CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 60832 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/60832.

Nodus 60832 in documento stay-b-philos.xml


LIBER SECUNDUS Suave peregrinas Gentes atque extera Regna Trans mare trans montes mutato visere caelo, Egregiasque Urbes lustrando atque Oppida multa Et monumenta Virum et Populorum ediscere mores. Suave etiam, quibus haec visendi externa potestas Deficit, ex fastis Veterumque annalibus omnes Transactae aetatis res noscere gestaque Regum Bella et fortunas et quis datus exitus armis. Sed nil suavius est, humili quam assurgere terra Altius in caelum, nullaque a parte tenere Interclusum Animum, qui libertate sua se Undique victor agat, totumque feratur in Orbem, Imaque summaque et in medio quae pôsta revolvat, Atque alium intra se similem comprendere Mundum Possit, eumque pari hoc exemplar grande secutus In partes ratione suas disponere pergat. Praestat enim longe divinam Numinis artem Scire tibi, quam quid transacti temporis aevo Induperatores magni fecisse ferantur Sive Virûm validis cum millibus atque Elephantis Fluctibus in mediis belli, seu pace vacantes. Nam cum suspicimus rutilantia sidere multo Templa super Solisque vias Lunamque meantem, Et venit in mentem causarum atque ordinis hujus, Omnia tum, vulgus plausu quaecumque secundo Excipit, evictos Populos diffusa per Orbem Imperia et regum vires titulosque Potentum Marmoreas etiam moles laqueataque tecta, Haec, inquam, nihilo tunc sunt miranda magis, quam Quae Pueri peragunt ludentes, aedificantque. Praesertim cum nos aeternae munere Mentis, Qua genus omne caret pecudum, ditàrit amicum Numen, quid facere hic pro tali denique oportet Natura? num divitiis certare parandis Noctes atque dies? infestumne ambitionis Luctari per iter potius, quam exordia rerum Dispicere et causas, qua quid ratione geratur, Et lustrare plagas Mundi, et deferrier illuc, Unde gradus summam ad Naturam pervius extat? Nunc age, quo pacto Summaï totius Omne Digestum, et qua hujus possint ratione videri Connexae partes inter sese atque locatae, Ut sic astrorum concursus tempora motus Annorumque vices tempestatumque reduci Ad proprias valeant causas, atque omnia constent, Expediam: tamen ante tibi memorare juvabit Quaedam, quae cunctis praemitti postulat ordo: Nimirum, quoniam naturam corporis esse Diximus extensam, quae restant, percipe porro. Et primo triplicem mensuram poscere corpus; Nam triplici extensum quodvis ratione necesse est, Scilicet in longum et latum atque excurrit in altum. Quare ubicumque triplex fuerit mensura, fatendum est Corpus id esse, licet minimum; velut haud minus aër Illud erit, parva possis quod claudere testa, Quam quod in immenso circum diffunditur orbe. Nec magis extensum est corpus, cum rarius extat; Rarius est etenim, laxata foramina cum plus Aëris accipiunt, et plus disjuncta recedunt: Densius at contra fit, cum minus intus apertum Contraxitque vias, aurarumque expulit extra Naturam: proin corpus idem conservat eandem In se materiem, semperque intrinsecus aequa Mensura extendi rarum densumve necesse est, Namque eadem ejusdem mensura est materiaï. Id tibi ut exemplo confirmem; spongia multa Plena tumescat aqua; quamvis majoribus illa Extendi tum forte locis videatur eo, quod Lympha recepta intus juncta intervalla relaxat; At praeter spatium, liquido quod corpore lympha Obtinet, extendi paribus loca, ut ante, videbis, Spongia quae replet, mensuris: proptereaque Non tibi majus erit corpus, cum rarius extat, Nec minus extensum, cum laxa foramina junxit. Corporis et spatii porro nomina quanquam Diverso distincta sono, tamen una utriusque Est natura, utrumque suis quia partibus esse Extensum pariter sensuque et mente videmus. Quod magis ut liquidum fiat, facilisque sequatur Haec mea dicta fides, rem sic ostendere pergam Exemplo lapidis: fac, ut illi mente rigorem Demas; corpus erit tum molle, ut mollia multa Corpora sunt: ullo porro sine finge colore; Corpus adhuc remanebit, ut undae corpus et aër: Dehinc sine pondere eum demta gravitate recense; Corporeamne minus tum, quam levis ignis, habebit Naturam? frigus quoque tolle, et tolle calorem, Atque alia e genere hoc, sine queis permulta videmus Mutata haudquaquam natura corpora dici. Quid demum lapide ex illo remanere fatendum? Quid? nisi quod spatium est, metiri quod valeamus. Et quia adhuc corpus compellimur esse fateri, Propterea spatii natura et corporis una est. Proinde videre licet non mixtum rebus inane; Nam foret extensum, spatio quod convenit atque Corporeae pariter naturae: ergo omnia plena. Si porro nihilum est illud, quod inane vocamus, Nec valet extendi nihilum (nil convenit illi); Quandoquidem nusquam, qui non extenditur aptus Mensuris, locus est, nusquam reperitur inane. Neve putes clausum vas omni corpore posse Intus inaniri spatio tamen intercepto; Nam si, quidquid id est, inter latera intima tollas, Nil tum proinde, quod intersit, superare necesse est, Propterea spatio quoque, quod fuit ante, vacabit. Quapropter laterum coëuntes undique costae Jungentur, quoniam medium nihil esse videtur. Nos tamen arbitrio vulgi persaepe vocamus Illud inane, quod est sine re, quam debet habere: Aequor uti vacuum est, cum nullo pisce natatur, Aut Navis, si merce vacat; non plenior illa Quanquam est, Eois intus si pressa laboret Divitiis, quam si levis extet pervia vento: Nam neque durities neque pondus corpora reddunt Augmine majori, sed cum majoribus ipsa Sunt extensa locis, spatiumque capacius extat; Quod semper sibi par in navi constat eadem: Semper propterea plena est, neque plenior unquam. Quod si forte aliquis non omnia plena reatur, Corpora quandoquidem sine inani posse moveri Non videt, a vera quantum ratione recedat, Accipe. Progrediens quae pes loca liquit, in illa Confluit extemplo atque in eodem tempore pulsus Aër, qui motum pariter suscepit eundem Cum pede; et id tali fieri ratione videtur. Aëra propellit motus pes anteriorem; Ille alium prae se trudit, pariterque propinquum Alter hic; et motu per plures continuato Non recta sed circuitu celerantibus auris, Fiet, uti moveatur et aër, posteriorem Qui tangit, sequiturque pedem, sed tempore eodem. Haud secus ac gyros intra se ferreus orbis Cum peragit, pars una locum quem linquit, eundem Protinus altera succedens pars obtinet ipso Tempore. Quapropter sine inani corpora possunt Ire suos varie in motus, semperque cieri. Sic mare per vitreum possunt procedere pisces, Et mutare locum circum refluentibus undis, Qua liquidas facere vias; sint omnia quamvis Plena, neque idcirco privandum est corpora motu. Illud in his rebus mihi ne contendere pergas, Corporis ullius non sic potuisse coire Implexas partes inter se, unaque teneri, Quin sint intermixta foramina multa viaeque Exiguae quamvis rerum inter texta relictae. Sponte tibi hoc possum concedere, nec mea proinde Victa labat ratio, supera neque dicta vacillant: Intervalla etenim multo subtilior aura Ingressa est, repletque vias cujusque figurae Multimodis varians: fieri quod posse patebit, Si tibi firmaro, quod non videantur habere Ullum corporibus finem Natura secandis. Nonne, quod extensum est, (ut corporis esse probavi Jam tibi naturam) ratio cujusque receptat Posse suas scindi in partes, quas debet habere? Tum quoque eas partes, longe tenuissima quamvis Corpora sint, quis posse secari in bina negabit? Inde alias aliasque pari ratione videbis Frangi posse; etenim mediae pars partis habebit Dimidiam partem, neque mens praefiniet ulla. Utque Animus sit id ad credendum pronior, audi, Subjiciat nostris quoque quam subtilia multa Sensibus, et quo res tenuet, quo dividat usque Ante oculos Natura, vel illius Ars imitatrix. Principio flavos Bombycum fila labores Inspice, contineant quam parvo, si glomerentur, Se contracta loco; cum quae vix unius aequant Grani pondus (eo metimur parvula), possint Pene quater centum distendier exque plicari Longa pedes; totque ipsa habeant, queis nostra minores Cernere non valeant oculorum lumina, partes, Ut vicies centum ad millenas perveniatur, Nequaquam exhaustis numerandum restet et ultra. Par auri quoque pondus ( erit quod proinde videnti Mole perexigua) tam longum ducere possunt In filum Artifices tenuando, ut denique passus Plus quam centum aequet, stadio et prope congruat uni: Conspicuaeque in eo quot erunt, tum conjice, partes, Vel quot erunt, gracili argenti si inducta cylindro Bractea sit fulvi, quod circum contegat, auri: Atque ille interea per decrescentia multa Aera transmissus persaepe foramina magna Aegre vi tandem (neque enim perrumpitur) usque Diducatur eo, tenui ut non crassior extet, Plurimus exornat Juvenum qui colla, capillo. Non minus ipsum etenim supra distenditur aurum, Continuoque suo nec vanescente coloris Cortice candentem tegit involvitque medullam. Scilicet hoc aurum phrygio deducere ritu Per varios flexus non cessavere Puellae Arte in Arachnaea praestantes, dum sibi peplum Circum oras fulvo decorant pallamque nitore, Munera sive aris laturae corde prementes Vota verecundo et tacita orantes prece Divos. Aureus in tela Leo pellucente refulget, Per caelum volat extensis Avis aurea pennis, Plurimus in pratis circum flos aureus exit. Pingitur interdum quoque furtim languidulum cor, Nimirum teneri percussum cuspide Amoris, Quod Juveni mittant blanda inter verba cupito. Tum genus hoc salis est, pauxillum quamlibet ejus Ut pondus sub aquas, amplo quae vase tenentur, Immissum solvatur, in omnia disque trahatur Paulatim huc illuc intus loca, quaslibet undae Particulas certo contingens undique fuco; Quandoquidem nulla est tenuissima