CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 609849 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/609849.

Nodus 609849 in documento stay-b-phil-rec.xml


LIBER OCTAVUS. Vicina quondam Nympham de rupe vocantem, Fertur, et in teneros amplexus ire parantem, Ah miseram, sprevisse puer Cephisius: ille Latratus audire canum, tantumque ferarum Nota sequi cupidus vestigia. Nympha sed amens Interea durae riguit moerore repulsae, Saxum facta, loquax tamen, atque audita remittens Ultima verborum: nec tum quoque sortis iniquae Hujus cum miserebat; erant sibi spicula cordi, Solaque montanis in saltibus excita praeda. Illimem tame nad fontem lassatus ab aestu Ut stetit, et pura vidit se pronus in unda, Extemplo Juveni vultus placuere decori, Atque ardentia candenti duo lumina fronte, Effusique levi Zephyro per colla capilli, Collaque, pectoraque aestivos captantia ventos: Atque putans undae ripis latitare sub udis Venatorem alium, frustra malesanus amavit. Sic in eum spretae cecidit vindicta puellae, Assimilique, ut erat par, poena est tortus amoris. Tum miser ah saevos circum latrare molossos, Tela jacere, feras transire impune sinebat, Oblitusque sui simul, et se fixus in uno. Denique erat tanto quoniam impar ipse dolori, Ad vitreum, vertente Dea, flos constitit amnem. 25 Infelix fatum puer evitasset iniquum, Si vocemque suam cognosset rupe remitti, Credita quae Nymphae jam vox fuit, unde superbo Dicitur intumuisse animo, suaque ora, peribat Quae demens, nitida simulata referrier unda. Scilicent hoc animi est exemplum non sua, seque Agnoscentis, et extra se plerumque abeuntis Propterea, neque post in se redeuntis, ubi omnes Nascuntur motus varii, ne cernier a se Ipse queat, nimium quoniam diffunditur extra. Inde leves curae surgunt, et inania vota, Et varii irrepunt intro, incertique tumultus Humanam speciem turbantes, in pecudumque Vertentes morem, aut in truncos, seu fera saxa. Qui lateat se nempe, quid optet, quidve sequatur, Nesciat; atque suum quid sit sperare, fruique, Scire, et velle suum qui non consideret intra, Decidere humana fatearis mente, necesse est, Bellua fiat uti demum, stipesve, lapisve. Excutiat qui se contra, vestiget et omnes Insinuans aditus, si fors se frugis inanem Inveniat, vitiisque gravari, et vivere nullis Liberum, et crectum rebus, sed compede multa Adstringi, imperiisque urgeri haud mollibus usque; Improbat, atque horret, sua tristia, duraque damnat Servitia, ereptum sibi se suspirat, et illam Libertatem animi sublatam; vincula rumpit Porro, et se vitiis depulsis vindicat audax. Sin vero pulchra noscat virtute potiri, Et pravis animum nunquam turparier orsis, Officiumque sequi; gaudet se teste, magisque Hinc desiderium pulchri, et succedit honesti, Quod videt, et cujus naturam percipit intra. Tum sibi se socium non displicet esse; nec usquam Effundi res in varias, nec quaerit abire A sese nimis; intus habet, quo gaudeat, et quo Contentus degat, pulchraeque agat otia pacis. Quam contra infelix, quae turpis, vita! Necesse est Semper adesse sibi, fugere et se semper, et omnes Quaerere, quae sibi se rapiant res, distineantque. Protinus hinc animo surgunt fastidia solis ; Nam tum in se redeunt, proin rebus disque sipari; Disque trahi variis contenditur; alea pernox Hinc placet, et ludi, pompae, convivia, cantus, Et rumor populi, plausus, furor, atque tumultus, Quidquid et affectus in nobis excitat ipsis, Quorum ope nos nobis condi datur, atque latere. His magis at turpes fieri tum proinde necesse est, Augeri et causam celandi nosmet, et usque Crescere; semper ut hinc crescant vitia, inque valescant, Dum rapere in praeceps mortalia pectora possint: Paulatim assuescunt nam turpibus, et mala semper Agglomerant majora; sui fuga major in horas Propterea: jam cum demum ad turpissima ventum est, Cum nequeant proprio a conspectu semper abire, Incipiet longo minui tunc horror ab usu Duritie inducta: non jam rerumque suique Taedet, foeda sui non vulnera percipiuntur, Paulatimque magis sua, quo majora, placere Inceptant commissa; et jam tum plauditur, ingens Jactaturque scelus, sceleri et poscuntur honores. Quod procul a nostris avertat conscia factis Mens, et se speculo veluti, in se flexa, tuatur, Ne sinat illapsa corrumpi labe decorem. Ut Matrona solet; pulchro quod ab ordine aberrat Scilicet, et pravum est, aut hilum claudicat, aufert Inspectans, mutatque, et corrigit omnia solers, Prodeat ut cultu non injucunda venusto. Attamen in speculum hoc irrepere fraus mala nostrum Saepe solet; nam de parti nos istud amoris Vertimus, et tuimur, cupimus quos cernere, mores. Proin omni debemus idem convertere parte Undique, lustrantes et nos latus ire per omne. Interea haec manant vitae unde exempla regendae, Primum erit hic, speculi quae sit natura, videndum, Et quam diversi mores, radiique reflexi Quid vario faciant de corpore, multaque porro His alia addendum radiorum munera, multas Atque remigrandum, quas scilicet ante probavi, Ad vires lucis, quid ab his et deinde sequatur, Quosque ferant nobis usus, inquirere pergam. Irrita, tu facies, ne ventis verba profundam. Multarumne ferax minus est, multosque per usus Deducendarum rerum, quam caetera, lucis Officium facie de corporis exsiliendi, Quodque minus praestet jucunda, et idonea vitae? Principio facies si laevis, planaque constet Corporis; incurrens retro convertitur, itque Haud aliter radius, faciem quam corporis ultra Si puncto ex alio venisset, tamque remoto, Quam citra res est revera lucida jactans Tela, atque hujus item prorsum e regione locato. Propterea in speculis, quae constant plana, videmus Res, ut si starent ultra; seseque tueri Qui cupit, et proprios in eo cognoscere vultus, Ante oculos rectum opponit; nos flumina nobis Proin etiam, si non cursu turbentur, et aura, Reddunt, et tenues rivi inter saxa, lacusque, Et putei illimes, tum cum sitibunda locamus Desuper ora, pares prorsus, nisi dextera quod quae Sunt nobis, illic apparent dextera contra. At speculum obliques si planum, parte patebit Quod jacet obliqua, et si vertas denique circum, Res omnes positas circum tueare, necesse est. Exiguoque tubo speculum si mobile claudas Exiguum, sed uti liber sit de latere uno In speculum radiis per hiantia claustra receptis Ingressus, nulli tum visus cuncta videre Ipse queas, claususque domi, quaecumque, tueri, Exterius peraguntur, in ipso et multa theatro Servare, et juvenum nutus, hilaresque puellas, Plaudentesque viros, et cui quis serviat haerens matronae, et cui quae nimium exornata nitescat, Cedentesque sua quid agant de sede mariti. At specula inter se varie inclinata vicissim Aptans, res, facies, quantumvis multiplicari, Ut pro simplice saepe decem, centumve tuaris, Atque ita scenaï speciem producere possis. Tum duo si specula adversis sita frontibus extent, Continuo, effigies repetita sit effigiei, et De speculo in speculum sine fine resultat imago, Infinitaque fit series, si forte locetur In medio corpus; sed non est cernere certe Infinitam; etenim capite ipse obstabis, ut ultra Non possint numerum species excurrere certum. Jam quibus est facies speculis non plana, nequibunt, Res, ut sunt, simulare, sed augent, imminuuntve, Aut alia immutant variae ratione figurae, Ut situs est oculi nimirum, et corporis, atque Ejus uti sunt inclinatae mutua partes. Praeterea quaedam specula, ut concurrere possint, Efficiunt, radii, quaedam, ut discurrere contra: Infinita tamen constant discrimina eorum, Quippe infinita ratione inflectere possis, Et, quascumque voles, speculis inducere frontes. At certae quaedam frontes sunt, nosse ut ab ipsis Et species quantum mutari debeat omnis. concava sic, pars nempe globi quae parva cavati Sunt, specula, a puncto radios distante fluentes Reflecti, jungique una fecere; vocamus, Id, quo junguntur, punctum (succenditur ardor Namque ibi saepe) focum; fumare ibi plurima cernas. Ergo aliquod lucens si punctum ita distet, ut inde Emissi radii regione plagae prope eadem Ad speculum properent, ferventque prope aequa meando Inter se spatia, excussis, retroque repulsis Fit focus a speculi tantum laevore remotus, Quantum pars quarta est spatii, quo extenditur ille Per medium globus, unde fluit conflata figura. At si dum veniunt, densentur spicula lucis, Jungentur propius reflexa, focoque locabunt Se mage vicino: contra quocumque fluant si Rarescentia de puncto, punctumque nitenti Interea accedat speculo; focus ipse recedet Continuo; donec regionem hoc occupet illam, Primum stare focum qua dixi, parte remotam Crassi nempe globi quarta: tum quippe repulsi A speculo radii jungentur, ubi infinita Transabiere loca; inter sese aequalibus ibunt Nimirum spatiis, densoque aeque agmine pergent. Quod si porro et eam regionem denique punctum Transcurrat, citraque propinquius adsit, abibunt Illi inter se rarescentes, disque trahentur. At quae sunt radiis, genus hoc, discrimina, planum Cum feriunt speculum? Si distent advenientes Aeque inter sese, distabunt effugientes Aeque itidem inter se: sin, aut concurrere puncto Cis speculum a posito facias, exire videbis Trans speculum a pariter posito; aut concurrere quoddam Trans speculum ad punctum facias, concurrere cernes Cis speculum ad punctum, sed tantum parte modo ista, Illa nuper erat quantum de parte remotum. Denique quae fors est radiis convexa propulsis Ad specula? Adveniunt cum per loca cuncta maniplo aeque densato, post plagam rarior exit Per loca diffugiens radiorum lucidus ordo; Ut si de puncto prodirent interiore, Crassi parte globi quarta quod distat ibidem. Hoc dici possit focus, at vice fungitur ejus. Rarescens magis usque locis si tum accidat agmen Luminis ad speculum puncto, quod sit vicinius illo, Esse globi quarta docui quod parte remotum. Postremo radii densentur si magis usque, Cum veniunt, ultra partem ut concurrere quartam Illam deberent; porro in sua terga redibunt Haud ideo semper non agmine rarescente, Diductoque locis, veluti communis origo Ultra illam pariter partem foret. At venientes Si punctum hoc una spectassent; mox redeuntes Complessent semper spatia aeque lata locorum. Sin mage vicinum spectassent denique punctum, Densati magis usque redissent, atque vicissim In se inclinati, concurrentesque coissent, Fecissentque focum ratione hac scilicet una Verum, alia cum sit ratione vicarius omni. Quod sic nempe globo conflatis in speculis fit Convexisve, cavisve: sit ipsum hoc certius, atque Verius in speculis, quibus uno e segmine coni E tribus exorta est quocumque externa figura. Tunc etenim sensus prorsum non occulit ullum exiguum errorem; quem non discludere totum A speculi facie potes, orbe quod exit ab aequo. Jamque cavis speculis radios si jungere solis Tentes, aetherium succendes protinus ignem, In terramque feres audacis more Promethei, Hoc nostro quantis potiorem viribus, et quam, Ut supera docui, subito omnia conficientem? Horum ope vel magnis immissum classibus ignem Moenibus ex altis referunt, urbesque solutas Obsidione gravi, jam non ad littora, ut olim, Hectoreo facibus delatis hostica cursu: Fama Syracosium quod fors non vera profatur Pro patria fecisse Senem, cum puppibus illud Romuleus Ductor pelagus contexeret, acri Clauderet et longum bello, circumsona late Arma ferens contra partes fortemque secutos Adversam; interea pugnabat desuper ille Ingenio plus, quam validis gens tota lacertis, Dum nova continuo repararet machina bellum. At nunc hostiles imitato fulmine caeli Moenibus arcemus classes. Convertere tantum Tum specula esset opus fulgentia Martis ad usus, Gorgoneos vultus aliqua regione crearet Cum natura iterum, monstrumque repente sub auras Anguicomum in lapidem convertens cuncta veniret, Contra quod Pallas speculo donaret et ense Persea, posset uti non visa abscindere colla. Hoc genus armorum potius tua, Mater Amoris, Sit tua, dum laedis mortalia corda, supellex, Inque Cupidineo moveant incendia bello. Scire licet tamen hic conflata incendia saepe Esse cavis speculis etiam sine Sole duobus, Innumerabilibus frustis concreta minutis Quae fuerint, variisque inter se flexibus aptis; Diffusi radii nam de carbone rubenti, Quo focus unius congesto, atque accumulato Fervebat speculi; tunc ejus fronte repulsi De nitida speculum denso magis agmine adibant Alterum, ab hoc iterum ut collecti et convenientes In regione foci, positam hic absumere possent Ligni forte struem, validasque attollere flammas. Si quis se speculo adsistens variante tuatur, Parva sui de convexo referetur imago, Recta tamen; contra magnam resilire cavato Aspicies, ut te valeas conferre colossis Immanes vultus, immania membra gerentem, Non minus at rectam, si sis vicinior. Ejus