minima esse videri. Ad simplex aliquid descendent, forsan et unum, Postremo, quod det rebus fundamina cunctis. Progrediens ita nos Natura inducit ad unum. Propterea visus rationes reddere privas Privarum rerum labor irritus esse; putatum Atque ideo est rerum cunctarum, non nisi pauca Vestigenda animo, quantum licet, et statuenda Principia, atque omnem naturam esse huc referendam. jam tria revera sunt primum arrepta elementa, Tres positae vires, fieri queis cuncta videbant, Vis gravium rerum, et ferventum, et vis coëuntum. Est ut materiem rerum diffusa per omnem Vis gravium, sic et coeuntum, at proditur ista Exiguo in spatio, ad contactum fortior usque, Et tanto magis in contactu, ubi maxima, praestans, Non quater, aut decies videatur, at infinite Ut gravitatis, item in contactu, vincere vires: Laxius idcirco, aut haerere tenacius inter Sese particulas, rarum ob, crebrum ve putatum est Contactum; primas certe minimasque creatas Particulas solida constantes simplicitate, Quo numero visum est, quoque auctu, quaque figura Naturae summo Artifici, rerumque Parenti, Aptanti rebus primordia quaeque cupitis: Scilicet has aliis compostas partibus esse, Quae non se punctis, sed totis frontibus apte Contingant, nullo intersepto prorsus inani; Infinita ideo conjunctae vi teneantur, Et restent avellere se tentantibus extra. Nulla ergo primae possint ratione secari Particulae, nunquam molem, aut mutare figuram, In mundo quod opus formas erat ad retinendas Perpetuas; nam si verti haec primordia quissent, Exorientia ab his deberent omnia verti, Et non perstarent, nec terra, nec unda, nec aër, Nec lux, ut fuerant, neque caetera corpora vulgo, Antiquae sua nec servarent munera formae. e primis hic conjunctis, unaque ligatis Visae particulae coalescere deinde secundae, Compactae longe primis minus, atque tenaces, Utpote se punctis tangentes tenuibus, at non Idcirco non compactae, longeque tenaces; Quandoquidem pro mole et sunt ea plurima puncta, Et qua contingi non possunt, sunt tamen omnes Vicinae inter se frontes, pollentque trahendo. Tertium ad his porro consurgere particularum Conjunctis genus haud tam durum, conque ligatum, Tangentum quoniam punctorum rarior extat Jam pro materie numerus: sic deinde sequentes Nasci particulae; perventum dum sit ad illas, Munera quae luci sua dant, sua munera cunctis Corporibus, quae se vario tentamine produnt, Unde tot in mundo rerum diversa videmus. Altera sed quae est vis, quam dixi in corpora ferre Fervorem, non, qua constet ratione, docemur: Sed quia sit motu fervor, mediisque tenetur Rerum in particulis, magnas inter minimasque Scilicet, et gravium quae rerum, et quae coëuntum, Ut docui, fines stant intra, proin quoque visum In mediis queisdam spatiis agnoscere certas Esse repellentes vires, atque esse trahentes; Inde queant motu partes turbante agitari, Qui secus haud certe constet, nam sola repellens Vis subito quasvis procul in spatia ampla fugaret, Et vis sola trahens densaret corpus in unum. Proin non haec rerum, gravium velut, et coëuntum, Aeque materiem vis est diffusa per omnem, Ast agitat varie variam, neque corpore constat Mutato: fervet subito hoc cum corpore corpus Hoc mixtum, sed non alio ferviscere cernes, Lentius aut multo, ac languentius exagitari. Deinde neque, ut gravitas, vis haec manifesta patescit Ante oculos nobis; quis leges prodidit ejus Ullas, quis victam in numerorum vincla recepit? Exspatiatur adhuc vaga, jure solutaque ab omni. Obtutus fugitat sed adhuc plus tertia nostros; Evictum certa quin nec ratione probamus, Constet an in rebus; sed fors existere tantum Propterea dicta est, possint haerescere partes Ut minimae inter se, in solidum et durescere corpus; Nec nisi sit vis magna trahens, potuisse videntur Aptari partes, et necti; glutine quonam Ipsa quies proprio valeat, res prorsus inermis, Quippe quietem aliqui nexus hos nectere rentur? Impulsam partem num pars postica sequetur Propterea tantum, quia forte quieverit ante Utraque? Ramosis num sint elementa figuris Porro, atque hamatis, possint ut nectier una? Ipsa forent at cur durata elementa, quid ipsos Efficit et ramos restare, hamosque rigere? At non haec ratio firmari hinc nostra valebit, Quod, quaecumque alia est, nullo consistere possit, Quin quassata ruat, nisu, nec, mutua partes Corporeae quoniam junctae sunt, esse trahenti A vi connexas, certa ratione probatur. Arreptum est igitur, duris composta videri Corpora particulis, etiam quae fluvida constant, Nam secus in glaciem non possent ista coire; Quin etiam lucis duras debere quoque esse Particulas, ut diversis diversa videri Munera jam laterum regionibus indita possint; Proinde, fuit nunquam penetrari ut corpore visum Corpus; materiae nos hoc deduxit ad omnis Munus, ut id nullam possit penetrarier ob vim: Sic etiam munus, duris per cuncta repertis Corpora particulis, hoc credimus omnibus esse. Haud equidem pugnem non plus durescere parvas Particulas, magni quam crassum corporis augmen; At clare evictum pugnem non esse, minora Intervalla ubi sunt, magis et contactibus ipsis Res ubi continuae; duri plus esse rigoris. Et quamvis solidae naturae continuatae Notities nostra consurgat mente, suisque Corpora particulis tangentibus esse coorta Credamus subito, percussaque corpora tangi, Nec non perpetuo extendi sua per loca tractu; Attamen intenta repetentes singula mente, Quaque haec notities manarit origine primum, Judicio fultam instabili reperire licebit, Scilicet ex illo jam tempore, coepimus esse Cum primum, sensusque novos mentemque gerentes. Inclusis utero materno infantibus usus Omnis sensuum inest aliorum pene negatus, Implicitusque; viget pro cunctis unus in omni Corpore diffusus tactus, tactuque moventur. Commotaeque manus, aliique obstantia circum Senserunt artus, interque obstantia, et artus Perceptum nihil est luctantes esse; sed artus Objectis rebus contingier, inque pediri. Notitia hinc animo prima insinuata recenti est, Non interrupto extendi circumsita tractu Corpora, posse loco neque in uno plura coire .Multis deinde modis repetita haec una eademque Notitia est animo, cum nondum luce moveri Inciperet, nec odore, sonoque, sapore nec ullo, Atque insculpta alte sola, et cum corpore nexu Conjuncta invicto, ut disjungi nesciat unquam a Corpore; proin omnis natura haec corporis una est: Illas res alias post hanc in corpore sensu Perceptas vario, naturae ut scilicet ipsi Haerentes, et abire illinc, et posse redire Corporeo sine discidio, at perstante putatum est Natura. Sed post quaedam coepere recudi Paulum notitiae, ut doctrinis excoluerunt Sese homines, fuerunt in seque reflectere mentem. Sic magnis in corporibus durisque, putamus Quae pueri ductu distendi continuato, Quaeque putat vulgus, ratio detexit hiatus, Crebrasque immensasque vias, multosque meatus Undique conversos; aditus lux namque patentes Undique habet, debent atque esse haec tanta profecto Intervalla, ut pars longe longeque supersit Illa minor spatii, summa omnia materiai Quod replet; neque enim rationem reddere possis, Undique cur vitrum lux permeat, atque adamantem. Sic quod continuum rimis per dura sine ullis Corpora distendi rebamur, luce meante Sublatum est; et ubique patet via pervia luci. At quia nil pugnare repertum est, haud penetrari Corpora remur adhuc (quod primum est mente receptum) Particularum ipso in contactu: at corpora eodem Si sensu, quo nunc, nos possent hoc sine partium Afficere arrepto contactu; prosus eundem Si non extemplo a rebus secludere, saltem Esset opus tum judicium suspendere mentis. Nam quoties quiddam consistere pluribus aeque A causis possit, neque sit, commendet ut unam Prae reliquis ratio, procul avius a ratione, Seclusis aliis unam qui comprobat, erret. Errat sit, sua qui quod tecta immota tuetur, Immotas urbes, immota cacumina montium, Immotum pariter quoque terrae existimat orbem; Esset enim, terra vel mota, immota domorum Haud jam tecta minus, montesque, urbesque, videre. In minimis nunc si spatiis sit forte repulsus Ingens materiae punctorum, sed minuatur Protinus ut tractu paulum aucto, et desinat, atque Vertat se in raptum subito, patet abfore verum Contactum a punctis, at partes partibus esse Non minus in spatiis haesuras, ut modo, parvis. Nam positis, ubi sint raptus hinc, atque repulsus Illinc, inter se punctis, fit motus ibidem Nullus; at admotis paulum inter mutua sese, Protinus exoritur vis magna utrumque repellens, Quae vetat, ut possint accedere conjungique; Contra at dimotis paulum, vis excita surgit Magna trahens, nec abire sinit de limite noto. Uno proin moto puncto, moveatur et alterum. Sic admota manus lapidi cum finibus illis Jam stetit, ad sensus spatium non accidit illud, Quod superest, ac tum tentanti ultra ire negatur Pellentes propter vires; proin exagitantur Fibrae, et commoti sensus, perculsaque sensu Mens, ut si lapidem revera tangeret ipsum. An pacto hoc tenues in duro corpore partes Haerescant, porro quaeremus; nunc manifestum Hoc pateat, compage ex ipsa particularum, Et qua duritie sunt praedita corpora, certam Muniri non posse viam ad tangentia sese Puncta, nec ad summos his in contactibus inter Se raptus. Non mens hic tuto haerescere possit. At, magis accedunt quo multa, tenacius haerent, Pluribus et quo inter se partibus attinguntur: Laevia sic facias duo marmora lata premendo Contactus ire ad crebros, validisque teneri Viribus inter se, quae longe increscere rursus, Si premis ulterius congesto pondere, possunt: Sic vivum argentum jam crassis aëris auris Purgatum sublime queas suspendere longo In vitro plus, quam externo quod cum aëre possit Librari; sic saepe altum et sub fornice vitri Omnibus exhausto suspendas aëris auris. auris si libretur idem, vix praeterit alte Ter denos digitos; decies ac scandere visum est Septenos ita