guttula, possit, Si bene pervideas, quae non fucata videri; Quae non proinde salis corpuscula multa receptet. Praeterea piper humectum si vitrea serves Septa per, ut faciunt, nostros qui cernere gaudent Quae sunt infra oculos, animantum effervere saecla Aspicias, minimum genus horum ut crassius extet Si se mille etiam vicibus, vix aequet arenae Exiguae molem: stabulari millia multa Cuspide actus tenuis valeant super, et dare saltus Huc illuc varios lati velut aequore campi. Horum jam quid erunt venae, quid sanguinis et ossa, Quid nervi fibraeque, quid intima claustra cerebri? Deinde et particulas his adde prope innumerales, In quos (nec mora non aliqua est) abit unda, vaporum, Unda licet perparva cavo conclusa metallo, Quod calefactum igni gracili vomit ore strepentem Alituum vim, quae loca per diffunditur ampla Aëris, et tenuis consit nubecula circum. Adjice et immensas nocturna a lampade partes Quae saliunt cum luce, leves abeuntque per auras Perpetuo fluctu, parvo ut vix tempore possit Cera liquens flamma abrasa et tenuata videri, Et tota lucis vim nocte per atria jactet. Nonne vides etiam, cum thura adolemus ad aras, Late per templi laquearia perque columnas Perque tholum fundi fumos, et odora revolvi Nubila per populum, cujus se millia in aede Stipant, et portis prodire patentibus extra? Denique perpetuum quod odorem e corpore fundit, Succus uti florum et multarum expressus ad ignem Herbarum, molles et quae servantur ad usus Unguenta, et patulas infesta ac tristia nares Quae tetro nidore gravique offendere possunt; Saepe ut solvantur languentia membra, suisque Mens etiam sopita labascat sedibus intus, Illo et praecipue Mulier percussa recumbat Pallida, et e manibus teneris opus effluat olli; Perpetuos, inquam, quod odorum emittere fluctus Sentimus, spatiisque ingentibus omnia circum Replere, et multos quoque non cessare per annos, Ponderis amittit minimam vix denique partem, Ut vel inexhausti scateat fons sargus odoris. His aliiaque tuum permultis de genere horum Exemplis animum valeam disponere, ab ipso Ne finem attingi in rebus non posse repugnes. Non tamen hinc ausim de partibus infinitis Corpora vel parvo vel magno quaelibet auctu Constare, atque in eas quoque solvi posse docere. Quis temere hoc, Superi, non audeat? Icariisque Confisus pennis non alte corruat impar? Quandoquidem Mentis longe finita potestas, Infinitorum quae sit natura, quibusque Conveniat, si scire audax et quaerere tentet; Haud minus insano vexabitur acta furore, Quam qui sublata caelum contingere dextra, Aut totum se posse putet simul omnibus undis, Quantus is est, late Oceanum exhaurire bibendo. Non ideo tamen est frangendae ut reddere finem Possis materiae, minimas neque fingere partes In rebus solida constantes simplicitate, Unde sibi avelli quidquam Natura reclamet. Proinde nec est credas immixtum ut rebus inane, Omnia ne variis plena undique motibus obstent. Namque in Natura motum quis perneget esse? Qui si non esset, starent mare flumina venti, Ipsaque iners Natura quiescet, et genitali Haudquidquam coetu rerum foecunda crearet Principio; quidquam neque porro augere creatum Posset: quae fieri manifestum est; plurima quando In summa rerum nascuntur, et edita crescunt. Vere novo Tellus herbarum vivida mater Profert res teneras, gremioque educit in auras, Aptaque, uti crescant, paulatim alimenta ministrat. Quare nonne vides Naturae multa moveri Esse opus omnino? sine motu ingloria staret. At porro motus fit, ubi vicina relinquens, Quaeque quieta manent, fingive quieta valerent, Corpus finitimas transmittitur in regiones Corporis alterius. Non uno saepius una Res est in motu: veluit cum Natura cavatam Impiger hac illac puppim superambulat, atque haec Interea vada salsa ruit, spumasque relinquens Praecipitanter aquis volat alite percita vento; Tum motu licet ille suo per transtra feratur, Puppis fertur item motu, perque aequora currit. Verior ille temen motus, quo Natura per altam Progreditur puppim; nam, si considat acerna Projectus tabulata super, somnumque capessat, Dum tamen et caelum permutat et aequora navis, Expertem motu dicemus; puppis easdem Quod partes respectat, et aeque distat ab illis. Nec motum per se, quod primo in carmine vera Ostendi ratione, potest tibi corpus habere. Et quem jam Deus, hoc mundi cum conderet Omne, Materiae impressit motum, conservat eadem Mensura in rebus; quidquam non deperit ejus Scilicet e summa, non ullo crescit adauctu. Corpore pro vario quanquam variare videtur; Ocyor in parvo fit enim, fit tardior idem, Cum dispertitur per magnum corporis augmen. Omnis poscit enim ratio, ut divina Potestas, Quam supera ostensum est esse immutabile Summum, Quem motum primo tum rerum effecit in ortu, Legibus haudquaquam mutatis fervet eundem. Has mihi nunc leges, quae sint, par dicere versu, Non alio, quam quem simplex Natura reposcit. Est suus in rebus decor omnibus et sua virtus; Nec, si parva nequit magnis contendere Cycnis Voce sua Philomela, minor tamen inde voluptas, Dum canit, incussas silvarum commovet umbras: Nec mihi Parrhasium Latii nemus, Arcadicoque Tum de colle minus Pastorum docta Corona Concinet, et plausu vires animumque fovebit. Legibus his certe constat Natura; nec illa Est aliud, quaedam legum quam visque vigorque, Quas primo in rebus sanxit Deus, edita ut ortus Visere quaeque suos possint, servarier aucta, Possit et in Summa certus consistere ut ordo. Prima tibi ante alias esto lex; semper eadem Corpoream naturam omnem ratione necesse est, Qua semel extiterit, perstare; nec excidere illa Per se unquam externis nisi causis victa valebit. Proinde, quod immotum est, corpus fervabit eundem, Sic poscit Natura, statum, immotumque manebit. Ut nunquam per se queat incipere ire repente Externa sine vi: contra si forte moveri Incipiat semel, amissa mutare quiete Haud poterit, donec sistat vis externa, motum. Quare seu corpus moveatur, sive quiescat, Ejus semper iners per se natura videtur. Sed quia nos coeco circumstat corpore, in omne Porrectus caelum, qui motibus officit, aether, Et facit, ut deorsum se corpora quaeque volutent, Quae sistunt, ubi in terram venere ruendo; Propterea fit, uti videantur quaeque moveri Ingenitum sese sistendi propter amorem; Natura rebus quem dicunt insinuatum, Quo placidam inveniant motu cessante quietem: Nec causa fluere ex alia de montibus altis Eruptos amnes, quos largis imbribus augent Nubila rupta, nivesque tepenti vere solutae, Dum late infestant campos, stragemque propagant Impete silvifrago; magnis ita viribus acti In placidam properare videntur sponte quietem. Quod procul a vera quam sit ratione repulsum, Percipe. Tranquillae res est oppôsta quieti Motus, proinde nequit fieri ejus propter amorem, Nec res ulla sui valet in contraria ferri. Praeterea cur missa arcu stridente sagitta Evolat, et longe nervoque manuque relicta Aëra scindit adhuc pennis, oculosque fatigat? Nimirum quia missa semel servaret eandem Motus vim, et nunquam, si nil obstaret eunti, Desineret ferri, quo tum manus impete jecit. Non minus ad motum quapropter, nec magis apta Corpora ad ignavam finxit Natura quietem. Altera Naturae lex est, ne materiaï Pars quaevis, cum mota cietur, debeat unquam A recto per se deflectere tramite cursus; Quandoquidem simlex longe via recta brevisque est: Gaudet enim brevibus simplex Natura, geritque Per compendia res, ubi est pluribus usus. Obliquo porro cum tramite mota feruntur Corpora, continuis extrinsecus in diversa A rerum debent deflecti offensibus, atque A latere impelli, ut cursu decedere semper A recto possint, et iter signare recurvum. Quod si nulla foris res esset, causaque motum Obliquans, quo coepit, eo procurreret usque Materies; quae cur partem se vertat in hanc , quam Adversam potius, nil intus habere videtur: Quare opus est, teneat medium, rectaque feratur, Si nihil obsit, et in diversum cogat abire. Neve meis quidquam possis diffidere dictis, Tutemet acceptam circum aures tempora circum Fundam volve manu; lapis ipse feretur in orbem, Obliquumque sequetur iter, tamen usque repugnans, Vimque reluctantis sentit manus; ocyus illa Et quo circumagit fundam, vim fortior auget. Laxata sac deinde patescat liber habena Exitus; e funda tum protinus effluet ima Erumpens, quo vis illum impulit ultima dextrae; Nec post in gyrum sed recta concitus ibit. Quapropter, quantum est in se, Natura meatum Rebus largita est recta regione viaï; Corpora nec per se possunt obliqua meare. Denique postremam Naturae percipe legem. Corpus in alterius si corporis incidat augmen, Tantum illi subito motus impertiet ictu, Quantum hujus sibi perdet: in aes lignumve rotundum Ut globus incurrit cum ferreus, ilicet aeri Aut ligno partem motus largitur eandem, Ipso quam motus partem sibi decutit ictu; Semper enim motus summam cum servet eandem Numen, uti docui: corpus non posse necesse est Partem aliquam ipsius deperdere, totam alienum Quam non in corpus transmittat; diminui nam Esset opus quid de summa, quae condita primo est. Nec contra incipient tibi protinus ulla moveri Corpora, tantundem quin perdant altera motus; Nam secus illius manifestum est crescere summam. Attamen haec semper, quamvis sit, vera videri Non erit ut possit ratio: sunt multa profecto Naturae hic nobis speciem quae saepe videndae Praeclundunt, gravitas velut aetheriaeque potestas Materiae, qua cuncta vigent, obstacula densi Aëris, et quae ictum resilire repente Corpora vis cogit, capere et diversa viarum: Scilicet efficiunt non hac ut lege soluta Corpora sint, verum ne nos possimus eandem Interdum in vario rerum deprendere motu. His bene firmatis