CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 599462 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/599462.

Nodus 599462 in documento stay-b-phil-rec.xml


LIBER SEPTIMUS Hactenus, exagitent qua vi se grandia Mundi Corpora, quo constet nimirum Terra vigore, Et Sol, et circa medium astra errantia Solem; Nunc almae vires ad lucis progrediendum est, Fulgentisque novos ritus, moresque videndum Naturae; neque enim peragi ordine cuncta putare Possumus illo uno, nec quae constare tuemur In magnis, subito ad tenues transferre licebit Res itidem, ad magnas ut contra a tenuibus ire Nec licet: e genere hoc discrimina plurima certe In rebus vulgo agnosces, Naturaque cautos Hic jubet esse suis exemplis. Crescere corpus Humanum si forte velis, ut tangere nubes Vertice possit, et ut faltu conscendere montes, Aequoris et latas pedibus transire lacunas; Esset opus, plusquam in proceris artubus alte, Ossibus ut crassis, nervis concrescat et auctum, Et late plantas distendat, crura, humerosque, Pectoraque, ut liquidis consistere possit in auris Mole sua, neque tam vastum solvatur ob augmen, Proin olim secunda tulit quos terra Gygantes, Qui vitae poterant se se exercere per usus, Credibile est multo compactos crassius artus, Membrorumque toros habuisse, exposcere nostri Corporis, ut nunc est, ratio quam nota videtur, Consuetusque modus, qui vitae aptissimus extat. Rara ideo in Mundo sunt portenta, magisque Vulgata in fastis, quam rebus forsitan ipsis, Maximus est elephas inter terrestria vulgo Omnia saecla, sed et latas imitata columnas Crura gerit, magne moli substructa ferendae. At duplos et adhuc hic si excrevisset in artus, Plusquam dupliciter lata et distenta fuissent Crura; secus molem haud possent fulcire minantem, Et tum fors vitae non usibus apta fuissent. Aere sed quoniam est gravius tamen unda elementum, Monstra ibi nant majora; queas ibi grandia Cete Nam vastis scopulis et montibus aequiparare. Corpore pro tenui majus fera parvula pondus Ferre queat, quam bos nitens, aut fortis equi vis. Cum ruit in terram ventis evulsa columna, Per fora, porticibus vel qualis visitur altis, Frangitur; exigua cum quae mole, resistat. Et puer imbelli labens pede saepe, nec ullas Emittit lacrymas, neque ludo absistit inani; Quassata at gemitu, atque infracta voce queruntur Ingentem saevire Viri per membra dolorem. Si struere incoeptes navim, ut prope dupla sit ejus, Quae nunc oceani ruit atros maxima fluctus, Omnia conduplicans, costas, tabulata, trabesque, Non illam fluctus visuram rere marinos, Scilicet ante sua solvendam ad littora mole. Et parvas aedes, quas laudas, undique pulchras Esse videns, solidasque, ampla si mole referre Omnia consimili tentes; nec pulchra profecto Consurgent vacuis, nec firma palatia in auris, Incumbentibus a ventis ductura ruinas, Aut tonitru a quassante, et humum obtectura patentem. Imperia ipsa solent, nimium cum grandia, labi, Semper nec proprio sine possunt crescere damno, Ni simul exaucta leges ditione noventur, Et populi mores, et regni forma regundi. Rerum ita ne pariter mirere in viribus esse Quiddam, ut nec possint a magis parva referri, Magna nec a parvis contra, quaecumque geruntur.65 Parva quidem tenuisque suis quoque viribus acta est Lux, ut corpora magna suis; ast ordine longe Diverso, atque aliis consistunt legibus illae. Omnia quae pariter nobis quoque dia Viri mens Extudit exquirens, e magnis addidit ingens Inventum inventis, quin inter caetera summum, Quaecumque anteactis jamdudum aetatibus usquam Prodita sunt; quid enim mirum magis, egregiumque, Aut majore quid est in veri luce locatum? Jam sua lux, splendorque suus, nitor esse colorum Rite suus dicetur, et omnia, quae radiorum Sunt cumque, apta oculis sunt et quaecumque ciendis. Hunc sequar egregium Mortalem proin praeeuntem Luce sua, clarum non plausu ad sidera inani Tollere contendens nomen, sua sed vigilante Excipiens animo, atque observans aurea dicta, Musarumque ferens aeterna in templa sacerdos. Tu mihi Calliope huic alii concede labori Pervigiles animos, da pulchram pandere lucem Carminibus, quae sint ipsa dignissima luce, Atque haec sparge novo, quae dicam, blanda, nitore: Scilicet hanc de te spem tandem concipere ausim, Praemia ne longo tua sint non aequa labori, Calliope o requies curarum, hominumque voluptas. Primum igitur, constent luci quae reddita, dicam, Munera, qua nobis possint ope deinde patere, E quibus et par sit demum ipsa educere causis. Corpore cum radius fugit a lucente profusus, Si nihil obstet iter facienti, rectus abibit, Semper et immensas transcurret rectus ad oras. Hunc tibi jam rectum persuadent multa meatum. Limina trans patulasve fores, rimasve, sedentes Forte domi, cum prospicimus, non ulla videmus Corpora, ni quae sunt oculis in tramite recto Cum nostris, adituque patenti: caetera murus Obstruit, atque sita e latere hoc tegit omnia, et illo. Cum sequitur recta lumen, quod nocte Viator Dum graditur gelida, prospexit, pervenit illuc, Quoque tremens caleat, considit laetus ad ignem. Cum radium Solis clausum in penetrale receptas, Aspicis aerio volitante in pulvere rectos Signari longo lucente in tramite tractus. Num tamen haec ratio est tam certa, ut sidere possis? Lucis nempe viam quonam explorare queamus, Rectane sit, modulo? Nam quae res cumque videtur Recta, sui mittit speciem hanc ad nos ope lucis: Proin ope cujus erit, recta haec videatur ut esse? Sunt haec deinde brevi a spatio repetita viarum Judicia, et sensus tam parvo in tramite falli Possit perfacile; ut si spectans desuper undam In puteo, facies num plana sit, aestimet ipsis Tantum oculis, rectam prorsus, planamque putabit; Et tamen illa golbi pars est tenuissima magni Extima, quem faceret tellus, si tota nataret. Sic queat ingentis pars curvi parva meatus Esse iter id lucis, quod nostris sensibus ipsi Subjicimus, nec, ut apparet, proin pergere recta. Haec sunt atque alia e genere hoc nonulla, fidem quae Servatis minuant, ne possint condere certum Nobis indicium veri, quam quaerimus, in re. Sed si praeterea ratio subjungitur istis, Indicia ut testis firmantur teste recenti, Illa etiam tum pondus habent; simul agmine juncto Educunt, claro et perfundunt lumine verum. Scilicet haec ratio est patefacta, aptataque multis Jam supera rebus, cum dixi prorsus inertem Materiam esse omnem, cumque hac vi cuncta teneri Illo nempe statu docui, quemcumque tuentur. Vis radium haec semel emissum de lampade, recta Aequalique fuga fert, nec se flectere quoquam Per sese sinit, et cursus mutare tenorem Primi posse, nisi adveniat vis extera mutans, Causaque de coepto decedere tramite cogens. Proin quoque per sese diffundi lumen oportet, Si nihil obsistat pergenti, per loca longe Immensa, et spatii tractus sine fine vorare. Propterea a nobis spactari sidera possunt Fixa, licet nostras superent distantia cunctas Mensuras, loca nam lumen media omnia tranat. Hinc quoque sit, vigor ut lucis minuatur eundo Pro spatiis in se repetitis; lucidus ingens Namque globus, circa medium qui funditur ignem, Si multas aeque crassas, omnique rotundas Ex parte in facies, quarum ambiat interiorem Perpetuo exterior, desectus mente putetur; Tempore quae se uno dissundet in interiorem Lux faciem, se se diffundet in exteriorem Dein aliam ipsa eadem, atque aliam dein usque remotam, Abductamque magis; facie quapropter in omni Densa magis lux est, quo sit minor ipsa, vel ejus Quo minor est, mediam qui findit, maximus orbis, Quo minus aut spatium a medio est in se repetitum. Quam tibi rem supera quoque dixi, quam quoque tentans Deduxi loquerer, circum spatiis quae funditur amplis: Nunc quantum est opus, ut possis reminiscier, edam. Nocturnae a flamma remove candente lucernae Paulatim ipsum te, peraratae verba papyri Donec vix possis agnoscere; deinde recede Tantundem, aut tantundem iterum; an sat lumina bina,165 Ternave erunt, eadem ut valeas deprendere verba Vix oculis? Bis erit binis, ternisve ter usus. Propterea ob lucem longe, longeque minutam Nos oculis stellas non usurpare valemus Exiguas, lux inde oculos licet ingrediatur; Proinde neque apparent abducti a Sole Cometae, Ni disposta tubis luci dent vitra vigorem. Et quia directo lux fert se tramite, fiet Illud, quod vulgus miratus saepe, foramen Per tenue occlusi thalami dum forte tuetur Transmitti radios, pingique in parjete parvas Objecto rerum effigies, quae extrinsecus extant, Inversas tamen, et pendentes culmine deorsum, Inferius caelum, terram super, aequora, campos, Tectaque parva, sed ut vacuas revoluta per auras, Et montes, sylvasque extantes stipite crebo, Et contra deorsum frondoso vertice versas; Laevaque item, quae dextra manent, qua dextera, laeva; Cum grege pastores per ripam fluminis errant Laevam intra thalamum, loca vere dextra tenentes: Cunctaque sunt propriis fucata coloribus apte; Lucis enim radii, veniunt qui rebus ab ipsis, Trajiciunt dum tenue foramen, mutua sese Invertunt ratione situs, vicibusque locorum Mutatis muro impinguntur; proinde necesse est, Res ipsae videantur ibidem, ast ordine verso. Amplius est illud sed si tibi forte foramen, Tota adaperta domus vel, quantum est lata, fenestra, Nusquam illa effigies rerum, picturaque muri Apparet; radii per quodvis trajicientes Nam punctum, species totidem fecere, quot illa Tum fuerint puncta; hinc orietur plurima rerum Effigies simul expressarum, at conteget alteram Altera; confundunt mixti proin cuncta colores, Picturam et delet picturam copia rerum, Non secus ac muro si nil pingatur in illo. Arctius at quo sit, parvo et magis orbe foramen, Et quo longius effigies sistatur ab illo, Hoc eadem est distincta suis mage partibus, ast et Lucis inops tanto magis, et languente nitore. Corporis at longe quae lucidioris imago est, Solis uti, ex alto subiere foramine magnum Densi cum radii templum, clausive theatri Introjere aedem, distincta, et vivida fiet. Objecto quae si sistatur in aequore recta, Praeferet aequi orbis speciem, atque aequaliter oris Extensis circum claudetur: at aequore si tum Excipiatur in obliquo; de segmine primo Forma erit haec coni, radiis qui consit ab ipsis; Et gemina hinc illinc de parte excurret in ovum. Effigie has maculas etiam super ore natantes Phoebeo videas; et subter praetereuntem Mercurium, Veneremve, adeo distincta figura est, Observes, nec non et Lunam congredientem, Libantemque suum damnosa per oscula Fratrem. Quin vel non alio spoliatum lumine templum Si sit, et angustum quod erat nimis ante, foramen Latescat paulum, scateat lux major ut inde, Ire pavimento simulacrum mobile Solis Aspicias super, ut medium cujusque diei Noscere momentum possis, distendere longa Si facias, Auster Boream qua prospicit, aera. Nam matutinas, vespertinasque per horas Citra abit, atque ultra species nitidissima Phoebi; At super aere meat, medium cum tempus utrinque est. Felsina, jamque tuum longe isto inclaruit aere Templum, et, Roma, tuum, qua scilicet admirande Termarum visuntur adhuc vestigia, tanti Parvula pars operis, quod nomen praetulit olim Caesaris augustum: hic defessus pondere rerum Herbis imperii mutavit frena colendis, Dalmaticoque libens sudare est visus in horto. Post et magnificis saepe haec adjuncta potentum Cernuntur domibus decora, et sunt publica tecta Interdum hoc laudis titulo exornata recenti Innumeros inter, perrara volumina, libros, Naturaeque exquisitas res undique et artis. At quia trajiciens radius sublime foramen Recta pergit, uti docui, a quocumque profectus Puncto Solis, erit, flexum ut metirier ejus Possis illud ad aes, tam qui nempe altior intus Ducetur, quam qui depressior, inde utriusque Prendere discrimen, nostrique a verticis oris Quantum limbus et hic Solis tum, distet et ille, Lampadis et visam, quae sit, cognoscere molem Aetheriae, et vario ut mutetur tempore, et ejus Ad nos propterea accessus, contraque recessus, Signiferique locum, quo sit pro tempore quovis Lucida Phoebi fax; quin ipsum ducere possis Signiferum in terra, circum et signare meantem, Et quanto Aequantem flexu inclinetur ad orbem; Brumam, et Solstitium praesertim, et bina per annum Queis parilis lux sit nocti, si tempora ponas, Inde petas festosque dies, normamque quotannis Fastorum, et sacris praescribas tempora rebus; Ut non dedeceat