saepe; quod a contactibus ipse Fors repetas crebris, disclusis scilicet auris, Argentum vitrumque vitri; insinuata liquoris Nam pars alta potest suspendi parjete scabro, Atque aliam retinere tenax, aliamque propinquam: Aut etiam longe subtilibus aetheris auris Id tribuunt, quae trans illabi vitrea septa Non possint clausis tum rimis, exteriusque Incumbant pariter cum crassis aëris auris: Deinde tubo facies submitti creditur alta Propterea paulum concusso: non bene septis Jam tum quippe viis, vitrum trans, irruit aether. Verum, quidquid id est, raptu vel talia solo Si tu forte velis peragi (quanquam insinuari Vix queat in mentem, vim magni ponderis illam Quamlibet angusto in vitro vi posse trahentum Vinci ad se laterum), num fiat proinde, ut in ipso existat raptus contactu, et particularum Num sic excludas cuncta intervalla, minutis Quin nequeat vel adhuc istis prodire repulsus? Quandoquidem cum sunt illis in finibus inter Nimirum raptum partes, interque repulsum, Mutua tam valida possunt ratione teneri, Ut fieri non sit mirum, quae facta videmus. At geminas nimium fines adducere ad istos Difficile est frontes persaepe; ita prominet ultra Saepe aliquid scabrum, quod fines praeterit, atque Proinde repulsatur, cum nondum caetera frontis Venerit ad raptus ingentes appositae pars. Quae si tu vincas obstantia, si prope fines Hos facias amplam frontis consistere partem, Protinus, ut valido junctae res glutine, stabunt. Quare non adeo cernas manifesta, tenaces Ipso in contactu positas res esse, trahentesque Extendi vires contactum prorsus ad ipsum; Namque eadem fiant etiam, si forte repulsus Ipsa in vicina nimium regione locetur. At si vestiges rem funditus, et rationis Recto calle mees, contactu posse sine ullo Constare haec melius cognosces corpora, uti sunt, Nec partes haerere minus, nec proin penetrari; Cunctaque materiae quae caetera munera constant, Dissolves melius tantum uno, resque secabis Omnes principio, quae jam per corpora fiunt, Quam tribus, ut supera docui; tria namque sub unum Dum coges, dabitur naturae copia major. At ne forte putes, tali ratione viaï Tramite me coeptae discedere, pressaque summi Non servare Viri vestigia, quo duce terras Hactenus, atque auras lustravi, atque ardua Mundi Sidera. Si cursus distendere collibuisset Incoeptos, neque jam fama, magnisque repertis Contentus cessasset, in otia tuta recedens; Scilicet ipse suum pergendo continuasset Hac iter; ut densam per sylvam si voluisset Spinas disjicere, et ramos removere, comasque Obstantes, via se monstrasset lata patensque, Qua properans penetrasset ad ultima Naturaï. Et quisnam vires illas, quibus ad Erymanthus, Lernave, Stymphalusve, jugis vel Maenalus altis Pacatus, domita et totum portenta per orbem, Herculeas vires reprendat, et inclyta gesta, Evexit queis se cognata ad sidera virtus, Si quid et, Aegides possit quod vincere, restet? Processit per nota pedum vestigia, jamque Hoc alter patefecit iter; discedere visa Protinus ante oculos loca caeca horrentia nocte; Innixusque aquilae ut pennis cum venit ad altos Viribus integris fines, se robore coepit Ipse movere suo, propriosque educere nisus: Non mens, non animi deerant, non copia rerum, Mentis opes; audax obstanti quaeque viarum Disjecit; patuere aditus ad templa latentis Intima Naturae, inductique per abdita gressus. Tu quoque tolle caput felix Epidauria Cive Terra tuo, primis teque urbibus insere, clarum Propterea late posthac memorabere nomen. Jamque agite, extremum hunc Musae perferte laborem, Vulgantemque mei Civis me inventa per orbem Ejus ab ore hausta, et mihi pectore credita amico Laetae ad Parnassi supremum attollite culmen, Et facite, ut tacitum pertentent gaudia pectus, Cum leget ipse sua, et quoque tum probet, et mihi plaudat. Principio cum quid molitur daedala rerum Natura, ire gradus assueta est usque per omnes; Nec queat extemplo se magno immittere saltu, Paulatim sed progreditur gravis et pedetentim; Scilicet augeri aut minui res quasque videmus Continua ratione, neque unum acquirier auctum Ex alio, quin per medios sit transitus omnes. Hoc a natura ad credendum inducimur ipsa Omnibus in rebus, quantovis tempore quas est Cernere mutari: gemina non altior ulna Arbor in ingentes protento stipite ramos Crescit, et una nemus fit denique; tempore certo Interea mediam molem quamcumque subivit. Non valeat candens ferrum a fornace, rigentis Aëris expostum flabris frigere, tepescat Ni prius, immissum gelidis vel fluminis undis: Perque gradus varii veniunt, abeunt et odores: Paulatimque ingens sonitus vanescit in auris: Atque gravis lapidis paulatim mobilitas se Auget, vel carpit, dum desilit ille, salitve. Sic quoque quid possit loca commutare remota, Quin loca progressa convisat continuato Intercepta?quid et distantia saecula jungat Durando, mediis fuerit quin omnibus annis? Quo vertas te cumque, genus permulta videbis Hoc exempla, ratamque vigere per omnia legem. Quin et si nostros recti pravique potentes Contemplere animos; subito virtute nitere Opposita vitiis longum stabulantibus intus, Non erit, ut possint, neque contra pessimus ullus Prodiit extemplo; paulatim ad utrumque venitur. At nusquam hoc pateat clarum mage, perspicuumque, Quam sua Mensores loca quae voluere vocari. Crescere nos illic res cernimus aut tenuari Ante oculos: nunquam, quae simplex linea, rectum Interrumpere iter per se queat infinitum; Nunquam, quae curva est, non ibit sive per orbes Circum infinitos sua per vestigia semper, Seu quoque per spiras accedens semper ad unum Punctum aliquod, semperque una a regione recedens, Sive per infinita extendens se loca ramis Productis, ex infinito et saepe reductis Aut hinc aut illinc: ductus non rumpitur usquam, Non perit, atque locis oritur nec deinde remotis Diversus; nullis per sese sistitur oris, Quin eat, aut redeat vel ab ista parte, vel illa. Eductae quodcumque viae est tum munus, et ipsi Quae res cumque fuat conjunctaque nexaque, debet Sic quoque vel minui vel crescere, nec dare saltus; Quod genus est quoddam circa punctum revolutus Et curvas tractus recta distentus ad oras, Curvataeque viae flexus sinus, et plaga, motus In quam dirigitur, nec non et caetera quotquot Munera sunt, regione locorum pro variata. At sunt, quae legi possunt inimica videri: Quod genus esse putes crescentes vere tepenti, Et tabescentes autumni tempore luces; Nam quae lux sequitur, certa horae parte priorem Exsuperat, contra sive exsuperatur ab illa; Nec discrimina itum est per temporis omnia, quae sunt In medio infinita, tot et sine fine dierum. Revera at series est infinita dierum In medio, totidem et constant discrimina vera, Namque tua e regione dies vertuntur in omnem Circum continuo terram; et diversa per orbem Diversos habuere dies loca cuncta, tuam dum Ultimus illustret regionem ex omnibus illis Prorsum infinitis, quem quod succedere primo Ipse vides, illi confers, vocitasque secundum; Nam coit incipiens primi cum fine, sed ante Finem hujus series infinita exorientum est, Atque ante alterius finem infinita cadentum. Tum quae perceleres res sunt, non cernere possis Per cunctos transire gradus, subitoque videbis Transmissas, jamque adversa consistere ripa. Sic cum succendis congesti pulveris alta Sub terra cumulos graveolenti sulphure foeti, Nec mora, cum tonitru pernix rapit omnia flamma; Et facit ingentes murorum dira ruinas; At quamvis videatur, in uno temporis istud, Non erit, ut fiat momento, namque propinqua Pars prius arripiet flammam, pars altera porro, et Altera, perque gradus celeres vis pulveris omnis Extemplo; primoque ipsae ut flammescere partes Incipiunt, dilatari nituntur, et ante Vastas disjiciunt non moles, edita vis est Quam magna a multis sese in spatia ampla ferendi. Imum vix aperis lymphis in vase foramen Contentis alto, magno erupere repente Impete; non omnis tamen impetus advenit iste Temporis in puncto, sed aquae fecere prementes Continuo super, ut confestim crescere possit. Lamina sic chalybis vi flexa, intortaque magnâ Libera jam, buxive, eborisve volubile pondus Continuo impellit; fuga crevit protinus ingens A minimo incipiens motu; incrementa tueri Non licet, usque adeo celeri ratione genuntur. Evolat et subito sic arcu excussa sagitta Fortiter intento, seseque in nubila condit. Cunctis rebus in his omnem secludere saltum Possis, quandoquidem tam parvo tempore fiunt, Ut nequeas sensu progressum advertere inerti. At lux dum resilit, tactaque a fronte revertit Corporis, obluctans nostris rationibus edet quendam, quem dicunt, saltum, quia rumpier uno A puncto via coepta videtur protinus, atque Verti mobilitas; sed non haec corporis uno In puncto peragi, aut momento temporis uno, Improvisa licet, cognosces, mente, revolvas Si memori, quae dicta super, sentire propinqui, At non contacti, lucem vim corporis, atque Incipere inflecti ex illo, et signare meatus Incurvos, queis paulatim defertur ad illam, Qua dein progreditur, regionem, et mobilitatem. Sentiri ut parvae moles, sic tempora parva A nobis nequeunt, quantumvis partibus infra Sint infinitis, neque sint ea parva profecto In sese, nostris sed sensibus, ut quoque parva Corpora plurima sunt, pedibus collata, vel ulnis; Metiri nostro nam corpore corpora suemus Cuncta, et res nostro quoque cunctas ducere sensu. Propterea immensum Mundi est hoc Omne, quod omnes Mensuras superat nostras, longeque recedit Omni a notitia mentis quoque, forsan at ipsum Collatum extra alii mundo fuat instar arenae Pertenuis, quo quae vivant animantia, prendant Vix orbem hunc sensu: quaevis fera parva, tumenti Detegimus tantum quam vitro transpicimusque, Ipsa quidem esse sibi non parva mole videtur: Exigua est ingens sibi mundus gleba, ibi pugnat, It peregre, et populi divisae ibi sunt ditiones Innumeri longe positae, inter seque remotae. Fors