jam rebus, scire necesse est Te memorem quas ante alias, ut postulat ordo; Namque aliis, quae mox dicendae cumque supersunt, Rebus iter sternunt, et vim rationibus addunt; Nunc locus est late per caelum et sidera ferri, Multorum ut ratio, peragi quaecumque videmus Astra per et terras et mundi concava, constet. Dum tamen in magni partes discurrimus orbis, Naturam ante oculos, quae condidit omnia, summam Semper habe interea, et nunquam obliviscere primam Hanc Causam summeque bonam summeque potentem: Ne quam mox fraudem metuas, dum magna videbis Magna et pulchra nimis, quae illius condita rerum Sunt opera; quoniam et magnis majora videri Hac poterunt ratione; quia illa condita constant A Causa. Longe quam debes posse fateri Quid majus, quam nos pertingere mente queamus. Quapropter ne te in promissis plura moremur, Principio Solem et Terram Lunamque tuere: Quae nobis quanquam tria corpora magna videntur, Attamen haud aliis, quae ferri cumque tuemur Per caelum, debes ideo majora fateri Sideribus, quamvis haec longe tenuia nobis Parvaque demonstrent oculi: namque impare possunt Mensura a terris distantia parva videri, Quae majora aliis multo sunt, magnaque contra, Corpore quae minimo constant; ut monte super quem Conspicias si forte Virum procul ipse remotus, Non illum Pueris te coram adstantibus ausis Conferre et tenui constantem dicere mole; Quanquam oculi et Pueris tibi mostrant esse minorem. Quare vestiganda tibi est distantia primum, Quae sit ea a nobis ad sidera; quae quia valde Ad Lunam brevis est, neque caetera mole videtur Luna sua tantum superare, exceditur ipsa Quantum in mensuris spationarum; nonne necesse est Exiguam esse inter caelestia corpora Lunam? Terraïque globum superantis corpora Lunae. Comperies ratione pari multo esse minorem Sole, minorem aliis, verum non omnibus astris. Protinus inter se quo distent ordine nosce. Et primo Maja Geniti quod dicitur astrum Nomine, Phoebeos vicinius aspicit ignes, Quam Venus; illa minus te, Mars, a Sole recedit; Juppiter at spatio distat majore; sed ipso Longe Saturni est a Sole remotius astrum. Quam colimus, Tellus Veneris Martisque locata est Inter circuitus: at quae sunt plurima toto Praeterea caelo, quae sidera fixa vocamus, Quam distent, ullis non est comprendere cuiquam Mensuris: quoniam, quam distent corpora, pacto Noscimus haud alio, quam si regionibus illa Terrae e diversis pariter spectata videri Diversa ratione queant; ut tempore eodem Cum tuimur sed non ab eodem littore puppim Per mare labentem, mihi fors respondet ad Austrum, Fors eadem Eoas tibi visa refertur ad oras: Proin notum spatium, quod nos interjacet, illi, Quo ratis a nobis distat, conferre licebit. Verum e disjunctis sed eodem tempore terris Sidera conspicimus si fixa, haud illa videre Possumus aspectus varia ratione; neque ullis Propterea potis es notis conserre locorum Mensuris spatium, quo scilicet illa recedunt. Ipsum quapropter Terraï corpus ab ortu Littus ad occiduum quam longe extenditur, omne Si tibi sideris procul aspiceretur ab oris, Aut nihil aut tenui puncto par esse videres. Non igitur poteris tam parvo a corpore Terrae Metiri spatium, quo astrorum scena recessit. Et quis proinde vetet, falsique redarguat, illa Pene infinitis spatiis disjuncta recêsse? Proin quoque quis dubitet Solem, si desuper altis Longe a Sideribus spectetur, luce videndum Obtusa, neque majori fore lumine forsan, Sidera quam a nobis ea quo rutilare videntur. Et quia nunc Solem propria quis fulgere luce Haud neget (unde etenim tam largi luminis illum Acciperet fontem, quo terras aëra pontum Irrigat, ut nunquam fulgoris deficiat vis ?) Sic etiam immenso quae sidera plurima distant A nobis spatio, tenui majora videri Cum nequeant puncto, propria si luce carerent, Languida reflexae transmittere lumina lucis Non possent tam longa per intevalla viarum: At quoniam vivis tremere ignibus aspiciuntur, Scintillantque, suae credamus origine lucis Gaudere, et propriae fulgorem emittere flammae; A nobis ut si, quantum Sol, omnia abessent, Per caelum totidem Soles, quot nocte videmus Sidera, perpetua rutilarent undique luce. Propterea vero scintillant alta tremuntque Sidera (praesertim venti si magna serenam Vis agitet noctem), quod concita multa per auras Corpora, quae tellus exhalat nostra, vaporum, Objecta tenui quantumvis mole, nitentes Paulum intercipiant, interceptosque repente Restituant radios et purae fulgura lucis: Atque ita nos inter, caelumque fluentia fluctu Perpetuo tremuli, faciunt, videantur ut ignes, Qui late toto dispergunt lumina caelo. Scilicet hinc clara constat ratione probatum Sidera non tenui puncto majora videri. At quia tantum illa Lunam fulgere tuemur, Qua Solem de parte videt, fateare, necesse est, Esse Nothon; propriam neque enim de corpore lucem Jactat, at objecto susceptam a Sole remittit. Praeterea multae Lunaï in corpore quid sunt Nigrantes maculae? nisi magnae corpus in ejus Projectae hinc illinc umbrae: nam collibus illam Extantem multis et montibus esse putandum est: Proinde illam adversa Solis de parte necesse est Projicere in valles magnis de montibus umbras. His accedit, uti vario quoque corpore constet, Scilicet et terra et lapidum gravitate vel undis; Quae partes vario pro textu dissimilique Non una ratione valent non viribus aequis Ad nos Phoebeae radios reflectere lucis: Quare hi languidius contingere, fortius illi Irruere in terram visumque lacessere nostrum: Hinc intermixtas tuimur fulgoribus umbras. Assimili ratione licet pulcherrima toto Se caelo ostendat Venus, et profundat amica Lumina, non propria sed Solis luce superbit: Quandoquidem ipsa etiam per caelum, ut Cynthia , flexis Cornibus incedit persaepe, et candida tantum Illa parte nitet, Solis qua conspicit Orbem. Hesperus est, sequitur cum Solem nocte ruente, Vertit in occiduas et lucem fulgida metas: Phosphorus at contra pariter Solemque diemque Luce sua praecurrit, eamque obvertit Eoas, Ex illa quia Sol parti convestit, ad oras. Hac ratione etiam Mars Mercuriusque videntur Fulgere phoebeo, quod cernunt, lumine tantum. Saturnique Jovisque quoque versit eodem Lumine, quo Lunam, radiisque micantibus ornat Sol medium; neque enim opposita de parte coruscant. Corpora quandoquidem, quae circa vertier illos Post referam, opposita Soli cum parte feruntur, Amissa penitus conduntur luce; quod ulla Non fieret ratione, nisi Astrum umbraret opaca Mole sui, quare propria non luce coruscat. Denique consimili cur non ratione putemus, Quandoquidem solida est radiisque impervia Tellus, Ipsa quod et lucem revomat, semperque micantem Clara sit ad Solem, suaque illi dona remittat? Idque tibi ex ipsa caeli ratione valebo Confirmare: prope est Soli cum Luna, suique Plus quam dimidia cum caeca est parte, videbis Illa parte quidem conspersam lumine tenui; Quod certe a Terra super insiluisse fatendum est: Namque ea paulatim lux deficere incipit, ut se Qua clara est, removet tellus: quapropter opinor, Desuper a Lunae si Terram corpore spectes, Tum fore, in Astrorum numerum referenda repente Ut videatur, uti Lunam quoque dicimus Astrum. Porro scire licet, quod sidera fixa vocamus Propterea, quia caeli haerentia semper eadem In regione simul volvi cernuntur in orbem Inter se nunquam variantibus intervallis. At contra vaga sunt, caeloque errare feruntur, Sese inter quae nempe situm mutare videntur, Et nunquam spatiis aeque distare locisque. Nunc ea quae constent, et quo correpta cieri Per caelum motu possint, age texere pergam. Et veluti placidum cum stat mare, multaque circum Navigia apparent, si puppi Navita ab una Mutatis alias spatiis innare locisque Prospiciens advertat, erit, cur haereat anceps, Scilicet hocne ratum motus concinnet earum, Quas longa avectas pelago videt? an sua puppis Illabens tacito tranquilla per aequora cursu Efficiat, videatur ut haec variantia longe Inter eas, spatiis quae fors retinentur in isdem? Sic cum suspicimus vaga magno sidera caelo Inter se mutare vias confusaque ferri, Haerere ambiguo rationum pondere mentem Est opus, haec quonam fiat variantia motu? Propterea, caelo fieri qua singula constet, Usus erat rationem aliquam reperire: neque illa Credendum tamen est nobis quod condita rerum Summa sit haec: quis enim temere id non crederet audax, Ex infinitis rationibus et mage pulchris Et mage naturam ad rerum facientibus harum, Quas Deus aeterna conceptas Mente gerebat Omnipotens, quod in hanc tandem concesserit unam Prae reliquis longe melioribus et magis aptis? Mî sat erit, quod et hac arcana resolvere possim, Quae supera in caelo mirantes saepe videmus: Illam propterea recipi evolvique necesse est, Donec quae melior labenti prodeat aevo. Multa tulere anni, quae prima aetate latebant; Multa ferent secum venientes: nec fuit ante, Quae regat errantes ventosa per aequora puppes, Ferrea Cuspis, ut est longo post tempore tandem Inventa ingenti mortalibus emolumento. At neque praeterita neque nostra aetate repertum est, Herculeas ultra metas sine littore magnum Audax Oceanum qui navigat, ut queat undis In mediis certa ratione agnoscere, quantum Littore ab hesperio processerit, instabilisque Qua sit parte viae defunctus, quaeque supersit. Forsan et haec ventura aliis mox deteget aetas. Quare age, et intenta jam percipe mente, quod instat. Principio Solem propria qui luce coruscat, Ut supera ostensum est, nostrae fac ut esse rearis Assimilem flammae, quae vi motuque agitatur Usque adeo vehementer, ut omni fortior extet Corpore mobiliorque; ita magna percita motus Vi, quaecumque furens contingit, concremat atque Dissuit, aut secum volento turbine raptat, Quamvis