jam laxis talia templis Addere, Naturaeque altos imitarier usus; Namque colit Caeli in templo Natura Tonantem. Hac ratione etiam cadet umbra a corpore semper Oppositam luci in partem, atque aversa feretur, Et faciet projecta super laevi aequore, si non Excurrat procul, ut videamus, quale sit ejus Corporis extremum filum, quae reddita circum Forma: at si nimio fax lucida lata sit auctu; Quantumvis protensa parum, non margine nigro Desinet umbra tamen; sed qua sit transitus illinc In lucem, ignores; paulatim quippe sit umbra Densa minus, viso et nusquam discrimine, fallit. Propterea, hoc genus, incertam dixere vocantes Pene umbram: fit nempe locis, pars unde videri Ardentis facis una queat majorve, minorve, Non fax tota, etenim tunc umbra ea definit omnis. Inde vides aquilas, aut amplo corpore cygnos Caelum per sudum terra procul altivolantes Projicere umbrae nil telluris ad aequora posse: Posse alias tenui constantes mole volucres; Dum pennas agitant agiles virgulta per ima, Sectanturque herbas, dispersaque semina campis. Hac itidem a ratione suos Ars protulit ortus, Quae facie in quavis una sic corpora pingit Omnigena, ut faciem trans ipsam nempe videntur, Quaeque locis variisque suisque, ut postulat ordo. Concipitur siquidem series permulta viarum Rectarum, ex oculo quae tendunt ad loca rerum, Quas faciem ipsam ultra fingis constare; notantur Puncta hac in facie trajecta a quaque viarum: Esse ea pictarum loca rerum puncta necesse est. Te directa etiam lucis via pertrahet illuc, Ut noscas usum, tibi quem caelestibus apta Instrumenta dabunt, metandique eminus artem Campos, atque alto surgentes culmine montes, Signandique vias horarum Sole diurnas Indice, signandi nocturnas indice Luna. Aut quocumque alio, quod cernere possumus, Astro. Tutemet adde alia e genere hoc permulta, videntur Quae tranante viam pendere a lumine rectam. Jam radios uno non tempore cuncta volare Per loca: prima prius sed adire, sequentia porro, Dicendum est; quo vis rationem praeter inertis Ducent servatae te res quoque (namque valemus Subjicere id sensu, et diuturnum lucis euntis Nosse iter): ars operae multae tamen, ingeniique Haec praestantis erat: ratio illuc altera defert Nos Comites per bis geminos Jovis: altera motus Fallentes sequitur Stellarum, tempore multo Advenientem ad nos ob lucem, oculoque tuenti Impressum a terra ob motum: ratio utraque nos haec Edocet, ire locis diverso tempore lucem Diversis, celerique fugae loca, tempora confert. Quam tibi dum nostro conor rem pandere versu, Ut possis adhibere fidem, ne singula mecum Scrutari pigeat, quae sunt opus, atque ita multis Multa quidem, quae sunt noscenda, evolvere dictis, Tenuia praesertim rerum; nam certior omnis Est ratio, tenues quoque solveres undique nodos. Primo dum Comites illi Jovis orbibus astrum, Quisque suis, obeunt, Soli cum parte feruntur Aversa, densam saepe illabuntur in umbram, Deficiuntque, velut defectu Luna laborat Saepe suo, cum Terram obiens umbram illius haurit. Crebrius ast aliis sublimibus imteriorem Has opus est subiisse vices, et adisse laborum Plus multo; in famulis tanquam ipse Vicarius esset. Conficit ille orbem geminae prope tempore lucis Quemque suum, multoque Jovi vicinor ipsi Cum sit, non adeo cursum obliquare valebit, Ut latescentem nimis umbram vitet; in ipsam Propterea gyro semper devolvitur omni. Ex quo detecti Comites sunt aethere in alto, Servatum est, omnes subeant qua lege labores; Ast in iis neqe lex bene, nec deprensa laborum Tempora, ubi constant rari mage; tempora tantum Propterea in propriore datum est, et prendere legem. Jamque aliquis motumque Jovis, Comitisque recensens Circuitus, inter binos quoscumque labores, Videat aequales non lapsus temporis esse, Sed varios cursum ob varium Jovis, et numerorum Cogendos facile idcirco sub vincla: Jovem nam Immotum aequali si cursu fingis obiri Astro illo a famulante, videbis tempore certo Deficere hoc, atque esse aequalia tempora semper Debere inter se, queis quisque absolvitur orbis. Fac nunc ire Jovem, et simul umbram proinde moveri Aversam Soli similes, quos ille, per orbes; Intimus ille unum peraget Comes ante meatum, Quam motam interea rursum illabatur in umbram. Aequali semper motu si Juppiter iret, Proinde suam aequali si motu ferret et umbram, Esset par itidem tempus, quod nempe peracto Addendum gyro foret, assequeretur euntem Ut Comes ipse umbram; quare intervalla laborum Aequa forent etiam semper; sed Juppiter aequo Cum non decurrat collustrans undique Solem Motu, at lentior extet, ubi est disjunctior illo; Temporis intervalla, quibus Comes advenit umbram A media ad mediam, non esse aequalia possunt. Cumque Jovis motus noscantur, quaque retardet Lege viam, celeretque, patescunt certa profecto Intervallorum discriminis temporis, in quo A media mediam semper Comes ibit ad umbram. Obstat at hic, notae cum jam Comes intimus umbrae Jungitur, ejusdem nunquam nos posse laboris Principum, finemque videre, sed unius unum Seu finem, seu principium; cum nempe tuemur Principium, tegitur Jovis ipso a corpore finis, Principium tegitur, cum finem cernimus; hoc fit A spatiis nimiumque Jovi nimiumque propinquis. Inter at ingressus umbrae, egressusque necesse est Esse aliquod discrimen, ad illam nam jacet orbis Interior flexu vario; si scilicet ille Est Comes in nodis, qua lata est, praeterit umbram, Sin procul, oblique de parti praeterit una Excurrens: tempus proin longius effluit illic, At minus hic, varieque minus; paria omnia quare Introitum, egressumque inter, non tempora constent; Certum nec possit servando tempus haberi, Quod medium est, mediam quo tam Comes occupat umbram. Quidquid inaequale est sed et hic, quia pendet ab orbia Illius positu, certa sub lege teneri Debet; at hunc positum potuit cognoscere certa Quis ratione, recens fuerit cum cognitus ipse Paucis ante Comes lustris, paucique notati Illius varii, tam parvo tempore motus? Haec tua jam demum mens pervigil aspera rerum, Cassine, edomuit; leges ea fixit eunti Huic Comiti, tabulisque novis inscripsit, ut inde Praedici possint medii ipsi pene labores. Attamen et suberant discrimina tum quoque quaedam Temporis, ut numeris semper quid fraudis in illis Saepe retentatis esset tamen: illius usque Prodibat praecox labor, aut cunctantior omnis. Vera sed et porro patuit discriminis hujus Et lex et ratio; defectus nempe praeire Servatum est, cum Terra Jovi subit, atque propinquat, Differrique, illa procul a Jove deinde remota. Non subito luci referendum progredienti Id fuerat, tractu sit ut ocyor in breviore, Serior in longo? Facile hinc minus esse videbant Temporis a tactis umbris, seu forte relictis Umbras ad tangi conspectas, sive relinqui, A Jove Terra minus cum distat; debuit illa Propterea tum res properantior esse videri. Protinus aera quidem tabularum prima recusa, Cunctaque sunt Terrae spatia illic enumerata, Quae veniunt et ab his discrimina temporis ejus. Jam quae maxima sunt, bis septem poscere visa Particulas decies de senis simplicis horae; Tempore proin tanto magni de finibus orbis Ad fines alios, quo Tellus annua fertur, Transit lux medio transcurrens. Rebus in istis Omnia tum numeris mage convenisse reperta, Non res ista tamen curas exemerat omnes; Nempe videbantur tribus in comitantibus astris Esse aliis alia ob missam discrimina lucem, Quam par sit; quiddam contingere et interiore In Comite interdum, quod quae sunt consona, turbet. Lucis quippe viam (via si majorve minorve Efficit id lucis) Telluris non variari Solum ob mutatum positum debere, sed ipsum Ad Solem Jovis ob positum quoque; namque recedit Plus etiam a Terra, cum plus a Sole recedit Juppiter; unde trium demive addive necesse Tum foret, aut quatuor discrimina particularum,: Eruta de tabulis veros sed prima labores, Interdum, spretis aliis, discrimina signant; Quare lucis iter non esse videtur eorum Causa, sed interdum tabulis fors tempora jungit. Verum si Comites alios contingeret usque Respondere suis, neglecta luce, tabellis, Interior vel si a ratione recederet illa Nunquam, lucis iter qua primo nempe notatum est; Tunc equidem, dum carpit iter lux aurea, legi, Quam doceo, subici lucem debere negarem: At quia neglecta hac saepe illic lege, fit, horae Dimidiae qui sit par, error, et hic quoque raro Incisae rebus bene consensere tabellae, In quibus est lucis magnum, non omne, viarum Discrimen; Comitum certe debere aliorum Motibus in propriis impar quid inesse, fatendum est, Majus uti multo sit eo discrimine, quod lux Efficeret properans per tot diversa locorum; Motibus inque ipsis primi, interiusque locati Impar esse aliquod quoque, quod discrimina lucis Illa aequet saltem, loca quae mutata sequentur Ad Solem Jovis: haec propriis in motibus ergo Utrisque imparia, ut dico, turbare meantis Possint in speciem lucis tempusque, viamque, Congruere ut tabulae possint quandoque videri Veris jam rebus neglecta tramite lucis, Congruere at nequeant non jam ipso tramite lucis Neglecto, fraudes praesertim si cumulentur. Contra si non lux per tempora multa profusa Iret, opus nobis esset reperire recentem Causam aliam, interni incrementa, morasve struentem, Ut dixi, in motu Comitis, Terraeque, Jovisque Pro spatiis inter sese; ut propioribus istis Praecurrat visus labor, at cunctetur eisdem Contra in diductis: num tam Jove Terra remota, Et tam parva queat Comitum hoc invertere motus Ordine? Nonne situ Terrae in quocumque ferentur Omnimodis illi? Quidnam hic extundere possis Confingens, quo non lucis via certior extet? Praeterea non sat semel est iterumque videndis Scilicet his caelum servasse, at tempora longa, Multiplexque opera impendenda; ut plurima postquam Per servata ieris, res et collegeris omnes, Errorum uberior longe si copia constet Tramite neglecto lucis, non esse profecto Hunc bene neglectum noscas, non tempore puncto Per loca multa ad nos proin lumina lucis adire. Sic quoque si, quae habeant congesti pondera nummi, Explorare juvet, non privum examine quemque Tentes; invenias siquidem discrimina saepe Esse aliqua: at cumulo simul omnes exige in uno, Ponderis ut quantum pretiique in quoque receptum, Constituas, nummo; licet aurum dextera saepe Praecidens paulum, quod ferro percutit, erret. Jamque aliquis longa haec tentavit sedulus arte, Inque magis tutas vel adhuc exinde redegit Interni tempus Comitis, motumque tabellas; Atque hunc, atque alios, ut eorum tempora constent Et motus, ad nos paulatim lumine misso Ipse docet debere regi, jamque omnia prorsus Accidere, almae quae via lucis tanta reposcit. At quare plus hoc astrum, quam caetera, lucem Significet spatiis non uno tempore ferri; Et cur significet Terrai pro variato, Non Jovis, ad Solem positu, nunc percipe paucis. Nempe alia Astra suos peragunt discrimine motus Majori, quam sit, quod misso a lumine confit; Id minus at solo discrimen in interiore est, Motus quam lucis, loca qua diversa teruntur, Queis distat medii Tellus de lampade Solis. Illa Jovem, ut totidem Lunarum corpora, cingunt, Impulsusque a Sole alios aliosque receptant Atque alios inter turbantes mutua sese: Hos astrum interius persert quoque; sed minus errat; Ocyor ejus enim sit gyros, et a Jove major Ipsum illic retinet gravitas diffusa propinquo, Et minus est obliqua, tegens vicinus umbra. Illic propterea sentiri posse necesse est, Quae sunt particulae bis septem simplicis horae, Tempora nimirum, mutatis debita luci Quae Terrae spatiis; at non ea tempora posse, Debita quae luci Jovis, ob mutata locorum Ad Solem intervalla, ipsa exaequare quaternas Particulas vix hic possint, confundere motus Ut facile has varii valeant, atque abdere paucas. At Comitum poterunt aliorum motibus ipsis A variis longe majoribus omnia prorsus Integri, et offundi, quae tempora debita luci Et Jovis, et Terrae spatiia ob mutata videmus. Bis septem e decies senis cum simplicis horae Particulae spatio magno illi, Terra quotannis Quod mutare queat, tribuantur; dimidiatis Tractibus his septem reddentur tempora tantum, Hoc genus; a medio radii proin Sole fluentes In Terram debere suos deferre necesse est Ictus hoc ipso quoque tempre, simplicis horae Scilicet octava est quae pars prope: scindere perges Ut loca, sic lucis tempus quoque scinde meantis, Sed jam multa locis exposcere