Ipse globi mediam cum pervenis ad regionem, Cujus nempe globi est speculum pars, tota videtur Confundi penitus; sed si plus inde recedis, Rursus prodit, at inversa revoluta figura. At quae aliae speculis objectae res, tibi longe Aëre pendentes comparent, nempe reflexi Queis radii coïere locis, rerumque figuras Efformant varias, simulacraque inania pingunt. At quae sunt aliae speculorum denique frontes, Coni, aut pyramides nimirum, sive cylindri, Quaeque itidem innumerae sine lege, et nomine constant, Deformant res mille modis, claudasque figuras, Detortasque, et distentas, et flexibus aptas incertis faciunt, et monstra informia reddunt, Ut pueri paveant, suaque horrescant simulacra. At pariter, quae sunt longe deformia, contra Reddi pulchra queant; ut si pingatur imago Horrida distortis membris, rictuque ferino, Qualis Erinnyos est, speculum et prope tale locetur, Ut reflexa alio radiorum lumina nectat Ordine, quo deceat nimirum, pulchra repente, Apparet facies, seu Diva potens Amathuntis, Sive puer Veneri nimium dilectus Adonis. Ludicra sic speculis tibi mille effingere possis Illorum pro natura, flexuque, situque, Et magicas insons imitari protinus artes, Seclaque, mutatae quibus in nova corpora formae. Caelo etiam speculis interdum luditur ipso; Nam si corpora sint tenues suspensa per auras Parvula grandinis, et subter laevissima longe, Subter et occiduis Phoebi, ut venere, repulsos In nostras acies, aliumque effulgere Solem Efficient, caeloque novam exardescere lucem. Sic pariter memorant nubes speculi vice functas Interdum, visamque maris tranquilla per alta Esse urbis positae trans ardua culmina montium Effigiem; nubes radii namque urbe sub altas Immissi, rediere obliqui, et in aequora lapsi, Atque repercussi rursus, non ordine rerum Turbato, magnae speciem tenuere priorem Urbis, et hanc Nautis mirantibus ostendere. Illi percussi novitate hac inscia corda Credunt proinde coli neptunia regna marinis Gentibus, atque domos fabricari, templaque subter, Et fora, porticibusque amplis innixa theatra, Sirenas, Proteos, Glaucos, Tritonas in alto Esse salo populos, Nympharum et nomina mille. Nunc age, quid fiat, cum lux in corpora non jam Laevia, sed quibus est frons aspera, scabraque contra, Missa cadit, quid fiat, habe. Lux funditur omnes Protinus in partes illinc, locaque omnia circum. asperitas quid enim constat, nisi continuis frons Flexibus interrupta, plagas et versa sub omnes, Proptereaque plagas reflectens lumen in omnes? At non omne tamen lumen, quod venerat, extra Ejicit; in multis anfractibus inque cavernis Illius pars magna perit pulsa, atque repulsa, Atque breves iterans saltus, flexosque meatus. At quaecumque salit lux scabra a parte, necesse est, Dimidium circum sese diffundat in orbem Et fugiat sursum, atque oblique per latus omne; Namque aciem in quamvis oculi valet insinuari, Quae sita sit circum, citra illos scilicet orbis Dimidii fines; neque enim transcurrit et ultra, Obstat enim parti pars altera continuata, Atque intercipit audentem transcurrere lucem. Praeterea quae lux e parte remittitur una, Dimidium non est aeque divisa per orbem, At recta exsiliens major vis luminis extat. Namque oculo hac, illa circum regione locato, Quo minor apparens est auctus partis, eandem Seu quo conspicias obliquior, accidit inde Hoc lucis minus ad sensum, et mage languida vis est. Sic mediam cum luce pilam Sol irrigat, illa Quam quoque tu spectes Solis regione nitentem, Comparet discus veluti, qui lucidus aeque est Undique; quandoquidem quas partes augmine cernes Aequali, aequa etiam conspergi luce videbis. At mage quae limbo pars, hoc genus, aequa propinquat, Obliquam magis, et majori esse augmine oportet Revera; quare revera quae spatio sit Pars distenta aequo, lucis minus ejicit a se, Nam quo obliquior est, apparet mole minori. Non hoc corporibus tantum, quae scabra repulsant A sese radios, verum et quae lucida vibrant, Est contingere opus: tuimur cum lampada Solis Nostra colorato defensi lumina vitro, Aequus ubique nitor disco in rutilante videtur. Propterea quae pars prope limbum cernitur aequa In medio positae parti, vi lucis eadem Impellit nostras acies, et percutit aeque; At pars illa quidem non est, ut cernitur, aequa, Sed major tanto, quanto est devexior; ergo Vis lucis viso, non vero, pendet ab auctu, Cum minuatur, ubi pars est obliqua tuenti. Hoc animadvertas itidem, quod diximus ante, Quanto plus radios mittente a corpore distas, Imminui plus quam tanto vim luminis ejus, Nimirum spatiis in sese pro repetitis: Nec non et reflexa, velut quoque diximus ante, Vim lux imminuit spatiis (si caetera circum Sint paria) abductum quibus est, quod lumina mittit Ex sese corpus diffundens, Solis uti fax, Nimirum his spatiis in sese pro repetitis. Exin percipies, lucis, quam corpora reddunt Lumine collustrata uno, pendere vigorem A spatiis hoc ad lumen, nec molis ab auctu Non etiam visae pendere; est molis hic auctus Quandoquidem nexus cum tractu, conque ligatus, Quo nos distamus, qui cernimus, obliquâque Cum regione situs; sic ut quo obliquior hic fit, Amplior et tractus sese repetitus in ipsum, Apparens nobis minor hoc sit corporis auctus. Hinc videas, quare errantis cujuslibet astri Sole globus collustratus splendescat in omni Aeque parte sui, medium prope, vel prope limbum, Seu pleno circum orbe micet, tergove tumenti, Seu sinuet falcis sese de more cavatae; Et cum dimidia est Luna, aequa luce nitescat, Qua si plena foret, de tanta ibi fronte niteret; Et videas, lucis vis imminuatur in astris Qua ratione vagis, dum Terra, aut Sole recedunt; In variis atque esse nitor quis debeat astris Inter se; diversa tamen frons possit eorum, Et circumpositus similis non omnibus aër Turbare has ipsas rationes, nec dare lucem, Quae pro jam positis deberet fulgere rebus. Inferior quibus est, quam nobis, interiorque Ambitus, ut Veneri idaliae, Atlantisque Nepoti, Ultra cum Solem sunt, tota fronte coruscant, Sed nimium a Terra distant simul: inter at ipsum Cum Solem, Terramque meant, propiusque vagantur, Non poterit nobis, qua pars est clara, videri, Nempe retro positis; locus ergo est inter utrumque, In quo majori comparent vivida luce, Quam quocumque alio: hic inter loca constet, oportet, Caeca silent quibus, et nitido quibus orbe refulgent. Invenies ipsum, si quaeras, qua ratione Fiat, ut apparens partis sit maximus auctus, Scilicet illius, quae in disco est lucida, partis. Tellurem hanc etiam reflexae lumina lucis Mittere dicendum; ex obscuro cernere eandem Illa, clara diem qua fert, si parte queamus, Impare non aliis fulgentem luce tuamur. Atque hoc multiplici possis cognoscere pacto: Cum tu vincta aperis nocturno lumina somno, Exorto jam sole, tuum lux illa diei In thalamum irrumpens per rara foramina, reddet Astrorum totidem species, similesque nitores. Cum nitet alma dies, lunam aspice, confer et agris, Collustrat quos sol, et montibus; illa profecto Non jam lucidior, non esse micantior istis Apparet; quare montes, campique videri Si possent procul ex altis, et lumine cassis Nempe locis; clara sic luce, ut luna, niterent. Denique de terra reflexam cernere lucem Luna dat ipsa, novis cum caelo cornibus errat; Nam praeter partem, quae splendida sole propinquo est, Quod reliquum est ejus, lux quaedam pallida tingit. Atque haec, quod nisi lux de terra jam queat esse Assurgens? etenim cum nos solemque sit inter Tum prope luna, videt phoebeo lumine terram Fulgentem, pleno velut orbe, et percipit illinc Haud aliter lucem, quam nos de lumine lunae Percipimus, cum plena micat; quin latior extet Mensura cum terra quater distenta quaterna, Quam luna, hanc ipsam majori lumine tellus, Quam contra terram conspergit luna, quaterno Lumine nempe quater. Sunt mutua munera utrinque, At quanto donat potiori foenore Luna, Et quanto Terrae mage dona haec splendida nostrae, Praesertim brumae per tempora, consita canis Cum nivibus tegitur lateris pars ampla Borei! Nam tum Luna, satis si caelo educta superno est, Assueto magis est accepta argentea luce, Majores saliunt namque a candore nitores. Hanc aliqui Lunae conspectam in corpore lucem, Cum nondum ad radios fuerit mens versa repulsos, Ingenitam dixere olli, propriamque dicarunt, Ut nunquam toto spoliari lumine possit. At spoliatur ea de parte, ubi crevit, et errat Cornibus obtusis, qua Terram parte tuetur Nocturno prope contectam velamine totam; Nam prope vanescit tum lux ea; Terra aliorsum Nempe jacit lucem, non qua se Cynthia flectit: Illi non igitur propria haec, nativaque constat. Ob Solis radios a Lunae fronte repulsos Non una ratione queas dignoscere, rerum A duris, quae sint ibi fluvida, densaque raris; Fluvida enim lucis minus a se, raraque pellunt, Tum quia pars introrsum obrepit, tum quia frons est Scabra minus, nequeat lucem ut disperdere circum Undique, sed junctam loca versus certa repulset, Ad nostrum raro pertingat ut agmine sensum. Sic maria haec conspecta procul de vertice summo Collustrata minus campis et montibus esse Apparent; proin in Luna maria esse putamus, Esse lacus, camposque, et se volventia campis Flumina; signamus fines, et nomina cuique Nostra damus, regesque novos, nova ponimus illic Imperia. Excoluisse fuit caelestia quondam Quaeis labor, et duram in caelum procul isse per artem, Naturaeve viam reserare et pandere multo Certius, atque alios breviori ducere cursu, Proinde sui memores post se fecisse merendo, Illic nomina sunt, illic discreta quieti Famae regna habitant, aeternaque saecula condunt. Arbitrio regum praeclaro fulgere honore Quemvis posse putem, atque opibus, vitaeque beatae Muneribus, sed non famae sua nomina posse Sacrare aeternae, non immortalia vitae Percipere hinc decora, atque omnes transmittere in annos. Ipsi ca nec reges valeant sibi; commoda cuncta Mors rapit adveniens; pulchri elabuntur honores Protinus, et tituli non jam auribus observantur: At valeant sacri vates, et templa tenentes Edita doctrinae, victuris indere fastis Nomina; quod fulvo munus pretiosius auro est. Atque utinam, veluti sunt munera parca Potentum, Illi sint pariter victurae laudis avari, Nec profundere saepe velint, nec reddere saepe Indignis, bene sed tantum laudare merentes; Plus optanda forent aliis haec praemia vulgo; Utraque et auxilio sibi tum, decorique vicissim, Regum illinc foret, hinc Sapientum magna potestas. At cur non pariter palantia sidera nobis Diverso frontis rutilare nitore videntur, Ut Luna? est etenim diversa fronte putandum Esse eadem exterius, raro, densoque vicissim, Et fluido pariter variata, et corpore duro. Ut noscas simul immixtorum fila colorum Quid faciant, superà doctus reminiscere; lucis 510 Agnosces jubar efficere, et candentia tantum Lumina, ut et vario prodire a pulvere dixi Commixto inter se; quapropter clara vagantum Luminis est species astrorum corporibus, cum Lumina, qualia sunt, nequeant discreta venire Edita longarum trans intervalla viarum. Plurima praeterea de caelo exempla reflexae Ipse queas lucis petere, et refracta tueri Illic lumina item; verum tot abire necesse Non est in spatia, et vasto discedere tractu A terris, nostro vel ab aëre; plura videmus Nempe, repercusâ prope nos spectacula luce Quae sint, fractâque itidem, et mage forsitan apta Quae sint, ut lucis pateat natura meantis; Praesertim tali cum sese ab origine jactet Ipsa Iris, variosque trahat de luce colores, Exemplumne queat pulchrum mage suppeditari, Quodque mage ardentes noscendi exsuscitet aestus? Quare age, quae vero nobis jam proditur ortu, Praeferat unde suos rerum pulcherrima fucos Iris, habe,pluviumque Jovem, atque tonantia saepe Regna Jovis specie cur inter nubila amoena Perfundat. Ratio est horum tam certa profecto, Irim ut qui nunquam vidisset, dicere, qualis Surgere deberet caelo, cum spicula Phoebus Vibrat in adversas undarum lucida guttas, Ille quidem posset, quae plurima diximus ante, Edoctus, lucisque vias, et munera noscens; Amplius exortam nec jam Thaumante putaret, Junoni famulam nec iter consternere ab alto Aethere labenti; sed veram cerneret artem Naturae, qua dilabi sit multa necesse Protinus ex oculis miracula, difficilemque Dissolvi, qui dignus erat jam vindice, nodum. Pulchra fit Iris, ubi est adversum roscida nubes Educta in Solem, radiisque objecta per auras Plurima gutta cadit pluvias, vel spargitur humor Fontibus erumpens, humectat et aëra circum Rorans; semper eam curvarier orbis in aequi Aspicies arcum; per Solem, oculumque meatus Et qui rectus eat, medium ejus trajicit orbis. Sed non integer est, neque junctis clauditur oris Orbis hic; at neque dimidium plerumque tuemur Ejus; ab hac tantum nam parti deficit idem, Quanto Sol