condenso restantia conciliatu. Sic quoque Sol fluido atque agitato corpore constet, Ut, quae circumstat se cumque, ardore furenti Transferat, atque illo caeli rotet impete partes; Sed tamen ipse manens una in statione quiescat, Nec loca permutet variis regionibus errans; Signa velut caelum rutilant quae fixa per altum. Debet materies proporro fluvida caeli Esse; etenim solida si constent omnia mole, Quae supera tuimur caeli in regione patere, Qua ratione queant palantia sidera ferri? Num cuneis debent et acuta cuspide praese Rumpere iter? semperque via luctarier arcta? Ne tamen hanc ob rem penitus per inania ferri Astra putes, liquidis permixtum aut rebus inane: Nam, praeter spatio quod ab omni exclusimus omnem Naturam vacui, et pugnare ostendimus ante, Si sit inane super, queis posset viribus astra, Quae vaga sunt, circa Solem obluctantia ferre? Quare etiam atque etiam fluidum est caelum omne liquensque, Et penitus pleno quoque corpore constet, oportet; Ut , quia commotum est, et Solis circuit Astrum, Vi transferre sua solidissima corpora possit Secum in circuitum, raptareque turbine eodem. Propterea Tellus (quia non est funibus ullis Suspensa aut subter solidis innixa columnis, Debeat ut constans una in statione per aevum Omne manere; sed aurarum tenuissima circum Vis omni pariter cingit de parte, suisque Perfluidum hoc caelum conjunctam amplexibus ambit) Debet ab illius circumferri impete, et una Immotam lustrare moventis lampada Solis. Non tamen hic agitare loco scelus esse rearis Tellurem, Vestamque sua e statione movere, Propterea, quod in hoc quid mundo fiat eorum, Non doceo, at fieri quid possit, ut omnia constent. Deinde quod immotam nihilo minus esse fateri Possumus, immotam quam sit fateare necessum Esse ratem nullo religatam ad littora morsu, Quam neque propellant venti, neque palmula ponto Trudat in aequoreis haerentem partibus isdem; Unda licet tacito secum illam deferat aestu. Astra quoque errando sese quae multa volutant Per caelum varie, liquidissimus aëris aestus Vortice corripiat rapido, circumque revolvat, Orbibus ut medium repetitis versa coronent Solem; qui rapide quoniam movet omnia circum, Nonne vides opus esse, ut quae pars aetheris illi Est vicina magis, properantior exagitetur, Contra tarda meet, longumque absumat eundo Tempus, quae caeli pars est a Sole remota? Quod genus interdum est in aquis deprendere; nam cum In sese contorta furentes vorticis aestus Flumina concinnant, ramorum pondera parva Festucae paleaeque leves rapiuntur in orbem, Quae magis accedunt, citius, quae vortice contra Longius a medio distant, sinuare videbis Se magnum in gyrum, sed longe segnius ibunt: Evanescere enim paulatim turbinis hujus, Et spatio imminui vires fateamur, oportet. Proptereaque gravem finxere senilibus annis Saturnum, quia cum Solem procul usque remotus Aspiciat, magno sese semel orbe volutat Segniter expletis triginta scilicet annis. Bis senas hiemes peragit sed Juppiter uno Circuitu, geminas citior Mars: nostra propinquat Terra magis, solemque uno circumspicit anno: At multo propior quod sit, quam terra, peragrat Mensibus octonis cursus sed turbine multo Flaccidiore Venus, quam quo Cyllenius errat In gyrum; tribus hujus iter nam mensibus aeques. Omnia ab occasu per magnos aetheris orbes, Sed per inaequales haec astra feruntur in ortum. Praeterea sit, ut hoc in magno vortice Solis Saturni minor atque Jovis Terraeque feratur Vortex: in magno veluti nam turbine aquarum Conspicias ferri circum persaepe minores; Sic licet immoti volvatur ab impete Solis Saturnus, tamen ille pari ratione volutat Circa se quinos astrorum concitus orbes: Juppiter at quatuor circumvehit, ocyus illos, Quos se propter habet; tarde, qui longius absunt. Haec quoque sunt solida constantia sodera mole; Nec propriam jactant lucem, sed Sole receptam. Hanc opus est valde tenuem jactarier ad nos; Nam nudis oculis illa usurpare nequimus: Prisca proinde Viros omnes aetate latebant: Donec per vitreos tandem conspecta tuborum Anfractus: vidit primum Vir gentis Hetruscae: Inclitus ille novis finxit nomina stellis. Haud ullo tantum se Tuscia tollit Alumno: Namque hic multa bene et divinitus inveniendo Rerum notitias praegrandibus incrementis Auxit, quae aeternis monumentis insita florent. Praeterea ipsius speciem variare notatum est Saturni; visus modo namque rotundus, et idem Se modo in oblongum flectebat lucidus orbem; Nunc veluti geminis excurrens auribus ibat Hinc ansatus et hinc: quod quare appareat, audi. Illum ingens medium quidam circum annulus ambit Sat latus crassusque parum: qua propter, ut astrum Nobis se varia de parte obvertit, oportet Multiplici variare suam ratione figuram: Nam subtile latus si verterit annulus ad nos, Quod nostri nequeant oculi usurpare, rotundum Apparebit, ut est, Saturni corpus: ubi idem Nobis post faciem paulatim ostendre latam Coeperit; auritum primo, tum deinde videri Oblongum debebit, eo sed latius ipsum, Quo minus obliqua ratione tuebimur, Astrum. Scilicet hic etiam levibus suspensus in auris Annulus abripitur Saturni a vortice eodem, Quo ferri quinos Astrorum diximus orbes. Tertius est Terrae vortex, quo Luna sui se Circuitus per iter convertit concita Terrae Turbine terdenis prope circum rapta diebus, Scilicet assequitur queis Solem abrepta manentem. Multaque praeterea, quae nos ignota latescunt, Fors correpta suo circumfert vortice Tellus Corpora: Saturnum pariter fors plura Jovemque Circumeunt, quam quae vix demum prodita constant: Forsitan et Martem quoque Mercuriumque coronant Et Venerem quaedam, quae nondum detegit ulla Arte valens oculus; quoniam vel tenue reflectunt Lumen, vel parva nequeunt pro mole videri. Utque rapit circum medius fervore suo Sol Astra movens, et fors notis quoque plura; quid obstat, Sidera quin pariter, quae fixa vocavimus alte [Quandoquidem propria fulgentia luce videri Tot possunt Soles] astrorum corpore multo Ambiri in medio licet ipsa immota putemus? Praeterea Terrae corpus, quod Luna peragrans Semper habet medium, circa se turbinis hujus Praecipitanter agit vis major, ut acta rotatu Orbem Terra suum senis quater expleat horis. Nonne vides, cum planitiem super asseris aequam Forte globis Socios inter colludis eburnis, Projecti geminis ut agantur motibus illi? Partim tramite eunt recto, partimque voluti Se circa multos peragunt super aequore gyros. Haud aliter gemina tellus ratione duos se Volvit per motus, dum Solis circuit ignes Alterius vi rapta, suoque in vorticis aestu Dum fertur sese versata volutaque circum. Inde tibi, advertas paulum, constare videbis Sic nos Annorum sic tempora posse Dierum Metiri: sit namque Dies, dum se pila Terrae Toto se circa molis glomeramine volvit; Atque ita ab occasu dum se convertit ad ortum In Solem, illius jam lumine tincta, necesse est, Dimidia sit parte sui, pars obruta nocte Altera, quae radios subtracta reliquit: at Annus Uno in circuitu sit Terrae, quo vaga Solem Omni ex parte videt bis senis mensibus actis. Hic age, cur Solis radiis modo plena nitere, Nunc minui, penitus tunc lumine cassa videri Luna queat, dicam. Fieri haec rere omnia tantum In speciem; quoniam cursu cum caeca silenti Progreditur, fratrique suo conjuncta videtur, Illam Solem inter Terramque meare necesse est Tempore eo: minuit prorsus quapropter et aufert Luciferam nobis partem,quae candida Phoebum Aspicit; ast ejus quantum decedit ab orbe, In speciem tanto majori lumine crescit: Namque minutatim partem, quam possumus ipsi Aspicere, ad Solis convertit lampada, lucem Unde haurit; donec pleno bene lumine fulsit; Ut facit, igniferum cum Solem adversa tuetur Exoriensque cadentem, et nocte argentea tota Fertur agens currus lucentes aemula Solis. Cur tamen interdum vultum improvisa micantem Umbra tegat Lunae, cur fontem luminis ipsum Deficere innubi cernamus in aethere Solem, Reddere quam possim rationem, pauca necesse est Jam firmare prius, quae tu praenoscere possis. Propterea attentas aures animumque reposco. Si Solis media situs in regione manentis Te circum Terrae spectares corpus oberrans, Hoc bissena viam signare per astra notares, Ad speciem per quae nobis Sol ire videtur. Et, quae sint ea Signa, canam, quae terra peragrat. Primus inauratis Aries se cornibus effert Sidere conspersus multo, quo vellus et altum Collucet caput. Hoc Athamantis Filia ponto Non bene vecta dedit nomen, queis concidit, undis. Fecerat ipse suo celebrem tum Colchidis oram Vellere, quod sacris Divûm pendebat ab aris; Ut tali excierit pretio tot robora pubis Argoae, quot prima per aequor vexerat Argo: Scilicet ut veteres Grajûm cecinere Poëtae. Insequitur Tauri, quod dicunt nomine, Signum; Ignes per nares et frontem et tempora fulgent. Excipitis Taurum Ledae pulcherrima quondam Pignora, vexatis at nunc gratissima Nautis Sidera, vos inter pedibus manibusque revinctis. Post haec Octipedis collucent brachia Cancri In supera caeli statione. Micantia porro Exerit ora Leo, caudamque retorquet: at illum Virgineae vestes et Virginis ora sequuntur Erigones, patriam quae caedem propter, ut ajunt, Alte glandifera suspenderat arbore sese: Sed pietas Divûm justum miserata dolorem Transtulit in caelum nomenque habitumque Puellae. Pendula Libra subit: chelisque sequentibus ardens Scorpius attollit caudam: tergoque refulget Semivir Haemonii Dux quondam fidus Achillis. Herculis hic dum tela Senex squallentia tractat Excidit incauto, et laevo est pede fixa sagitta. Ingemuit Chiron; non lectae collibus herbae Proficiunt; superat Lernaeae virus Echidnae; Exanimem excepit caelum. Mox Aegocerotis Aurea, mox geminis resplendent sidera