tempora multis Tranandis lucem, ex alia regione petendum est, Nempe a Sideribus, quae fixa vocavimus, altis, Propterea quae deprensum est quotannis. Ut primum veterem renovavit Sarmata Caeli, Desuetumque modum, et mortalia pectora raptis Solis videbatur, magnum dum fertur in orbem, Debere efficere, ut non unis conspicerentur Sidera fixa locis, sed mutarentur in uno Anni circuitu positus sese inter eorum. At non has Stellas positus mutare notatum est Protinus; exigno proin vastum hunc aequiparare Usus erat puncto, tellus quem conficit, Orbem, Illis confertur dum cum distantibus Astris, Ne subito ratio illa trahat vix orta ruinam. At post convertis oculis ad Sidera multa, Directisque tubis immotis, vitrea septa Queis sunt, esse aliquem servatum est denique motum Exiguum, quovis sese anno restituentem; Nempe caput cuncta Astra ad nostrum accedere vis, Visa recedere post nostro de vertice cuncta. Porro hic deprensus tamen altis motus in Astris Discors esse tot e Terra prospectibus acta; Proinde videbantur pessum tunc omnia verti. Scilicet a mota si Terra Sidera fixis Cernimus alta tubis, debebunt ipsa videri Illa in planitie positos tunc ire per orbes, Quae paribus spatiis disjuncta sit undique magno ab Aequore, quo Tellus fertur circum annua Solem. Qui cunctarum orbes Stellarum (has excipe, si quae Ipso signiferi fulgere in calle videntur) Prospecti obliqua ratione magisve minusve Debent in graciles magis aut minus ire figuras, Quae referant formas de coni segmine primas. Atque ipsa apparent revera Sidera tali Deferri motu, ratio haec quem postulat. Ille Attamen hoc uno distat, super axe minore Quod cum eadem sita prospicimus, majore necesse Prospexisse foret formae super axe locata, Inque vicem majorem axem mutare minori. Illinc nempe suo lux Sidera jacta videtur, Deberet quo post menses effulgere ternos, Motus hic a mota si Terra duceret ortum. Interea cum sic ratio turbata jaceret Motibus ignotis, tuus, ampla Britannia, civis Dignus ob hoc signis ardentibus addere nomen, Et caelo sacrare suum, servaverat illos Longo instans operi curaque expenderat acri Haud frustra; magno merces fuit aequa labori, Vel si Tellurem ob motam distantia longe Sidera non facarent diversos pro regione Aspectus varia, docuit tamen ipse, meante Terra, et non uno luce illinc deveniente Ad nos momento, tales debere videri, Quales in quovis apparent sidera motus: Nimirum loca multa oculus si mutet, et ipsa Lux pro motu oculi immensum non concita currat, Immotam rem stare loco non posse videri, Quo stat revera, at progressam, qua regione Progreditur spactans oculus: proin effice longum, Qui medio pateat, tenique foramine tantum, Transpectumque tubus tibi supra, et praebeat infra, Ast idem latere ex omni sit caetera clausus; Tum sic dirige, uti res fulgens transpiciatur: Transpicietur ea e regione, foramina constant Qua sita, quis dubitet? Servamus certa plagarum Sic loca, cum caelum longe metimur, et astra, Divisis vel cum signamus jugera campis. At nos ut moti possimus cernere, quod sit Immotum, trans illa foramina, num manifestum Non erit, haud debere tubum convertier illuc? Pars etenim lucis jam primum ingressa foramen Non poterit transire alio, sensumque ferire, Deproperante tubo interea, sed proinde relicta Retrorsum paulum latus allidetur ad unum. Excusso sic cum volucrem transfigere ferro Venator celeres quatientem fortiter alas Optat, pennigerumque in corpus dirigit ictum, Dum volat emissum telum, praetervolat ales, Et primum mortis linquit terga timorem; Ille videns culpatque manus, arcumque trementem Inscius; ipso etenim praecurrere debuit ictu, Posset ubi fieri celeri celer obvia ferro. Ut queat illa igitur lux pertransire foramen Inferius, tubus ad partem inclinarier illam, In quam defertur, tantundem debet, ut intra Particula ipsa tubum medium transcurrere possit, Et medium inferius pariter tranare foramen, Et nusquam detenta oculum ingrediatur hiantem. Rem situs iste tubi monstrat; directus at in rem Non est, sed partem, ut dixi, inclinatus in illam, In quam tenditur; ipsa igitur regione videtur Non vera, propriaque, sed in anteriore locata. Hoc etiam facili possis cognoscere pacto Expendens, non intra oculos iter esse meantis Lucis idem, plagae regionem et prorsus eandem Interius fibras tenues, nervumque agitantis, Immoti cum sunt oculi, vel mobilitate Correpti cum sunt tanta, ut cum mobilitate Illa queat lucis conferri: si religatam Forte pila in navim de littore projiciatur Saxea, fucatis tabulis super incita gyro Multiplici, qua pergit, iter signabit, ut ante, Directum, opposito lateri dum deferat ictum; At si navis eat ventis impulsa, videbis Non in idem lateris punctum se impingere volvens Saxum, sed puppi loca quae propria ferire, Atque suum tabulis super obliquasse meantum, Tum lateri innixum nautam si laeserit ictus, Ille regens oculos, via qua signata, manumque, Littoris haud veram, pila venerit unde, notabit, Inscius ast aliam, anterior quae sit, regionem; Ludentemque videns diversa culpat in acta Innocuum Juvenem mirantem, atque increpat ardens, Fundit et in ventos minitantia verba ferentes. Sic et ab impulsu radii mens nostra viaque Intra oculum celerantem alias determinat oras, Unde putat lucem mitti, non unde movetur Revera, anteriusque, nec ad sua rem loca defert; Plus defert, celeret quo plus oculusque, tubusque, Atque hic tum magis in latus inclinetur; uterque Si nimium at tenui, pro motu lucis, agatur Mobilitate, tubum percurrit tempore quo lux, Accidat ad sensum ut non motus noster, oportet, Tum visa a veris loca non distare putemus; Usque adeo exiguum spatii discrimen id extat. Quin spatii ex ipso possis discrimine, et ipsa Obliqua a regione tubi deprendere, quantum A celerante oculi pernix fuga lumine distet. Percipe nunc oculum Terra in peragtante locatum Obverti in sidus quodcumque; tuebitur ipsum In regione alis, quam qua micat, utpote in illo Tramite promotum in speciem, qui tramite Terrae Distet ab ingenti spatiis aequalibus; et cum Continuo rectos commutet Terra meatus, Dum post integrum loca gyrum prima revisat, Siderei illa loci species defertur in orbem, In medioque locum verum circumdat imago. Et quavis quia Terra prope aeque concita fertur Tempestate anni, proin illa est semper imago Equali spatio a vera statione remota, Si spatium hoc nempe in tracta capitur, ab illa Aeque disjuncto, quae defert orbita Terram, Cum Terraque oculum tam longe prospicientem. Propterea circum apparens locus implicat orbes Distantes aeque motae Telluris ab orbe; Obliqua quos cum longe ratione videmus, Praemonstrant primam coni de segmine formam. Jam quoniam quidquid variam est, dum Terra peragrans Commutat caeli aspectus, in calle locatur Illo, qui spatiis longe disjungitur aequis A Terram Solemque una nectente meatu; Et quoniam quidquid varium est labentia propter Lumina per caelum lucis, stat tramite in illo, Aeque a Terra qui distat tramite, tangens Quo via dirigitur, nimirum circumeuntis Terrae orbem tangens, inter quam rectus, et illum Est flexus radium; nonne est opus ob rationem Tramitis hanc, axe majori appareat esse, Axe quod appareret ob illum forte minori Nectentem, ut dixi, Terram, Solemque meatum? Ac tum servatum quod convenisse nequibat, Nunc bene congruere, atque aptari proinde fatendum. Quae si contuleris, consensu quaeque teneri Invenies, quem fors nunquam procuderet, arcto. Interdum tamen est discrimen tenue notatum, Reddere diversis quod Terrae aspectibus actae Forte queas, totam et rem causae jungere utrique: Utraque causa etenim circum facit ire videri Orbe super sidus, qui coni segmine formam Praeferat e primo; sed eo discrimine tantum, Altera ut haec faciat causa uno certa teneri Tempore cum loca, causa prior tres differat illa In menses peragranda locorum puncta; sed una Conjunctae faciant causae, haec ut tempore quodam Finat in medio, magis incipientibus illis Mensibus, aut contra vicino abeuntibus; harum Major ut alterutra est nimirum causa, minorve. Nunc age, si noscas ex his quoque mobilitatem Luminis esse illam, Jovis e famulantibus Astris Quae nuper detecta: reposcere tempora multis Multa locis dubites tranandis denique lucem, Corpus ut omne aliud, spatio quod fertur in ullo? Scilicet apparens altis hinc motus in astris Quadraginta aequat prope partes earum Senarum decies, in quas pars quaelibet una Dividitur, pars nempe, gradus quam continet unus In decies senas itidem divisus; an ergo Mille quidem decies non partibus ocyus ire Deprendas lumen, quam Terram, scilicet illud Par spatium spatio, quod obit circum annua Tellus, Tempore non alio percurrere, partibus extet Quam decies quod mille minus labente per orbem Unum anno; paulum quod simplice distet ab hora Propterea, decies quinas quod scilicet horae Aequet particulas, binasque his insuper addat. Illi at par spatium, quo Terra a Sole recedit, Tempore lumen idem percurrit, quod prope constet Pars octava horae; atque id tempus diximus ante Phoebeis radiis spatium hoc tranantibus ipsum Deberi. Ergo eadem Phoebae, Sidereaeque est Mobilitas lucis. Nec jam nunc credere mittas, Tempore non fundi spatiis, ur caetera, lucem, Corpora, cum variis adeo haec rationibus inter Sese, et tam vario pariter tentamine rerum Constiterint? Raro errori bene congruit error. Inspice ab his, luci quam magna et mira meanti Reddita mobilitas, ut saepe fefellerit, ejus Mensura in spatiis vario tentamine quae sit His Terrae exiguis, quaerentes: Vosque putastis Pulchrorum Socii studiorum, in tempore puncto Propterea subitum diffundi lumen, Etrusci. Scilicet hic Terrae, quam lata est, totius omne Intervallum oculi citius transcurritur ictu A radiis, nequeas ut sensu hoc prendere tempus; Quandoquidem Terris si Terras multiplicatis Accumulates, donec bis finiat ultima denas, Pernix in spatio tanto lux missa volabit, Tempore quo vibrat sese uno arteria pulsu. Hoc adeo celeri lucis Natura meatu Nimirum valeat nobis cavisse videri, Turbari sensu ne res errante per omnes Vita queat; siquidem si non tam mobilis esset, Non illic ullum corpus, quod nempe movetur, Aspiceremus, ubi est, sed quo fuit ante, profundi Cum radii coepere, loco, qui nostra cientes Lumina percellunt; at lumina si moveantur Nostra, hand hos intra via erit directa, neque ictus Res in eas directus item, ut paulo ante probavi, Unde fluunt radii. Conjungi saepe necesse Hunc foret errorem primo, atque excrescere tali Foedere, saepe quoque aut partim adversarier ipsi, Aut prorsus proin aut minui, aut vanescere prorsus. Aequo cum motu, pariterque cientur eandem Res, oculusque plagam spectantes, error uterque Mutua destruitur; sic non est cernere, motum Terrae ob communem, terrestria corpora circum Ire, oculus parili circum namque impete fertur. Quos at habent oculi proprios, aut corpora motus, Usque adeo ad lucem lenti sunt, error ut ullus Non cadere in sensum possit; cum vix quoque tractum Tam tenuem ipse animus prendat, quo emissa sagitta Evolet, aut praeceps per caelum fulmen agatur Tempore, quo celerat radius de corpore missus. Vix animo videas flexum illum, quem facit errans Lux nostrum ob motum, quamvis pernice feramur Campis alipede, aut spumoso gurgite puppi. Omnia quapropter terrestria corpora, nostram Cominus afficiunt quae vitam, non regione Apparent alia, quam vere qua sita constant. Ast extra Terram a nobis quae corpora distant, His causis perquam paulum abducuntur ab ambis Errorum, quoniam quod diximus esse secundum Jam genus illorum, vix partem, tertia quae sit, Aequet particulae, quae ex illis scilicet una est, Unde gradus consit; spatio deducere corpus Aegre illo possit, decies quod partibus extet Mille minus spatio, quod nos corpusque sit inter. Qui Venerem colit, aut propiore a Sole perustum Mercurium, quoniam paulo velocius ibit, Majorem paulo hunc, quam nos, at semper habebit Exiguum errorem: tum si quis forte Cometae Convertit glebas habitator, crescere talem Cerneret errorem, quantum impetus ipse propinquum In Solem augetur, si praeter lampada Solis Densatas posset quoque sidera cernere ob auras. Rere itidem tenuem, quem primum diximus esse, Errorem. A luna momento temporis ad nos Lux volat; ex aliis cunctantior accidit astris; Ut disjuncta magis sunt; Saturnique remissa Corpore, dimidium, super