et adhuc constant genera infra multa animantum, Quae neque ab his valeant tam parvis parvula cerni, Quaeque sibi, ut nobis nos, possint magna videri. Hac ratione potes quoque longum dicere quodvis, Vel breve tempus; idem longum facit esse videri A nostra numerus mente ingens notitiarum, Quae sibi succedant, perceptus; at una rapaci Dum cita mente volat, momentumque efficit unum, Innumeras aliis animantum in mentibus ire Seorsum notitias posse atque redire putandum est, Nostrum et momentum proin aevum immane videri. Propterea non est, quanquam mutantur in ictu Plurima perceleri, mutari ut plurima saltu Credas; at peragi pedetentim cuncta rearis, Crescere vel minui pedetentim, cernimus usquam Quae nos in rebus, capere incrementa, revolvi Porro et per damna; et pedetentim mobilitatem Proin quoque vel minui vel crescere, posse neque omne Protinus extingui, quin cuncta impendia, quae sunt In medio, subeat paulatim, posse neque omnem Protinus enasci, quin per compendia cuncta Transeat, atque gradus medios discurrat in omnes. Huic ut principio subjuncto fidere certus Si potes (et cur non possis, huc undique rebus Omnibus inductus servatis?), cuncta profecto Caetera, quae jam cumque fuant, manifesta patebunt, Cunctaque jam certa ratione educere pronum est. Concipe proin geminum corpus, praedura rigescat Cui natura utrique, velut corpuscula prima, Quae multi adscivere, rigent, et utrumque sub unam Impulsum properet regionem, ast ocyus illud Duplo, quod sequitur, tandem ut contingere fingas, Et sibi praecurrens conjungere, protinus no Plagae in momento, in contactu scilicet ipso, Esset opus, quodam ut mutaret mobilitatem Saltu urumque suam; nam pergere, quod sequeretur, Ocyus, ut nuper, qui posset, segnius alterum, E medio spatiis sublatis quin penetrentur? Ergo cum pergant unâ post mobilitate, Hoc ad majorem, prorsus mora nulla, salire Debebit, modo quam fuerat, mora nulla, minorem Illud retrorsum devolvi ad mobilitatem; Nempe hoc dimidium acquiret discriminis, illud Tantundem amittet; discrimen tempore in uno Scilicet omne perit; sunt omnia protinus aequa. Sin primo alterutrum immotum jam tum moveatur Impulsu alterius, non crescere motus in illo Paulatim valeat, verum simul omnis oriri; Haud aliter quam vipereis e dentibus agmen Non nudum, tremulis non artubus imbecillum, Sed latis humeris jam pugnax, jam galeatum, Protinus e terra vidit consurgere Cadmus. Obvia sin geminis in praelia partibus itur, Aequaque, par omnem subito evanescere motum. Propterea, ut vitent saltum, haec durissima multi Corpora secludunt a rebus: mollia dicunt Esse ea; mutatum vi vel reparantia formam; Paulatim nam sic impulsus excipiantur, Et dum contactae pergunt concedere frontes, Fiat, mobilitas pedetentim ut corpore toto, Omnes perque gradus mutetur: sic quoque sese Jam facili rentur ratione hoc prendere, quare Impulsus cum vi major sine fine premente Debeat esse, tamen non omne, quod efficit ille, Esse infinitum videatur; proin grave ab alto Decidere in terram demissum concipe corpus, Plus feriet certe terram, minus alta veniret Quam si per loca delabens, semperque minora Quo spatia haec capias, leviorem deferet ictum. At spatia haec possunt infinite esse minora ,Dum venias ad postremum, dum scilicet omne De medio tollas spatium, dum pondere pressa Tantum illo sit humus, jam non impulsa, jacente; Ergo infinita debet grave corpus ab alto Praecipitans imam terram vi impellere prae vi, Qua premat immotum. Verum vis ista videri Ex alia nequeat parte infinita; quod alte Delapsum exiguum corpus nec vitrea saepe Tenuia disrumpat casu sola, pondere magno Quae super imposito, tantumque premente videmus Rumpier interdum, et dispergi in fragmina mille. His ita subjunctis, cum non sint corpora, dicunt, Dura, haud imprimitur tota uno tempore plaga, Ni primis in particulis minimisque, sub ictu Quae tum paulatim cedendo, et percutientis Carpendo nimiam vim corporis, efficiunt, sit Haud sic effugiunt saltum tamen, omnibus esse Qui si in particulis nequeat simul, attamen ipsa Primarum nequeat non esse in particularum Suprema facie, quae toto impellitur ictu, Mutat et extemplo, quaecumque est, mobilitatem; Namque aliud corpus penetrando frons subisset Suprema haec primis contactibus, isset et ultra; Quod quia non valeat fieri, discrimen, id omne Mobilitatis, oportet, uti vanescat in ictu. Propterea dispar nequeat Natura videri Cum sibi, nec saltus notis compareat usquam In rebus; saltum nec item impellentia sese Edere jam, quanquam videantur, corpora possint. Dicendum est igitur non sese impellere pacto, Impelli vulgo quo remur, corpora, saltus Ne subito exsurgat: prius ergo corpora sese Quam tangant, jamjam vicina invertere coeptent Mobilitatem ipsam paulatim, sitque receptum Quaedam causa statum immutans, quamque ipse vocare Vim possis, quoniam sine vi mutare nequiret. Vis itaque haec, cum disjungat de corpore corpus Oppositam mediis de finibus in regionem Hinc illinc utrumque urgens, vis esse repellens Dicetur nobis. His ergo nonne vides vim Esse repellentem longe longeque minutis In spatiis inter duo se pulsantia corpora, Ante ad contactus ea quam pertingere possint? Hanc tu deinde sequens rationem finge per istam Posse repellentem vim certum mobilitatis Discrimen penitus tolli, quo diximus ante, Incursu; tolli per eam majora negabis, Quae sunt infinita ultra, discrimina posse; Ipsa minus deberet enim quin tollere eorum Quam prius, idcirco, brevius quod tempus agendi est, Et breviore minus fit temporis intervallo. Ergo tempore quo fieret contactus utrinque, Certum aliquid superaret eo e discrimine, tolli Quod tum deberet momento temporis uno. En iterum quem conamur vitare, redimus Ad saltum. Quare talem inter corpora cuncta, Particulasque repellentem vim semper oportet 1590 Esse, ut discrimen, quodcumque est, mobilitatum Omne, prius quam tangantur, restinguere possit. Ergo interjectis spatiis sine fine minutis Vis ea, quam doceo, crescet sine fine repellens, Quam non ullum augmen, numerus non terminet ullus. Haec queat una igitur vis infinita repellens Particulas a particulis, dum mutua tangi Deproperant, omnes jam prorsum excludere saltus. Hanc igitur par est in cunctis esse fateri Particulis, vasto quotquot sunt undique in Omni. Ut magnis notum in spatiis gravitatis ubique Diffundi vires, spatiis hic usque minutis Sic opus est demum vires has, ante trahentes, Pellentes fieri versa regione movendi; Proin opus est quendam in medio consistere limitem Inter utramque plagam. Quin et consistere limes Non simplex queat hic; nam cum per multa, priusquam Essent in tenues aurarum versa vapores, Corpora, viderimus vi magna haerere trahente Particulas, post disjungi pellente vicissim; Terno opus est saltem mutari limite vires, Et quo particulas sit transitus a gravitate Sese ad pellentes aurarum, quoque tenacem Transitus ad nexum sit ab auris, quoque tenaci A nexu ad summum hunc infinitumque repulsum. Multa expendendo quin mollia corpora, multos Transgressus, genus hoc, reperire licebit, et ipsa Limitum item loca multa, quibus mutarier inter Se vires debent alternis; corpora namque Mollia si tentes premere et densare, manebunt Immota, ulteriusque coire negantia demum In sese, vario proin cum densata modo sint Plurima, cumque locis diversis particulae stent Immotae spatiisque; loca et spatia ista tot illas Multiplici signant mutatas limite vires. In magnis spatiis late diffusa tenore Vis uno est, sibi nam similis diffunditur illuc Omnem in materiam gravitas; unoque tenore In spatiis itidem minimis est, quippe minutis His infinite crescens sine fine per omnem Materiem; cur non similes quoque conjiciendum est Hinc alias mediis spatiis per corpora cuncta Vires? cum quae sunt in eis discrimina, possint Diverso a positu punctorum cuncta venire. Gaudet enim simili semper natura tenore. Quare materiem constat vis una per omnem Undique, pro spatiis quae sic mutetur, ut usque Crescat in immensum constrictis, atque repellat, Atque iterum renovata trahat, longamque novandi Sese sic ducat seriem: mutataque multis Se repetat vicibus, donec tum denique magnis In spatiis speciem subeat constantior unam Jam gravitas, spatiis jam languens pro repetitis In sese, jam per caeli diffusa meatus. Virium et haec quamvis possit natura videri Ignaris animis compostaque, conque plicata, Attamen assuetis varios cognoscere ductus, Linea quos signat, contemplarique figuras Mensorum variis sinuatas flexibus unas, Perque vices multas, per nomina multa vagantes, Non erit, ut nequeat simplex atque una videri. Namque solent rectum tractum, et conferre recurvum Inter se, et geminas oculis exponere nostris Mutatas res Mensores, quarum altera sese Dum mutat, proprio se mutet et altera more. Rectam infinito extensam proin concipe ductu Parte ab utraque viam; punctumque, ubicumque libebit, Unum hac fige super, res unde exordia sumat; Lineaque a puncto decurrens alterutram rem Mutatam simulet, simuletur at altera recta Finitaque via, et transverso flexibus aequis Innitens primae positu, quam dicimus axem, Scilicet hanc primam. Super hunc fac deinde moveri Fingas, atque aequo semper discurrere flexu Illam innitentem rectam quam diximus, ire Scilicet aut sursum, res ut feret ipsa, deorsumve Inversam. Incipiens a puncto nempe quod ante Jam fuerat fixum, varie, ut mutabitur axis Rem referens variam, facito, ut mutetur et illa Flexibus incumbens rectis via, remque referre Sic queat ipsa suam simul et respondeat apte; Et capite ipsa suo, dum nunc longissima currit, Nunc brevior, curvas designet tramitis oras; Aequata haud aliter quam si volvatur arena. Ut varie inter se fuerint res, sic quoque curvum Hoc iter efficiunt varium, ut mutarier omnes In formas valeat, recto et quandoque meatu Extendi, raro tamen; ut ratione pari sunt