rivis: Deinde loci subeunt Pisces, extremaque claudunt. Quare per caelum, qua late extenditur ingens Signiferi via circuitus, a turbine Solis Rapta suum sibi iter poterit fecisse videri Terra (quia hac medio properantem e Sole videres Perpetuo): neque enim parti declinat ab ulla; Annua sed caelo contundens tempora circum Unquam Signiferi planum non deferit orbis. Caetera, quae vaga sunt, deflectunt sidera paulum Hinc atque hinc. Cursus simili ratione videmus Lunam agere obliquos; modo ab Austro truditur errans Brumales longe ad flexus, vicibusque recurrit Aestiferam in partem gelidis Aquilonis ab oris. Dum tamen interea citraque ultraque per orbem It, redit, in geminis magnum oppositisque necesse est Luna locis Terrae secet orbem, quo via flectit Signiferi se circum, et iter bis transeat illud. Haec loca bina vocant nodos hi, qui loca caeli Omnia nominibus certis signisque notârunt. Haec bene cognita si teneas, per te ipse valebis Defectus Lunae et Solis cognoscere causam. Nam si tempore eo, Soli quo Luna propinquo Juncta meat, nobisque illam , quae luce refulget, Eripuit partem, vultuque aversa decoro est; Si procul a nodis, inquam, illo tempore flectat Cynthia iter, claro Terram secludere fratris Lumine non poterit, nec amicam avertere lucem. Quod si per nodum tum transeat aut prope, Solis Occurret radiis ardentibus officietque, Ne transire queant in Terram, corpore opaco. Propterea tibi Sol dimittere languidus ignes Parte aliqua ardoris lucisque orbisque minutus, Seu plane extincto moerere videbitur orbe; Protinus ut nigram cum multo sidere noctem Interdum referat; nocturnae erumpere visae Tum latebris volucres, in nidos ire diurnae, Vel subita jam perculsae caligine noctis Decidere in terram; Pastores, territa turba, Tum neque pasta domum neque pota armenta referre. Annulus interdum lucis pro Sole videtur, Si minimum a nobis distet Sol, atque ita major Illius species ad sensus accidat orbis, Cynthia si contra, quantum pote, dimoveatur A Terra caelum bigis invecta per altum; Nam nequeat totum breviori corpore Solem Obtegere in nodis, quin circum luceat ora. Cum vero penitus se Luna a Sole removit, Jamque parat totam nobis convertere lucem, Longe a Signifero si qua de meatu Declinet, nunquam radiis spoliata latebit. Sed contingat eo si nodum tempore, eundem Vel prope versetur, tellus quam projicit, umbram Indicit in longam, quae totam obnubit, ab una Vel parti faciem delibat praetereuntis. Nam tibi tum Solemque inter Lunamque, necesse est, Terra sit; hujus item, quia opaco corpore constat, Parte ex adversa Solis protensa per illam Umbra cadat caeli regionem, qua meat Orbis Lunae tempore eo; quare perlabitur umbras. Et quoniam ipsa suo non fulgit Luna nitore, Sed radiis Solis, quos aspicit, interrumpi Tunc opus est Solis radios lumenque profusum; Ora ibit moestis ideo suffusa tenebris. Scilicet hinc nivei tractam Endymionis amore (Turpe!) Deam dicunt post Latmia saxa latere: Scilicet et phrygios Curetas semivirosque Dictaeis memorant Corybantes montibus (orbem Cum plenum inciperet ferrugine condere nigra Deficiens) magnum miseratos esse laborem: Propter enim magici vim carminis esse putabant Contectam subito tenebris aegreque ferentem Deduci in terram et rhombum parere moventi. Concava propterea certatim tympana palmis Pulsabant omnes, atque aeribus aera ciebant Terrifico sonitu, possit qui vincere cantus, Ne moveant Lunam auditi, caeloque refigant. Has tamen errorum nubes jam cognita rerum Causa resolvit, et ex animi ratione repellit. Quod si eadem nostra quoque nos aetate lateret, Forsitan insanam [quis contra spondeat Auctor?] Nos quoque stultitiam victi sequeremur eorum, Illud idem, vel, quod moveat magis, esse putantes: Saltem propterea trepido terrore repletis Triste aliquod monstris portendi talibus omen Contingens metus ipse fidem sibi conciliaret. Cecropius morbo Siculisque exercitus armis Vexatus tandem hostili decedere terra Per magnum Jonium collecta classe parabant, Et patria mutare solum Pandionis urbe Trinacrium: Nox jamque aderat, jam vellere signa, Jam properare fugam; cum caelo Luna sereno Protinus obducta eas tenebris, lucemque negavit. Relligionem animis nova res gelidumque timorem Incussit; compressa fuga est; clademque piandam, Ista sibi quam ferre Duces portenta putabant, In Triquetra exclamant terra: sacrisque vacarunt, Donec posse datum sese subducere caedi, et Arma referre domum: nam demum barbarus hostis Ingruit, et forti cinctos indagine vicit, Aeternumque solo patrio [pro! dedecus ingens Cecropidum] caesos ingenti clade diremit. Usque adeo nocuisse potest, ubi pectore fixa est Ignorantia causarum: formidine terret, Insanaque animos conscindit relligione. Inde tibi fortes inde omina diraque menti Auguria; et Lemures apparent Capripedesque Per noctem formaeque Animarum luce carentum. Quod superest, cum Sole minor sit Terra, necesse est, Umbram, qua lata est, decresere progrediendo Illius; idcirco quo plus extenditur, usque In speciem metae tenuabitur, atque ita tandem Desinet in parvum quamvis longissima punctum. Non potis idcirco est tenebras inducere Marti, Nec; Martem supera quae sunt, fulgentibus astris Saturnique Jovisque; quia huc non pervenit umbra Terrae: quin etiam totum non mergere posset Lunae orbem, tegeretque minus caligine lata, Si non tantundem minor esset corpore Terrae Luna, vel ipsa magis Terra, quam distat, abesset. Praeterea cum Sol objecto corpore Lunae Deficere apparet nobis, non omnibus una Deficiens aeque Populis videatur, oportet. Nam cum Lunaï major sit corpore tellus, Major item multo pila Solis constet utraque, Non poterit Solem Terrae subducere toti Luna, licet multis lucem regionibus ejus Interdum eripiat, verum non omnibus aequam. At cum Luna suis condit se caeca latebris, [Olli nam lucem Terrae rapit umbra] fetendum est Omnibus a Populis aeque debere videri Obscuram, nullumque illo dare tempore lumen. His tibi claratis, quae restant percipe porro. Et quoniam Terrae circa se diximus orbem Volvi, illoque sui noctemque diemque rotatu Efficere, oppositis geminos in partibus ejus Concipe mente polos: [loca sic voluere vocari, Turbine quae in tanto possunt immota videri; Circa ea quandoquidem moles evolvitur omnis] Porro finge, suum veluti rota versa per axem est, Axem per mediae corpus versatile Terrae A geminis transire polis, et concava caeli Productum recta regione utrinque per auras Tangere: fac pariter loca partibus esse rearis In caeli oppositis, quae (ut fert natura polorum) Aequis hinc illinc spatiis disjuncta recedant Orbe a signifero, medioque ea nectier axe, Illum propterea magnum qui rectus ad orbem est. Totius hunc axem Mundi, Terraeque minorem Finibus a geminis ad sidera continutum Imparibus semper spatiis distare putato Inter se; quoniam, Tellus quo veritur, axis Paulum signorum magnum inclinatus ad orbem est; Mensuraque pari vergit, quocumque feratur Terra loci gradiens; verum directus eodem, Inque plagas mundi pariter conversus easdem Omnibus usque locis constat; quapropter oberrans Dum loca commutat Terrae pila magna , polorum Nunc unum obvertit Soli, nunc parte viaï Alternum in opposita, mediis media ipsa necesse est Collustrata locis medio quoque Sole calescat. Ut, Puer ardentem si ludens circumit ignem Eoas vultu semper conversus in oras, Nunc opus est dextrum caleat latus illius igne, Opposita nunc parte loci manus altera flammae Sentiat ardores: ast inter utrumque locorum Cum tergum flamma aut pectus peragrantis et ora Collustrat, dextrumque aeque laevumque necesse est Collucere latus. Fac idem in Tellure rearis, Tempore obit medium dum rapta per annua Solem. Hinc tempestatum, quas uno cernimus anno. Tam varia ratione subire, ut frigida Bruma est Post mitem Autumnum, percoctaque solibus Aestas Veris post Zephyros, ratio tibi certa patebit. Nam cum Sol metas per Cancri solstitiales Visus erit ferri, tum vere concita Tellus Per signum adversi versabitur Aegocerotis. Et quoniam sese Mundi totuis ad orbem Inclinat paulum, quo Tellus vertitur, axis Est opus hunc nostrum magis illo tempore tingi Solis luce Polum, quia ab parte magis se Ad Solis radios inclinat Terra, Boreas Obvertitque plagis: quare tum servida nostris Saevet a Sole illabens regionibus aestas. Tum nudi arentem proscindent vomere terram Agricolae, campisque metent frumenta perustis; Cornigerique boves deducti vespere rivum Ad tenuem vix fonte sitim lenire valebunt Collectam nimiis servoribus atque labore Mirantes, quo tantus aquarum abscesserit humor. Illo tempore item tardis mora longa diebus His aderit terris, quae quo magis ad Boreales Accedunt metas, sumunt magis augmina luces. At Polus alter erit proin nocte et frigore denso Obsitus, a solis quia se procul igne removit. At porro medium cum Terra peregerit orbem, Curvaque jam subter tibi brachia Canceris ibit, Solemque adverso Capricorni stare sub astro Aspiciet (quia semper easdem dirigit axem In Mundi partes sibi constans ), condat, oportet, Tunc a Sole Polum, radiis qui exarserat ante, Atque alia de parte alium convertat ad ignes. Proin tibi per nostras late dominabitur oras Tristis hiems: longas cessare per illa videbis, Tabescente die paulatim, tempore noctes. Tum glacies constringet aquas, et flumina sternet, Canescent nivibus juga montium, et horrida nudas Concutient late ventorum flamina silvas. Nos exuret hiems: alia sed parte, prope Austri Extensa est qua Terra polum, desaeviet aestas Phoebei radiis superimpendentibus ignis. Postremo mediis cum magnum invecta per orbem Fertur Terra locis Capricorni et Canceris inter Lucida signa, Aries vel per sua cornua