horam, conterit horae; Tempore quo tenui quam tractu progredietur Saturnus? Vicina magis quae sidera Soli Sunt alia, excurrunt citius; breviora sed illinc Lucis sunt spatia; error adhuc tenuissimus iste est Propterea. Immensis spatiis quae deinde recedunt Sidera, transmittunt ingenti tempore lucem; Sed quia sunt immota, vel, est quicumque, videri Non valet a nobis illorum motus, oportet, Nullus de genere hoc primo exoriatur ut error. At magnum lucis forsan mirabere tempus, Quo venit a quovis ad Terram sidere fixo. Illa quidem (quorum bene congruit annuus error Emissae tantum rationi lucis, ut ulla Altera non turbet ratio) fateare, necesse est, Sidera non Terrae mutari aspectibus ullis: collatur Terrae proin ad spatia annuus illa Jam nihil est motus, superat nec jam ulla videndi Propterea ratio nobis, quantum alta recedant. Sed motu fingamus ab hoc discriminis esse Tantum vera inter loca visaque, quantula pars est De senis decies, in quas pars scinditur una De decies itidem senis, gradus unicus unde est; Sidera prae tractu distabunt, annuus orbis Terrai quo latus is est, non terque, quaterque Aut decies, aut terdecies iterumque iterumque, At mille in tractus repetitis tractibus illis Bis centum; lux et cum lati permeet ejus Orbis dimidum, parte horae, ut diximus ante, Octava, plusquam post annos sidere ab alto Perveniet senos eadem. Jam sidera cum sint Exigua ingentem dispersa per aethera quaedam, Quae trans vitra etiam vix grandia conspiciantur, Tamque leve ex sese videantur fundere lumen, Lumen ut hoc decies sit centum e millibus una Ejus pars lucis, qua, sunt quae maxima, fulgent, Plus ea dicendum est aliis disjuncta profecto Esse, ut mille queas abducta ea credere saltem Id genus in spatia: annorum sex millibus ad nos Propterea demum adveniet lux inde profusa, Tantam perque viam tam pernix tempore tanto Ibit. Si voluit Naturae providus Auctor, Ut primum hunc orbem, et caelestes condidit ignes, A primis visa ut subito Mortalibus essent Sidera praeclaro mundum exornantia cultu, Debuit hunc ad nos tractum replere creata Luce itidem, qualis manasset sidere ab ipso Praecedentia post annorum millia sena. At contra saeclis si retro a pluribus una De tantis caeli sit fax extincta micantis, Fiat, uti fulgentem et adhuc, rutilamque tuamur. Difficile haec tamen est animo ut primum insinuentur Forte tuo, subitam tibi cernere cum videaris Rebus in his lucem terrestribus, assuetusque Credere sis itidem subitam: sed define prorsus Mirari, genus id, volvens exempla per usus Vitae multa tuos servata, expostaque sensu; Ut sonitus, qui se haud momento fundit in uno Per spatia: ipsum abiit fulmen, cum signa tonante Fulminis audimus caelo: vox missa per auras Saepe et adhuc resonat, clauso procul ore vocantum: Quod si posset ad occasum vox missa sub ortu Longe exaudiri, quam saepe audire liceret Vocem vel causam orantis, vel ad arma cientis Forte Viri, quem jam nox viderit una diesque Exanimem! Quid? Si de Luna, aut mittere Sole Vocem aliquis, fixo aut quocumque a sidere posset? Scilicet assueti sumus a terrestribus uno Cernere corporibus momento temporis ire Lucem, atque haec adeo clara dat imagine corpus Percipere, illud uti revera extare putemus Tunc, oculis cum subjicimus, digitoque valemus Monstrare extento; teneris quin discit ab annis Cum luce ipsas res mens jungere nostra ciente Sensum, hoc extantum ut rerum certum ese putetur Officium; hinc novitas percellit mira legentes, Corpora, quae fuerint, nec jam sint, posse videri. Quin animi inter se nosce contraria nostri Judicia, et secum pugnantia rebus in isdem: Scilicet audimus cum lucem diffugientem Exiguto tot vasta per intervalla viarum Tempore, miramur pollentem mobilitate Tanta, et vix adeo pernicem credimus esse; Ex alto contra cum sidere saecula eunti Multa audimus abire, licet cita constet, ut ante, Miramus nimium lentam tamen, et cunctantem: Nempe minus re, quam spacie, sensuque movemur. Tot certis sed cum rationibus undique septum Jam sit iter lucis, quam dixi tempore egere, Ut procul adveniat, neque parti possit ab ulla Convelli, tamen ignaro non talia vulgo Persuadere queas: quid enim? quia cernere primo Possumus exortu surgentis lumina Solis, Atque oculis subito referatis cuncta tuemur Undique, vel magno longe distantia tractu, Sidera uti majora, simulque minora, venire Confestim radios ullo sine tempore retur. At cur non oculis referatis, lumina quae jam Advenere, receptemus de sidere jacta Jamdudum, atque adstant confecto denique longae Quae tracta vicina viae, ingressuraque, si nil Impediat, vel palpebras tactura levi ictu? Sic qui fluminis in torrentem decidit alveum, Extemplo madefit lympha, quae non salit alte Tum de fonte procul, sed quae jam eruperat ante Illinc, spumosoque ruit propter pede lapsa. Hoc quoque, cum Solem in rubicundo cernimus ortu, Accidit; in sese Tellus dum volvitur, ejus Dimidium nunc hoc, nunc illud luce rigatur Solis perpetua, radiorumque istud inundans Excipit e caelo torrenti lumine flumen; Propterea vix nos ista de parte subimus Obversus oculis, impellunt lumina clara Protinus, haurimusque diem, Solemque videmus. Hactenus esffusam lucem loca tempore multo Lustravi per vasta, eadem nunc percipe, quam sit Prorsus pertenui, et subtili corporis auctu. Forte putes, id si flumen de Sole veniret Emissum radiorum, et tantas funderet ille Ex se lucis opes, fieri debere minorem Ipsum perpetuo fontem, ut tum denique prorsus Effuso exhaustus vanescat lumine Phoebus. Si mille undecies cumulans Terrae orbibus orbes Hunc alii super imponas, tamen ultima Tellus Nondum continget Solem; tam grande rotundum Ergo si capias spatium hoc, quod Terra quotannis Conterit excurrens caelo, includasque sub amplo, Quantum est cumque, globo; Terrai corpore major, Quanto erit hic, numeros ad quantos insiliendum est! Nimirum decies centena ad millia postquam Ventum erit, haec repetes decies in millia centum Altera; et hunc omnem numerum tot nempe per auctus Exortum bis adhuc deciesque augere necesse est. Et quia lux quavis octava pervenit horae Parte fluens ad nos ex ipso Sole; fatendum est Tempore tam parvo repleri luce recenti Tam magnum immanemque globum, ut pars nulla sit hujus, Usurpare queas quam sensu, quae sine lucis Constet particulis vel pluribus, atque videre A qua Solem ipsum non possis irradiantem. Hic pronum jam sit, tanta unde effunditur usque Materies nitido libata e corpore, Solem Percipere imminui paulatim, et quamlibet amplum Debere extingui, nec longo tempore demum. Verum si contra repetam, sine fine secari Corpora posse, quid est, quod tum secludere nosmet A vera ratione queat, dum quamque putamus Materiam tenuem, quantumlibet, exiguamque Posse replere loci spatium quodcumque patentis, Ut pars nulla vacet, quam sensu prendere possis. Nam numero quocumque immenso vasta locorum Si spatia ipse seces animo, pars ultima nostros Infra ut sit sensus; possis hoc findere parvam Quamvis materiem numero quoque, particulasque Has intus vacuas tumida distendere fronte, Unam dum secti partem circumtegat, una Quaeque suam, spatii, locaque omnes omnia demum. Sic igitur quavis tenui quantumlibet amplum Materia saptium compleri possit, uti pars Nulla vacet, noscas quam sensu, propositaque Major, et hinc videas digito non amplior uno Quae sit materies Solis (quis sentiat illic Tantula tam longe res an perstet, pereatve? Cum neque multa etiam spatiorum millia tantum Educta a nobis acie usurpare queamus) Tantam posse tamen vim lucis suppeditare, Tam vastum in spatium ut per saecula plurima manet. At lux non adeo subtili corpore multis Esse videtur; eo nam corpore plurima rerum Efficit, et quid non validis impulsibus urget? Concutit illa oculi fibras, motumque propagat In cerebrum, et mentem simulacris excitat ipsam: Illa fovet plantas, et laetis frondibus ornat Educto sylvas succo, produxit clara cana Cessit hyems glacie, et produxit clara dierum Tempora ver, timidasque novus calor allicit herbas, Et sustollit humo, ut florescant undique campi. Quid non fit radiis speculi a laevore cavati Conjunctis? Subito violenta incendia surgunt, Usti abeunt lapides in calcem, it fusus in auras Ipse adamas: ferri, argentique, aurique potestas Difluit in guttas extemplo versa liquentes; Protinus in ceneres vertuntur robora dura; Denique lucis vi solvuntur cuncta coactae, Nec, quod restet, habet tum natura ipsa, potenti, Qui penetrat nexus, radio, laxatque tenaces. Sulphureus pulvis si terra conditur ima, Ut penetrare tamen radii, immittique valentes Possint, vix isti cumulum tetigere sepultum, Concutitur tellus accenso protinus igne, Finduntur lapides extrorsum, moenia, turres, Correptaeque Urbes magno cum murmure in auras Tollunturque, ruuntque, avulsaque fragmina montis Dissiliunt: tenui concinnent corpore tantas Aerumnas radii, tam diras saepe ruinas? Adde, quod in calcem multa, in cineremve soluta Irrumpentibus a radiis magno agmine, plus sunt Pendere post inventa, ut et essent ponderis aucta Parte sui decima; sit at unde hic ponderis auctus. Ni radiis intro immissis, interque sepultis Corporis exusti venas? Jam pondera quanta Ejus lucis erunt, quae totum compleat illum Tam vastum, immanemq. globu, que fingimus amplum Telluris duci medio de Sole per orbem, Seque novet semper per saecula longa fluendo? Tantarum at rerum quas diximus, unica causa Cur lux sit, causas prior ipsa nec excitet omnes? Scilicet in quovis sunt partes corpore parvae Viribus instructae variis sese inter, ut extant Inter se variae res, impulsusque, situsque: Stant plerumque tamen libratae, compositaeque Longa pace; sed exterius si forte quid adsit Ad eniens, quod vel paulum libramina turbet, Incipiunt vires agere, et placida otia longe Dispellunt, gliscit furor, insurguntque tumultus Protinus, et magni ferviscunt denique motus. Excitat ipsa quidem vires lux, particulisque Inducit motum tenuem; tum caetera vires Conficiunt ipsae, et momento temporis acres Motibus insultant, et turbis omnia complent. Sic declive nimis celsi latus Appennini, Aut hinc Alpina atque ollinc divortia aquarum Qua pendent, magnosque ipsa a gravitate supinum Dispositas late per dorsum disque tributos Ostentant lapides, sed eos tamen usque minores Quo mage celsa loca, atque alta in regione lapillos, Demum et subtilem summo sub vertice arenam; Si super alta petens avis advolet, aut leporis pes Transeat, aut spiras convolvat lubrica serpens, Commotae incipiunt provolvi subtus arenae, Dumque ruunt, parvos pelluntque feruntque lapillos, Majores hi deinde agitant, post denique magni Impelluntur, et in praeceps fit dira ruina. Aspicias lapides ingentes edere saltus Per montis devexa, et deorsum volvier actos Cum strepitu horrisono; subjectas proterit Urbes Interdum casus, ruiturisque imprimitur vis Moenibus illa furens; tum si super incidat aequor Suppositum accelerans lapis, in spumantibus undis Excitat improvisum ut ab atro turbine nimbum, Obruit et cana involvens aspergine montem. Horribilis longe strepitus, tantaeque ruinae, Anne avis, anne lepus, serpens an causa sit una? Haud certe; quid enim possit? sua rupibus altis Indita sed gravitas, suaque undis, causa profecto est, Sed suspensa prius, tacitae tum longa quietis Otia disrumpens, tenui quanquam excita motu. Sic fieri quoque, cum radios vi cernimus in res Iruere ingenti, motusque exsurgere miros, Multa elementa tibi demonstrant notitiarum, Hoc genus; et primo, ut memini, jam diximus ante, Viribus interis oritur qui in corpore motus, Non facere, ut puctum medium gravitatis agatur, Verum hoc stare, ut erat, nec ab aestu pellier usquam; Diximus et, corpus cum corpus percutit alterum, Illud quam motus partem deperdit, eandem Esse, aliud quam corpus in ipso percipit ictu, Istius et motus amissi, sive recepti Mobilitatem aequam non esse in utroque, minore at Corpore majorem recipi, majore minorem. Hinc petere indicium manifestum possumus, an, qui Exoritur motus quovis in corpore, ab ictu Prodeat externo, internis an viribus idem: Proin fatis est, medium punctum commune, videre, Quod gravitatis erit, pellatur an anterioris De regione status, an contra perstet eadem. Incurrit cum lux in corpora, corpora quanquam Convertit subito in cinerem, calcemque perusta, Aut cogit resoluta