Collatae, veluti bina, terna, atque quaterna, Multiplicive alia inter se res: una meatus Sors nempe est recti, curvi infinita, nec ipsa Non infinitis rebus prodire valebit, Nempe ita collatis. Rationem nosse duarum Proin si fors detur rerum, super axe manente Tum statuas punctum, mutandi unde omnis origo ,Invenies curvum facile ipse deinde meatum, Illam qui referat rationem, ubicumque loci sit. Atque ea si ratio simplex sit, nec varietur Ullo per sese saltu, quoque simplicis ille Curvus ductus erit naturae, reddere saltus Ut nequeat subitos, aut interrumpere cursum. Et contra si fors detur cognoscere curvi Naturam tractus, positumque, est qualis ad axem, et Axis origo ubi sit, rationem tum geminarum Inter se rerum, certumque tuebere nexum. Altera si fuerit res infinita priori Respondens, incurvus in infinita meatus Diffugiet loca; sed cum res minuetur eundo Altera, curva viae via rectae accedere debet ,Crescere vel si iterum coeptet, discedere ab axe. Denique decrescens si demum desinat esse, Atque iterum opposita, fieri quod diximus ante Pluribus in rebus, ratione resurgere coeptet, Atque adolescere jam rediviva, videbitur illud Curvum iter accedens axem pertingere demum, Atque secare, aliaque iterum discedere parte. Curva revolvetur quoties via, trajicietque Axem flexilibus maeandris, altera rerum In nihilium toties merget se, et protinus ipso Elapsa e nihilo, opposito tamen ordine crescet: Ut postquam perventum ad inanem est aere profuso Pauperiem, crescunt alieni protinus aeris Nomina; ab hic contra trans nudam currere debent Pauperiem, qui post rursum ditescere coeptant. His tibi suppositis curvum nunc perspiciamus Illud iter, spatiorum in quo omnes ponere possis Inter materiae duo tenuia puncta jacentum Mensuras illis pro viribus, esse trahentes Quas, et pellentes contra jam diximus esse. Concipe propterea de puncto quolibet axis Flexibus eductam rectis discedere rectam Parte ab utraque viam, nimirum infraque supraque, Verum infinito distendi tramite supra, Parte repellentes etenim simulabimus ex hac Vires, ex alia contra inferiore trahentes. parte ex hac ergo crus quoddam extendere debet Curva infinitum via, quam nos quaerimus, atque Illam infinitam propius corradere rectam, Omnibus usque locis propius, sed tangere nunquam: Descendensque locis magis usque recedet ab illa Altis; jamque axem veniens secat, et fugit ultra Praeteriens, aliamque in partem labitur infra, Tum redit intorquens sese, mediumque per axem Insilit, atque fugam molitur, at inde revertit Non minus, atque axem rursum proscindit; ita undis Errans innumeris effertur, deprimiturque; Et breve per spatium toties transmittitur axis; Donec crus ipsum pigeat demum ire, redire Alternis, atque incipiat decurrere subter Axem infinitum prope radens, usque nec ipsi Non magis atque magis vicinum; accedere semper Scilicet ut sit opus, sed non attingere; vel si Attingat fors, et transmittat denique tactum, Haud certe id faciat, ni post immensa locorum. Haec quae sunt axem tot puncta secantia, raptus Dicemus fines, et fines esse repulsus. Limitum item gaudere queant ea nomine vero; Namque arcus curvi supera simulare repulsum Debent, at raptum parte inferiore locati; Ut quae materiae quovis sita puncta sub arcu Sint supero, pellantur, at inferiore, trahantur Plusve minusve, alti ut ditabunt scilicet arcus. Arcubus his varians cum constet, limitibusque Natura, officium diversum corporis omne Hinc proferre licet, qua vi, qua quodque sit arte Conflatum, et dabitur, quae sint ea munera, quaeque Esse queant in natura, cognoscere; curvae Quaeque viae vigiles si munera pervideamus Illius. Atque utinam valeant per cuncta sagaces Ire animi, atque omnes, qui possunt esse, tenores Prendere! ductu etenim Natura coercita ab isto est. Non pote principio distendi continuato Tractu materies, punctisque expertibus omni Parte viget; quoniam cuncta inter puncta repellens Cum vis sit, spatiis infinita usque minutis, Materiae partes aliis non partibus esse Compositae possunt; expulsae mutua abissent Scilicet a sese subito, seorsumque manerent. Seorsum proinde manent, et sunt sine partibus omnes, Idque tenent spatium nequeat quod scindier ultra; Nam si materies spatio non simplice constet Ultima, uti spatium, partes ita habebit et ipsa: Pellentes pugnant at vires; ergo necesse est, Ipsa et ut in sese sit simplex, in spatioque. Verum extensa tamen nos corpora credimus esse Propterea, quoniam spatium, diffusa ubi puncta Plurima sunt, triplices triplici de parte receptat Mensuras; sunt longa ideo, lata, atque profunda. Materiae at quaevis gemina inter tenuia puncta Tantum stat spatii mensura, ut linea, longi, Ipsaque materies multorum non nisi summa est Punctorum, circum quae sint praecincta ab Inani Singula; qua propter revera tangere sese Non possunt, medium quoniam stat semper Inane. Fors tibi difficile est sine partibus haec elementa Concipere: an quidquam in rebus sine partibus esse Vidimus? an partes aliis sine partibus ipsas, In quas non valeant scindi, et sine fine secari? Verum hoc judicium est nostris a sensibus ortum Tum primum, cum nos vitales hausimus auras, Ut docui, et longos firmatum deinde per usus. Quod jam nunc rectam nos est opus ad rationem Deferre; haec ratio non sensibus esse jubebit Fidendum in rebus; quae sensus denique constant Infra omnes: sensus usurpant corpora nostri Tantum, haud corporibus quae sunt elementa creandis. Vel partes habeant ea prima elementa, vel ipsas Non habeant, scindi seu possint, sive repugnent; Corpora semper erunt cum partibus, atque secari Posse ea, dum poterunt cerni, noscemus. Ob illas, Quare non opus est, extensa elementa profecto Ipsa ut sint, quorum pars scilicet una sub ortum Versa sit, occidui sub metas altera solis. Undique punctum unum regiones spectat in omnes Totum, diversis expers quia partibus extat. Porro a simplicibus fiant ut corpora punctis Extensa, et nequeant penetrari plura, sub unum Nec cogi proin posse locum conjuncta, necesse est, Vicina ut nimium pellant se, visque ea possit Contractis spatiis esse infinita, repulsu Ut puncti quamcumque refraenet mobilitatem. Natura hinc igitur per se impenetrabilis omnis Corporea est, nequeunt penetrari; scilicet omnia in Corpore quae spatii sunt ipsius omnia puncta Non tantum in sese sunt infinita, sed ipsis Materiae punctis etiam collata, per unam Quae faciem possint distendi corporis ejus Quamlibet: occurant quare si corpora, queis vis Pellens hoc ipso sit tempore dempta, trahensque, Ne turbet, prorsum offensu, tum libera ab omni Hujus et illius puncta inter puncta meabunt, Non igitur penetrata; etenim infinita vacantis Sunt spatii puncta, ut transcurri tot freta possint, Proin infinite prohibentia, materiae Ne se contingant praeterlabentia puncta, Propterea ut nullo finito id tempore fiat. Reddita vis pellens punctis nunc, tangier illa Non tantum prohibet, verum et consistere propter, Contractis nimium spatiis, mage proin penetrari Ut nequeant. Aries jam moenia frangit ahenus, Non penetrat, clausis jam portis ire nequimus, Undaque non transit lapides, non vitra, nec aera; At liquor insinuat se saxis almus olivi, Occupat intra etenim intervalla, vacantia quae sunt, Et non proinde suis oleum, aut penetrabile saxum est Particulis, neque sunt Bacchi undarumque liquores, Una quod valeant misceri, nec quia lymphis Solvi quit salium natura, manentque priore Lymphae auctu, aut aditus quia habent trans plurima texta Argenti vivi latices: quae rapta trahendo Sunt, adeunt, quae sunt adverso pulsa vigore. Omnia at a minimis etiam insinuata fugantur Particulis rerum, ut pariter consistere in uno Non possint spatio, et contactu adjungier ullo. Est etiam ut nimia quid jactum mobilitate Transcurrat per multa brevi loca tempore, tempus Propterea minuat, quo vis agit illa repellens, Atque ideo possit trans corpora densa meare Perfacile; ut lux est, quae saxa adamantia transit Omni a parte means, veluti per inane, nec intra Insinuata viam torquet, distortaque currit. Haud igitur rectos res impedit ulla meatus; Immensum hinc etiam spatiorum summa vacantum Major erit spatiis in quovis corpore plenis. Et quamvis vires possit sentire valentes Vicinis a particulis lux, atque trahatur, Praeterit interea tamen, atque celerrima labens Non pote pulsari tot ab ictibus, ut deflectat. Mobilitas minor at si luci impressa fuisset, Huc torqueret et huc, dum trans adamanta mearet, Aut vitrum, aut undas, iter ut vicinior esset Aut huic particulae, aut illi, cursusque recursusque Inflexos ageret, labyrinthi ut texta per alta. Sic quodcumque aliud projectum in corpora corpus Si polleret ea, quae summa est, mobilitate, Cur non interius transmitteret, atque mearet Illaesum, penetransque videretur penetrari? Nulli etenim puncto puncta ulla occurrere possent, Nec vires ullis turbarent ictibus; ictus Nam celeri effugerent cursu, rapidoque volatur, Nec mora tanta foret properantibus, ut raperentur. Sic tantum si sit pila pernix aerea, murum Non jam percutiat, non diruat, at sine noxa Trajiciat; tanto si ferri nos quoque cursu Interdum natura dedisset, ahena frustra Ostia portarum starent, valvaeque, feraeque; Obsisterit quid enim? vacua atque adaperta fuissent Omnia: non postes lacrymans quereretur Amator Occlusas de nocte, ferens ventosque nivesque, Servorum aut manibus domini secludere possent Thesauros, multisque recondere clavibus aurum, Ipsi non montes sub duro viscere gemmas Texissent, quin nos subito possemus adire, Et spoliare avidi, nitidique redire sub auras. Nec mirum tibi sit, cum magnos imprimere ictus Corpora conspicias praestantia mobilitate, Ictus imminui longe et vanescere demum Debere, immensos si longe pergat in auctus Crescere mobilitas; sic et jaculantia plumbum Flammivoma aera videns, mage quo producere tentes Longa, mage