Terrae supra micat altior aequor. Iste coloratis septem distinguitur arcus Ductibus, haud aliis quam, queis collucet imago Vitrum post triquetrum, et diverso haud ordine nexis; Stat ruber in summo, violae imo in margine fucus. De medio in terra puncto altas orbis ad oras Si tractum gradibus caelestem dinumerare Collibeat, quam sit nimirum iste amplus; oportet, Ut binos gradibus denis quater, unius et pars Tertia quae est, addas; at qua distinguitur arcus Ductibus ardescens septenis, latus ibidem est, Quanta est pars gradibus quarta unius addita binis. Exterius rubeus splendescit vividus ille Limes; at interior, violae qui luce refulget, Haud, ubi desinat, agnosces, nam rarior usque Attenuatur, et in nubem dispergitur ipsam. Si pluvia uber erit, phoebeosque omnis ad ictus Exposita, aspicies alia simul Iride caelum Pingier, exterior cui sit, proin amplior arcus. Ista pares praefert etiam, quos illa, colores, Ast et pallidulos, inversoque ordine flexos: Extimus híc violae color, at ruber intimus extat, Interiorque sui medio tam distat ab orbis Puncto limes, uti decies numerare queamus Quinque gradus, partesque duas de partibus, unum Queis findis, ternis: si ternos jungere pergas Deinde gradus, partesque duas itidem unius addas, Limitem ad extremum violae pertingere speres; Quanquam et hic effusae, vanescentisque supernas Paulatim it violae limes commixtus in auras. Jamque horum ut varias possis cognoscere causas, Expendisse viam, et penitus vidisse necesse est, Quam radii, qui tum guttam impinguntur in unam Quamlibet, efficiunt, ac signant intus et extra. Principio forma se flectit gutta rotunda Omnis aërio tractu, circumque tumescit, Ut pila, quandoquidem liquidis est partibus undae Mutua vis quaedam, qua se conjungere tentant, Conque ligare; ideo foliis quoque juncta tenetur Gutta, suo compressa licet sit pondere paulum. Dimidia est igitur pars guttae desilientis Exposita ad solis radios, latet altera contra. Hi partim redeunt post ictum, ubicumque rotundam In guttam incurrant, septenaque fila reportant; Partim intro subeunt compti quoque, compositique Omnigenis filis: filum intro quodque receptum Recto calle meat, pertingat donec ad oram Adversam, qua tum pars libera prodit in auras, Introrsum pars ad flexus reflectitur aequos, Aequalemque viam primae legit; advenit oras Rursus ad extremas, partimque per aëra, ut ante, Contiguum fugit, et partim interiora regressu Rursus adit subito, callemque prioribus aequum Signat: ita innumeros saltus novat, atque novando Carpitur, externis nam delibatur ab auris. Ex his ante alios radii cognosce meatum, Incidit in medium qui guttae culmen, aditque Rectus aquam: quae pars redeat, vel progrediatur Ejus cumque, plaga remanet, qua venerat, una, Nimirum medium quae punctum trajicit orbis; Nam radius subit has, subit illas rectus et oras, Nec proin solvitur in variorum fila colorum. Ast alii, medium qui sunt hunc inter, et illos Extremos, radunt qui guttae denique fines, Ad faciem veniunt obliquo calle liquentem; Propterea quae pars intrat, frangatur, oportet, Inque retexatur sua septem fila, meatum Intorquentia non una vi, nec regione: Parsque horum, quae de gutta post effugit, aequo Flexu infringetur, quo scilicet ante, subibat Cum guttam; quoniam chorda intra quaelibet orbem Extremis flexus facit ambis partibus aequos; Utque obliqua via est proin egredientibus, illis Sic fuit ingressis. Filum quapropter in auras Egressum debet quttae inclinarier aeque, Ac prius, endogredi cum jam tentabat in undam. Proin intercipiens radiis iter omnibus, unum Si jubeas tantum in guttam transire, videbis, Qua primum elabi molitur parte, resolvi Filorum in seriem, queis non reflectier intra Contigit; inter se quae rarescentia tractu Post aliquo, notam speciem formare valerent, Vitrum ut post triquetrum, si sat splendoris inesset. Ex a?ia guttae fronte, ut reflexa fuere Intus fila semel. series post altera prodit Filorum, quae plus e jam disjungier est par, Et notam speciem septem formare colorum. Sic alio atque alio guttae latere altera porro, Alteraque exibit, post plures nempe repulsus, Filorum series, notaeque effingere quibunt Se totidem effigies, sed languidiore sequentes Lumine, rarescunt quoniam magis usque colores, Splendorisque tot in species vis magna profusa est. Nunc aditus radiis ex omni parte patescat Innumerabilibus, confertoque agmine inundent Dimidiam guttam; jam filis fila, necesse est, Concurrant his illa, coloresque uniter apti Omnigeni nequeant vires educere seorsum, Ut videantur, et hos possis distinguere ab illis. Quae nunquam reflexa exibant fila, per omnes Continuò tractus sese confundere debent Immixta: at reflexa semel, vel saepius intra Guttam quae fuerint, aliqua regione videri Discreta inter se poterunt, qua fila coloris Unius uberiora meant, atque agmine longe Densato; color ut vivus consistere possit. Haec plaga diverso certe diversa colori est. At bene, quod doceo, ut pernoscas, perspice filum, Quod medio ingreditur guttam vicinius axi, Quodque repercussum semel intra erumpit in auras. Flectitur iugrediens, paulum tamen, atque revertit Paulum diverso reflexum calle, meatus Quam prior est; regioque viae, discurrit in auras Qua porro elapsum, paulum inclinata quoque extat Ad regionem illam, qua discurrebat id ante. Has geminas tu deinde vias, quarum altera lumen Sistit ad ingressam, post egressum altera defert, Productas recta distende, occurrere ut ultra Percipias guttam, et flexus formare cacumen. Paulatim medio fac ab axe recedat ad oram Intrans alterutram sursum, deorsumve; sit isto Tunc iter obliquum pacto magis intorquetur, et intrat In guttam deducta magis via, quoque reflecti Debet lux, punctum mutatur, quoque revertit Tractus, quoque situ post exit, quaque recedit Deinde plaga: his rebus mutatis omnibus, illum Mutari pariter flexum fateare, necesse est. Certe illum agnosces, solerti singula mente Si nectas, primo crescentem; proinde viarum Protensarum inter ductus majora relinqui Tum spatia, atque plagas magis a se avertier ambas. At via quandoquidem, tumida quae confit in unda, Paulatim decrescit, erit, decrescat et illud, In quo lucis iter reditum mutatur ob unum. Angulus idcirco, quem diximus, ille, meatu Qui pendet semel a reflexo, bisque refracto, Cum radius certum ad spatium decessit ab axe, Pervenit ad summum crescendi culmen; at illo Dimoto vel adhuc radio mage, carpitur augmen Paulatim, contraque revolvitur, et minor usque Fit flexus, filumque, quod exit denique lucis, Tum minimum discurrit ab axe plagaque priori. Ergo illa regione situs, ubi crescere flexus Desinit, et minui inceptat, permulta, necesse est, Exire inter se spatiis distantia fila Pene aequis; nam multi aequantur pene ibi flexus: Quandoquidem, quod saepe vides contingere rebus In variis, cum res ad summos pervenit auctus, Nec manet, ante suis quam porro damna vicissim Succedant incrementis, discrimina quaeque Incrementorum tenuantur in infinitum; Donec vanescant crescendi in culmine summo: Sic vel solstitii, gelidae vel tempore brumae Cum calidi crevere dies, noctesve rigentes, Multorum prope sunt discrimina nulla dierum Inter se, prope noctium item discrimina nulla. Horarum numero aequali componitur omnis Noxve diesve etenim, mediae hinc quae est proxima, et illinc Unicaque haec summo revera in culmine constat: Virgaque decurri quae curvos pendula in arcus, In medio quamquam nimium properare videtur, Cum parat ascensum in descensum vertere, torpet. Quapropter quae fila erumpunt, angulus impar Cum sibi continuo est, nimium rarescere debent Inter se, magis et disjungi semper eundo A gutta, ne nos ictus sentire queamus. Contra quae veniunt illo de limite, flexus Est ubi maximus, ut docui, procedere debent Aequis inter se spatiis, densataque ferri In longos pariter tractus, longeque ferire Vi multa sensum: radios hos dicere proinde Fortes, pollentesque queas, sensumque movere Aptos, et varios in mentem immittere motus, At cum fila duos intra sunt passa repulsus, Angulum ea exposcunt minimum, ut pollentia constent. Qui veniet radius medio vicinior axi, Exibit medium vix inclinatus ad axem: Quapropter sese via quo secat utraque puncto, Angulus efficitur, vix angulus ut videatur, Tam diductus hiansque, prope ut sit trames uterque Ductus in oppositas oras: abductior axe Continuo veniat radius; tenuabitur idem Paulatim, certo sed limite decrescendi, Flexus; post iterum distractis amplificatur Cruribus: ergo illo dum perstat limite, multa Prodibunt extra fila efficientia sensum, Atque sua nostros vi percellentia visus. Sic cum fila etiam post quotviscumque repulsus Exsolvunt sese gutta, erumpuntque tenaci, Flexus erit minimus quidam, vel maximus illo In decrescentum crescentumque agmine, binae Quos fecere viae primo, extremoque meatu. E genere hoc igitur minimus, vel maximus idem, Non erit, ut fiat tantum angulus, est ubi nullo Guttam intra saliens via fili nota repulsu. Nam cum principio (disjungi coeptat ab axe Cum radius) nimium nimiumque sit arctus utrinque Flexus in oppositas partes qui vertitur, idem Tum magis atque magis spatio latescit hiante, Seque ipso crescit major sine limite, donec Perstringat guttam, quem tu dimoveris axe, Paulatim radius; tum fila egressa, necesse est, Omnia rarescant passim, et tenuentur eundo. Haec animo postquam perspexeris omnia, sensus, Namque potes, testesque naturae consule sensus; Hinc pete suppetias rationi, et fide ministris Praesertim hic oculis. Solidum crystallina moles In pondus conflata, et ab omni parte rotundum, Pendeat ex alto laqueari, laxaque constet, Qua pendet, domus, et seclusa a luce diei. Ex una tenuem sed rima admitte comanti A sole excerptum radium, et converte, prope axem ut str.454. Irruat in vitrum; tum deducatur ab axe Paulatim, donec terga effugientia radat. Protinus aspicies a prima fronte repulsam exclusamque aditu sese convertere partem Retrorsum radii; pars uno excepta meatu, Et nusquam reflexa, bis at refracta colorum In seriem discerpta videbitur ire latus post Oppositum vitri: semel et reflexa sua se Constitui regione, sua, bis, terque, quaterque, Atque iterum atque iterum pariter reflexa, suosque Septenos latus in varium deferre nitores, Sed tenues demum, vanescentesque repulsus Post multos: nocet hospitii mora major eisdem. Praeterea moto radio tuearis, oportet, Quamque suo seriem filorum excurrere motu: Opposito prior in regionem parjete eandem Semper it, et nunquam sua se in vestigia volvit; Altera per murum medio decedere ab axe Pergit tractu aliquo, coeptat tum deinde reverti, Haud secus, ac meta contacta, axique propinquat. Altera sic pariter series, atque altera porro Ordine perpetuo procursus atque recursus Quaeque suos faciet. Quo coeptat quaeque redire Limite, limes erit, flexus quem maximus ille Efficit, aut contra minimus, quem diximus ante. Jam tum te jubeo vigilem servare, retrorsum Uno quemque situ non incipere ire colorem Qualibet in serie, sed cunctos ante, rubentes; Postremo, pallent violae qui more, referri. Hos poteris signare situs, ubi quisque reverti Qualibet in serie coeptat color ordine certo. Tunc age majorem clausum in penetrale meanti Pande aditum radio, tota ut crystallina moles Protinus immisso lucis torrente rigetur: Lumine tota domus circum perfusa nitebit. Sed quos ante situs signaveris, iridis illos Aspicies fulgere coloribus, haud aliis, quam Quos mutare viam cernebas nuper ibidem. Debilis aut ea lux si sit tibi lapsa colorum, Signati ut nequeant muro infixique videri; Ipse acies muro admotus converte nitentem Crystalli in molem; molem intra protinus illos Deprendes, frustra quaesitos ante, colores, Sed quos non illinc dimotus cernere quibis. At mage, tenue domum radii cum lumen adibat, Discreti fuerant, distinctique ante vicissim; Nam modo vel propria cum sunt in sede locati Miscentur filis alia de parte remissis; Sed sua vis major, longeque potentior illic Exsuperat, speciemque dat illa noscere tantum. Pondera quapropter vitri pendentia cernens Undique conspicies pulchrae Thaumantidos ora Plurima, sed geminis inerit laus major, honorque, Ortus quae ex uno ducunt, binoque repulsu. Quod nos hic solidi tentamus mole rotunda Crystalli, pariter bulla tentare queamus Crystalli, gremio laticem quae claudat; at istic Praeterea fierent trajectus caetera paulum Turbantes, radius dum vitro transit in undam, Eque unda in vitrum, numerusque excresceret iridum Ingens, ductantum denso sese ordine circum. Vel non clausus item valeas haec cernere caeli Tegmine sub claro tentans, sed lumina circum Cum multa adveniant a terra atque aëre missa, Non bene distingui poterunt, velut ante, colores. Attamen