liquescere, non tamen illa A regione, ubi erant, videas impulsa moveri Propterea; internis agitantur viribus ergo, Et tantum internas educunt lumina vires. Quin petere indiciunt possis a legibus isdem, Addere non radios in corpore pondus adusto; Nam radii decimam si partem ponderis aequant Molem introgressi, proprium quia perdere motum Omnem jam sit opus, debent protrudere corpus, Oras, quo tendunt, in easdem, mobilitate, Quae decima ipsorum est tantum pars mobilitatis; Tunc igitur corpus totam transcurrere Terram, Ultra etiam Lunam contendere tempore perquam Exiguo debet, sextae quod partis in hora est Pars decima: at corpus cum non videamus abire Lucis ob impulsum, neque tunc excurrere quoquam Vel paulum, sed, ut ante, sua regione teneri, Confiteare, opus est, vel in id cum lumine corpus Immissam esse aliquam rem, quae concrescere pondus, Quippe gravis, faciat, veluti vapor, aut aliud, quod Aerio pelago circumnatat, aeris aura Densior aut ipsa re frigescente coacta, Corpore vel contra rem quandam exisse solutam, Quae levitate sua gravitati obstabat, ea omne Pondus ne eliceret, quam tellus nempe repellat Sursum continuo, atque in caelum cogat abire. Corpora cum teneant radiis impulsa loco se, Jam quid erit, magis ut subtilem luminis esse Naturam ostendat? Plumamve, levemve papyrum Expande ad Solis lucem ex oriente profusam; Parte quidem quaque octava pulsabitur horae Continuo a tota mole adveniente profusi Luminis, ex ipso Sole ad nos usque ruentis. Et tamen immotam videas, perdentibus omnem Lucis eum motum radiis: sed finge moveri Per decimam digiti tantum illo tempore partem; Scilicet hoc spatium quam longe dissidet illo A spatio, quod nos inter solemque receptum est, Tam procul a plumae expositae, vel forte papyri Distat materie spatium diffusa per ingens Lucis materies; quae si densetur in aequum Sive locum plumae seu chartae, pluma, vel ipsa Tanto densior est contracta luce papyrus: Densior ast et adhuc est multo luce per illud Revera spatium, quo terra a Sole recedit, Dispersa, quanto hoc nimirum est amplius ipsa Aut pluma, aut charta, qua crassa est. Si bene nosti Quantus sit digitus, si quam sit crassa papyrus, Plumave, collatae spatiis ingentibus illis, Percipies, tenuis quam sit lux, quamque minuta. Hoc alia multi vincunt ratione, tuentur Dum radios penetrare domum trans tenue foramen Occulsam, vario exterius de corpore missos, Arctum nec per iter confundi mutua, et una Misceri, opposito sed res in parjete veras Pingere, quales sunt, nec detorquere meatus. Verum quam tenuis lux sit, plus prendimus illinc, Immanique modo tenuatam findimus ultra. Crescit in immensum sed adhuc quoque nostra profecto Vis rationis, eum si plumae, sive papyri Imminuas motum, decima quam parte cieri Fingebas digiti, donec non posse videri Id spatium incipiat nobis; quoque crescere quantum Efficies, si pro pluma, tenuique papyro Res capias tenues multo, nubila, sumos, Sithoniae aut unde Aurorae deduximus ortus, Altior hac nostra quae quanto, et tenuior aura est! Omnia quae tamen haud impulsu lucis aguntur Per spatium, quod nos sentire aut nosse queamus. Nunc ea contradens numeris, atque ordine certo Multimodis versans credi vix posse videtur, Et tamen educes, digito plus esse sub uno Materiae, qualem nos contrectare solemus In terra, veluti lapidis, lignive, vel undae, Quam quantam possit fulgenti effundere ab ore Sol per saeclorum decies tot millia centum, Sunt quot arenarum corpuscula, saepius omnem Quae Terrae faciem late tegere undique possint. Forte adeo tenuem rem tam velociter ire Posse aliquis miretur, ut ire ostendimus ante; Nam projecta levis vi multa pluma repente Decidit, et magnos eludit languida nisus: Obstat at ipsi aer pellendus; age aera tolle, Quidquid et officiat currenti, protinus ictu, Materia cui sit minus, ocyus ibit eodem; Majorem nam particulae tum quaeque receptant Cursum, cum numeros minor est in corpore earum. Rebus ab his patefit, quam Mens sit provida summi Naturae Atrificis, qui, transitus ut radiorum Sit facilis lucis per tot diversa plagarum, Corpora per diversa etiam, per et aera, et undas, Vitra per, et gemmas, tam mira mobilitate Tam tenuem lucem donarit; mutuus hinc fit, Occursus ne sit radiis, et viribus ipsi Mutua ne propriis turbentur praetereuntes: Lumine praeterea fit, uti foveamur ab almo, Utque oculis subito res intueamur apertis, Atque ut ne fibrae laedantur, et exurantur, Ne discindantur fata laeta, at alantur in arvis. Jam nunc officium hoc geminu quoque percipe lucis, Quod nos reflecti, et refringi dicimus, esse. Nempe fit, ut radius tunc reflectatur, eatque Retrorsum, ad fines geminorum ubi corporum, ut undae, Contiguaeque aurae venit aeris, ulteriusque Non meat, et prima a regione haud corporis exit, Proin redit atque viam retro sibi construit illic: At si transiliat fines, alioque receptus Corpore progrediatur, iter torquebit in ipso Ingressu, vertetque plagam, infractusque meabit. Hic tamen ut varias valeas inquirere leges Hujus, et illius fractu, flexique meatus, Duc puncto ex illo, quod in ipsis finibus haeret, Quodque petit radius, non parti tramitem ab ulla Prorsum inclinatum ad faciem, quae corpora nectit, Ast alte, interiusque meantem in corpus utrumque. Duc quoque planitiem, quae tramite constet in isto, Atque etiam in radii venientis recta meatu. Altera tum radii reflexave, fractave semper Hac in planitie jaceat via, opoetet: ab illo Quamlibet eductam tunc orbem concipe puncto, Planitieque in ea positum, dicatur ut axis Ejus, qui puncto stat rectus trames eodem. His actis, radius qui tum reflectitur, orbem Illic trajiciet fugiens, ubi distet ab axe Tantundem, adveniens quantum distabat ab ipso; Proin fugiens veniensque ad eum inclinabitur aequis Flexibus, aut ad eam faciem, quae corpora finit. At radius si frangatur, distabit ab axe Egrediens plus aut minus, ingressurus in orbem Quam distabat: et hoc certa fit lege, videndum Quam mihi post paulo est: sic cum facis ingredi ab auris Aeris in vitrum, plus intra accedit ad axem, Deque tribus, quas nuper habebat in aere, binas Servabit spatii partes, queis distat ab illo. Sed primo, alterutro pro corpore concipe inane, Unde means radius quodvis in corpus agatur : Ejus pars semper, reflexa, repulsaque retro Una salit radii, pars altera corpus adibit Mersa novum: jam si tum venerit ille per axem, Pars saliens axem releget quoque, mersaque coeptum Ante sequetur iter, neque ab axe recedet eundo. At, si cum radius venit, inclinetur ad illum, Aeque itidem rediens pars inclinabitur, at non Introiens aeque, sed plus accedet eidem. Accessus jamque iste a re tibi triplice pendet, Natura primum a radii, tum corporis, in quod Mergitur hic, ipsa demum a regione meatus. Ergo age, naturam primum hic agnoscere lucis Incipe; non aliud nostro, inter plurima, saeclo Prodiit, inventum praestantius, uberiusque, Quo nitidum lumen, caeli fulgentia dona, Findimus in proprios, septena elementa, colores, Versamusque manu, facilique reteximus arte. Cum radius lucis veniens per inane receptat Corpore sese aliquo parte inclinatus a una, Ingressus profert variorum fila, colorum, Quorum alia accedunt medio magis aut minus axi, Perstandique via retinent non omnia in una Aequam vim, varie at mutandis motibus obstant. Quae semel invenies fila immutasse meatum Plus aliis, semper plus immutare videbis, Semper uti privis aliorum accessibus aeque Sit cuiusque minor, majorve accessus ad axem ; Omnia proin aequa inter se ratione recedant. Praeterea quae juncta jubar, clarumque nitorem Efficiunt fila, invenies disjuncta colorem Certum, quaeque suum, dare, non mutabilis ut sit Natura, atque a re vertenda movendaque nulla. Quae minus accedunt axi, tu fila notabis Esse rubra, at violam quae, pallentemque amethystum Pingunt, plus aliis flectunt se, axique propinquant : Inter quae series variorum pulchra jacebit Filorum, possis numero quae prendere nullo, Continuata, quibus vires sunt, atque colores Distantes ita, vix discrimina vicinorum Sensu ut percipias, saepe et fallaris; at ipsos Distingui tamen in spatio majore videbis. Praecipua inter eos septem discrimina constant, Et totidem veluti species hoc ordine cernes, Rubra prior species, aurata luce coruscat Altera, tum flavo distincta est tertia cultu, Latior at media tractus regione virescit ; Qui post consequitur, quia caeli caerula pingit, Illinc nomen habet; qui porro est splendor, ab Indis Dicitur, illa ferax quo nempe est terra; renidet Ultima tum species violae pallentis amictu. Inter se sed uti rubra sunt diversa, suoque Cum fini fila accedunt, contingier auro Paulatim incipiunt, et in id transire, rubenti Sic opus est aurum paulum tunc esse nitore; Post suus est auro verus color; inde videbis Hunc magis atque magis flavescere; nam minus esse Aureus incoeptat, mage flavus, denique flavus Iste color; sic et flavus mutabitur, et sic Porro alii. Privos haec fila retexta colores Reddere quae doceo, si jungas bina vicissim, Plurave commiscens pariter, color exorietur Tum novus, aut uni primorum, simpliciumque Septem consimilis prorsum, aut diversus ab iilis, Quaedam ut lex nobis porro dicenda reposcit. Omnia si demum conjungas fila, reditur Candens ad radii jubar, albentemque nitorem. Corpora jam facile est ex his cognoscere nobis Debere haud alio prorsus perfusa videri Cuncta colore, ferunt quam quem commixta, lacessunt Corporea a facie cum sensum fila repulsa ; Posterius longo ut clarari carmine debet. Hic animadverte interea, certasque refracti Has radii leges memori sub pectore conde : Primum, in planitiem mediam duo corpora utrinque Jungentem diversa (locum pro corpore inanem Supposuisse queas uno) superincidat ictu Obliquo radius, nunc et transmigret ad illud Corpore ab hoc, nunc corpus in hoc transmigret ab illo; Nempe iplos flexus, quos tum concinnat et axis, Et radius citra procurrens, fractus et ultra, Mutua conspicies se permutarier inter: Nimirum flexus, veniet cum corpore ab illo Corpus in hoc radius, si sit, fuit ante refracti Qui radii, dum corpore ab hoc migrarat in illud, Nunc etiam fiet, fracta ut sit luce vicissim Idem, quem primum radio in veniente notaras. Praeterea, facito, obliquus de corpore crasso Transmittat radius subtile in corpus, ut unda Aut vitro in tenuem et distantem paulum ab inani Aera (namque magis facilis servantibus exstat, Certior et multo, genus hoc, tentaminis usus, Quam contra, in vitrum si transmittatur ab auris) Egredicns fractusque, magis distabit ab axe Tum radius: sed adhuc erit amplior iste recessus In filo violae speciem referente, nitorem Quam rubrum: et spatium in partes si dividis illud, Quo filum sese rubicundum avertit ab axe, Septenas et bis denas: erit, ultimus ille Qui violas praefert color, ipso ut distet ab axe Parte magis, genus hoc, una. Quapropter oportet, Inter ut hunc summum, quod erit, minimumque recessum, Discrimen, spatii tantum pars una sit ejus, Septem et bis denas quod continet, ipsa recessit Quo spatio lux prima rubens; discrimina partem Caetera sunt per eam mediorum fusa colorum. Primus id inventum qui profert, ille coloris Quem cujusque ferat numerum natura, recenset; Ipsa in natura radii quem nempe receptum Esse putat, non possit ut haec, trans corpora certa Quae constat, ratio, mutato corpore verti ; Et putat hanc legem deberi versicolori Perpetuam luci, propriamque coloribus ipsis. At radios referunt quidam non lege teneri Hac stabili, sed pro transmissis altera quaedam Foedera corporibus sanciri, aliosque novari Interdum numeros, et fines esse colorum ; Rara sed ut constent violatae haec crimina legis. Fac radius varie nunc inclinetur ad axem Ingrediens, quoque iter filis mutabitur ipsum Ingressis varie; quanto inclinatur et ille Jam magis, hoc etiam mage fila infracta feruntur, A veterique recens plus distat semita ductu; Semper at inter se discrimina certa manebunt. Quod superest, nunc excipiens fac denique corpus Diversum constet, diversis fila, necesse est, Viribus infringat, mediisque abducat ab oris, Plusve minusve axis, nimirum ut densa requirunt Corpora: at hic tantum tamen excipe corpora, quae sunt Sulphurea longe natura, atque unguine multo Praedita; nam si sunt haec aeque densa, refringent Plus radios; quin densa minus quoque