infestas impulsu inferre ruinas, Fallaris, si distendi quantumlibet illa In longum debere putes, quantumlibet ille Impetus ut crescat plumbi ferus; incipiet nam Longi aeris certum post tractum denique carpi Maxima mobilitas, ictu et saevire minori; Paulatim quoniam tunc aëris anterioris Crescit obex contra plumbum, obtunditque furores. Hinc facili ratione tuo potes insinuare Hoc animo, non tam mirum, quod diximus, esse, Credere uti renuas, vim crescere mobilitate Aucta corporibus, dum fiat maximus ictus, Post et adhuc crescente, ictum languescere, donec Tanta ea sit, prorsus referatur ut iste senescens In nihilum, utque illaesa meet trans corpora corpus; Dumque repellentes coeptant obsistere vires, Praetereat; duo sic inter magnesia saxa Si magnes alius transcurrere tentet, utrique Se latere obvertens inimico, haud ipse profecto Transcurret, tenui dum mobilitate meabit, Perque suum depulsus iter deflectetur, et illa Exagitabit item pulsans, quoque ocyus ibit, Concutiet magis; at transcurret denique, cursus Si nimium pernix, longeque citissimus extet, Ut neque turbetur propior, neque mutua turbet. Rebus ab his partes finitas quodlibet in se Corpus habere vides; quid enim est nisi massa natantum Punctorum in spatio, et distantum mutua sese Inter uti docui, pellentem propter eam vim, Finitorum ergo, numeris quae prendere possis? Quare infinitum non possint corpora findi: Scilicet hoc munus spatii est, ad corpora quod nos Transtulimus, medium distenta per omne putantes Continuum spatium, rimas quia non licet ullas Usurpare oculis, aut ullo subdere sensu. Munus at hoc spatii, quid erit, cum nempe sit ipsum Nil spatium, et munus nullum in se proinde receptet? Esse potest si quod naturae munus inanis, Hoc erit, ut valeant inter duo puncta locari Punctum aliud, rursusque aliud, rursusque sine ulla Fine aliud, numquam ut desit locus infinitis. Proin infinite spatium quodcumque secari Quamlibet exiguum cum dico posse, quid hoc est, Illic posse dari infinitis quam loca punctis? Nimirum haec dat habere potestas continuati Nobis notitiam spatii; quod prorsus inane Cernere cum nequeamus, erit, cognosse queamus Scilicet hoc tantum, consistere corpus ibidem Posse aliquod, certumque locum reperire modumque. Sic Mundi extremas si quis procurrat ad oras, Et jaciat telum, aut extendat brachia, abire Concipimus telum, atque extendi brachia posse. Brachia metiris porro, telique volatum Passibus aut ulnis aequas, spatiumque per illud Mensuris sic ire, licet sit inane valebis. Nos ita notitiam spatii per corpora tantum Quae sita sint usquam, vel possint esse, tenemus. Materiae duo puncta locis constare necesse est In geminis, ideo distabunt plusve minusve Inter se, ut possint digitive pedesve locari In medio interdum multi; quae nempe potestas Est spatium, minui quod possit, et usque minora Corpora, at usque tamen puncta infinita receptet; Et contra augeri possit quoque semper, et intra Se capere immani numero crescentia vasta Corpora, uti nunquam non et sit pluribus aptum. Decrescens haec, aut crescens sin fine potestas Notitiam spatii parit, inquam, continuati, Quod proin immensum, atque aeternum possumus ipsi Concipere, ut quoddam rebus commune, creatae Quae sint, hospitium, et valeant quaecumque creari. Ast infinitas quamvis quodcumque secari Non queat in partes corpus, consistere tanta Punctorum tamen exiguo sub corpore quovis Possit summa, eadem spatium ut divisa per ingens Illud idem implerent adeo, tenuissima quaevis Ut spatii pars non punctis quotcumque vacaret: Finitum est etenim spatium, neque sunt sine fine Hae spatii partes; immensis proinde necesse est Hoc certe peragi, at infinitis denique punctis. Nempe potest parvo quovis sub corporis auctu Summa coerceri punctorum immensa, nec omnem Non aequans numerum quemcumque; nova usque seri na Puncta intervallis mediis quis posse negabit? Ergo infinitas queis ausi admittere rebus Materiae partes alii sunt, posse putantes Non illas extare secus, facile efficietur Partibus id per nos finitis, accumulatis Quolibet immenso numero, et quantumlibet aucto. Hinc uno pauca in spatio, seu plurima puncta Constituent raras massas, densasque vicissim Corporeas; et sic corpus quodcumque coactis Densius a punctis fiet sine fine, minusque, Ut contra fiet, laxatis rarius ipsum, Et majus pariter fiet sine fine modoque. Hinc videas moles quantumvis corporis extet Dura, tamen nullum non cogi posse premique, Quantum opus est auctis nimirum viribus extra. Viribus at scimus restare prementibus undas, Contrahere in molem nec sese posse minorem; Et liquidas se proinde globis tangentibus undas Si constare velis, non duplo densius usquam Ullum tum posset lymphis exidere corpus, Plus quia materiae, minus esset inanis in unda. Jam vivum argentum non duplo densius unda est, et gravius, verum decies quater; ipsa necesse est Undae proin facies longe plus claudat inanis In sese, quam materiae, neque mutua tangi Propterea partes; sed vires esse negantes Accessum validas illic, nostramque valentes Vincere conatum: vincuntur frigore magno Sed nostros saepe ante oculos, quia lympha priusquam Durescat rigidam in glaciem, gelida ipsa liquensque Contrahitur paulo spatia in breviora coacta. Omnia cum possint igitur densarier in se Corpora, nec certus densandi finis haberi; Quamlibet exiguum valeant haec omnia Mundi In spatium cogi totius corpora, totus Mundus et ipse pila prorsus concludier unâ, Qualem ludentes volvunt per strata viarum, quamque levem digitis puerilis dextera jactat, Ut non turbentur partes tamen, et sua servent Inter se spatia, et rationes denique cunctas. Si via curva, super quam diximus, imminuatur Ipsa etiam, et tracta longe longeque minuto Naturae referat vires, servabit eosdem, Quos prius, ipsa locis contracta recentibus, usus. Si sic revera contingeret omnia mundi Corpora mutari, non nos discrimina tanta Ullo vel minimum possemus prendere pacto Mundi habitatores; spatiorum namque maneret, Ut nunc est ratio: at nobis deprendere non est, Hasne vices Mundus subeat; tamen esse putamus Immunem; immotae a Natura namque videntur Servari leges, queis primo floruit ortu. Nunc cum materiae sint omnia praedita puncta Viribus, illa statu per quas coguntur abire, Est opus, ut semper sint apta ea puncta moveri, Namque aliter vires essent hae prorsus inanes. Motus utque opus est vires aequare moventes Quolibet in puncto productos, sic erit ipso In puncto quidam servandi nisus adeptum, Qui sit cumque, statum, qui non mutabitur unquam, Ni quantum vires poscent extrinsecus ipsae; Nostra et iners sic materies existat, oportet. Utque duo exagitant cum sese puncta vicissim, Esse in utroque parem motum, oppositumque necesse est, Hos ita servabunt agitata, agitantia ritus Corpora, quandoquidem punctis conflantur ab illis; Aeque proinde et agunt, et aguntur corpora partes Semper in oppositas. Hinc illae denique leges Fluxerunt, multo supera quas diximus, omnes: Immutabile uti medium gravitatis, ut aeque Mutatus (mutatur ubi) duo scilicet inter Corpora qui status est, ut et illi denique motus Orti ex congressu, varie qui corpora raptant. Tempore quodque suo, spatiisque, et legibus îsdem. Denique materiae quia non mutata fatendum est Prima elementa tot ob constantem, perque manentem Naturam rerum, quas semper cernimus unas, Assimilesque sui, neque longo vertier aevo, Quam bene convenient punctis haec ipsa elementa, Quae formam mutare suam non posse necesse est, Propterea quoniam sine forma, et partibus extant. Virium ab illarum res pendent scilicet omnes Lege, haec idcirco constans invictaque cum sit, Res unas, similesque sui perstare necesse est. Nunc ut multa strui, diversaque corpora possint E punctis, opus est quaedam praemittere pauca, Quos dixi, de limitibus, quae scire necesse est. Limitum enim gemina est distans natura; priorque Cum spatium ob crescens a vi pellente trahentem Ad vim trajicitur; cum pellens ipsa trahentem Excipiet contra, natura est altera eorum. Ergo duo si respiciant se in limite primo Puncta, statum per se nequeant mutare vicissim. Extera vis et si coget mutare, resistent; Namque et ab accessu prohibentur protinus ipso Ob vim nempe repellentem, contraque recessu, Vi subito exoriente trahente, ideoque priorem Contendent postium, et stationem puncta tueri. Nec possint loca, tranquillosque relinquere fines, Extera ni cogat pellente hinc major, et illinc Vis ducente, unum in motus queat ire nec ullos Punctum, quin aliud moveatur mutua propter Foedera; vis impressa uni, communis utrique est. Scilicet hic nexus jungit per corpora partes, Inde haerent valide res, ultae, unaque ligantur. Opposita alterius ratio est at limitis; ista Si duo puncta loces regione, immota manebunt: Sed paulum si dimoveas, subito abripientur; Tracta vel accedent ad se, vel pulsa recedent, Adque alium extemplo motu celerante ferentur Aut hinc, aut illinc finem, transgressaque demum Incipient properae cursum tardare fugai. Et si forte sequens curvae, quam finximus, arcus Ipse viae talis sit, ut area clausa sub illo Amplior anteriore fuat, fugat tota peribit, Punctaque vertentur retro, et sic denique fient Multiplices iterum cursus, iterumque recursus Atque hinc atque illinc circum ejus limitis oras, Queis modo constiterant. Arcui at si clausa sequenti Area forte minor constet, neque tollere puncti Jam totam possit tardantis mobilitatem, Transcurretur item limes quoque tertius, ac tum Incipiet celerans ad quarti limitis oras Cursus; sic et itus reditusque fit amplior omnis. Quin etiam primi statione in limitis extent Si sita puncta, omnique repulsu major, et omni Adveniat raptu vis, ut pertingere fines Alterius generis sic possint illa, necesse est, Deproperent exinde magis celerante volatu. Hic itus et reditus jam nunc properantior, et nunc