appensam dum bullam mobilis auris Sustinet, adductusque facit conscendere funis, Est locus, incipiat violae quo purpura primo, Succedentia tum, quae caetera fila, videri Post alia haec atque haec, cernuntur ut iride prima: Post et adhuc bulla sublata celsius, ipsi Comparent iterum rubri, viridesque colores, Atque alii; ducit proprios viola ultima sucos, Iridis ut fieri cernas super ore secundae. Haec ad rorantes pluvio nunc aëre guttas Quam facile est transferre, et in illis Iridis ortus Noscere! ab hoc primum patuit tentamine certe Et res et ratio paulatim, adapertaque tota est. Multarum haud primum rationes noscere rerum Posse datum est nobis, post in discrimina notas Ducere; quid tali mens unquam more videret Res nova nam, tentes quam prendere non habet ullum Quod latus arripias; aliarum proin ope rerum Quaerenda est: igitur vario torquenda paratu Est natura diu nobis prius, ut sua prodat Consilia, et multos saepe inducenda per usus, Omnis uti demum ratio patefiat aperte. Ingenio mens freta suo non commovet ullas Instans res; superant illae invictaeque rigescunt; Deficiunt vires, nec acumen proficit acre, Nec numerus contendentum, seseque juvantum. Haud aliter, quam cum sunt pondera magna movenda, Non valeant homines manibus convertere solis; Ut si forte ingens sit humo attollenda columna, Aut moles Libycis excisae montibus olim; Surgere per for a nunc quales Romana videmus, Et campos Urbis late exornare patentes, Grandes relliquias veteris monumentaque luxus: Fac subeant homines, manibusque, humerisque movere Contendant, vanos spectator rideat orsus, Quanquam illi in lucta valeant, nervisque, lacertisque, Atque toris, cunctique humeros pectusque nitescant: Non fatis esse queant pauci, multique coire Non possint, unaque omnes contingere molem, Ut moveant; ideo non simplex machina saepe Aptanda est, cunei, troleae, funesque voluti, Atque adhibenda alia instrumenta, aliique paratus; Erigitur victo sic demum pondere laxum: Atque ita saepe levi peraguntur maxima nisu. Scilicet hoc rerum est ire in discrimina, et usu Multiplici tentare, quod optes, exque periri; Quippe aliter vanos contendes edere motus Ingenii; longe siquidem subtilior ipsa est In rebus natura suis, et acutior, omnique Argumentorum procul astu libera fertur, Et, genus hoc, artes eludere callida novit. His igitur vitri a bullis fecere sagaces Ad guttas, pluviamque gradum; per roscida nempe Nubila multiplices duci debere colores Videre, et pulchra depingier Iride caelum. Quaevis gutta facit, qua flexus maximus extat, Aut minimus, pulchra luce apparete nitentem Irim non unam:fit ab uno nempe repulsu Vividior longe, a gemino pallentior illo. At quas multiplices porro genuere repulsus, Aut vix, aut nusquam comparent; debile namque Lumen adit nostros visus, neque percutit ictu, Quem sentire queamus, et internoscere multis. Quare oculus quoties illa in regione locetur, In quam mittuntur densati quique colores, Spectet eos, opus est, gutta in mittente nitores. Protinus hinc ratio patefit, cur orbis in arcum Flectitur Iris, et incurvo se tramite ducit; Fila etenim fuci cujusque, valentia quae sunt, Illa exire plaga debent, formare necesse est Quam certum, ut docui, cum prima, qua prius illa Advenere, plaga flexum. Jam finge recentem Duci acies nunc per nostras a Sole meatum; Hunc etiam simili pollentia fila secabunt Flexu; quandoquidem intervallo cum via duplex Inter se distat parili (ut, qui sole profusi Sunt radii in guttam, atque oculum) quae tertia utramque Trajicit (a gutta ut filorum sunt tibi ductus), Flexus hinc illinc jacet inclinata sub aequos. Quapropter si tu fingis, tantum esse coortum Sic oculo in nostro flexum, quantum esse necesse est, Qui post regressum debetur maximus unum Filis, quae rubra sunt; vel contra post geminatos Horum regressus minimus; rubraque ista per orbem Circa oculum duci fila, immotumque meatum circa, quem radii de sole in nostra profusi Lumina conficiunt; circum signabitur arcus Per pluvias nubes rubicundus. Fila per orbem Cum circumduci finges, describier auris Finge etiam coni faciem; guttasque putato Omnes, quae jactant rubeum, educuntque colorem, Apparere super facie illa, et proinde videri Aequali a medio coni axe recedere tracta. Proin et dispositae comparent orbis in arcum, Orbis, quem medium nimirum trajicit illa, Quae solem atque oculum nectit via, continuata. Sic alios etiam, quotquot sunt, flectere debes, Fleximus ut rubeos, super Iridis ore colores. Haec via, quae nectit solemque, oculumque, necesse est, Cum super occasum, super aut Sol editus ortum est, Protinus ut subeat terram, seseque sub ejus Visceribus condat caecis; proin illius orbis Quod medium est punctum, terra quoquo crede latere. Quapropter, terra extantem quem conspicis, arcus Partem dimidiam non totius expleat orbis. Dimidiam exaequat partem, cum lumina mittat Ex humili nimium Sol exoriensve, cadensve; Nam via tum terram conradit desuper aequam, Et medium id punctum supera in tellure recumbit. At si Sol oriensve prope, occumbensve sit ipso in Margine telluris, caelique, e vertice montis Spectans oppositam in vallem, quandoque nitentis. Plus quam dimidium miraberis Iridis orbem. At quae celsa petunt aurarum, altoque volatu Longe abeunt fretae volucres pernicibus alis, Interdum totum videant de nubibus orbem Pingier, atque Irim sua jungere cornua plenam. Tu quoque conscenso ramorum culmine summo Arboris, est ad rorantem quae consita fontem, In guttis vacuas dispersis subter in auras, Sole novo integrum despectes Iridis orbem, Aut prono jam Sole, tuis ut transitus hujus Fulgori sit sub pedibus, ramique, comaeque Non ire impediant, neque latus stipes inumbret. Si movearis, erit, nova semper ut Iridis ora Aspicias; quoniam, per solem, oculumque meatus Qui transit, mutatur, item mutatur et ille, Intra oculum certo qui flexa hunc trajicit ipsum: Tute per hunc ipsum vel si more re meatum, Haud minus ille quidem mutabitur; aëra tranat Diversum, atque aliis occurrit in aëre guttis. Proinde Iris sequitur, qui te fugit, et fugit ipsum, Contra qui sequitur, nec eo transire sub arcu Cuiquam contigerit, nec pulchros tangere vultus. Jamne vides, quare in pluvia, quam Sol fovet almis Adversus radiis fecundans, nascitur Iris? Quare etiam Soror interdum germana per auras, Si pluvia uberior, si claro pervia Soli, Nascitur, et fucos fert multo pallidiores? Denique vividior cur, qui rubet, omnibus extat, Languidiorque aliis contra, de nomine dictus Qui violae color est? Qui flexus in Iride prima Maximus est rubro, cunctos est maximus unus Inter; at est minimus rubro qui deinde colori, Omnium erit minimus, super Iride nempe secunda Quotquot sunt; igitur qua se rubicundus in ora Collocat, haud ulli e serie advenisse licebit Atque immisceri, rubeasque retundere vires: Aureus ast ubi sit, rubro datur esse colori, Quamvis uberior, constetque valentior aureus In ditione sua; flaventes inter, et aurei, Et rubei irrepunt; potior flaventibus at vis. Denique qua violae funduntur, fundier illa, Parte minore sui tamen, omnes est opus ora. Languescunt violae proin, pallescuntque per auras; Praeterquam quod lux quoque per se pallida earum est; Quapropter debent cum fuscis aëris auris, Nimbosoque die confundi, atque imbribus atris. Omnia quae potis es, magno, minimoque docemus Que nos de flexu, magnorumque et minimorum De vario inter se discrimine, et ordine eorum, De varioque situ, varia et ratione colorum Tentatis rerum innixi successibus, una Ambiguum nec proinde animum res ferre per istas. Propterea fatis est, si noveris ante, sub undas Quod ruit ex auris, quantum interiore meatu Flectatur, medias nimirum accedat ad oras Filum lucis; ab hoc etenim constare necesse est, Si bene rem subigas numeris, quis debeat ille Angulus esse, facit cujusvis quem via fili Duplex et gutta subeuntis, et egredientis Post quotcumque moras intra, quotcumque repulsus. Per numeros orietur item. quantum ampla colorum Crassaque sit species in quavis Iride cumque Attamen hic par est praenoscere, cuilibet Irim Esse suam solis puncto, quod spicula jactat Lucida; proin Irim, quae cernitur, innumerales Congestas simul esse; minus distincta oculorum Unde venit species: et cum Sol corpore lato Occupet id caeli spatium, comprendere possis Dimidio quod nempe gradu; quae cernitur Iris Quaelibet, est isto mensurae latior auctu, Ac foret, in punctum si Sol se cogeret unum. Per numeros itidem diversos esse colorum Cognosces positus prima super, atque secunda Iride debere, inversoque has ordine tingi; Nempe hanc interno, externo illam ardere rubore. Denique per numeros (quid non hac arte patebit?) Quantus erit, statues, ut lymphae in corpore nuper, Sic in materia qua tu vis cumque tumenti. Flexus maximus ille, in gemmis scilicet, aut in Crystallo, aut olei claro in splendore rotundi, Aut succis aliis, rore et cujuslibet herbae. Protinus hic miram rem percipe. Corpora cuncta De genere illorum, quae pellucere videmus Nimirum, tali frangendi praedita constant Vi radios tumidum tranantes augmen, ut ipsi Reflexi semel efficiant, qui maximus ille est Angulus: ast adamas radios infringere suetus Longe aliis mage, sic frangit violenter, ut ante Perveniatur ad extremum summumque cacumen Praedurae guttae, quam flexum maximum ad illum: Proinde hunc non faciet post unum adamantina gutta Regressum: quare si caelo adamantinus imber Decideret (quod tum fiet, tibi, Juppiter, illo Cum penetrare aditus, obstructaque claustra libebit, Ut turrim Acrysii quondam aureus imber adisti), ornaret vultus non Iris prima decoros, Nec pretio crines sibi posset fingere tali, Ut possit vitro, electroque, oleoque nitere. Multi illam in multis revera fulgere rebus Interdum videre; ut sparsas rore per herbas In pratis, cum Sol caput effert mane recenti, Roscidus humor enim radios infringit, ut imber; Et cum transpicitur quoque parvae pulvis arenae Ad solem vitro convexo; ut caetera multa Praeterea, postquam radios hausere, nitescunt. Interdum quoque Luna sua curvarier Irim Luce facit; sed rara quidem spectacula caelo Haec tuimur, quoniam reflexaque, fractaque saepe In guttis nimium tenuantur languida per se Lumina, nec splendior nisi pallidus imbuat Irim, Quae nequeat nostros plerumque lacessere visus. Si fluitent vacuo pendentes aëre guttae Diverso ex humore, magisque minusque vapore Sulphureo albentes, phoebeam ut frangere possint Non aeque lucem, varios sese Iridis arcus Aspicias circa medium unum inflectere punctum, Arctos hos, illos amplos, extraque meantes. Maximus ille etenim fieret qui flexus in omni Humore, aut minimus, non par foret, et varianti Gigneret eductos sursum regione colores. Porro particulis volitantibus aëre forma Si varie confletur, uti diversa priore Sit, qua gutta fuit; flexi orbes aethere multi Jam poterunt ipsa Solis de parte videri, Atque illum spatio late circumdare magno. Saepe natant caelo compressae grandinis auctus, In medio quorum paulum nivis undique clausum est Non pellucentis, glacialis lamina cingit Scilicet extrorsum, cohibetque ut parjete vitri: Parjetis est facies inter sese utraque certo Flexu inclinata. Haec corpuscula grandinis ergo Cum sita sunt sic nos inter solemque, nitores Lucis ut ex ipso venientes sole refractos Introrsum flectant, et nostra ad lumina mittant; Lucentem ducent circum, claramque coronam Undique, non vero flexam tamen orbe, sed ovi Ad speciem accedente, ut terrae obliqua manebit. Hac quoque nocturnos ornabit Cynthia vultus Crebrius; haec caeli nimirum nostra carebit Cum pars luce alia, lucentem ubi cernimus orbem. Nunc age, cur radiis oculorum ambage refractis Fiat, uti videamus, et ipsas quatenus intus Effigies rerum turbet divisa colorum Multiplices lux trans aditus in stamina septem, Percipe, nam par est usus perquirere veros, Et caecas penitus sensus penetrare latebras Illius, per quem in natura cuncta videmus, Grataque tot per quem rerum spectacla patescunt, Scilicet innumerûm specie mutata leporum. Ergo ubi vitaï sensus tam commodus extat, Forma globi est oculo prope, convestita tenaci Exterius tunica, quae qua est de parte sub altis Anterior sita palperibus, pellucida constat, Nec trans se radiis iter obstruit; illicet illi Exiguum subeunt intro nigransque foramen; Cui dedimus nomen pupillae; exinde meandus Est Crystallinus humor, et exsuperanda tumentis Hinc illinc veluti lentis via, dura profecto; Incolumes radios nec enim sinit ire, sed illos Frangit in ingressuque sui simul, egressuque; Sic frangit tamen, ut qui devenere fluentes Uno de puncto, punctum jungantur in unum Dein oculi parte in postica convenientes, Et positarum extra rerum simulacra struantur: Pingitur