saepe videbis Filorum seriem plus detorquere meantem. Si radius fugiens de corpore tentet inane Elabi in spatium; tunc ejus flexibus aequis Pars radii incurrens redit una, ast altera transit, Inclinatus ubi est non jam nimis ille (rediret Quippe aliter totus): dum transit, frangitur, atque Infractus medio tantum decedit ab axe, Quantum opus est, ratio ut constet, quae debita binis Inter se est spatiis, radius queis distat ab axe, Dum citra veniet, post ultra fractus abibit. Nullus at esse potest rationi tum locus, intra Si nimium radius meet inclinatus; abire Proin nequeat fractus; certi quapropter oportet Sint, genus hoc, fines: nimium inclinatus ad illos Ergo si veniat fines, non frangitur, ille Sed resilit totus porro, prorsusque revertit. Limitem et invenies hunc ipsum, totus abire Quo coeptat retro primum, regione meantem Si statues adeo obliqua, deductus ab axe Ut quo intervallo est, vinci minus orbis ab axe Coeptet dimidio intervallum hoc, vincier illo Quam deberet idem spatio, distaret ab axe Quo radius, si jam fractus tranaret inane ; Quod fieri ut possit, ratio manifesta refellit. Ergo prior qui sic deducitur, ille reflecti Integer incipiet radius, venientia ad illos Caetera tum fines radiorum fila nequibunt In vacuum penetrare, suosque immittere tractus. Proin quia fila, quibus violae est ab imagine nomen, Plus aliis, rubicunda minus franguntur, oportet, Continuo radii si flexus imminuantur Ad faciem, postquam filorum videris omnem Exivisse diu seriem, tum denique primus Deficiat violae ille color, totusque reflecti Refractis aliis, et carpi parte colorum Agmen ab hac coeptet; saltuque abit inde fugaci Indicus, exsiliet post qui caelestis habetur, Tum viridis, tum flavus, et aureus; ultimus extat, Qui rubicundus, adhuc; sed et hic socia agmina junget. Limitem eum scire hoc etiam tentamine, fili Cujuscumque libet, quovis in corpore possis. Effice, ut hoc filum faciem conradat eundo Corporis internam variantibus obliquatum Flexibus; invenies siquidem tum denique flexum, Quo paulo major filum per inane revolvat Alter, cumque ipsum quaesito in limite rere. Has tibi ut ex aliqua possim res ponere parte Ante oculos, flavi per Tibridis inspice ripam Effusos pueros; illi persaepe lapillis Projectis findunt constratae marmor aquai: Tum siquidem aspicias crebro resilire repulsu E lymphis lapidem, repetitaque verbera dorso Inferre undisono, et multos procul, usque minores, Donec paulatim vis desinat, edere saltus. Scilicet id fieri cognosces, cum lapis ictum Obliquum nimis a dextra jaculante recepit. Protinus idem etenim liquido sorbetur hiatu, Si venit ex alto, et graviores imprimit ictus : Ut varius plagae obliquatae hic sit quoque limes, Pondere pro vario, forma, impulsuque lapilli; Hic etenim majora viae declivia poscet, Ille minora, levi ut se possit tollere saltu, Protinus et fundum non devolvatur in imum. Cum petet at radius jam non, ut nuper, inane, Ast alio immigrans aliud de corpore corpus, Semper erit quoque, pars una ut reflexa revertat ; Et, si non omnis reflectitur ille, profecto Altera semper erit confringi debeat ut pars. Si veniat minus a frangente, ut ab aere in undas, Corpore, fit medium, rectumque accessus ad axem, Fitque recessus, ubi contra commigrat in illud, Quod minus infringit, liquidas ut in aeris auras Ex undis; magis infringens at densius extat Corpus, et infringens minus, extat rarius: ergo, Denso si tantum tollas de corpore, quantum Materiae in raro est, fit idem, ut si transeat illo Corpore tantundem de rarescente in inane Immissus radius; namque ob discrimina densae Tantum materiae radii franguntur, et illa Si crescant, crescit fractus, tortusque meatus, Et si decrescant, decrescit; corpus utrumque Postremo si sit densum aeque, desinet omnis In rectum, qui fractus erat flexusque meatus. Hoc reflexa etiam pars cum discrimine crescit, Et contra minor est, quae transit, pauperiorque; Quanquam itidem ratio crescens obliqua meandi Efficit hoc ipsum, certusque est hic quoque flexus, A quo nil radii coeptet transire, sed omnis A facie exsiliat retro, prorsusque remigret. At si non duo jam diversa, at plurima constent Aeque distanti sese excipientia fronte Corpora, quae radii transmittat quodlibet unum Refracti filum; e postremo prosilit ipsum 1425 Denique non alia prorsus regione viai, Quam qua erupisset, si primo a corpore tantum Corpus in extremum dimotis protinus isset Tot mediis; siquidem spatium, quo distat ab axe Egressus radius, duo postquam corpora tantum Transiit, illud idem est, quod jam foret, omnibus ante Transmissis aliis, quotquot sunt; utpote ab horum Tot spatiis magis aut minus excurrentibus, atque Distensis, ipsum paulatim denique confit. Sed jam, quae docui, genus hoc, tu plurima sensu Confirmare queas ipso, penitusque videre. At lucem experiens cave, ne lux altera saepe Ignarum fallat; proin omnem excludere debes Lucem, praeter eam, quam res tentare per omnes Aggrederis. Te clausum ergo in penetrale recepta Haud amplum linquens, quod pertransire foramen Lux possit; tum prorsus et hoc rota contegat intus Aerea, quae limbo non pauca foramina circum, Et non aequa gerat, queat ut conversa meatum Majorem radiis saepe, et praebere minorem : Aspicies etenim, sole irrumpente foramen; Protinus interius tractu distendere recto Se tenuem radium, celeremque repente subire, Cum via facta, et in oppositum se impingere murum. Aspicies etiam, venienti laeve metalli Si speculum objectes, radium a laevore reflecti, Quamque viam signat veniens, quam deinde repulsus, Utramque ad speculum inclinari flexibus aequis; Circum et si vertas illud, mutarier ambos Advertes flexus, pariter perstare sed aequos. Pro speculo opponeus undam, resilire videbis Ex undae prima facie quoque flexibus aequis Partem haud exiguam lucis; vel si ipse metalli Pro speculo capias vitreum, obvertasque, remitti Solis ab hoc binam speciem miraberis, alteram Extra de speculi rejectis aequore primo Constructam a radiis; ast alteram ab insinuatis Interius, tum depulsis a fronte secunda. Distabit laevus limbus dexterque figurae Hujus et illius mage, quo sit crassius illud: Quin si non spatiis aequalibus undique distent Inter se facies, poterit majore vicissim Disjungi tractu gemina almi solis imago; Quin et adhuc distat majore, obliquior ictus Quo lucis speculi super incidit aequor utrumque. Dum radius prope rectus adit, si subter habebit Obtectam vivo argento crystallina moles Planitiem, prima reflexam a fronte necesse est Conspicias speciem languentem, pallidulamque; Ex alia veniens vivo fulgore micabit. Si tum convertas speculum, inclinatior ut sit Lux veniens rediensque, nitorem augere prioris Incipies, clarumque secundae carpere lumen; Donec ab obliqui nimium regione meatus Illa micet puro nitidissima lumine Solis; Quandoquidem radius reflectitur uberiori Vi lucis, crescit ratio cum obliqua meandi, Sorbeturque ab eo tum corpore parcius intro. Si vitri argentum subter detergere vivum Collibeat, magis ipsa et adhuc minuetur imago Altera, proin prorsus quoque desinet, asperiorem Si vitro reddas faciem, unde emittitur, illam; Nam tum sparguntur radii sine lege remissi, Solaque proin remanet, tum primae frontis imago. Utque scias radios, varie cum corpora densa Mutantur, tantum reflecti posse; priori Deterso vitro, laevique in frontibus ambis, Vitrum aliud subter compone, et junge vicissim, Posterior cujus frons scabra, atque aspera constet; Tunc etenim effigiem tueare necesse secundam est Evanescere; nam primi frons altera vitri Non revomit radium, velut ante, sed alteri habendum Tradit eum vitro, postica a parte quod omnem In latera huc illuc tum distrahit, utpote scabra. Omnia quae tentans cum tu experiere, nitore Solis ab instabili turbaberis in peragendo; Nam quia continuo per caeli templa movetur Fulgida Sol, una radius regione viai Transmissus non perstabit, facietque, movenda Saepius instrumenta loco, quibus uteris, ut sint : Propterea multi ut tam crebra incommoda vitent, Dant, operam, prius ut quaedam confecta per artem Machina sit, clausa quae ponitur apta fenestra Exterius, propterque foramen; semper eadem Quandoquidem radium regione haec dirigit intro Immittens, et currentis quasi sisteret alte Solis equos, ac frena teneret, nomen adepta est. Nempe supinatum, reclive et machina portat Haec speculum, sed quod non unquam flectere tali Se cessat motu, ut, quos haustos Solis ab alta 1515 Lampade, reflectit radios, quia semper ad aequos Exsiliunt flexus, quos cum venere, habuerunt, Cogat adire via haud mutata, et semper eadem, Qua libeat, loca clausa: potes quos deinde receptos Intra alio a speculo quodvis convertere flexos 1520 In latus, atque plaga quacumque inferre cupita. Hac ope tu radios facili plus flectere pacto Quoviscumque queas, praedictaque cuncta tueri, Nec non et facili quoque pacto expendere fractos, Praecipueque videre, tenorem semper eundem Servari a radiis accessus inter ad axem, Illi cum migrant liquidas ex aere in undas, Aut quaecumque alia in liquentia, durave contra Corpora, sed luci sunt pervia quae subeunti. Ne tamen interea ad sensus traducier ipsos Atque ad opus, neu te procul a ratione querare Divelli: fecere fidem rationibus ipsis Sensus, mensque horum vario sinc claudicat usu. Ergo par melicos quoque ad haec inferre lepores, Versarique diu, neque longo absistere versu. Hic age, proin mecum vas effice, concava constet Cui sursum facies, formaque excide pilai Dimidiae; supremum orbem, prorsusque supinum Ejus, nec declivem usquam, pertranseat aeris Lamina, et in partes geminas, et dividat aequas. In medio tu lamellam hanc pertunde, meare Illac possit uti radius, cavaque antra subire. Cum subiit, signa punctum, quo incurrit, ab axe Et quanto distat spatio (confingimus illum Esse axem deorsum recta loca ad ima cadentem Lamella a media); tum vas puer impleat unda, Aut quocumque liquore alio; frangi ipse notabis Jam radium, et mutare viam, atque accedere ad axem; Signa itidem punctum, in quod decidit, et metire, Quantum sit pariter spatium, quo distat ab axe, Et quantum hoc spatium primo vincatur ab illo. Tum radium variis obliquum flexibus intro Atque iterum atque iterum repetens immitte, cavoque Egere vase liquorem, atque ingere rursus eundem; Semper erit, radii spatium, quo distat ab axe, Refracti primo a spatio vincatur ut aequa Parte sui, vinci qua parte est ante notatum. Si mutes at deinde liquorem, densior ut sit, Major erit radii tum fracti accessus ad axem; Sed quanto major semel est, constabit eadem Hac ratione sui, si flexus ingredientis Aut facias minui, aut quantumvis crescere lucis. Denique si formam crystallo des, aliive Praeduro silici, sed qui pelluceat, illam Nimirum, qualis vacuo est a vase recepta, Proque liquore silex pellucidus ipse sit, esse Inter se spatii rationem semper eandem Agnosces radiis immissis corpus in unum Quaviscumque plaga; mutato corpore tantum, Ut varie hoc densum, est spatia immutata videbis. Inter jam lymphas speculum nunc pone liquentes, Quod fractum excipiat radium, exceptumque repellat ; Percipies et iter, claras quo trajicit undas Ille repulsus, iterque reversus quo volat auris, Et quantum a recto egrediens decesserit axe. Sic etiam radius crystalli corpora postquam Ingressus trajecit, et ipsis redditur auris, Deprendes spatium, quo detorquetur ab axe. Atque inter fracti spatia, incolumisque meatus Hic perstare pares positus, quoque, ut ante, videre est, Inversa ratione tamen, quia vertitur ordo; Tunc etenim lux de raris ad densa meabat, At contra nunc de densis, in rara revertit. Denique cognosces, quid erit, si corpora multa Idem, trajiciat, multisque anfractibus erret Distortus radius varie; ut si, vitrea postquam Tranarit loca, sese oleo demergat, et unda Post oleum, tum clara adamantina saxa pererret, Succina tum demum raras emergat in auras; Scilicet illud erit, quod, si de corpore vitri Protinus aerias immissa redisset in auras Lux, foret, et non se per confraga multa tulisset, Lassassetque diu; jam paulo ut diximus ante. Corpora praeterea duo sunt, quae rebus in istis Praesertim magni refert cognosse, meantis Inflectunt ut lucis iter, vitrum, undaque; quippe, Dum pluit, unda parit, variisque coloribus Irim Imbuit; at vitrum distantia