Tardior, in rebus fervoris causa videtur: Scilicet hac causa ferventia multa tuemur Corpora, cum vario demersa liquore cientur. Nec foret ulla quies unquam, si bina vicissim In se puncta agerent, sed cum omnibus omnia certis Viribus imperitent, et sint parere coacta, Illi, ut erant, turbentur itus reditusque, necesse est, Pulsibus adversis lenti, celeresque secundis; Limitibus donec certis ea victa quiescant. Porro scire licet non quemvis limitem eodem Formari flexu curvae super axe viai. Est, nimis axis ubi obliqua ratione secetur, Est, prope ubi recta, longasque excursus utrinque Fiat propterea in regiones tramite ab illo. Illic perfacile est sita cogere puncta moveri Parva a vi, spatiis auctis, vel forte minutis, Proinde videbuntur vinciri haud glutine duro: Ast hic cum sita sunt, contra compage tenentur Dura; atque excursus quia curvi tramitis ille Esse potest longus, quantum libet, haec quoque quantum Forte velis, crescet vis punctis dura tenaxque. Et quia multiplici via curva excurrere pacto Possit ab axe, et se varios deferre per arcus, Multiplex quoque vis durae genus est, variumque. Sic primum genus est ubi limitis, esse repellens Excursu poterit nimio procul editus arcus, At non tam magno, qui raptum continet, arcus, Quem porro excipiat discedens in loca vasta Tertius, ipse etiam, veluti prior ille, repellens. Illo igitur summa vi limite puncta resistent, Ne compressa ad se accedant, itidemque resistent, Ne quoque discedant, dilatenturque vicissim, Non tanta sed vi, quae si vincatur, ut ultra Transvectum punctum contingat limitis oras, Tertius unde arcus distenditur in loca vasta; Se puncta effugient subito, et sua vincla relinquent. Sic tibi congeries filorum pressa negabit Sese in se trahere, et spatium conducere in arctum; Restabunt distenta itidem, tantumque resistens Crescet vis, quantum distendens vis quoque crescet, Donec ad extremum veniatur, filaque demum Rumpantur, pereatque omnis vis ante resistens. Sic aqua cum nequeat spatia in breviora coire Pressa licet nimium, et nequeat distendere molem, Igne nisi exagitante suas valido impete partes; Jam tum se in tenues fugitat, pellitque vapores, Qui spatium exposcunt exorti latius usque. Sic itidem erumpunt variis corpuscula rebus Tenuia, discurruntque velut de carcere lapsa. Ut vernis odor e pratis, e lampade lumen, Ut radii e Solis vultu erupere comanti. At non particulae simul omnes prossiluere, Ut subito ante oculos flos, lampas dissolüatur, Solque sui pereat siccato ut fonte nitoris; Verum ut quamque tulit supremi ad limitis arcum Major mobilitas magna virtute trahentem. At si puncta illo spatio stent limitis, alter, Atque alter prope sit cui limes, non ita certe Magna requiretur vis, ut loca prima relinquant Compressa, atque alio vicino in limite sese Sistant, unde negent jam tunc immota reverti. Mollia nonne vides ex hoc consistere multa Corpora, quae nequeant primam instaurare figuram? Illis in spatiis si contra puncta locata Sint, ubi divulsis stet longe a limite limes, Mutatis spatiis non paulum, limite limes Mutari non possit item; proin puncta reverti Debebunt illuc, unde abscessere, reducta; Et quo pugnabant, ne deducantur, eodem Nisu pugnabunt deducta, ut regrediantur. Hinc tibi ab incursu sunt exsilientia multa Corpora, quaeque suam reparant jam libera formam. Haec tibi jam geminis pro punctis munera vera Eduxi ratione; age nunc, quid plurima porro Inter se faciant varie collata, tuamur Paulatim, proin jam spectemus terna vicissim. Fac duo puncta loces in primi limitis inter Se spatio: sit et axe situm, fac, tertium eodem, Quo tu cumque voles spatio: varie istud ad illa Cum positum constet, diversa agitabitur a vi Propterea, pelletur ab hoc, ducetur ab illo Nam nunc commotum, nunc aut pelletur utroque, Aut ab utroque simul ducetur. Vis sua quare Inde recepta aequet seu summam virium earum Exagitantum, ipsam seu tantum disseritatem. Ergo semper ab hoc puncto si educere recta Rectum iter instituas super axe, quod inde receptam Vim referat, sursum deorsumve, ut forte repulsum Punctum, aut attractum fuerit, signanda orietur Culmine curva via extremo, diversa priore, Quae geminis tantum est collatis edita punctis ,Atque ea bina ut erunt vicino vel sita puncta Limite, vel variam avecto procul in regionem, Sic via curva recens spatiis mutabitur ipsis. Atque erit, ut facile hoc fieri queat, ut nimis ampla Per loca vim ellidat pellentem ubicumque trahens vis, Neutraque constanter compareat; illa per ipsa Dum loca, dispositis alia ratione duobus Punctis vis aliam vincet pellensve trahensve. Tertii at interea puncti in distantia puncta Mutua vis illo deducere limite, ut ipsa Constat inaequalis, contendit; saepe sed iste Nexus erit tam fortis, uti deducere nulla Vis queat ad sensum, puncto quae manet ab illo; Nam satis hanc ad rem fuerit, prior illa feretur Quo via curva magis spatia in longinqua recedens, Arcus semper uti flectantur ab axe minores, Proin etiam ut vires spatiis tenuentur ab ipsis; Quod tibi servatus Naturae suadeat ordo. Proin binis valido vicino in limite punctis Inter se positis, tum vis, quae juncta tenebit, Vi major multo est, longeque valentior illa, Quae distante fluit de puncto; proinde moventur Hinc utrumque simul, sed eodem in limite perstant, Nec spatia inter se mutabunt, sive recedent, Seu contra accedent puncti distantis ad oras, Quod tantum exagitat, quantum exagitatur ab illis, Verum motus erit duplo cunctantior illinc, Quandoquidem dupla est in punctis massa duobus. Nunc si pro puncto hoc uno, longeque remoto Bina itidem statuas in forti limite puncta, Hanc aget in massam punctorum massa priorum, Ut nequeat proprio decedere limite cogi Haec facile, et positum inter se mutare receptum, Scilicet haud aliter, quam si puncta ipsa coissent In medio gravitatis, et unum denique punctum Bina forent, atque hinc atque illinc, eque quaternis Constarent gemina, at quorum diversa profecto Lex esset, curvaeque viae variata figura. Immane est, puncto hoc quarto accedente, recentum Qui numerus legum cumuletur, quique viarum Pro vario punctorum intervalloque, situque. Crescere si facias ita puncta utrinque vel ultra, Multaque pro binis statuas, quotcumque libebit, Illarum immensa crescet ratione viarum, Formarum et numerus, possent quae exinde venire Diversum ob positum, numerandique obruet artem. Tam varium in rebus jam, compositumque quid extat, Ulli quod, genus hoc, nequeas supponere legi? Atque hic magnesi solves miracula saxi: Ad se illud calybem, non caetera corpora raptat, Atque aliud magneta trahit, si versus ab una Parte sit, opposita contra de parte repellit: En îsdem in spatiis sunt vires illicientes, Sunt exercentes odia, hostilemque repulsum, Corpora sunt ad multa effoetae et prorsus inertes. Adde his ad gelidas quod magnes vertitur ursas, Quandoquidem occultis terrâ illâ plurima venis Ferrea progenies educitur; haud tamen illuc Vertitur, ut nunquam non et declinet eoas, Aut etiam occiduas paulum deflexus ad oras; Scilicet ut tellus aut laeva aut dextera ferri Succrescit venis, quae sunt sine lege feraces Hinc illinc; ideo haud aequus deflexus ubique est, Una aut in regione plagas it semper in unas. Denique contactum ferrum a magnete, sub Ursas Tendit item, celsaque diu si in turre locatum Perstiterit; siquidem ferri convertitur ordo Punctorum, quem si reddas, ratione movendo Desuper opposita magnetem, vis nova ferri Amittentur, inersque, velut fuit ante, manebit. Quare non opus his noscendis, exque plicandis Tenuia perpetuo a magnete fluentia fluctu Corpora, non opus est nucleum confingere magnum Sub terra certis se cardinibus glomerantem; Nostra sine his ratio expediet facile omnia prorsus. Illa viae tamen, et discrimina multa modorum, Multorum quae sunt punctorum pro varianti Inter se positu, certis in tractibus extant Non nimium magnis spatii, nimiumque propinquis, Quos citra atque ultra debent vanescere cuncta; Namque viis citra est vis infinita repellens Omnibus, ast ultra vis omnibus repetito In se pro spatio decrescens ipsa trahendo. Plusve minusve quidem trahit ipsa, ut plura sub unam Particulam sunt puncta, aut contra pauca coacta; Una tamen lex ad spatia, immutataque perstat. Cunctarum hinc igitur quae sunt discrimina virium In variis rebus, parvis nos esse videmus In spatiis; ultra quae res si abducere tentes, Nulla quidem reliqua est, ni mutua vis gravitatis. Ergo curva quibus spatiis via serpit, in îsdem Vires, quantum vis, minui vel crescere possunt, Vel mutare plagas; supera quae diximus ipsi Accidere in variis rerum fervoribus, atque Fermentis, motus et mixtorum, aestuque liquorum; Unda alii plantas succi nutrire, vel artus Possunt, non alii, sed carpere, disque sipare, Unde est electris vigor, electrique fruuntur Corpora quae simili vi, proinde id nomen adepta, Effert unde niger sua demum robora magnes. Ingens at spatium, quod et inter corpora nostra est, Et terrae medium, quod et inter sidera caeli Errabunda, ipsumque agitantem sidera Solem, Sola tenet spatium hoc gravitas, et corpora jungit Certa lege trahens, in sese pro repetitis languescens spatiis; cui quae vicinior infra est, Magnetis rapidis vis scilicet illa, reperta Saepe est, ut licuit sensu explorare rapaci, In se bis spatiis decrescere pro repetitis: Atque ista imminuens tractus de parte sine ulla Fine, ut jam docui, jura ad communia, vimque Communem venies demum, munusque receptum Tota in materie, quo non penetrabilis ipsa est. Hac nos puncta tenus, quotcumque, expendimus uno Axe locata super: jam nunc diversa seramus Per loca. Principio punctum non perstet in axe, In quo sunt alia inter se duo juncta vicissim, Illud at inferius, suprave, ubicumque locetur; Protinus exoritur seges hinc immensa modorum, Et varii ratio fecunda hinc ordinis exit. Illud ea si jam