in fundo nimirum plurima rerum Effigies, quas nos tuimur, sed vertitur ordo Et loca vertuntur, veluti jam diximus ante, Vitrea lens clausum in thalamum simulacra meare Cum faceret rerum: tuimur tamen omnia recta Haud minus; ipsa etenim radios mens docta secari, Nempe docet natura, revolvit cuncta, situsque Ad proprios, ad vera refert loca quasque figuras; Sive quod interius motus utrumque recepti Distinguens latus, assuevit quem dicere ab una Dextrum parte, putat dextrum, oppositaque sinistrum; Judicioque suo longos constante per usus Externis junxit sic partes partibus illas, Quasque videre situ ut positas non ambigat apto. Tunc igitur rerum effigies distincta videtur, Puncto omnes radii cum conciliantur in uno Uno ante a puncto digressi, vel prope punctum Quae simulet, simul exigua in regione locantur: Horum namque situs si sit distensior, atque Amplior, ex uno venientia lumina puncto Luminibus puncto ex alio venientibus illic Ponentur super, et partem cum parte figurae Confundent; simulacra incerto ut limite constent. Hoc vitium est oculis, nimium crystallina quorum Lens tumet, a fundo nimium vel distat, ut ante Jungantur radii, quam fundi in parjete sistant. Tunc opus est res ad visus adducere nostros, Aut aegros oculos vitris fulcire cavatis, Disjungantur uti radii plus inde fluentes: Namque ita plus spatii ad coëundum a lente requirunt. Est oculis itidem vitium, crystallina forma Cum fuerit laxata annis, nec, ut ante, tumescens, Quantum opus est, nec, ut ante, a fundi limite distans; Incurrunt fundo prius ipsi namque, vicissim Quam coëant, radii; confusa apparet imago Propterea, nisi quae longe distantia rerum Monstret; namque minor radiorum hinc angulus exit; Proin cito convenient: vitris quoque fessa juvetur Convexis oculorum acies, ut muneris unam Tunc obeant, quam lens debet crystallina, partem. At quibus et turgescit, uti turgere necesse est, Distat et a fundo crystallinus humor; in ipso Pingetur fundo rerum distincta figura. Atque ut propterea propiora, remotaque possint Idem oculi aspicere, et sensu pollere valenti, Ipsius facile immutari forma situsque Humoris debet pro re, quae cernitur; ipse Proin ut funiculis oculi suspenditur arce In media, possunt qui tendi plusve minusve, Aut paulum adduci quoque, deducique vicissim. Distantum rerum, vicinarumque fluentes Per radios igitur fieri tum debet imago, Parvarumque itidem, ut puncti nigrantis in alba Signati chartae facie, in regione locare Quam possis illa, sensus quam, resque reposcunt. Forsitan at mirum videatur, cur ita rerum Distincta effigies fieri queat, in sua fila Cum confracti abeant radii, variosque colores: Quin duplex causa est, obsistere quae videatur, Ex uno egressi puncto jungantur in unum Ne punctum radii, distinctaque fiat imago: Primo, vel fuerint ejusdem fila coloris, Cum tumidam lentem transmittunt, fractaque ad axem Inclinantur, erit, multa ut vicinius axi Occurrant, ut multa remotius, ipsa tumescit Si veri lens more globi, nec prorsus in uno Conveniant puncto, at spatio quod latius extet; Qui situs amplior est, quo lens patet amplior ipsa. Praeterea quae sunt diversi fila coloris, Ut minium, et violam referentia, tardius illa, Ocyus haec coëunt; quare rubra omnia puncto Vel si conveniant uno, non ulla profecto Altera convenient, sed circum sparsa nitebunt. Jam primum, gemina tolli ratione, quod obstat, Posse putes; alia vel lentem inflectere forma Si detur, quae fila uno egredientia puncto Cogere non aliter, quam punctum possit in unum. Si defuncta tamen natura hac parte fuisset, Fila alia haud possent, alioque fluentia puncto Unum itidem jungi in punctum, pariterque coïre, Circum aliquem diffusa sed irent quaque per orbem: Vel si detur eam non densis partibus aeque Lentem conficere, at paulatim progredientem Ad medium spissare; etenim subeuntia fila A latere, ipsum axem deberent ante secare Quae citius, quia tunc per quae densissima non sunt, Crustarum sola labuntur, confracta meabunt Ipsa minus, quam cuncta aeque densissima si sint, Proptereaque ipsi paulo quoque serius axi Occurrent, quo nempe occurrunt caetera fila, Quae minus a latere adveniunt, medioque propinquant. Natura in nostro crystalli humore videtur Hanc artem tenuisse; etenim compingitur idem Crustis, quae densae ad mediam mage sunt regionem. Attamen haec quoque sunt, quae filis de genere uno Prosint, ast aliis contra obsint; praetereaque Prosint tantum uni rerum spatioque plagaeque, Mutatis contra rerum spatiisque, plagisque Obsint, ut prorsus non unquam his omnibus aptes. Proin jungenda simul lux sparsa jacebit in orbem. At porro, nulla tolli ratione, quod obstat, Posse putes, etenim mutari non queat ipsa Filorum natura, quibus discrimina tanta; Quidquid enim generi filorum conferat uni, Hoc alii officiat: si puncto jungat in uno Illud, nempe aliud diverso jungat, oportet. Quin si tenue, oculi quod ab ipsa nempe figura Promanat constet discrimen, quidquid et ipsum est, Prorsus corrigere hoc, et tollere tenue queamus, Alterum erit, quod obest, majus tamen, atque opis expers. At non idcirco, si cunctas vertere mentem In res sponte velis, nequeas agnoscere rerum Distinctas intra effigies debere videri. Egressi radii de puncto quolibet uno, Scilicet in punctum non possint jungier unum, Atque adeo parvum circum effundantur in orbem, Ut tamen effigie rerum sit major earum Orbis hic, exigua quae nobis mole, sed ipsa Distincta nimis, apparent, velut augmen arenae, Et fibrae, atque pili tenues: lux scilicet orbis Illius in medio longe densissima constat Prae luce, inflexas est quae diffusa per oras; Proinde magis nervum pollens, sensumque movere. Fac reputes orbem fieri, medium occupet ejus Ut punctum, quidquid filorum in luce virentum est; Caetera tum quae sunt aliorum fila colorum Distendent orbes majores desuper, ipsi Ut distant magis a media regione virentum. Fila igitur medio reperiri cuncta necesse est In puncto; extremas sed vis decrescit ad oras, Majorique minor spatio est vigor, atque potestas: Quin infinite minor est; proin unica possit Sentiri, medio tantum quae plaga fit orbe. Et licet ad medium hoc veniant quoque non sua fila, Ex aliisque cadant diversa fluentia punctis, Non tamen illa prior turbari possit imago. 1245 At si trans tenebras prospectes undique densas Clarum lumen, erit, multo ut videatur ob istos Majus aberrantes radios, mutare figuram Qui poterunt etiam, et falso celare sub orbe. Sic abducta procul fax caeca nocte rotundis, Et multo apparet majoribus obsita flammis; Propterea ut credant persaepe incendia magna Grassari celso nemorosi in vertice montis Cernentes longe pueri, cum plurima lampas Disrumpens tenebras manibus praetenta feratur, Ostendatque vias, tutosque ad lumina calles: Sic et Mercurio sidus, Venerique dicatum Cornua cum falcemque gerit, sua cornua, falcemque Orbe tegit claro: sic late sidera fixa Cum non sint tenui (tam distant edita) puncto Majora, at longe puncto majora videntur; Propterea ut multi hoc abrepti errore oculorum Sidera metirentur ea amplo corpore quam sint: Quanquam etiam augenda visus in imagine nostri Partem habeat quandam, fibrarum qui tremor intra Exoritur, siquidem concussis hic tibi fibris Consensere aliae, et loca se movere propinqua. Nunc locus est memorare artem, admovisse remotas Cui nostris oculis licuit res: vitrea septa Ut sint clausa tubis, et queis variata figuris: Quid lucis fila efficiant, iterumque iterumque Franguntur certa cum lege, atque ordine certo: Quid juvet, aut obsit:quid primo rebus in istis Tentatum, quid deinde, adjunctum denique quid sit, Mutatumque novis inventis, omnia pandam. Sensimus extemplo jam tum sustollier, atque Plus quam praepetibus procul ire per aëra pennis. Panditur illa ingens caeli domus, altaque nobis Cominus apparet; discedunt moenia mundi; Inde novi patefacti ignes, novus ignibus ordo: Inde etiam sensus infra deteximus ipsam Naturam, neque parvarum spectacula rerum Miramur minus, atque animantum tenuia structa. Quare ades; evolvam miram tibi protinus artem, Naturae fines quae laxat, et undique pandit. Neve jube, vel in haec vario, vel in illa morari Digressu interea, et nugis avertere mentem; Namque obsunt veris interdum ludicra rebus, Ingratasque moras objectant ambitioso Ornatu, cum sit praesertim mens tua nostris Jamdudum musis, genus hoc, assuetaque causis, Quas doceo; tu proinde leves hic neglige cultus, Quasque Atalanta vices habuit, nunc cautus omitte. Illa levi cursu dum pervolat, atque sequentes Se vicisse procos dum jam putat; ecce volutus In latus excurrit globus aureus, ?ilicet ardet Conspectum, fidensque suis legit avia plantis; Dum legit, extratque; a tergo praeterit alter: Tum subito haec citior ventis et fulminis igne Evasura prior subit: at provolvitur alterum Ante pedes malum, cum jam jam proxima meta est; Haud minus illa tamen sectatur capta nitore, Digrediturque via; metam tenet alter, et ipsa Interea sine honore sinu mala aurea portans Sub juga conjugii nequidquam ditior ibit. Ut primum inventum est aptare, et claudere longo Vitra tubo (septem quater ex quo tempore lustra Praeterire), inter non tum nisi bina ferebant; Nimirum vitrum convexum in vertice summo Aptabant, ast in fundo vel utrinque cavatum, Vel minus ex una convexum parte, cavatum Quam parte ex alia. Jam quae his discrimina vitris, Accipe: convexum vitrum quos excipit ante Se radios, post se jungit; frons utraque cui si Aequo sit convexa tumore, et tela ferantur Inter se radiorum aeque distantia, ibidem Post jungentur, ubi est, si continuata per orbem Sit convexa figura suum, medium illius orbis. Hic locus ob lucis vires, densataque tela Officium nomenque foci tulit, atque vigorem; Quae supera in speculis ratio est jam prodita nobis. Hic medius focus est; densatur nam venientes Si radii, citra focus horum fiat, oportet, Sin regione illa rarescunt forte, fit ultra. Punctum hoc, unde fluunt, quo fit vicinius, ille Jam magis atque magis vitro a frangente recedit, Donec ea sistat punctum a regione, remotum Hinc sit ut a vitro tantum, quantum focus ipse, Qui medius; nam tunc ille infinita remotus Longe abit in spatia, et distantes egrediuntur Aeque inter sese radii, seorsumque feruntur. Sin et adhuc punctum tractu breviore locetur, Inter se radii tumido de corpore vitri Disjungentur, erit nec jam, quo tendere possint, Conjungique, focus; sed erit tamen, unde videntur Directi effugere, ex alia jam parte receptus: Certe fictus is est, dicique vicarius idem Possit propterea, seu forte precarius, ipsis Ut quoque de speculis non multo diximus ante. Ast ea si fuerit lens aeque concava utrinque, Luminaque inter se parili distantia tractu Excipiat, faciet porro mage lata meare Perpetuo, ut citra focus ille precarius extet, Atque cavi distet quantum medium illius orbis. Hic focus est itidem medius; venientia nam si Lumina latescant, magis egredientia vitro Latescant, facientque focum hunc accedere lenti. Paulum accedere sin ad se venientia fingas, Ut tamen a se egressa recedant, sit focus ille A vitro abductus nimium, longeque remotus. Jam nunc finge magis multo ad se accedere prima, Directa ut media sic in regione coissent Circumducti orbis, post aequo fracta meabunt Inter se spatio, et focus ille vicarius ibit Tractu infinito, ut non usquam appareat esse. Se densantia adhuc magis illa venire putato, Post quoque densari, quamvis minus, atque videbis Conduci, tandemque foco se jungere vero. Atque haec per numeros generatim solvere possit Omnia, nimirum cava, vel convexa figura Vitri quam sit, ubi cognôris, quamque remotum Punctum, quo tendunt radiorum tela, vel unde Ipsa fluunt, dabitur fictum, aut deprendere verum, Qua maneat regione, focum, qua parte locetur. His tibi subjunctis, quem primo diximus ipsi Inventum esse tubum, gemino tum corpore vitri Munibant; convexa parum lens scilicet alta Extabat de parte, in res conversa videndas: Interioris erant cava vitri septa: prioris Qui medius focus est, longe deductus abibat Introrsum; vitri distabant septa cavata At propius, pariter focus hujus fictus eadem, Verus et illius juncti ut statione cubarent. Ad sensum hinc multo veniebat major imago, Quam sine subsidio tali conspecta fuisset, Et mage clara, sua mage item distincta figura. Nam si de puncto radii qui quolibet uno Fluxerunt, veniant oculorum ad nostra prope aequo Inter se spatio distantes lumina, ut ipsos Dein in fundo oculi cogat crystallinus humor, Distincta a nobis tum percipietur imago. Exceptos nunc ante tubi convexa refringit Lens, mittitque, foco proprio ut jungantur; at illi Agmine densato inter se, lentisque petentes Alterius loca ficti foci, quae diximus, illa Franguntur rursus