cernere rerum, Et quae sunt infra sensus dat tenuia nostros. Ergo cum in vitrum radius migrabit ab auris, Fit minus omne illud spatium, quo distat ab axe, Tantum parte sui, quae tertia; at ibit in undam Cum lux, pars quarta e spatio dematur, oportet Quod majus manet hic, quia vitro est rarior unda. Et quoniam docui radios debere refractos Plurima disiungi variorum in fila colorum, Inquires certe, radium cum quodlibet ire In corpus facies, ubi sint ea fila, nec usquam Plerumque invenies: mea ne fallacia proinde Dicta putes, age nunc, nequeant cur saepe videri, Evolvam causas, quaeque ars adhibenda, colorum Ut septem pateat series ea pulchra, docebo. Primo trans faciem si lux est fracta, remotis Protinus illa locis erit excipienda, colorum Septeni ut possint oculos perfundere fuci; Namque opus est longum filis iter ire retextis, Disjuncta ut prorsus sint, et discreta vicissim; Nam cursus breve cum spatium, atque in origine prima est, Non tibi tunc, arctata nimis constrictaque, seorsum Fila videbuntur flexus prope verticem, eundo Increscit spatium, et latescunt fila colorum. Lux ea praeterea perquam subtilis, oportet, Sit radii, ingreditur qui corpus, transque foramen Exiguum illabatur; in amplo concipiendum est Nam radio plures radios, ut quilibet horum Debeat in septem diffindi fila refractus: Et quamvis filis radii cujusque locus sit Corpore in excipiente suus, tamen accidet, ut sit In statione una radii color unius aureus, Alterius viridis, ruber hujus, caeruleusque Illius, atque ideo permixtis pluribus una Nil possit nisi lux candens nativa videri. Extremo tantum prodibit margine in uno Et ruber, et flavus vix tum color, alter habebit Pallorem violae margo, et vix caerula caeli Tum referet; quoniam misceri fila nequibunt Illa, et quae partem tendunt mage fracta sub unam, Opposita et quae fracta minus sunt parte relicta. Ast ubi caveris haec, tibi adhuc turbantia paulum Sunt quaedam, e medio quae tollere, si pote, debes. Haec a diversa fiunt regione plagarum, Unde fluunt radii, toto qui Solis ab ore Emissi veniunt (nequeat subtilis haberi Tam radius, quem non componat innumerales Undique de tota decerpti lampade solis); Namque rubens filum radii, qui venerit uno Phoebeo a limbo, viola miscebitur ejus Pallidula persaepe, alio descenderit illinc Qui limbo ejaculatus, itemque aliis aliorum Missorum e medio mediis tingetur ibidem Filis, ut nequeant dignosci proinde colores. Adde quoque, ipse suos si puncto mitteret uno Tantum Sol radios, quia plures inde veniret, Haud fore, ut excepit vitro, frons utraque cui sit Inter se distans aeque, non fila colorum Confundant, aliisque alia involvantur in uno Juncta loco; siquidem radius, qui fronte priore Vitri dividitur, quoque frangi a fronte secunda Egrediens debet, partemque revolvere fila Rursus in oppositam, quae proinde per aera ductu Debebunt aeque inter se distante meare; Sed situs hunc subter pacto frangetur eodem Alter item radius, rarasque emittet in auras Haud alia regione viae sua fila colorum. Quapropter per quae color illius indicus, hujus Per loca diffugiet violae color, et simul ibunt Caeruleus, viridisque amborum; ita junge sequentes. Tum junctis radiorum alia addere fila queamus, Ut sic omne loci punctum dein omnia fila Excipat, radium candentem nempe, paremque Incolumni radio cuicumque per aethera fuso, Quippe ex multorum compactum, compositumque Collectis filis, unoque in fasce plicatis. Propterea radios, quales sine cernere vitro Debes, aspicies trans vitrum, quamlibet illi Fracti et divisi sint; tantum ad limitem utrumque Exiguo pauci in spatio, tenuesque colores Apparent; illinc purus rubor, inde rubore Flavescens lux mixa, trium post lumina, post est Juncta quaternorum; viola hinc sine labe, sed ipsi Finitimus nitor accedit, post alter et alter; Vix animadversos tamen a candente nitore Sejunges; adeo parvo discrimine fallunt. Aeque dimotis conclusa a frontibus ergo Nil peragant cum vitra coloribus in faciendis; Incoeptum est vitris, quorum inclinata sit omnis Inter se facies, genus hoc, in rebus abuti, Praecipue ternus cui flexus, ternaque tantum Procurrit frons in longum, nos Prismata Graja Voce vocamus, at hoc triquetrum seu dicere vitrum Carmine, si libeat, seu forte triforme queamus. Proh! quantas manibus versata haec vitrea moles Notitias nobis rerum, quantam intulit artem, Dum lucem dissolvit, et in septena coegit Stamina partiri, et proprios disjungere cultus, Multiplices quanquam invitam et dediscere fraudes! Haud ego praetulerim, quidquid fabricasse sub antris Fertur Lemniacis olim faber ille Deorum Mulciber artifici, qua cudit fulmina, dextra, Fictis fas veras si res componere rebus. Atque hanc pro meritis inter fulgentia nostri Signa poli sublatam alte, caeloque locatam Non procul Andromedae, neque Persei vindicis igne, Vulgarem, nova si confundere tempora priscis, Et si nostra in eam transferre inventa liceret Aetatem, Bereniceo qua vertice crinem Abstulit ille Conon, caelique in fornice fixit. Non hic cum fila erupere a fronte secunda, Inter se possunt aeque distante meare Ductu, in quam primo regionem scilicet ibant; Non etenim, ingressu quantum detorta, revolvunt Se tantum egressu; varie inclinata priori, Qua venere, plagae proin egrediuntur in auras. Si, quam sunt primo in partem detorta, in eandem Post quoque franguntur, multum discedere fila Tum poterunt a se, et seorsum monstrare colores. Quare tum quodvis cum filum debeat oras Diversas petere egrediens, quam quo prius ibat Nondum contacto vitro, geminoque recedat Illinc bis fractum spatio; diversa feretur Plus aliis violae lux pallida, rubraque contra, Nempe minus, clarae proin utraque frontis ab uno Vel simul exierint puncto, diversa petentes Disjungentur, et vitro si longius ipso Excipans, pariterque situ, pariterque colore Distabunt, oculosque lacesset quaeque sua vi. At si aequo propius sistas, a se omnia fila Cum nondum fuerint spatio disjuncta, fit, omnis Ut color in medio permixtus praeferat albam Tum speciem, extremo sed limite utroque prope umbra Fundatur lux versicolor; rubra scilicet illinc, Hinc violae fulgens ritu, et prope utramque colores Permixti varii, quo diximus ordine nuper. Atque haec interdum multos res visa fefellit; Nam speciem, vitrum prope, protinus excipientes, Et tingi umbrarum tantum ad confinia lucem,et Omnia praeterea cernentes alba, putabant Gignier ex umbrae permixa luce colores; Et quia miscetur varie, variare nitorem. Attamen et speciem cum longius excipis illam, Exortis nimium ne fide coloribus ejus; Nam mage quid fallax est, quam natura colorum Concipe enim, tantum, quae fila rubentia multa Omnibus in radiis toto de Sole profusis Adveniunt, parvi stipata foraminis unum 414 Endogredi punctum; se mutua proinde secando Aequore in objecto rubicundum protinus orbem Formabunt; alios diversa foraminis orbes Per puncta efficient itidem, quae rubra meabunt, Fila alia. Idcirco de cunctis orbibus istis, Qui tot erunt, quot eo sunt parva foramine puncta, Quorum hos atque illos imposuisse necesse est His super atque illis, multo distensior orbis Efficitur, multoque rubentior; in medio lux Vividior tamen; at limbo langeuentior omni est. Ergo hic filorum fractus, vitroque maniplus Emissus triquetro, quia detorquetur in omni Aeque parte sui prope, rursus in aequore recto Depinget speciem simili, velut ante, sub orbe. Sic age, de radiis violam referentia fila Selige cuncta, parique itidem collecta sub orbe Trajice vitro illo triquetro; magis ista refracta Aequa in planitie distabunt longius illinc, Nimirum quo venissent, nisi fracta fuissent: Haec igitur regione suum se flectere in orbem Debent diversa, quam qua sunt rubra locata: Sic quoque cuncta suo viridantia fila maniplo In media statione suo sese orbe coercent: Filorumque aliis implentur ab orbibus omnes Qui superant tractus a summo margine ad imum: Atque ita fit series non interrupta colorum A rubo ad volam. Species stat longa columnae Aut trabis, extremis finita in partibus orbe Dimidio inflexo; procurrunt utraque recta Sed latera, atque orbes omnes radentia tangunt. Jam quia non parvi sunt orbes quique colorum, Et contra parvo fracti discrimine distant Finitimi, non quisque suo se fine tenebit, Sed spatia alterius pervadet multa, superque Fundetur, spatia interea et sua tincta videbit; Fraternoque velut confundent foedere fines. Qui rubet, et violas simulat, dumtaxat in ora Extrema suus est, puraque in luce ibi fulget: At turbati alii: medio sed in orbe videtur Quisque suus magis esse, suoque micantior ore, Quo non finitimi hinc illinc pertingere possunt. At qua orbes stringent latera excurrentia, purus Quisque, suaque color specie (non incidit illic Orbi orbis), sed erit tenuis tamen, atque videri Vix poterit, raris ea sparsis per loca filis. Jam velut haec tibi sunt praescripta, ita facta notabis Revera, bene si tentare ea noveris ante. Ne varie mixto fallaris saepe colore, Neve animo illudant, gemino qui fonte tumultus, Ut supera docui, manant, turbantque nitores Fucatos, gemina geminos hos arte, necesse est, Tollere conteris, quantum nempe ipsa sinet res. Quandoquidem ampli sunt, debebunt orbibus orbes Imponi; sed sunt ampli, et quia multa foramen Puncta gerit, nec jam paulum dimota vicissim; Et quia discurrunt diversis Solis ab oris Missa plagam fila in diversam, disque trahuntur. Primo proficies, iterumque iterumque foramen Si tenues, et puncta olli non multa relinquas, Ac tum longius a vitro excipiatur imago; Nam tenuati orbes a sese mutua longo Discendunt spatio diversi, abeuntque vicissim. Ne nimium, nimiumque tamen tenuare foramen Proinde velis, rara advenient nam fila colorum. Neu nimium longo tractu quoque distet imago, Debile plus aequo nam prodit denique lumen. Porro proficies, aloque a fonte tumultus Vitabis, vitrum si citra ultrave triforme, Opponas aliud, quod parte ab utraque tumescens, In speciem lentis, transcurrere munera Solis Dia sinat; nam quae de tota lampade Solis Advenere excerpta colorum fila, vicissim Singula cum varie discendat, lente necesse est Transmissa, et bis fracta ad se adducantur, et uno Conveniant spatio in tenui, propiusque locentur, Quodque suo junctum generi, pecudumque aviumque More gregi haerentum proprio, turmaeque suorum. Tunc igitur species confit non celsa columnae, Non trabis a variis dubio discrimine fucis Tinctae, sed brevior multo, atque adstrictior, atque Clarior in septem notos, certosque colores, Quidam ut funiculus divisus: floribus illum Nuptae sponte velint vernis praeferre puellae, Et crines redimire suos, strophioque nitorem Addere, post sese in Nympharum inferre catervam. Cum divisa semel fuerint ita fulgida fila, Nequidquam rursus speres ea posse retexi. Propterea speculis et flectas, atque reflectas, Infringas triquetris et vitris, atque refringas, Non variata manent, propriosque invicta colores Servant et propriam vim, qua detorta recedunt. Ergo cuique colorem intrinsecus indidit illum Ipsa, et vim certam filo natura nitenti; Extrorsum haud igitur tunc advenit aut color, aut vis, Vitrea tranantur cum a lumine septa; videtur Nullus quin alius filis modus accidere unquam, Tantum at fila modis septenis esse vicissim Per sese discreta; super si namque papyro Funiculum excipas, factoque foramine filum Unum aliquod transire sinas, solumque subire Alterius jubeas vitri loca dura triquetri. Et solum infringi; frangetur quodque sua vi, Quodque suum educet, qualis fuit ante, colorem: Et quamvis una, parilive viaque plagaque Nunc rubicundus eat, viridis nunc, caeruleusve Trans vitrum splendor; viridi munus attamen ille, Caeruleo viridis refringitur; et rubicundus Qui fuit ante, rubet quoque tum, viridisque virescit, Caeruleus, qui caeruleus jam venerat, exit. Ergo prius vitrum, radium dum frangeret, illi Si varium induxisse modum, et tinxisse colore Diverso potuit; potuisset nunc quoque vitrum Hoc aliud viridi de luce effingere rubram, Flavam, et caeruleam, quae sunt et cumque colorum Caetera; vel contra de rubra, caeruleave, Aut alia quacumque, alias quoque, in ordine quot sunt Septeno, formare, modove invertere demum Quocumque, et mutare. Colorum vel simul omnem Si recipis speciem, dimota nempe papyro, Vitro isto super, ast alia ratione locato, Compositum