punctum tibi sit regione, Unde cadens rectis super axem flexibus, axem Perscindat medium transcurrens inter utrumque Hinc atque hinc punctum trames, tunc aeque ab utroque Distare, atque aeque pellive, trahive necesse est. Jam via curva recens exorta a viribus istis In magnis spatiis vix quidquam a simplice prima Differt; at spatiis in parvis non ita certe Exiguum discrimen id est; vis excita punctis A geminis illo fundetur tramite recto, Axem qui medium secat, unde est virium origo; Proin erit in spatiis prope par distantia magnis A medio, et puncto nimirum a quolibet uno; Atque ita compositis oriens a viribus ipsa Curva via, aequalis prope erit, quae a simplice manat; Tantum intervallo procurret duplice ab axe Hinc illinc dimota suo. Distantia parvis Ast erit in spatiis impar, diversaque ab illa Simplice vis, etenim minus illa augetur in ipso Accessu ad medium punctum, et velut illa nequibit Edere majores nisus sine fine; minores At demum efficiet, medio vanescere in axe Qui tum debebunt, quoniam eliduntur utrinque Partibus adversis aequales oppositique. Curvum iter hoc itidem gaudebit limite multo; Atque in eorum aliquo, quem de genere esse priore Jam supera dixi, si punctum forte locetur, Punctum istud remanebit ibidem, praevalidaque Nectetur compage duobus, particulamque Cum sociis triquetra efficiet constare figura, Cui geminum par crus distentum vertice ab illo est; Tum punctum quocumque unum transferre libebit, Particula incolumi, pariter translata figura Tota erit, ut nequeat non, ut prius esse, triquetra. Dehinc punctum pone obliquum; gemina illa duobus De punctis vis emanans ipsum exagitabit Utraque sive trahens, seu pellens, altera sive De puncto propiore trahens, pellensve remoto Altera, sive trahens haec contra, atque illa repellens. Punctum age id obliquum geminos duc proinde meatus A geminis punctis, et utrumque extendere perge Ulterius; facies sic flexus quippe quaternos; Alter erit deorsum versus, sursum alter hiabit, Alter et a dextra regione, alterque sinistra est. Quatuor illa modia jam vis variata quaternos Diriget hos intra flexus sese; utraque nempe Cum trahet, in flexu spatium spectante receptum Inter puncta trahet, punctumque adducet ad ipsum Hoc spatium; opposito sed diriget utraque pellens Se contra in flexu, punctumque recedere coget. Si demum ex uno puncto trahet, ex alioque Pellet vis composta simul, commixtaque, abibit Illius ad flexum lateris, de parte trahentis Quod tibi erit puncti, et secum illud deferet actum; Illorum donec subigens deducat ad axem Continuatum, utriusque locet sive e regione Aeque nimirum distans ab utroque. Sed istis Noscendis melius, quae coni prima figura Proscissi est, una lustremus, transque feramus, Quippe licebit, ad hanc, fieri quod dicimus istic. Sint gemini duo puncta foci, majoris et axis Dimidium unius distantia limitis aequet, In quo arcus sit vis pellentis, visque trahentis Aequus, seu constat quae vis pellensque trahensque, Aequa sit in spatiis aeque illo a limite fusis. Jam positum extremi punctum, fac, ut esse rearis Aut hinc aut illinc unis in finibus axis: Ejus erit tanto distantia major ab uno Punctorum, quam quae est ea limitis, altera quanto Est minor; idcirco quantum pelletur ab uno, Tantum alio rapietur, et huic parebit, et illi; Propterea immotum libramine perstat in aequo. Vertice sic etiam parvi perstabit in axis Aut hinc aut illinc immotum, namque ibi limes Puncto ab utroque coit; distantia limitis haec est Scilicet axi par majori dimidiato. At mediis ubicumque locis declivibus orbis Illius si sit punctum, plerumque necesse est, (Nimirum tum cum medium orbis non mage distat Alterutra a regione foci, quam limite limes Ille a vicino) vis ut se dirigat illac Qua flexum signatur iter, tergumque recurvum est; Quandoquidem quoque tum major distantia tanto Altera erit, quanto minor altera; proinde repulsus Aequales opus est, existant raptibus; ergo Compositae hae vires raptantes e latere uno Punctum, per medium flexum, quem diximus ante, Transibunt, illis nimirum e quattuor unum; Quo pariter debet transire ora illius orbis; Ejus id officium est namque inter caetera notum. E genere ille tibi sit limes proinde secundo; A puncto propiore trahens vis manet, oportet, A distante magis pellens; proin verticem ad axis Majoris punctum abreptum conscendere coget. Opposita ratione minoris verticem ad axis Coget, ubi limes sit de genere ille priore. Ejus jamne vides toto circum orbe figurae Constitui alternis diversi limitis oras? Cujuscumque super nam si axis vertice ponas Punctum, stabit idem libratis viribus illic; Sin alio quocumque situ super orbe locare Collibeat, pugnabit abire, et culmen ad axis Unius accedet, tantundem et culmine contra Axis ab alterius decedet; et usque redire, Illinc si paulum deducas, nititur ipsum; Paulum ex hoc contra deductum, abscedere per se Nititur, atque gradu celeranti longius ire: Illic e primo constat proin ordine limes, At contra limes naturae erit iste secundae. Dumque gradu pergit curvum celerante per orbem, Per quem vis raptat, curvo tamen exit ab orbe Protinus, exoritur de curvo nam fuga motu. Hic quoque pro vario discrimina limite fiunt; Nam si limes erat generis tunc ille secundi, Illo in discessu crescet vis usque repellens, Usque trahens minuetur, erit quapropter, ut usque Abscedat punctum, et spatia in majora feratur. At si non extra, nec eo super orbe, sed intra Id statuas punctum; adducens vis fortior exit, Languidior contra abducens, proin tum quoque punctum Abscedit procul ora introrsum, ad punctaque tendit: Sed fient, limes si sit prior, omnia contra; Dimotum extrorsum punctum introrsumque revertit Protinus ad notos calles, orbemque recurvum; Illic namque trahens, hic pellens vis ea crescit. Sic, genus hoc, orbes diversi, intraque minores, Et longa serie majores quamlibet extra, Sunt tibi naturam sortiti limitum eandem; Nam positum punctum per se non effugit illinc; Deductum tamen, aut gressu fugit accelerato, Aut contendit eo, discesserat unde, reverti. Cunctis rebus ab his quid sit solidumque fluensque Percipies, praesertim hanc ipsam ad plurima puncta Si tute extendas rationem, particulasque Ad multas itidem positu variante locatas. Illic namque potes res esse putare fluentes, Libertas ubi particulis se vertere in orbem est Circum alias, tamen ut nequeant non esse vicissim Haerentes: sic si laevis foret undique Terra, Desuper atque globos omni asperitate carentes Ex ebore, aut vitro ferret, ratione moveri Possent hi facili circum, nec abire retenti A Terra, nam vis contraria vincere pondus Non poterit, fieri aut major fuga vi gravitatis. Caeruleum leni sic per mare flumine pulsae Discurrunt puppes, at non tolluntur in auras, Ni fera contorto tempestas vortice raptet. Sic quoque parva globis si laevibus atque minutis Constaret moles, illi per lubrica possent Convolvi tenui vi, non discedere juncti; Namque trahens forti retinet compage potestas. Proin fluidis in rebus ubi discerpere partes Tentes, disrumpi paulatim, et non nisi parva Parte queunt; quare guttarum humore madentes Speluncae retinent pendentes fornice lymphas, Adventu donec longo rorantis aquai Grandior et gravior guttae propendeat humor; Pondere victa etenim productior, et gracilescit Paulatim in medio, filoque a simplice demum Decidit, et terram prolapsa rigasque, cavatque. Partibus illa suis libertas in latus omne Nimirum se versandi, circumque ferendi Efficit, ut possint paulatim abducier a se. Non ita cum solidae res sunt, duraeque: rigentis Ferri virga nequit gracilescere, tracta deorsum; Incipient nam cum fibrae disrumpier, omnes Tempore rumpentur prope in uno; ut prorsus in uno, Si summa solidae inter se ratione rigescant; Propterea majore opus est conamine multo; Partibus his quoniam est pariter rigor in latus ingens: Tota ideo, quae non est flexilis, in latus acta Virga ibit; nempe hic vertendi est nulla potestas, Ut fluidis in particulis; proinde esse rigentes Hae nequeant quamquam junctae compage tenaci, Namque valent tantum ad spatia interjecta tuenda. Utque potest spatii limes fortissimus esse, Languidus at nimium, qui de latere impedit ire, Sic etiam quit uterque vigore jacere sine ullo, Quem tu percipias: sine nexu, ut pulveris, exit Tum tibi materies; facile hinc cognoscere possis, Cur calor atque ignis quaedam liquefacta resolvant, Quaedam usque ad cinerem labefactent; namque minoris Axis quod fuerat supremo in vertice punctum Impulsu a valido si circum protinus ire Incipiat, notoque recedat ab orbe, valebit Perfacile huc illuc converti liberum et exlex. Hunc calor atque ignis defert subtilibus ictum Rerum particulis, paulumque recedere cogit, Et velut orbe exire suo; facilesque repente Illa circuitus glomerant: sic dura liquescit Materies resoluta, fluunt sic saepe metalla. Verum illo paulum motu exagitante minuto Propter ademptum ignem, et restantes undique propter Tot vires alias punctorum, in culmine figi Axis debebit punctum brevioris, ut ante. Durities proin particulis amissa redibit, Et cera, et vitrum, et liquida ante metalla rigescent. At si non referat se noti ad verticis oras Punctum (quod, quare fiat, modo diximus), at se Proripiat procul avectum, magis usque fugantem Vim poterit reperire, locisque abscedere multis Avium, uti fumi faciunt, volucresque vapores. Tum velut amisso superant quae glutine partes, Inter se sine vi perstant, et prorsus inertes; Scilicet ut levibus cinis est spargendus ab auris. Sic multa e variis quae constant corpora rebus, Ut ligna, et lapides, abeunt domitante calore Candentem in cinerem, aut calcem resoluta, suamque Amittunt speciem, et remanent ita simplice longe Natura fient vel adhuc mage simplice, et una; Propterea exagitata modos tribuentur in aequos, Atque aequa in spatia, ut crystallus denique