lente; haud conducier exin Debent, ast aequo distantes ordine ferri, Ut totidem veluti fasces de lente cavata Aeque densati radiorum progrediantur In sensum, quot ea sunt in re puncta videnda. Quare oculum introeunt, quo debent, limite quique Inter se positi, distincta ut fiat imago. Quin oculis variis varie potes instrumentum Aptare; introrsum si lentem namque cavatam Trudas, ut radii punctum in distantius, ejus Quam fictus focus est, tendant, discedere paulum A se debebunt egressi, languida quantum Lumina, quae nequeunt longe sita cernere, poscunt. Sin lentem extrorsum detrudas, ut radii, cum Erupere, meent conversi mutua paulum Ad sese, opposito visus medeare labori, Aetas quo plerumque senum inclinata tenetur. Commoda propterea vitae hac de parte minora Decerpunt anni nobis; ars erigit aevo Labentes oculos, et miro robore fulcit, Verum sic aliis succurrere sensibus aegris Nondum est arte datum; non tanto haec proteget unquam Nos clypeo, possimus uti vitare senectae Omnem ictum, lapsos sensim irrepentis in artus, Atque hebeti constringentis torpore cerebri Duratas fibras, vitalem et sanguinis auram. Scilicet illam artem stulte moritura propago Optemus; referunt usam qua Cholchida quondam, Effoetum ut virides revocaret corpus in annos. At toties fieri major debebat imago, Majus erat quoties spatium, convexa sui lens Quo spatio a regione foci, quam quo cava distat: Hac tibi quod facili ratione ostendere possim; Egressi radii diversis corporis oris Lumine cum jam oculos claro pepulere, ibi tantam Formant effigiem, fit eorum quantus in ipso Angulus humenti crystallo, nempe secantum Hinc sese atque illinc dextris, orisque sinistris. Angulus huic par est alter prope, qui sit in ipsa, Nempe tubo admoto, convexa lente, secantur Primam in qua radii sese inter, deinde cavatam Cum lentem tetigere, magis rarescere multo Mutua jam debent, ut si discedere puncto Ex illo incipiant prope, ficti ubi conditur ejus Ora foci, quare tanto plus lumina nostra Intrabunt rarescentes, seseque ferentes Oblique, distat mage quanto a lente cavatâ Lens convexa, focus quam fictus scilicet ipse; Seu prope communi lens haec convexa focorum A regione magis quanto removetur: utraque Et quia qui veniunt radii de parte, refracti Omnes exterius sunt, perstant inferiores, Qui subter fuerant, et qui super, esse superni; Proinde suo sic ipsa situ remanebit imago, Ut si tantum oculis spectasses, recta stabit. Intra sic oculum cum rerum crescat imago, Pallidior fieri debebit, ni quoque crescat Lux oculum ingrediens a rebus; copia nam par Lucis debilitatur, ubi loca per magis ampla It diffusa; sed huic facile est occurrere damno; Namque tubo fit, cum spatiis ut lux quoque solis, Uno tot radii de puncto quolibet intrant, Orbem quot possunt pupillae trajicere arctum: At cum vitra tubis inclusa adjungimus; illi Jam tot erunt, possit quot lens transmittere euntes Convexa: at quanto haec pupillâ est amplior ipsâ? Exin quin poteris, quanto convexa patere Debeat haec circum spatio lens, noscere; namque Pupillam toties debet comprendere, vitri Trans septa haec quoties conspecta augetur imago: Atque haec tum fiet sic lucida, claraque prorsus, Ipsam si vitris sine perciperemus, ut esset. At si non ea lens spatio, quo debet, aperta est, Arctior at paulo; poterit sat clara videri Haud minus, imbuerit rem si lux plurima, imago. Arctior at multo si fiat, pallida rerum Effigies confit visarum, offusaque nocte, Expers nec vitio constabit machina turpi. Incuset rerum tum forsitan inscius artem, Cum manus in culpa siet, atque indocta mali mens Artificis, qui turbet opus plerumque, laborem Ad durum nisi contulerit, mentemque peritam, Consiliumque sagax; animi nam perficiuntur Plus ope cuncta, feri quam motu corporis ullo; Inde regi validum quin debet corpus, et inde Omnibus aptari, ne diruat omnia nitens: Ut quondam Herculei remos fregere lacerti; Tentarent canos quoties impellere fluctus, Cum Minyae prima ruerent vada salsa carina. At vitium no deest, geminaque haud commoda parte est Machina; parvam etenim demonstrat corporis ejus, Quod tuimur, partem, neque certo hanc limite finit. Nam rarescentes radiorum e lente cavata Egressi fasces multi exta lumina nostra Hinc illinc cecidere, atque in latera omnia circum Frustra abiere; aliud neque tum jam corporis ejus Aspicere est, nisi puncta, illi quibus exsiliere, Queis directum iter in pupillae tenue foramen Perpaucis certe. Punctorum sic mediorum Irrumpunt fasces integri, claraque puncta Sunt ea propterea, at positorum ad imaginis oras Carpuntur, semperque magis libantur, ut orae Confusae fiant circum, et lucem usque minorem Exhibeant, et paulatim vanescere pergant, Donec deficiat non certo limite lumen. Esse sed haec artis, quaecumque est, exorientis Et fors et ratio debet, ne protinus illa Pertingat propriae summa ad fastigia laudis; Praeferat exortu sed multa informia primo, Quae labente die paulatim perpoliantur: Quaedam proinde loco moveantur, et adjiciantur Quaedam, et multiplices varientur multa per usus. Quare sunt gemina haec vitata incommoda porro; Dimovere cavam nam lentem, atque inseruere Convexam, quam cum prima sic nectere visum est, Inter uti positus primam foret atque secundam Communis focus; a puncto sic corporis uno Quolibet emissi radii hac regione focorum Junguntur, porro rarescunt, denique tractu Aequo inter sese stipati a lente propinqua Erumpunt, subeuntque aditum, quem pupula pandit, Congesti totidem in fasces, sunt puncta quot illa: Ast ipsi conventuri erupere vicissim Fasces, contenduntque sui densarier omnes In regione foci; qua si regione locetur Ipsa adaperta acies oculorum, una excipit omnes, Excipit, et partem non parvam corporis haurit. Margine praeterea certo distinguitur illa Effigies, si, qua focus est conjunctus uterque, In regione tubi, et radiis coëuntibus una Formatur species, orbem tu scilicet aptes, Inque feras, media pateat, quam lens est altera lata; Namque, ibi conjunctis radiis, datur exitus illis, Qui vacua hac orbis coëunt in parte, negatur, Qui coëant alia, et possint confundere fines. Quapropter certo, et claro fit limite imago, Nec pallescenti paulatim desinit ora. At tubus, e genere hoc quoque, quod reprendere possis, Quiddam habet, atque novum vitium prodire videtur E vetere, abscisso velut hydrae e vertice vertex. Usque tamen leviora manent incommoda, quippe Profecisse, eadem minuendo, semper oportet, Et semper majora minoribus immutando. Haud facile est subito vitia omnia vellere prorsus: Ramus ita avulso de ramo suppeditatur Exoriens, iterum ex avulso provenit alter, Atque alter, donec cesset pubescere stipes. Efficit, inversas ut formas percipiamus, Iste tubus: fasces quos colligit altera vitri Emittitque a se lens, omnes mutua flectunt Introrsum; proin qui demissior ibat, in altum Insilit, et contra delabitur altus ad imum. Hoc quoque devites tamen, interponere lentes Tum tibi si libeat geminas, armare quaternis Arte hac proinde tubum, geminus bene congruat omnis Ut vicinarum focus una, conveniatque; Tertia nam tum lens distantes excipit aeque Inter se radios, distantes quartaque mittit Aeque etiam inter se; proin, ut fuit ante, figura Haud minus adveniet distincta, oculumque lacesset. Ast ipsi fasces postquam junxere foco se Communi mediarum, abeuntes mutua franget Tertia lens, facietque aequo post currere tractu: Quarta sed infractos iterum se jungere coget; Flectet in oppositas sic partes, ante secunda Quam qua flexerat. inversoque invertet eodem Ordine; restituet lateri proin omnia vero. Tunc in ea coëuntum oculus regione locatus Omnes hos fasces simul excipit, effigiemque Auctam, et finitam haud incerto limite cernit. Hic quoque jam fasces coëuntes denique in ipsa Pupilla, flexu sese inclinare vicissim Majori tanto debent, quam quem sine vitris Conficerent radii, quanto vicinior extat. Qui lentes inter geminas focus anteriores Communis jacet, internae vicinior, inquam, Quam primae externaeque; igitur sic noscere possis, Metirique augmen, dimensus ut ante figurae es. Cumque voles, oculis variis ut idoneus extet, Hunc fecisse tubum; potes aut protrudere ternas Introrsum lentes, aut contra extrudere easdem; Fascium enim qui sunt radii, tunc egredientur Aut rarescentes inter se mutua paulum, Aut se densantes contra, ut diversa tuentum Lumina nimirum succurrier aegra reposcunt. Quin extrudendo, deducendoque valebis Illos dimoto quantumvis jungere tractu, Effigiemque super tabula, vel parjete longe Pingere, praesertim nimium si fulgida sit res, Obsitus et tenebris locus, in quo pingitur illa. Sic spectare licet claros et noscere vultus Solis, eoque super maculas numerare repertas, Mercuriique orbem tranantem cernere subter Interdum, Lunaeque ora obscurata latentis, Cum parte ex aliqua Solis jubar invida carpit. Jam quia sunt rerum caelestia quaeque rotunda, Nil refert, videas, inversa, an recta; licebit Atque ea proinde tubo, cui bina est utraque lens, et Convexa, aspicere, ut mos est adeuntibus astra, Et cujusque locum, et motum, et lustrantibus augmen. Intus cum radii de puncto corporis uno Quolibet emissi coëant simul, ante secundam Quam lentem tangant; ibi si subtilia fila Tendantur, debent nimium distincta videri, Et partem visi tegere intus corporis unam Debent: propterea fila haec subtilia quodam Instrumento aptant, cocleis ut scilicet extra Conversis ad se possint accedere, possint Inque vicem quovis dimota recedere tractu: Tractus et hic, motusque illorum, per coclearum, Qui fiunt, orbes vertendo dinumeratos, Noscantur: fila interdum haec subtilia certos Inter se ad flexus figunt transversa, secentur Ut puncto in medio. Quantum hac ratione juventur Utrâvis caeli Mensores in capiendis Astrorum spatiis, motuque, et mole, referre Difficile est: novisse datum callentibus artem Uranies, purosque dies, noctesque serenas Late per superas cupide ducentibus oras, Resque novas illinc animo excipientibus acri, Quas tum per terras evulgent protinus imas, Et caeli condant fastos, veraque receptent Historia, tam quae jam praeterlapsa retrorsum Tempora, quam quae sunt aevo volvenda futuro. Sed jam posse tubis (geminis seu lentibus illi, Seu sint bis geminis instructi) forte rearis, Quae tu conspicias, augeri corpora molem Haud secus in quamvis, ac si tribus illa recedant Passibus, aut ulnis, inter quae millia multa Sunt, et quae medium mare vasto interluit aestu: Nam tantum cum res oculorum in imagine crescat, Quantum prima suo superat lens orbe secundam, Orbe, in quem circum deberet continuata Flecti; si, genus hoc, orbem sine fine secundae Imminuas, tergoque suo haec magis usque tumescat; Primae orbem at facias grandescere, vixque tumere Hanc exaequato prope tergo, fiat, oportet, Ut sine fine etiam rerum grandescat imago. Verum an tunc eadem pariter distincta manebit Claraque, quantum opus est? confusa nec omnia cernes? Lens convexa quidem, quae prima est, jungere dixi Quam radios quovis emissos corporis uno De puncto, non tam bene jungit, prorsus in uno Ut puncto coëant, at circumfunditur orbis Pro puncto (fieri crystalli humore docebam Nuper ut a nostro), commisceturque vicissim Parti pars; haec confusae rata causa figurae est. Cumque minus lens curvatur, quae prima, magisque Est extensa super patefactaque, crescere debent Ipsi orbes radiorum, et crescere proinde tumultus. Quod certe nequeat vitari, si simulacra Augeri libeat longe, et grandescere rerum. Altera lens etiam faciens res crescere visas Errores faciet radiorum crescere : quare Major ab hoc etiam crescet cum mole tumultus. Praeterea augeri quia primae lentis hiatus Rerum ipsa debet cum mole, extendere forsan Si nimis hanc libeat, tantus debebit hiatus Esse, globum ut superet lentis quoque, nec fatis orbis Integer esse queat. Quantum at dispergier inde Esset opus radios! quod ne contingere possit, Nunc lens prima globi parvo de segmine confit. Si, quod difficile est, vitris tamen indere talem Contingat formam, faciat quae jungier uno In puncto radios de puncto corporis uno Emissos; illos an erit vitare tumultus Propterea ut possis? radios ita flectere vitrum Nam si deberet digressos corporis uno E medio puncto, medio ut post jungier axe Deberent itidem; certe no flectere posset Sic alio egressos e puncto, et cogere, ut una Hi coëant, verum latera ad sua quemque remittet. At quia diverso radii sunt deinde colore; Diversosque pati debent trans vitra meatus; Errorum uberior multo est haec causa priore. Propterea quamcumque voles inducere vitris Formam, semper erit, radii ut frangantur in orbem, Nec valeant puncto conjungi prorsus in uno; Unde venit species rebus confusa, neque error Parvus is est, etiam