volvit Suspectam, Librae vel per momenta vagatur; Tum mediam radiis Sol recta percutit urens, Aequatoque Polum spatio collustrat utrumque. Idcirco aequatae procedunt lucibus umbrae Omnes per Terrae regiones. Illa vocamus Tempora Ver, cum post brumam venere rigentem: At, qui ferventes aestatis temperat ignes, Dicimus Autumnum: non illo ditior ulla est Tempestas: matura suos tune Uva racemos Undique vitigenos per colles multa colorat; Pomaque curvatis suspendit mitia ramis Daedala Natura, et turgentes Palladis almae Fert baccas:quin et passim nemora avia complet Omnigenûm saeclis volucrum, quas possit ab alto Dejicere occisat Venantum rustica turba. At non Vere novo pars est formosior anni: Tum florent arbusta, nova tum fronde comantes Luxuriant silvae, crescuntque in montibus umbrae: Tum decor et campis redit omnis, quos viridantes Herbarum soboles nova vestit, et ubere rident Ex utero terrae rumpentes undique flores; Pacatumque nitet caelum, lenique susurro Aspirant animae Zephyrorum; per Veneris res Quadrupedum Volucrumque genus sua saecla propagant. Tempore non alio veteres Philomela querelas Suavius in solis vulgavit concita lucis, Scilicet incussum est blando cui pectus amore: Tempore non alio furiis majoribus acti Cornibus incursant Tauri, pugnasque lacessunt, Pascuaque aversantur eam vim propter amoris. Denique Vere novus senium post triste fit Annus. Nunc age, cur celeri videantur sidera cursu Omnia in Occasum Caeli per templa cieri; Cur videatur item Sol pulsa surgere nocte Ex Oriente, per aetherias dein labier oras, Mox et in occiduas defessus concidere undas, Percipe: quin primo poteris cognoscere causam Tutemet intuitu, supera si dicta revolvis. Terra etenim Solique et caelo stantibus astris Occurrit motu, quo circumlata per orbem Semper ab occasu sese convertit in ortum. Idcirco, quoniam celerem non possumus ipsi, Qui simul abripimur cum Terrae corpore magno, Percipere ipsius motum, videatur, oportet, Turbine praecipiti caelum in contraria volvi Cum signis cum Sole suo: velut alta petentes Mirantur collesque procul montesque citatos Turritasque Urbes portusque recedere Nautae. Illud neve puta temere hic me rebus in istis Arripuisse, quod hunc Terrae non posse rotatum Nos sentire uno correptos turbine dixi: Id sit enim, quoniam, qua circumfundimur, aura Nobiscum pariter cursu versatur eodem: Non ulla idcirco vis progredientibus obstat Aurarum nobis, quae nostros officiendo Significet celeri Terrae cum turbine motus. Praeterea aspicies (oculos cum mente sagaces Saepius in purum si tentes pollere caelum) Sole quod interdum Mars sit vicinior ipso; Inter utrumque sita est cum Tellus scilicet Astrum. At cum Sol Terram medius Martemque sit inter, Tum magis a Terra distat Mars Sole. Videtur Ultra saepe Venus Solem quoque Mercuriusque; Nimirum ex alia cum Solis parte feruntur, Ex alia Tellus; quapropter Sole necesse est Tempore eo a nobis sit utrumque remotius Astrum. Aspicies etiam, fors et miraberis, isdem Nunc immota locis palantia sidera caeli Stare, modo effusis ferri properanter habenis Signiferum per iter, modo contra signa reverti, Confectaeque remetiri retrograda partem Saepe viae. Non est ut possit credere vera, Quae genus hoc caelo tuimur; neque videres Talia de medio, non sic variante peragrant Sidera quem motu constanti vortice rapta. Terra tibi, quoniam transfertur Terra, necesse est Efficiat, videantur ut haec, quae visa profecto Non fiunt; etenim, cum sit vicinius Astrum Mercurii Venerisque, opus est brevioribus usque Solem obeat spatiis, atque ocyus orbe feratur, Terraï quam corpus; item properantior ipsa est Marte rubente, Jovis quoque sidere salciferique Saturni; quoniam plus Solis ab impete distant. Quapropter sit, uti mage cursu concita Tellus Inter Solem interque ea transeat ocyus Astra Praeteriens; pariter Solem Terramque sit inter Mercuriusque Venusque citato ut uterque volatu Transmeet: hanc ob rem cursus mutare videntur Tam varia ratione suos ea sidera; fitque, Ocyus ista meant quia terra, segnius illa, In speciem tantum nostri variantia visus; Proptereaque opus est, nunc in statione tuamur, Nunc celerare viam, nunc retro sidera ferri. Attamen ut possit tibimet manifesta patere Horum, quae dico, ratio, neque versibus anceps Haereat in nostris animus, potes omnia fidis Subjicere haec oculis in cana picta papyro, Et signare vias, et circumducere cursus Astrorum calamo, motus et tempore certo Ordineque et numeris disponere: namque videbis Tum facili prorsus ratione, quod omnia fiant, Quae mihi difficile est sine signis ante notatis Effari, et solis rationem exponere verbis. Quod superest, quosdam pergam dissolvere nodos. Terra suos, inquis, si se ipsa cieret in orbes, Corpora non deorsum recta cecidisse valerent; Subtraherentur enim tunc illa ruentibus, in quae Missa cadunt, terra loca concita: sed neque Terrae Pars ea subtrahitur, neque labi obliqua notatum est Corpora , quae supera cadere e regione tuemur: Quapropter debet Tellus immota videri. Nonne vides contra cum pervolat aequore puppis, Si gravis a malo deorsum lapis excidat alto, Subduci non proinde locum, quo concideret, si Tranquillo ratis in portu religata maneret? Proin queat ut Nautis recta cecidisse videri; Et tamen obliquo cadit ille per aëra motu; Et vere obliquum cernunt in littore stantes. Sic grave pondus, ubi celsae de vertice turris Aspicis in terram recta ruere, atque ferire Subjectam vi molis humum; tu tramite rere Decidere inflexo; quoniam cum mollibus auris Cum Terraque simul cursu transfertur eodem. Non igitur debet Tellus immota videri. Dicere porro avium causa debere videri Immotam, quoniam nidos reperire volantes Non possent; etenim, dum caelo aurisque morantur Suspensae pennis, seseque per aëra librant, Subtraheretur humus, correptaque turbine Terrae Cum nidis nemora effugerent, praeterque volarent, Nonne hoc delirum est? Nihil est tibi namque, quod obstet Concipere, ejusdem vi turbinis aëra raptum, Cumque auris volucres, nec proinde amittere nidos. Addunt praeterea, quibus haec nova perculit aures Res animumque, quod in Terrae sit corpore motus, Qua ratione queat, cum Solis obambulet ignes Terra per ingentes spatiorum versa meatus, Non variare situm fixis collata videri Sideribus? caeli sed iisdem denique semper Respondere locis, si signa manentia spectes? Et ratio, dicunt, reclamat vera, quod orbis Annuus, immani ductu quem Terra peragrat, Collatus spatiis, quibus Astra immota recedunt, Debeat exiguo puncto par esse videri. Hi tandem ut vincant, certa cognoscre debent Id ratione, quod objectant, verumque fateri Ast id quis certa verum ratione notavit? Contra quin caelo servatum est sidera ferri Non una ratione hieme atque aestate, nec una Veris et Autumni per tempora: namque videntur In medio caeli spatio non semper eundem Illa tenere locum, nec eodem tramite ferri: Nempe ut Mensorum Caeli Terraeque sagaces Perspiciunt oculi; non virtus omnibus haec est: Proinde situm queat ut Tellus variasse videri. Adde, quod interdum diviso lumine quaedam Apparere solent Stellae; velut Arjetis una Phryxei visa in geminos partirier ignes; Visa etiam alterutro quae vertice fulgurat alta Tyndaridum: quaedam quin et rutilante Sororum Pleiadum e numero, medioque in Orionis ense Quae nitet, et triplicem quandoque emittere flammam Conspiciuntur, itemque quaterna effulgere luce. Nonne hoc Terraï cum motu convenit apte? Nam sit , uti stellam plures cogantur in unam, Cum mage distentum vicinior obstruit ignes; Deinde situ Terrae mutato, ubi scilicet altis Ignibus alterius non altera corpore possit Officere objecto, compareat utraque nobis Est opus, et geminae videantur multiplicesve. Quo minus est mirum, quod motus inesse videri Possit, uti dico, tam magno in corpore Terrae. Verum, quidquid id est, fieri num posse negabunt Ipsi, quae metuunt, quoniam sunt magna, fateri? Debent ante quidem, quae non comprendere possunt, Non facere haec eadem quoque posse ostendere Numen. Tenuibus, o nimium rebus longeque minutis Assuetos animos! utinam, quid summa Potestes Infinitaque sit, mens cogitet, atque revolvat; Unde ea mira quidem possit, sed vera fateri. Nullum erit errandi metuendum hic, crede, periclum, Scilicet egregie de rebus magnificeque Sentire, omnipotens quas res Natura creavit. Et jam quae puro videantur sidera caelo Nominibus distincta suis spatiisque, canamus. Principio Boreae qua se Polus extulit Axis, Alta micat Cynosura, ducem quam Nauta marinis Fluctibus ante aliud servat serquiturque per undas Sidus: at huic Helice plaustro majore propinqua est; Septem praecipuis Helice nitidissima stellis Conspicienda micat, Septem dixere Triones. Hujus ego saepe extremam de nocte serena Aspicio inscripti per parva foramina buxi; Unde licet tenui pendente agnoscere filo, Nocturni quae sit numeranda ea temporis hora. Fulgidus Arturo cunctantia plaustra Bootes Segniter insequitur: quondam hic Puer Arcas, ut ajunt, Maenaliam jaculo stravisset cominus Ursam (Mater erat, sormam Saturnia verterat; ille De Jove nam fuerat furto conceptus ); in altum Ni pariter rapti micuissent sidera caelum Arctophylax Puer et Calisto haud cognita Mater. Proximus Hesperidum custos fulgentia profert Ora Draco, spirisque introrquet lucida terga, Quem super incumbens vi comprimit Herculeus pes. Hic Bereniceo videas de vertice Crinem; Cnossidaque aspicias multa jam luce Coronam Fulgentem: radios non hinc procul Anguitenentis Cernere erit: propter Lyra lucida Vulturis adstat; Quique tulit quondam delphinus Ariona ponto. Commendat factum memorabile prisca Vetustas. Hic Populos cantu quondam capiebat et