fiant Pellucens; iterum quae fusa solutaque flammis, Quandoquidem nihil est, quod diversa evolet inde Natura, nunquam nitidi non igne redibit Amoto in formam crystalli; haec ultima certe Est species tortis violento rebus ab igne. Haec tibi cuncta viae deduxi ab origine curvae, Quam super exposui; simplex est, unaque vere Illa, sed a variis variantia nomina rebus Sortitur; veluti multis quod flumen in oris Errat, et hos praeter populos, et labitur illos Moribus et patrio inter se sermone remotos, His diversa refert atque illis nomina terris, Quae nemus, aut vallis monti subjecta nivali Commutat; longinquum undas devolvit easdem Ad mare, quae gentes varias, quae regna rigarunt. Sic serpens varie via curva, ubi crure recedit Primum infinito, et facit impenetrabile corpus, Hujus causa potest tibi muneris ipsa vocari; Post conversa locis secuit cum pluribus axem, Fermentis mores dedit et fervoribus, aucta A queis voce nova proinde est; et limite in omni, Quem toties repetit restaurans multiplicansque, Corpora quo debent haerere tenaciter apta, Non nisi causa tenax, eadem licet, appellatur. Denique supremo jam crure, quod usque prope axem Procurrit, puppisque velut, sua littora radit, Quandoquidem gravibus leges dat rebus ibidem, Ipsa audire solet gravitatis causa, velut sit Ipsa alia a primis. Diversis unica spiris, Ductibus et variis haec tam diversa creavit, Haec varia, in rebus quae constant omnia cunctis. Ordinibus multis elementorum, omne coortum est Hoc, quodcumque vides; punctorum arctissimus ordo Est prior, et longe tenuissimus; aedificatur Alter ab hoc porro, dein alter, et alter, et usque Laxior, et spatiis majoribus amplior omnis; Donec corpora, quae nosmet sentire queamus, Consistant, adeo diversis praedita formis, Et variis adeo rebus mutata modisque. Porro nulla quies est ullis, quotquot in omni Summa sunt, punctis revera, motus et ullus Non est, signet iter qui rectum; at quodlibet unum, Est opus, ut punctum curva regione feratur Perpetuo prorsus sine saltibus, et sine pausis. Omnis motus enim punctorum a viribus omnium, Usquam quotquot erunt, pendebit; agentur ab omni Puncto, interruptis non legibus, omnia puncta Scilicet, et motus concrescet ab omnibus omnis Non intermixta recta regione, morave. Quin neque erunt gemini motus, similesve, paresve Ulli inter se; eadem ratio nec ad omnia puncta Punctis esse queat geminis, siquidem loca constant Diversa, atque ideo diversis viribus errant. Attamen hoc verum est, longe longeque remotis Cum vires tenues punctis sint, atque valentes Vicinis, paulo diversis puncta moveri Flexibus interdum duo posse; et sic ea certe, Unam in particulam coeunt quae puncta vicissim, Motu diverso longe minus abripiuntur, Quam si particulis diversis addita constent. Sic quae constituunt Terram, Veneremve, Jovemve Non adeo ductu vario trans aethera currunt Se collata inter, quantum collata Cometae Punctis si fuerint, aliisve vagantibus astris: Haud minus in summa tamen est diversa potestas Omnibus in punctis, neque sunt discrimina nusquam, Nulla ut res alii similis sit, parve profecto. At si nostra viae species, quam diximus ante, Non ita desineret, gravitatem ut ubique referret Corradens axem, sed post immensa locorum Inciperet rursus tranare, axemque secare Se referens huc atque illuc varieque recurvans, Et varios spatiis alternans grandibus arcus, Et varias vires, quid tum foret? esse locata Limitibus certis tum sidera fixa videri Possent, et nostris subjecta haec sensibus omnis Summa inter sese connecti, conque ligari Non aliter, quam particulae puncta inferioris Cujusvis; atque alterius sic particula esse Majoris longe Mundi, sic rursus et alter Particula alterius, nusquam ut sinire queamus. Sed nimium tenuis mens est, finitaque nostra, Ut tantum extendat se, quantum summa Potestas Cunctarum rerum, Naturaeque alma Creatrix; Ut videat, fecunda queat quodcumque referre Haec via curva, sinuque suo quod condere cumque, Una ministrarum tamquam e numero innumerali, Ingens, cum libeat, quas evocet illa Potestas. Accidere in mundis etiam tot posset, eadem Id curva praestante via, ut moveantur in uno Plurima, sit motus quorum procul alter origo; Et tantum ob motus agitetur hic illius, ille Hujus, ut in mundos distantes notitiae sic Mundorum transmittantur, neque transeat ullus, Qui doceat cursor, neque vox, neque littera migret. At nos in rebus, quae possint esse, morari Quid juvat? Omnipotens rerum quid fecerit Auctor, Conjicere e paucis, quae cernimus, exiguisque Non datur. Arbitrio sed quod deducta sit omnis Haec natura suo, sapienti struxerit ille Hanc summam quod mente, quod almas fixerit orbi Leges, ut fieri possint, quae facta videmus, Non jam hoc conjicere est, dubiaque in luce tueri, At se perspicuo manifestum in lumine prodit Hoc magis, ingenio quo plus contendimus acri. Omnibus in rebus a rebus nimirum huc ducimur, orbis Lustratus meliora sua spectacula scena Ingerit, et longe super evehit, atque recludit Unum ad Principium faciles certosque meatus, Principium Sapiens rerum, aeternoque coërcens Omnia consilio. Praesens mage, conspicuumque Quid menti queat esse per ardua sidera vectae, Corpora naturae per vasta, per intima rerum, Totius et leges scrutanti et foedera mundi, Quid queat esse, quod introrsum magis insinuetur Undique diffundens manifesti lumina veri, Quam tantas res esse aliquem, qui struxerit, atque Temperet, et pulchro, quo nexuit, ordine servet, Summis, et mediis praesentem rebus, et imis, Ingentem Dominum, cujus vim tota veretur, Unde ortum trahit, atque suum Natura vigorem? Vix potuisse Virum mortali stirpe creari Credidimus, nobis immensi qui patefecit, Orbis queis agitur, leges, quas dicere longus Noster erat labor; at decerpsit tenuiter illas, Et paucas longe de multis, haec quibus ingens Stat moles, qui materiae nova dixit inesse Munera, certa fides neque dictis abfuit ilis: Propterea merita super haec mortalia laude Nos illum in caelum mirati eveximus, illi Plaudimus, et nostros ultro submittimus ausus. Illam infinitam quam longe agnoscere porro Par erit, et prorsus divinam dicere Mentem, Ipsas quae rebus leges has provida fixit, Materiae exortum dedit, et sua munera cunctis Corporibus, viresque suas, quaeque ordine mundum Commovet invicto, quae certo limite stellas Ardentes frenat, quaeque astra vagantia caelo, Et late Solis fundit cum luce vigorem, Quae Terram immoto convertit cardine inertem Et mores ventis dedit, undisonoque profundo. Quid si praeterea tot per viventia saecla, Quae mare, quae terras, quae tractus incoluere Aurarum liquidos, animantum si variatas Innumeras irem per stirpes, non minus arcto Inclusae quae sunt, quam magno corporis auctu, Excuteremque suis quae motibus instrumenta, Sensibus et motus, et sensus moribus apti, Et mores vitae pariter generique tuendo; Exinde ad genus hoc nostrum mortale venirem, Exiguos velut ad mundos, huic anteferendos Fors magno tamen, et partes introrsus et extra Lustrarem, quarum modus, et praeclarior usus, Nempe aures, tremulas auras, sonitumque bibentes, Et structos oculos pro dio munere lucis, Et cerebri fibras, et nervos, atque calens cor, Diductas venas, vocisque cibique meatus, Et qui sunt variis lymphis sudantibus apti, Septaque item et nexus, et itus reditusque cruoris; Denique si vires et motus percipientis Vestigarem animi, et versantis in omina sese, Quam tum magna fuat, videatur, ut illa creatrix Tantarum rerum, quam pollens alma Potestas, Et quantum nostros conatus exsuperare, Quantum a notitiis, quantumque recedere nostris. Atque utinam haec animi finita arctataque nostri Vis magis atque magis distendi posset, et auctu Pro rebus circum positis excrescere magno, Tum stupor obrueret magis et magis admirantes, Scilicet ad summum conversos rebus ab istis Artificem; tum namque novas per corpora leges Credibile est nobis praesto fore, pluraque semper Naturae officia et mores, viresque paterent: At proin usque tamen sustollier altius, atque A nobis procul usque recedere summa Potestas Et majore videretur se condere luce. Sed quanto magis illa recederet, attonitosque Redderet aeternis animos fulgoribus altes Praestrictos, Dominum tanto magis esse potentem Noscere par foret, imperiumque hoc grande fateri Protinus, et nosmet submittere, nostraque, tantum Hunc colere, atque olli purum contradere pectus; Quo nisi perducant exhausti denique longum Orbe in lustrato vestigataque labores Natura, quid jam juvet accumulasse sagaci Notitias animo, quae sint sine fruge, premantque Nequidquam ingenti lassatam pondere mentem? Ut demum veluti peregrinis mercibus aucta Post varios maris errores, lustrataque longum Littora, et ignotas terras, a fluctibus atris Mergatur patrio puppis tunc obruta portu. Omnipotens Genitor, Caeli fulgentia templa Horrifico per quem saepe intremuere fragore, Et mare concussum est, convulsaque cardine tellus, Certa Tui in rebus qui non vestigia cernat, Atque operae monumenta tuae, tua gesta per Orbem, Nec dominum agnoscat, nec ineluctabile regnum Unius, hic media patitur de luce tenebras Infelix quoniam effari magni primordia Mundi, Et rerum causas indûxti, artemque repôstam, Se tua per vacuos qua flexit dextera tractus Omniparente means motu, numerosque recenti Menusrasque suas infundens undique summae, Te, Pater, haec rerum nobis trans nubila monstra, Illabensque tuum radium infer mentibus, illo Circumfunde animos ad lumina dia inhiantes Jamdudum, et semper potiores erige ad haustus, Qua Sacer aetherii decurrit nectaris humor; Corda move, impulsus audire sequique supernos Ut possint, ut sponte velint, tibi cuncta referre Ut sua contendant, spemque omnem, gaudia, curas Conjicere in omnes, te quaerere, teque verei, Unum diligere, atque uni tibi fundere laudes, Thura adolere tibi, facere, et persolvere vota.