exiguis in rebus, at auctus Ingentes facit, et magna ad discrimina ducit. Sidera sic, caelo quae fixa vocavimus alto, Cum longis spectata tubis sunt, parte videntur Caeli extensa aliqua, tenui tamen atque minuta, Ast aliqua, et nobis non vera mole patescunt. Atque eadem minimum nequeunt excedere punctum, Cum lens prima nigro fumi fuscata vapore est; Errantes radios ut sic obtundere possit. Praeterea ut valeant aeque distincta videri In magnis simulacra tubis, simulacra, necesse est, Ista tubis augmen ne cum crescentibus aequum Accipiant; horum multo minus incrementum Sed sit, uti numeri est, in sese qui repetitus Evaleat cum mole tubi componier illa: Sic duplo fiat si rerum major imago, Majorem prima molem quater esse necesse est, Aut novies etiam, ter eam si increscere cordi est. Ipse tubum sed jam producas, atque secundam Non mutes lentem; quod molis, imaginis illud Augmen erit; nec non quoque tunc excrescere primae Tantundem pariter debebit lentis hiatus, Constet imago eadem ut tunc aeque clara; sed orbes Dilatantur ab hoc auctu, queis fila colorum Sparguntur diversa foci in regione; necesse est, Confusa effigies ideo, turbataque fiat. Quare adhibenda alia est, oculo adducenda, secunda Lens, ut ab hac visae minus extet imaginis augmen, Ipsa sui proin exposcit minus augmen hiatus; Quodque tubo producto accessit, id inter hiatus Dispertito ipsos, atque inter imaginis auctus, Ut crescens non clara minus distinctaque constet. Si vitrei conflata globi de segmine forma Non bene junctorum radiorum, et proinde tumultus Unica causa foret, diverso increscere moles Ordine deberet visarum tum nova rerum, Quam quem jam docui, et facilis medicina clueret, Scilicet errores quae partim tolleret illos: Primum nempe quod est vitrum, si lamina duplex Id foret, inque sinu puras includeret undas; Nam tunc errores vitrorum erroribus undae Pugnarent, nec non prope pensarentur utrinque. At quia de varia filorum provenit error Natura, haud possis alia meliore mederi Huic ratione, tubo quam, jam diximus, arte Producto; quanquam nimium cum longa fit hujus Moles, fit nostro pariter male commoda ad usus, Denique nec pro re tractanda movendaque nostra, Tantum at iners ad rara velut spectacula moles. Quid Newtonus in his, quid mensa illa inclyta, rebus Ingeniumque sagax, naturaeque artibus aptum, Extulerit, si vos scitis, vos dicite Musae, Ad vestrum nova si delata est machina montem, Certius atque illinc terram, caelumque videtis. Sin latet et nondum perspecta est, ipse ego vester, Si libet, antistes, Pindi ipse ad culmina primus Deferam, et aonii suspendam parjete templi. Hanc teneris manibus noctu versate diuque Gaudentes, et ad hanc doctum quoque dicite carmen; Praecipue laudate Senem, immortalia post tot Munera, divino qui nos hoc munere ditat. Lentes hic vitreas, refractam jungere lucem Quae possunt, mutare cavis, queis jungere lucem Reflexam liceat, speculis aggressus; ita ipsa Lux siquidem nequeat diversa in fila resolvi, Rebus et inspectis exinde inferre tumultus. Felix docta jamque exitus orsa probavit. Jam senas, vel quinque tubus porrectus in ulnas Uberiore sua vi longe vincere possit Illos, qui varia refringunt lumina lente, Vel centum moles sit partibus amplior horum. Quae primum ars olli prolata est, tempore crevit, Venit et ad summum crescendi tempore culmen. Quanquam tempus edax rerum est, atque omnia vertit, Haud minus at primos tempus dat et artibus ortus, Et magna incrementa: Virûm praestantia tempus Ingenia exacuit, fecundat, alitque, sub auras Educitque animi foetus, tollitque recentes, Rebus et affundit sua veris lumina tempus. Sed quae forma tubis, genus hoc, inductaque primum Qua ratione fuit? Speculi est inserta cavati Scilicet in fundo moles; proin altus hiabat Vertex, perque suum lucem immittebat hiatum Ad speculum, quae de speculo resilire repulsa Tentabat subito, et punctum commune petebat Quoddam, quod parta crassi orbis parte recedit, Sive globi, cujus speculum de segmine factum est: Hic prope verûm aliud speculum opposuisse necesse est Exiguum, sed quod capiat densissima lucis Spicula, cui facies plana, inclinataque constet Flexu, quem gradibus metiris quinque, quaterque Denis, ut radii reflectier in latus unum Inde tubi possint: vitreis hos lentibus alter Excipiebant ibi tubulus tribus, atque refractos Sic etiam spectantum oculis mittebat habendos. Corpora erant auctu distinctaque, claraque magno. Ut referunt, fuit illa cavi crystallina primo Materies speculi, vitrumque triforme secundo Pro speculo fuit, at facies cui recta vicissim Est gemina, inclinata sed aeque tertia utrique, Exciperet radios ut earum scilicet una Omnes in sese rectos prope, proinde nec ulla Fractos parte prope ad declivem mitteret intro Frontis planitiem, resilirent unde repulsi, Transque duarum aliam recti, illaesique mearent Frontem agressuri, parvoque immittere possent Sic sese tubulo, rerumque inferre figuras. Sed quia crystalli speculo est frons bina cavato, Bis revomit radios: non omnes ergo, necesse est, Contendant unum in punctum, et licet utraque flexu Diverso curvaretur, non talibus ausis Profectum est, eadem loca adirent ut radiorum Projectae species: totus vitarier error Non poterat certe, non tali vincier arte. Aequatas porro triquetri distendere frontes Usus erat vitri, et consternere, perque polire; Quod quam difficile est factu, durumque, profecto Tentantes novere, opera qui scilicet ista Saepius effusos frustra indoluere labores. Praeterea per tot trajectus luminis atque Tentatos aditus, radiorum pars bona abibat Errabunda, viamque alias torquebat in oras Huc illuc, vario turbans fulgore figuram, Ut posset neque clara, neque haec distincta videri. Quapropter speculumque cavum, planumque nitenti Conflavere ex aere: ea lecta est massa metalli Scilicet, ut posset crystalli more poliri. Omnia sed nec erant domita his incommoda rebus: Transversa regione sitûs, fundoque minoris Adsistens oculus tubuli uno prospiciebat E latere, atque plaga res inquirebat in illa, Qua non sunt; igitur non molem dirigere illuc, Non patulum norant convertere molis hiatum Extemplo; longa ista mora, et fastidia longa Lassabant oculumque nihil cernentem, animumque. Propterea haec alio fabricari est machina ritu Coepta novo, atque aliis praelata est omnibus una. In fundo speculum quod diximus esse cavatum, In medio terebratur, ibique foramine parvo Panditur in gyrum: summo at quod vertice parvum Huic tunc oppositum est molis regione patentis In media speculum, non plana, at fronte cavata est, Et multo magis ipsa cavata est, interioris Quam speculi frons sit: parvi focus interiore Praeterea a speculo plus, quam suus ipse, recedit. Interiori itidem rimae subnectitur alter At parvus tubus, intus habet qui non nisi binas Sic positas lentes, minus ut convexa sit illa, Quae propior speculo, pauloque tumentior altera, Atque inter sese spatio breviore locantur, Exquirunt quam quod gemina intervalla focorum. Jamne vides, quod iter peragant, qui a corpore viso Mittuntur radii? subeunt illi agmine magno Os molis patulum, atque incurrunt laevis in aequor Oppositum speculi, redeunt exinde repulsi, inque minus speculum densati incurrere certant; Convertuntque viam rursus, rimamque rotundam Trajiciunt, geminisque illapsi lentibus ultra Transcurrunt, objectum oculum tum denique pulsant. Ordine dispositi sed qui sese inter adibunt Tunc oculum radii? quis erit situs, et plaga cuique? Corporis egressi de puncto quolibet uno, In regione foci, speculo qui confit ab amplo, Junguntur radii, postquam incurrere; repente Incipiunt ab eo discedere, nempe, minoris Ante focum speculi quam praeterlabier ipsi Possint; deinde minus speculum sic excipit, atque Pellit, uti faciat densari mutua; jungique Inter se cogat, trans ipsum nempe foramen, Hauriat ante prior nisi lens: atque ipsa refractos Inclinat magis, et spatio breviore coërcet, Atque coire facit citius, quam tangere possint, Est sua quae medii ora foci, sed tangere possint, Cum coëunt, est alterius quae lentis ibidem Ora foci medii; quare lens altera fractos Mittet distantes spatiis aequalibus omnes Inter se, atque oculi faciet sic claustra subire; Unde fit, ut docui, rerum distincta figura. Utque oculis valeas variis aptare, necesse est, Possit ut adduci paulum, contraque reduci Majore e speculo speculum minus, atque reflexi Proin radii inter se minus, aut plus forte vicissim Inclinari, ut deinde refracti lentibus intrent Sic oculum, atque levent aegrum, qua parte laborat. Quin abducendo speculum minus efficis ista Hoc ratione etiam, nimium ut vicina queamus Transpicere; ex ipso vicino corpore namque Qui veniunt radii speculo majore reflexi, Junguntur spatio mage longo, conveniuntque. Corporis a puncto sed jam quocumque remoti Cum veniant radii per magnas aëris oras, Inter se spatio debent prope tendere eodem; Proinde sat est, uni quid eorum cuique, secunda Cum lente egreditur claras eductus in auras, Accidat anfractus post omnes, prendere, ut inde, Quae cunctis plaga sit, facile educamus, et inter Fasces quis constet flexus, quis imaginis auctus. Inspice proin radios qui corporis egredientes Punctis e variis regionem incurrere magni In mediam speculi deberent, si terebratum Non foret, et si non obstaret euntibus, ante Quod speculumque aliud fugiunt: exinde remissi Protinus adversis de partibus advenientes Occurrent, et se flexu majore secabunt. Illinc profugiunt in primae corpora lentis, Frangunturque ab ea, plus et densarier inter Se, quam cum fugerent ipsi a se mutua nuper, Coguntur; porro lens praeripit altera, plusque Inclinat fractos, et adhuc vicinius una Copulat, et flexu, vel adhuc majore reclinat. Sic oculo tum nos admoto prendimus omnes. Jam quoniam se bis per iter secuere vicissim, Non inversa venit, rerum sed recta figura; Et quoniam cepit terna augmina flexus eorum, Ingens, quas tuimur, rerum fit imaginis auctus. Jam tubus e genere hoc te per caelestia ferre, Haud secus ac alii, queat, amplum et pandere mundum, Si geminas inter lentes, ubi jungitur omnis Cum radio radius, qui puncto advenit eodem, Et puncti fit imago, loces tu scilicet orbem, Interius qui sit vacuus; quod cernitur intus, Ut bene distingui haud confuso limite possit; Praeterea quoque fila loces subtilia, ut ante Diximus, ut valeas mensuras prendere certas. At tubus hic alios superat, longeque relinquit Omnes post sese, nequeant in multa retexi Stamina quod radii; nequeunt hi nempe resolvi Reflexi, atque sui diversos prodere mores. Proin queat augeri multo magis, et simul ipsa Effigies non confundi, distincta sed esse. Attamen hic aliquid culpes quoque, nempe nitorem Non specula ipsa diu purum servare valebunt; Quandoquidem salibus, quadam et rubigine fusca Turpantur, clarumque jubar texere metalla, Impediuntque, aciem species ne clara lacessat. Praeterea quamvis non jam specula ista retexant Pulsantes radios, at lens geminata retexit. Adde quoque errores, speculorum ex orbe cavata Huc infert quos forma, rotundaque segmina, lentes; Ut puncto ex uno digressi corporis unum Non bene conjungi radii, et concurrere possint In punctum. Certis hinc prendere finibus auctum Est opus, et speciem quavis grandescere mole Haud sinere; haud sit enim distinctaque, claraque semper. Proin nobis praeclusa tubos spes condere tantos Posse, ut res, quarum cupidi nimis esse videmur, Ostendant unquam, Lunae super orbe nitenti Scilicet ut, si sunt, animantes conspiciamus, Et formam, et varios motus cernamus eorum, Noscamusque domos, et culta ligonibus arva, Et valido ventorum agitatas verbere quercus; Mercuriique itidem, Veneris, Martisque tuamur Haec super ore eadem, diversa aut multa notemus Nostris a rebus; nec tu quoque magne latescas Juppiter, aut Saturne, tuusque ille annulus ingens, Vestraque, quotquot sunt, famulantia sidera circum; Atque ita distantum longe sit nuncia rerum Lux cita, plusque illic, quid fiat, quidve novetur, Quam trans oceanum, trans alpes, scire queamus. At magis haec multo est spes irrita propterea, quod Esse ingens moles speculi deberet, ut ipsum Tot caperet radios, quot grandem ad imaginis auctum Sunt opus; hac etenim longe excrescente, necesse est, Ne sit clara minus, radios ut ahenus orbis Excipiens speculi pupilla major hiante Tanto sit, major quanto debebit imago Esse, oculo quam si rem prospiciamus inermi, Scilicet, ut supera jam paulo ostendimus ante. Jam nos velle puta quiddam ipso in corpore lunae Aspicere haud aliter, quam passus mille remotum Si foret a nobis; fieri tum major imago Deberet toties, quot millibus edita luna est: Illa sed a nobis tot milibus edita distat, In quot pervenies, denos quater, et biscentum Si numeros