Urbes; Cumque peragrata jam fama plenus et auro Italia bimarem conducta puppe Corinthum Trajiceret, Nautae Vati nil tale putanti Jam struere insidias, jam lethum triste parare: In scelus hoc aurum, pro! vilia pectora movit, Quod secum extulerat Latiis vir Lesbius oris. Sensit ut ille mortem impendere paratam, Effera nec lacrymis molliri pectora posse, Impetrat, extremum ut moritura carmina voce (Dulces exequas) extremo in tempore fundat; Jamque data cythara puppim superinsilit altam, Et canit, aequor aquis placidis silet omne canenti. Nec mora, se placidas Vates conjecit in undas: In mare praecipitem dorso Delphinus amico Excepit, supraque undas ad littora vexit. Ac tum pro meritis Caelum Delphina recepit. Hac quoque parte nitens Aquila, Antinousque refulget: Proximus est et Olor: tuque o memorande relictis Huc tandem terris sublatus es alite penna Pegase: sidereos tecum fert Hinnulus ignes. Aethiopum quondam Cepheus Rex, Cassiopeque Uxor regnantes inter pulcherrima Nuptas Illo signa micant caelo; religataque rupi Filia sidereis ostendit vincula palmis Andromeda; ast ultor conspersus sidere multo, Gorgonei Perseus jam profert verticis iras: Astra Meduseo praefulgent aurea vultu. Hic Triquetrum quoque sidus habes, tergoque superbus Fulget Erichthonius; nam tergo lucida Mater Haedorum ternique coruscant ignibus Haedi. Tum duodena, tibi quae diximus ante, per orbem Sidera signiferum numerabis. Caetera ad Austrum A scythicis flectunt Aquilonibus. Occupat amplam Immani hic caeli regionem corpore Cete: Inde loci Orion clypeo depugnat et ense Fulgidus; haud illum credunt impune corusco Cernere surgentem Nautae ex oriente; furentes Namque movet nimbos, et tempestatibus atris Exoriens caelum terras pontumque fatigat; Ut memorant, quibus haec tentata pericula ponti. Bellatrix humero fax emicat, altera planta, Illa rubens, haec caeruleo contincta colore; Balteus aurato stellarum promicat igne. Eridanusque Pater fluviorum haud deficit illa Caeli parte fluens: Leporique propinqua minantis A tergo Canis ira impendet; Sirius ille Dicitur: at Procyon vicino sidere fulget. Continuata micant tria signa et Corvus et Angius Et medius Crater; prope Semivirum Centaurum, Atque Lupum, atque Aram, Piscemque, aliamque Coronam Aspicies. Hac est in caeli parte locata Argo; per malos per vela tumentia perque Costas et prorae tabulata aplustraque fulgent Conspersi stellarum ignes, longeque coruscant. Adjice, quae veteri latuere incognita saeclo Signa, per intactum tandem mare donec in Austrum Perventum est: illum nam Terrae desuper axem Sidera collustrant nostris contraria Signis. Unicus hoc caelo Phoenix collucet, in ignem Jamque abit, et veterem renovat per damna senectam. Hunc prope Grus longo succendit gutture stellas: Sidereisque micat jaculis Puer Indus et arcu: Astraque fulgentem Volucris Junonia profert Per caudam conspersa: et proxima Pica coruscat: Propterque in spiras se evolvit lucifer Hydrus. Quodque vocant parvi de nomine Chamaleontis Sidus, et australi Triquetrum quoque fulgere caelo Subjectae aspiciunt Gentes; Apis indica tandem Haud similis nostrae stellarum fulgurat igne. Haec tibi nomina sunt, queis caeli sidera dicunt, Non quia consimili natura consimilique Cum rebus specie constent, ea nomina quarum Sunt sortita: etenim quod nos cratera vocamus Centaurumque Lupumque, pari ratione queamus Dicere Ovem Cervum seu Tigrim sive Elephantem Sive alia, inciderint quaecumque ea denique menti; Sed quia collibitum est, ita caeli signa vocârunt. Scilicet haec artem ratio labesactat eorum, Qui varia caeli regione micantibus astris Fortunam referunt temere et discrimina morum; Editus ut si quis Librae sub sidere in auras Prodeat, aut urens nascentem stella Leonis Aspiciat; numeris tibi protinus ars ea miris Proferet, hunc iracundum fore more Leonum, Ast illum Librae sub amico sidere justum. Hinc vitam nobis praedicunt divitiasque Fortunaeque vices stolidi in ludibria vulgi, Quod capiunt eventa eventis accumulando: Cum, quod seu temere hi sive astu conjicientes Evenisse ferunt, millesima non sit eorum Pars, quae mentito referebant ore futura. Caesaris hi genero quondam et cum Caesare Crasso, Scilicet ut fama est, morituros denique longum Post senium fessos fama partisque triumphis Urbis in amplexu spondebant; nec minus omnes Fortuna a magna magnam fecere ruinam. Adde, quod exitio Marathon quibus Emathiique Una prostratis in caede fuere Philippi, Sunt eadem quoniam sortiti fata, videri Deberent pariter sub eodem sidere nati. Fratres praeterea gemini, quos edidit uno Partu enixa parens sub eodem sidere (si qua est Astrorum tandem in terras hominesque potestas) Omnibus unanimes in rebus consimilesque Moribus atque habitu fortuna et viribus esse Debent, atque isdem studiisque locisque teneri, Aegroti pariter fieri pariterque valentes, Et pariter debent eadem ire in funera tandem. Cum persaepe quidem contra contingere nosmet Intueamur, ut, aetatis qui tempore Fratres Non distant, vitae ratione ferantur in omni Diversum, semperque animis discordibus obstent Impare fortuna et cultu fatisque supremis. Illis quapropter latitandi copia nulla est, Quos doctrina tenet Babylonica, quin fateantur Inventam temere in stolidi ludibria vulgi. Quod superest. Praeter, supera quae diximus, astra Sunt alia innumero dispersa per ingens Aetherium spatium, quae tantum nocte serena Aspicere est oculis; penitusque abducta recedunt Quaedam , ut, ni tenus per vitrea septa tuborum Immittant radios, nulla ratione videri Possint, prorsus uti veteres latuere per annos. Haec igitur, cum se contingere plurima, et uno Esse in concilio veluti congressa videntur, Quandoquidem speciem nebularum immittere sensus Desuper ad nostros pergunt. Nebulosa vocantur. Lactea de genere hoc Via caelo extenditur, illac Ire ad concilium Divos cecinere Tonantis, Queis etiam Superûm de Gente et sedibus horum Falsa fuit veri in speciem cecinisse voluptas. Esse hunc candorem nil constitit, innumerarum Ni congesta simul stellarum lumina perquam Tenuia, quae faciunt oculis albescere caelum. Idque tibi manifesta palam res indicat , ex quo Per vitreos caelum omne tubos lustrare repertum est. Cum tamen hac in re, quae nunc ita constat aperta, Ante Viri incertis varie rationibus omnes Errassent: ni Democriti sententia solers Esse, quod est, dubia tantum conjecerit in re. Impare praeterea fulgentia mole videntur Sidera; quandoquidem non aequis omnia distant A nobis spatiis; cum fors aequalia constent Mole pari inter se et magni cum lampade Solis. Et totidem prope sunt numero, quae maxima dicunt, Tangere Phoebei quot circum vorticis aestum Possunt; et nobis ideo propiora coruscant. Altera, quae moli referuntur deinde secundae, Quandoquidem spatiis ultra majoribus haerent Per caelum, sunt plura quidem sed mole minori. Tertia sic porro, quaeque his super edita constant, Perpetuoque alia atque alia ordine lucis ut ipsa Decrescunt auctu, numero sic crescere debent., Ut prope jam possint esse infinita videri. Hic me sorte velis superis descendere ab astris, Atque peragrato Tellurem invisere Caelo, Quam colimus, quae digna magis, quam sidera quaevis, Esse videntur, ut in nostro sit carmine princeps; Quandoquidem merito maternum nomen adepta est; Sustinet ut quae nos, et opimo munere nutrit. Dicendum est igitur qua sit constata figura, Quique habitent circum, numeret quot denique partes. Principio in speciem glomeraminis esse rotundam Est opus; haud simplex ratio quod monstrat apertum. Atque mihi vel cum primis illa esse videtur, Deficiente quod in Luna compareat Orbis Caecus propter eam, quam tellus projicit, umbram. Quod si terra foret triquetra aut quadrata, videri Deberet pariter Lunaï in corpore caeco, Ut primum inciperet jam deficere, angulus umbrae: Scilicet haud foret in conum porrecta per auras, Pyramidi sed par in Lunam excurreret illa; Rectum proinde latus simul aspiceretur et umbrae Angulus in Lunae facie, cum deficit, atra. Quod quoniam non fit, Terram par dicere non est Quadratam aut triquetram aut cujusvis esse figurae, Hoc genus, alterius, tantum sed proinde globosam Consimilemque pilae magnae sateare, necesse est. Praeterea Tellus si plana pateret ab ortu Littus ad occiduum, Sol omnibus exoriretur Tempore eodem oris, occumberet omnibus una. Contra sed fieri tuimur; namque ante propinquas Collustrat radiis Gentes Sol, deinde remotas, Post alias, quarum regio mage distat ab ortu; Quoque aliis lucem profert, in nocte relinquit Tempore eodem alios: quare non plana videri Debet in Occasum Nabathaeo a littore tellus. Consimili ratione nequit tibi plana videri, Qua sese in Boreae regionem extendit ab Austro: Namque sub Arctoo positas qui sidere terras Classe petit. Tolli videt Ursae signa minoris Paulatim in caelum, contraque oppôsta tuetur Sidera, dum mutat regiones progrediendo, In pelagus sensim ruere, et depressa videntis Effugere ex oculis tandem, pontumque subire. Quae fieri non posse putem, si plana sit illa Tellus parte tibi; quare omni a parte rotunda est. Huc accedit, uti, qui terras puppe relinquunt In mare progressi, primo navalia portus Littoraque auferri cernentibus experiantur; Cum tamen et turres possint montesque videri; Donec summa etiam vanescant culmina demum. Contra, ubi jam terris accedunt, vertice primos Aspiciunt montes, eductaque culmina rarae Turris; dehinc multum progressis ima videri¸ Incipiunt, humilesque apparent denique portus. Denique ab Occasu qui rediuntur in Ortum, Ocyus aspiciunt Solemque et sidera oriri, Ocyus occidere, atque magis noctesque diesque Idcirco constare breves; mora longior horum Contra