repetas numeros per mille; necesse est Proin speculum toties pupillae prendat id orbem. Ast in directum pupillas ordine longo Si statuas centum et denas quater, unius aeques Vix spatium pedis; hinc speculi, quod quaerimus, augmen Quingentos et mille pedes exposcere nosces. Quod qui jam constare queat, qui jungere moli Vertendae huc illuc, rebusque aptare videndis, Idem etiam montes possit jactare per auras, Incessuque gravi tellurem agitare trementem, Inserere in nubes caput altum, atque aequora late Uno vasta gradu distento transiluisse. Hac ratione velis sed si Jovis inspicere astrum, Qui bis mille locis plerumque remotior extat, Quam luna a nobis; speculum ad sex millia centum Expandi id certe deberet, nec minus amplum Esse, e bisdenis quam terrae partibus una est. Nostram huc anne putes operam pertingere posse? Quam tum longa foret moles, quam vasta tuborum, Conjecta ipse animo longe, quantisque columnis Fulciri id pondus nubes superantibus altas Deberet. Jam nunc quantum insanire fatendum est, Se vidisse ferunt qui lunae fulmina nigris Nubibus ejaculata, ruentesque imbre procellas? Miremur porro, si prisca fuisse vetustas Vulgârit, qui nubiferi de rupe Pachini Viderit in Libyco candentia carbasa classis Aequore, sidonias altae ad Carthaginis arces? Ast non est in eo prorsus spes omnis adempta, Possit ut in luna res quaedam magna videri, Urbs velut ampla, velut constratum classibus aequor. Fors manet haec nostros olim fortuna nepotes, Ut videant et adhuc magis aucta hac arte tuborum In lunae facie quaedam mutarier annis: Nempe novas urbes condi, veteresque perire, Commutare suos, diverso et labier alveo, Inductasque mari quoque terras, et mare terris. Quae cum contingerint, uni referenda profecto Cuncta Repertori fuerint, qui protulit artem, Cernereque edocuit reflexos per radios res Certius, inque novos, dixit, conscendite mundos, Armaque suppeditavit, et instrumenta volandi: Sic et Daedala procul evolat Icarus arte, Et quos occidius populos deteximus oris, Inque dies alios reperimus, sic damus olli, Qui prior intactum, atque ignotum proscidit aequor. Inserere ast etiam docuit ratio ipsa, vel usus Haec specula exiguis tubulis, queis cernimus, infra Nostros quae sensus rerum tenuissima constant; Lentium in his, vitrique sed est communior usus. Hinc longe nobis jucundus et utilis extat Naturam parte hac alia prospectus in ipsam. Juverit idcirco, genus hoc, quoque nosse tuborum Quam variae partes, qui sit modus. Est tubus, una Cui tantum vel lens, vel vitri parva rotundi Est inserta pila; est itidem cui vitrea septa Plura aptantur: ubi est lens unica, ponitur ejus Propter conspicienda focum res; scilicet illinc qui puncto radii tunc emittuntur ab uno, Ipsorum postquam vitro confracta potestas Est a trajecto, spatio sese inter euntes Aequali visum feriunt, oculoque recluso Succedunt densi: distincta ita confit imago. Praeterea adductam tum nobis esse putandum est Tam prope rem, quam si nudus consisteret illa, Qua lens in regione, oculus; proin corporis ipsa, Parva licet frons sit, magnum grandescit in auctum: Nec tamen hanc si nos oculo intueamur inermi Tam prope, tunc aliud quidquam possimus ibidem, Quam speciem incertae et confusae cernere molis. At tubuli, plures lentes quos claudimus intra, Quid prope sunt, nisi quos supera jam diximus esse Pluribus instructo vitris, longeque tuentes, Inversos tubulos tamen? hic convexior extat Lens, quae prima, ad rem quaeque est conversa propinquam; Altera lens propior non tam tumet, ut neque porro Altera, quae media interdum in regione locatur. Hic quoque perfacile est cognoscere, quidquid oportet, Ut distincta simul rerum sit, et aucta figura, Scilicet ut supera jam dictum est; clara sed esse Non poterit, limen nisi de flammante lucerna Excipias lente exterius, nimiumque coactum Rem super immittas, vel solis lumina densa Projectes in rem speculo, vel ad aëris auras Candentes spectes, pulsataque moenia sole Ipsam convertens rem, si pellucida constet. Semper et ut species permagno possit adauctu Crescere, convexam lentem nimis esse necesse est, Quae prior, exteriorque, focumque adstare propinquum. Proin speculum si jam pro lente adhibere cavatum Hic tentes, nimium certe, nimiumque cavare Tum sit opus, grandi tenuem rem crescere mole Ut faciat, parvumque ideo struere, atque locare Rem prope: at offensum radiis redeuntibus ipsa Res faciat, speculum siquidem tegat, et sinat ullos Non oculum radios impellere posse reflexos, Vel longe paucos, nec quos sentire queamus; Nec facile ipsam rem luci, quam debet habere, (Obstet idem speculum nam partim) exponere possis. Saepe tamen speculis nihilo minus utier ipsis Hic opus est, verum planis, varieque locatis, Corpora quae multa possint inspergere luce Tenuia detortâ, vel quae convertere possint Quo radios vis cumque eruptos lentibus, atque Projicere, et quovis rerum deferre figuras. Sic quoque in obscuro thalamo si adjungere rimae Exili tentes tubulum hunc, extraque fenestrae Adfixum speculum sic vertere, solis ut ictus Exceptos intro rimâ transmittat aperta Scilicet in tubulum, quam dum lux fulgida tranat, Incidat in clausam tenuem rem, protinus umbra Hujus adaucta fugit, thalamumque irrumpit in ipsum; Excipitur nivea si jam super illa papyro, Corporis efficiet simulacrum grande pusilli, Tanto grandius id, quanto est distantius; istic Contemplere suas partes, seorsumque figuras Omnes ignotas prius, et tueare animantis Parvula membra, suos et motus denique, et usus. Hoc genus, instrumenta, fuit qua impervia quondam, Naturam patefecerunt, artesque, dederunt, Ejus multiplices admissi ut conspiciamus, Spectemusque novo veluti miranda theatro. His si Democritus fulsisset lumina quondam, Se sua visurum corpuscula prima putasset, Plausissetque sibi, velut esset legifer ipse Naturae, proprio quam scilicet esse videret Exhaustam ingenio, nequidquam; nam didicisset Observans iterum, atque iterum producier usque Naturam, semperque sui majore latere Parte, magis atque magis procul esse exordia prima. Quis memoret, quantum perceptum hinc utilitatis, Quantis notities hominum est exaucta repertis, Corpora dum nova sunt detecta, modique recentes Omnibus in rebus, species, formaeque animantum, Ignotaeque diu partes in partibus ipsis Exiguis tenues, iterumque iterumque minutae, Et motus, et concursus, et dispositurae, Et ductus varii, varii per singula nexus; Unde aliis in rebus item ratione coortis Assimili similes licuit cognoscere mores. Sanguineum laticem per venas ire recentes Usque in circuitus, fundique a corde per artus Undique diversos; recipique ex artubus in cor Cernimus in ranis, aliisque animantibus istud Cernimus, exilis quibus, et pellucida pellis, Prospectumque negat non viscera in intima nobis; Atque iter id nostri firmamus proinde cruoris Esse, ut nuper erat sola ratione retectum, Utque erat anteactis fors ignotum omnibus annis. Corporis exanimi tenues evolvere fibras Jam licet, et ductus omnes, nexusque vicissim Jam modo nevorum, et venarum certior extat, Contortique harum flexus, membranaque multa Inducta huc illuc; cordos, cerebrique latebras Excutimus, cujusque et adimus in intima sensus; Intuimurque itidem corpuscula rubra cruoris, Qua sint forma, auctu, concursu, concilioque. In nostris quot multiplices deprendimus usus Visceribus, quot sunt ad vitam inventa tuendam, Quot morbos ad pellendos, aegrosque dolores? At quot adhuc superesse videmus, quo neque vitris, Increscant quorum mage vires, est adendum, Quotque infra submersa manent, atque obruta longe, Atque, ut nunc, longe semper submersa latebunt, Quae nec adhuc constent primordia, plusque elementis Distent a primis, quam magno a corpore contra? Nostrorumne aliquis quae sint discrimina novit Artuum, ubi varius secernitur humor, et exit Sanguine de nostro, sudor velut, atque saliva, Saccatusque liquor, rigat et qui viscera succus; Quique vapor nervis excurrit, si tamen ullus Excurrit nobis quem non vidisse potestas, Nec vigilis ratione ulla deprendere sensus, Denique quem laticem loca turgida semine multo Ejiciunt veneris blando irritata furore? Nuper in hoc vasti magno velut aequore ponti Innumeram nare, et provolvi turbam animantum Vitrea spectarunt multi trans septa tuborum Scilicet undanti serviscunt agmine vermes, Quorum non populum solis deprendere possis Ipse oculis, adeo tenues sunt, exiguique, Seque esse ingentes sunt protinus admirati Tam parvis mundos animantibus, haud aliter quam Usque adeo natura locorum est indiga, ut illic Constituat sobolis viventia corpora multae? Inde seri genus humanum voluere putantes Plerique, et primos hominem de vermibus ortus Ducere; verum aliquem tam turpi ab origine nasci Fors puduit, reperitque novos animantibus usus. Sed, quid praestet ab his, videat Natura, Animantum Alma parens, nisi fors caveas hic ipse animantum Credere de numero sese versantia quaedam, Turbine ut in magno, et caudam ducentia longam Corpora, praeterea brevia ipsa, rotundaque prorsus. Non aliis in rebus item pertingimus in tam Tenuia? viventum corpuscula nonne reperta Sunt quoque, queis acies ferri vel summa sit ingens Atque patens campus, quo possint exspatiari Effusa, et faciles huc illuc edere saltus? Jamque quot in foliis, in truncis, inque medullis, In succis itidem, saxisque rigentibus, atque Inter arenarum cumulos, glebasque feraces, Si bene transpicias, animantes vivere noscas, Solis vix etiam possis ut prendere eorum Saepe oculis mundos, quos incoluere recepti? Sed quae finis erit? num in vita hi denique constent Extremi, ut jam non infra decurrere possit Natura? illi ipsi parvi sibi sint animantes? Illi alios tanto post se videre minores Fortasse, atque alios isti sine fine; quis ausit Immensae rebus naturae ponere fines? Quin etiam, quo plus descenditur, est reperire Illic quaeque magis genera esse feracia multo, Immensoque magis numero florere minora. At quibus in parvis parvos animantibus artus Seorsum etiam aspicere est, oculos, os, pectora, colla, Atque pedes, gemini saepe et discrimina sexus, Et varios motus, ut edant, sugantve, quod uni Cuique est dulce, ineant itidem ut connubia laeti, Ut sobolem gignant teneram, et sua secla propagent, Si cupidi instamus scrutari, et tantula scire Ardemus; jam quae tumefacta abscesserat ante Lustrato a caelo, spatia et peragraverat orbis, Impigra mens, amplam dum prospicit in ditionem Naturae hanc aliam, et vastos sine fine recessus, Protinus ignaram sese fateatur, oportet, Notitiaeque suae nimis arctos conscia fines Esse, breves sensus, artem et quamcumque pusillam. Verum age, res alias trans vitrea septa tuere; Inspice et in flores varios, in semina frugum, Arboris in gemmas, in frondes, in lapidesque, Terrasque, atque sales; quam tum mirabere parva, Quam pulchris constructa modis, variisque plicata Omnia! quae stant arte, sed ars procul invia nobis, Quantumvis tenuis pars quaeque appareat ingens; Scilicet haud valeas artem illam prendere quam sit Subtilis; nil tam minimum est, sit ut illius expers, Quin magis in tenui propriam vim, juraque servat. Conspice jam porro nostras quaecumque per artes Condimus, argento veluti signa aspera, et auro, Aut sculptos caelo latio, grajove lapillos, Quos gerimus digitis inventos saepe sub altis Ruderibus, pretium et mirantes addimus ingens, Gemmasque in faciem distinctas, exque politas Multiplicem, ferrum rodenti et cote subactum, Subtilique acie finitum, haec omnia vitris Transpecta, et multis proin late partibus aucta, Absona jam videas, informia, scissaque multis Cuncta viis, neque non huc procurrentia, et illuc, Denique ni rectum, nil planum, laeve, nec aequum. Quanto igitur sensus acuas magis, illa profecto Naturae tanto magis admirere venustis Compta modis opera, et multam deducta per artem: Contra quae condunt homines, fateare, necesse est, Tum magis atque magis primo decedere cultu, Et speciem, crassis quae sensibus obvia, pulchram Ponere paulatim, et demum in contemptibus esse, Haud secus ac umbras longe et vestigia rerum. Nonne vides igitur, vel ab ista parte tuaris Naturam, qua nos infra descendit, et amplam Esse, et magnificam nihilo minus, immensamque, Quam late aetherios supera dum construit orbes, Et vastas mundi sese distendit in oras? Nos velut in media rerum regione locati, (Quanquam hic quid mediu constet, summumque vel imu?) Quo jam cumque oculos sursum, deorsumque movemus, Vertimus atque animum, mirandaque, magnaque vulgo Omnia conspicimus, nostros fugientia longe Omnia conatus, aciem exsuperantia nostram; Scilicet attonitam ut series rerum utraque mentem Hinc illinc distenta pari ratione relinquat, Et fassam nihil esse suis non altius orsis.