est, occasum properant qui invisere ab ortu; Sidera quandoquidem his oriuntur serius, atque Serius occumbunt: tum demum, ubi utrique reversi Hac ratione viae Tellurem denique, quantum est Longa, peragrarint, illos vidisse dierum Plus unam, pariterque hos una luce minores Esse fatereris: fieri quod posse negares, Haec si plana foret Tellus, fierique necesse est Si convexa sit, et circumflectatur in orbem. Nec mihi inaequales per terras objice montes; Quandoquidem et montes et montibus addita summis Oppida, quae apparent sese inter condere nubes, Collata ingenti cum Terrae totius auctu, Exiguus pulvis convexa per aera rotarum Esse videbuntur, vel si quid tenuius extat. Ne tamen idcirco Terram aeque a parte rotundam Esse putes omni; media nam forsitan illa Excrevit paulo convexior in regione, A geminis compressa polis; fors planior illic Est, et longa polo contra procurrit utroque. Multis quod multi suadent rationibus: ipsi Partem, dum ambiguo certatur marte. feramur In neutram, donec ventura id detegat aetas. Nec fore jam longum speramus, denique nobis Ut quamvis magno haec prolata labore patescant. Imperio Regis, quo sese Gallia tollit, Vel fuerit priscis dominata Heroibus , ut Dis, Excit petiere Viri, pars frigora terrae Arctoae, nimio pars oras sole calentes; Ut spatiis ita distantes ingentibus inter Se conferre queant Terrae loca mensa,suisque Evincant certis demum rationibus, illa Num qua parte sui protuberet, excurratque. Quondam erat in votis, Sapiens regnaret ut ipse, Vel saperent reges; tali fore namque beatos Imperio Populos atque aurea saecla putabant. Ante quod optatum est, hoc nostro cernimus aevo. Nempe hic munifico Doctrinam amplexus amore Dat fluere usque suis felicita tempora regnis. Jamque sub hoc doctae quo Principe progredientur Artes? nunc quis honos , quae nunc data praemia Musis? Plus hoc Regis opus, quam classibus aequora magnis Sternere, quam validas Urbes et Regna potenti Hostibus evictis quatere atque evertere Marte. Quanquam ille et sumtis cui non metuendus in armis Bellipotens? vult pace tamen sibi quaerere laudem, Illa concussas medius componere Gentes Gaudet, et arte sua pacatum cernere Mundum. Quod superest, Zonis praecinctam quinque rearis Tellurem. Prior est, quam dicunt Torridam ab igne; Solis enim reliquis multo magis igne calescit. Haec paribus distat spatiis ab utroque Polorum. Quaeque habitant intra Gentes, utrinque per annum Projiciunt umbras: nam cum Sol flexit ad Austrum, In Boream umbra cadit; cum contra Aquilonia Regna Illustrat, cadit umbra eadem contraria in Austrum. Bisque illa certum est terrae regione quotannis Nullam e corporibus cadere ullis partibus umbram: Desuper excurrens nam Sol bis lumine recto Impendet, supraque caput bis praeterit urens; Corpora propterea parti collustrat ab omni. Hanc mediam excipiunt ardenti a Sole perustam Zonarum geminae, quae Divûm munere nobis Concessae nimio non exuruntur ab aestu, Frigore nec nimio; tantum his regionibus una Corpora projiciunt umbras de parte; propinquum Harum quae ad Boream est, jacit illas sub gelidam Arcton; Quaeque Austro accedit regio, projectat in Austrum. Postremo extremis hinc illinc partibus extant In geminos extensa polos spatia ultima terrae Frigore perpetuo ventisque nivalibus usta. Hanc ubi Sol terrae regionem lumine lustrat Obliquo surgens, quoniam sex mensibus illam Circumiens ambit radiis, convertitur umbra Circum corpora perpetuo; circumque vocamus Umbrosos, habitant hujus qui frigora terrae. Percipe praeterea. Terraï quae loca distant Cardine ab alterutro geminorum utrinque polorum Aequa mensurae pariter ratione, necesse est Illa loca aestatemque simul brumamque rigentem Perferre, et pariles noctes agitare diesque. Non simul at possunt ortumque obitumque videre Solis: et oppositis qui distant partibus, uno Hi mediam lucem, noctem illi tempore semper Aspicient: gelidae tantum spatia ultima Zonae Excipe, quae noctem pariter lucemque tuentur. At quibus est mediam semper noctemque diemque Tempore eodem agere in diversis partibus illic Austri, ast hic Boreae, Antoecos vocitamus: eorum Noxque diesque quidem mensura deficit aequa; Nam, dum aliis brevis est, aliis longissima constat Alterutra; aestates alterno tempore ducunt Atque hiemes. Tandem loca qui contraria Terrae Incoluere vocati idcirco nomine Grajo Antipodes, prorsus non ulla his convenit in re; Non simul augeri simul et tabescere noctes, Crescere non luces simul imminuique tuentur, Non Solem simul aspiciunt nec sidera noctis; Alternisque ferunt aestatem ac tempora brumae. Quae quoniam docui, quod restat percipe porro. Principio globus hic, Tellurem quem vocitamus, Et Maria et Terras ingenti amplectitur orbe. Qua tamen in Terras spatiis extenditur amplis, In partes multi scissum voluere quaternas; Nos unam incolimus, quae nunc vetus Orbis habetur; Quandoquidem priscis fuit haud incognita saeclis. Altera Terraï pars est America, suumque Nomen ab Etrusco retulit modo cognita Tiphy. Laudamus veterem Grajo sub Iasone Pubem, Quam freta tentantem prius usque impervia puppis Transtulit Argolica de terra ad Colchidos oras, Deinde viae pretium referentem velleris aurum: Majus opus nuper tentatum audivimus ipsi, Tanto majus opus, quantum nostra aequora vincit Oceani pelagus, tanto praeclarius, ingens Quantum America suis cum regnis omnibus atque Omni auro pretium hoc excedit velleris aureum. Tertia pergelidae pars terrae subjacet Ursae: Ultimaque Arctoae contraria nomen ab Austro Sortita est: nobis sed vix nota utraque propter Aeternas hiemes ventorumque invia regna. Qua late excurrit gelidas America sub Ursas, Apparet Canadum tellus, et Virginiaï, Florida, Mexicaque ora, novumque Hispania nomen, Atque aliae atque aliae cultu ut nomine Gentes Regna tenent: dives stat Caliphornia ponto Insula; non est et reliquas ut dicere post hanc Jam morer; illa tibi par regnis grandibus extat. Parte alia oppositum Boreae qua vergit in Austrum, Aurea Castellae regio est, Guianaque late Porrigitur; non ulla ferax magis altera Tellus Auro atque argento; fert omnigenos animantes; Oppida habet, magnisque extructas molibus urbes. Adde his Brasiliam, Chilos quoque, Peruviumque. Ingentes multique lacus, et ditibus undis Flumina opima rigant horum spatia ampla locorum. Dehinc oculos et ad hanc nostrae, quae dicitur Orbis Esse vetus, Terrae partem circumfer, et Afros Europaeque Asiaeque immania regna recense. Prima Hominum sedes atque altrix prima fuisse Fertur Terra ferax Asiae: his praegrandibus oris His Populis Reges magni rerumque Potentes Imperitant. Vastis regionibus Othmanidarum Imperium angusto spatiatur ab Hellesponto. Quot gentes quot regna tenet! tum Persidis ingens Excipit hoc ditio: hinc Indi , Seresque, Scythaeque, Extremique Asiae Sinae Gens invia montes Propter inaccessos murique crepidine junctos. Africa deinde subit nigro contincta colore, Vasta quidem Tellus, sed non ita culta, videtur Quae regione sui media deserta prope esse. Namque ibi arenosi montes campique feruntur Instabiles, et saecla tenent invisa ferarum. Nilus eam pluvia et caelesti humore carentem Abluit exundans, et largo flumine ditat. Hic est fertilis Aegyptus, Nomadesque vagantes, Et Mauri, et Numidae, sunt hic Garamantes, et ora Exusti Aethiopes, Nubiaeque calentia regna: Multaque praeterea Populorum nomina, multae Regnatum late ditiones. Ultima restat Europa, a Tyria tenuit quae Virgine nomen. Hanc Jove cornigero, dum littore luderet inter Aequales aetate simul florente Puellas, Deceptam memorant Vates vestamque per aequor In Cretam : trepidans ex aequore respiciebat, Aequore dum Tauri tergo veheretur amantis, Littus respiciebat, eoque in littore Pubem Tendentemque manus iterumque vocantem; Pulchraque plus lacrymis quam fluctibus ora rigabat A magno nuptam se ferri ignara Tonante. Virginis hujus habet nomen, quae dicitur Orbis Tertia pars veteris, longe minima inter utramque Et Libyae atque Asiae partem, sed enim magis illis Nobilitata , superque alias florentior omnes. Atque ea Parrhasiae qua late subjacet Ursae, Moschorum Imperium complectitur, hisque propinquos Suecosque, Danosque, et quorum nomina versu Claudere Musa vetat, Boreaeque et frigoris ejus Indigenas; nec non illa tellure Britannos Avulsos paulum et munitos aequore circum. Pars alia Europae, qua se convertit ad Austrum, Cum Regnis te vasta tuis Hispania pulchramque Italiae pariter tellurem, Pannoniamque, Et Misûm, et Thracum, et Grajorum continet arva. At medium tenuere locum Germania Lechi Cum regnis late campestribus , et ditiones Gallorum, quos a Pyrenes montibus illinc, Alpibus hinc clausos tellus alit alma feraxque. Demum quod superest, magnum Mare, circuit omnem Quod Terram, Oceani vocitamus nomine; at illud Pro regione loci varia, quem perluit undis, Nomina sortitum est pariter variantia; quippe Aequor Atlanteum tibi Mauri a vertice montis Nomen habet, quoniam radices montis ad ejus Franguntur fluctus: Americae ad littora Iberis Longe a littoribus pelagi hic extenditur aestus. Aequor Hyperboreum contraque Australe vocamus, Terrarum quod eas perfundit fluctibus oras. At mare Pacificum jacet inter littus Eoum, Occidusque plagas Americae: aestumque vocamus Praeterea Medium, Libycas qui volvit arenas, Europaeque Asiaeque allabens exedit oras. Deinde quid Hyrcani, Rubrique tibi aequora ponti, Euxinum, Adriacumque, minoraque nomina dicam? Quid freta Bosphorias fauces syrtesque sinusque Commemorem? Doctis haec tutemet omnia quibis Discere de Tabulis. Sine me nunc otia fessum Captare, atque istas paulum dimittere Musas, Mox iterum ad Causas rediturum et munera coepta.