quam qua primam est, ut longa colorum Incidat in longum series, projactat eandem In latus infractam rursus; nam cum rubicundum Frangatur lumen viola minus, illa, necesse est, Ad terram videatur ut inclinata; sed usque Longa erit haec series, ut jam fuit ante, colorum, Parte nec ulla alia latescens crassaque crescet; Quod fieret, siquisque color transimissus in auras Sese in septenos alios mutare valeret. Proin vitrum trans se radium non tingit euntem, Verum dividit, et postquam diviserit omnem Fractum in nativos prorsus certosque colores, Nil erit, ulterius quod dividat; et licet istos Trans se aliud frangat, jam non transformat, ut ante. Sin transformet, ibi non est color ultimus ille, Editus ast aliis commixtis; nam velut alba Lux radii venit a confusis mutua cunctis, Sic a confusis binis, ternisve, coloris Effigies oritur quaedam, quae saepe referre Unum e nativis poerit: conjungere flavum Sic si caeruleo tentes, viridantia cernes, Quae fient, jam non aliter, viridantia quam sunt Illa loca, in media quae sunt regione colorum. Ergo ita compositum si pertransire colorem Claustra vitri efficias triquetri pellucida, abire In sua conspicies divisum elementa repente Flava, et caerulea: at media fac transeat ille, Qui viridis fulget parvae in regione columnae, Nil perages; unum viridemque tuebere semper; Quandoquidem nihil est, concreverit unde, nec ulla, Queis constet, fucata sui primordia novit. Non cuicumque tamen vitro his aptissima rebus Natura est, siquidem divisos ante colores Transmissosque iterum, multi videre revolvi. Nam si concludat turgentes aere bullas, Atque alienigenas vitrum res, parte nec aeque Densa compactaque sit omni; transgrediuntur Dum radii, ?, pari nec ducta ? Huc illuc via multa, suas nec quodque sub oras It filum, in quas debet; at has modo spectat, at illas Protinus obversum: quid mirum proinde, priori Si disjuncta aditu coeant post, conveniantque Binave, ternave in egressu? Ut serpentia latas Flumina per terras, varios et habentia fontes, Et varias huc atque illuc adeuntia gentes, Attamen ambages post magnas denique multa Occurrunt multis permiscentque agmina aquarum., Congestumque simul portant vectigal in aequor. Sic quae prodibit de flava caeruleaque (Quae variis ibant maeandris intus, et una Conjungi poterant iterum, nectique vicissim) Extra lux viridis constabit, missaque vitrum Rursus trans aliud sua stamina bina retexet, Flava, et caerulea. At si sint purissima vitri Corpora, qualia habet, terrasque Britannia in omnes Cocta suis mittit fornacibus, omnia cernes, Quae docui, atque rudi facies quoque cognita vulgo, Et pueris pariter mirantibus, atque puellis, Ut ludum ostendes facilem, et spectacula grata. Omnibus a filis candorem existere junctis Inter se, nitidumque jubar jam noscere possis, Si dicenda velis tentare, itidemque colorum Immutabile ab his munus quoque discere rebus. Cum triquetro e vitro speciem septemplice fuco Finxeris, objecta tum collige lente receptem, Ut distracta prius coeant modo fila, brevique Ut puncti in spatio jungantur; candor ibidem Protinus apparet, nec jam nisi candida lucet, Haud secus ac primo radio percussa papyrus. Collibeat sed si lenti admovisse papyrum, Ut super excipiat nondum conjuncta colorum Fila, eadem incipiunt dignosci certa vicissim. At si dimoveas contra, a candente recedens, Quo sunt juncta, loco, rursum apparere videbis Illa eadem, verum inversa regione locata, Alta prius, demisa manent nunc, imaque summa; ???????????????????????????????????? Nec tamen immutant se fila secantia vires Naturamque suam. Chartam lux candida rursus Imbuat admotam; prope lentem pone, quod obstet Dein filis, veluti lamellam, aliamve papyrum, Sed cui sit, quantum par est, tam tenue foramen, Illac ut nequeat filum transire, nisi unum. Uno igitur filo egresso quocumque, videbis Hunc solum, qua candor erat regione, colorem. Atque id lamellae sursum, deorsumque foramen Si lente moveas, ut possint omia fila, Nunc hoc, nunc illud, transmitti, transque meare, Nunc hoc, nunc illud filum apparebit ibidem. Rego et cum veniunt simul omnia, quodue suam vim Servat, ut est, quamvis ibi candens lux videatur: Singula namque, una cunctorum impulsibus inter Se junctis, nequeunt seorsum apparere, suaque Discerni forma; debent proin cudere quandam Notitiam in nobis communem, et suppeditare Non alium, nisi quem lux poscit candida, sensum. Paulatim sed si sursum deorsumque foramen. Non moveas, dextra verum celerante, colores Nunc hos, nunc illos quanquam transire necesse est, Nec chartam imbuere una omnes; tamen esse videtur Candor ibi, languens verum, et pallentior, ante Quam fuit; ipsi etenim celeri ratione colores Cum sibi succedant, fit, uti, quae plaga prioris In nostras acies advenit, tempore puncto Deleri nequeat, sed duret, deinde sequentis Altera dum veniat, porro altera deinde sequentis, Septima et extremi demum; sensum simul omnes Propterea impellant, ut candor percipiatur; Sensus enim in nobis non interrumpitur iste, Quanquam interrupti veniunt, fugiuntque colores: Haud aliter, quam ligna rotes si ardentia circum, Tum via curva simul succensa videbitur omnis. Sed magis ut firmem naturam, vimque colorum Servari in candore, age chartam, fila ubi cuncta Conveniunt vario inter se venientia flexu, Hac illac inflecte movens; nunc illa, necesse est, Nunc obliqua cadant magis haec; nunc proinde ruborem Aspicias, aliis obliquior ictibus ictus Rubri cum fuerit fili, et spatiosior idem; Nunc alio trahitur violae lux pallida motu, Scilicet obliqua cum silum hoc incidit ora. Adde, quod, albentem si filis omnibus una Commixtis alio transpectes denique vitro In charta speciem, divisos protinus, atque Longo dispositos tractu tueare colores, Est opus: at contra tractum si transpicis ipsum, Quem prius eduxti de vitr, in fila retextum Transpicis hunc, inquam, simili ratione locato Si vitro, mixta in eandorem fila coibunt. Nam vitrum hoc aliud, quod primum struxerat illud, Destruet, et junget divisos ante colores. Praeterea hoc peragunt multi, ut duo viva duobus Transmittant triquetris radiorum spicula vitris, Quorum unum dum sursum aciem convertit acutam, Alterum eam deorsum vertat: geminamque colorum Sic speciem adverso forment in parjete pictam. Sed situs atque ordo prorsus diversus utrique est; Altis huic viola est, rubet illi fulgor in oris, Huic contra rubicunda, illi lux pallida in imis. Tum super imponi faciunt sic mutua, rubrum Congruat ut violae supraque infraque; necesse est Quippe ita confundi jam binos quosque colores, Praeter quam, medii qui sunt: hos proinde virentes Conspicies nimium: crescit viror ipse virore. Jam superimpositos transcerso conspice vitro Tractus a latere assistens, tum protinus illi Disjuncti inter se prodibunt, seque secantes Mutua, communis medius color extat utrique, Quattuor oppositis extremi in partibus ardent, Nam violae color a rubro mage fractus abibit, Nec statione una poterit, velut ante, videri. Hac parva tibi jam subiisse ab imagine possit, Si quando varia cogi de gente superbum In Thracem vidisti acies, unde horrida bella Sanguineusque instat Mavros, effervere signis Agmina quaeque suis, et versicoloribus armis, Nempe hac caeruleas, hac rubras ire phalanges, Hac canas, viridesque; suo quamque ordine ferri, Et glomerare suos motus, et inire figuras; Interdum et si forte ausint confundier omnes Una omnes, atque hac illac discurrere mixtim; Classica concinuere, ducum vox effera crudo Imperio intonuit, ruit ad sua signa repente, Et locat armorum noto sese ordine miles: Apparent propria certae in legione cohortes. At quid fiat, ubi non omnia fila vicissim, Sed quaedam miscentur, habe. Lens fila papyro Jungat in objecta jubar efficientia, ut ante, Obstruat at lamella, foramina multa tamen quae Interspersa habeat, perque haec transimittere fila Tu facias, quaecumque velis, et sistere bina, Ternave se charta; de binis queislibet istis Aspicies aut de ternis, quis surgat ibidem Tum color admixtis, de septem scilicet uni Num similis, contrave; illum similem esse profecto Constabit, multum si non sint bina remota Inter se, tractu in septeno nempe; referre Nam medium debent; sed multum bina remota Si fuerint, nec jam medium simulare valebunt, Nec quemquam e septem nativis denique fucis. Juverit hic etiam, quantum, cognosse, recedant, Alter ab alterius quavis regione, colores Oblonga in specie, et regio quam cuique sit ampla. Illum igitur tractum in partes si dividis octo Omnem; pars harum tantum una rubebit, et una Aurea erit, scindis si in partes tresque decemque; Cunctis flavescet de septem partibus una; Unaque erit de sex viridis; parilique subibit Caerulea extensa intervallo; deinde novenis Indica lux unam de partibus arrogat; at quae Limite in extremo est, dupla distenditur ora, At fors illud erit rebus mirabile in istis; Congruere haec lucis nempe intervalla videntur Vocum intervallis, unde eduxere lepores Organici melicos, artem et fecere canoram. Nam si per duplicem tractum, quo longa colorum Est series, chordam extendas quamcumque rubenti Productam a latere, et signes, cuiusque coloris Respondens ubi sit limes; jam limite chorda Discreta est vario, spatiis quibus ipsa tremiscens Tot variata, dabit totidem discrimina vocum Illa eadem, repetunt iterum assurgente, iterumque Quam voce, ediscunt qui primum hanc flectere cantu. Et quoniam illo ipso tantum discrimine consit Omne melos, quod vel digitis, vel pectinis ictu, Setisve, aut pinnis salientibus, aut animae vi Elicimus; pariter simili a discrimine quondam Spes exorta melos fuit elicuisse colorum, Qui varia inter se mixti ratione salirent, Harmoniaque oculos possent mulcere tuentes, Nequidquam, similia non inde exorta profecto est In nostris oculis, fit in auribus undem voluptas, Nec captum visum est turmatim currere vulgus Ad mutum genus Harmoniae, cantusque colorum, Fucatumque melos, ut currere saepe videmus, Et repsere cavi late spatia ampla theatri, Plaudereque ad numeros sidium, vocumque liquentum; Dispar sensus enim est oculorum prorsus ab illo, Qui geminas aures insedit, proinde nec aequas Exposcit causas, animum percellat ut aeque. Quis quibus a silis porro color exoriatur Commixtis, ratio quaedam est quoque pervia nobis Scrutandi: in partes septem proin unius orbis Divide iter flexum in gyrum, respondeat harum Quaelibet ut puri spatio cuiusque coloris. Parti cuique sui nomen signare coloris Inscribens calamo circum peragrante memento. Ergo has tu partes, filorum ut pondera quaedam Concipe. Quapropter cupies quae fila vicissim Miscere, ipsorum medium commune, necesse est, Invenias gravitatis; in id tum totius orbis A medio puncto rectum protende meatum, Et pergens excurre ultra, dum transeat oris Inflexis circum; jam pars trajecta coloris Inscriptum quod nomen habebit, is exoriturus Est color: a medio quae tum est distantia puncto Illius medii gravitatis, fulgida quam sit Lux ea, monstrabit, quam vivo perlita fuco. Nimirum rear hoc fucatae lucis in orbe Omnem particulam, ut vim quandam, percipiendam Esse, ad se medium punctum quae pertrahat orbis; Illuc dirigitur proin, qui duo puncta meatus Mutua nectit, ubi est ejus natura coloris, Viribus a mixtis qui, vis ut tertia, prodit, Metiturque novam vim, quanto et polleat ictu. Si septem exoptes omnes miscere colores, Omnes percipies aequatas undique vires Orbem pertrahere, et medium gravitatis habere Orbe itidem in medio, quo candor proinde refertur. Est tamen hic quiddam, quod non ratione tenetur Hac ipsa, sed subtrahitur, longeque recedit. Non permixta dabunt gemina, atque aequalia fila Scilicet ulla tibi candorem; frontibus at quae Orbe super distant adversis, edere certe Hunc debent; medium siquidem gravitatis eorum Orbe coit medio: et violae lux mixta rubore Elicit hand ullum septeno ex ordine fucum; At diversus ab his prodit; tamen arte, necesse est, Quam doceo, hac ipsa e septenis prodeat unus. Scilicet hic ratio fallax est, caetera tuta. Jam mens rebus in his cum tot tua per rationes Undique, totque tui sint per tentamina sensus Deducti, neque jam septenis esse repugnes Implexos radios filis, vis atque potestas Queis alia, atque alia est longe, naturaque distans, Quaelibet at nullis rebus variata, modisque, Nullas passa vices, nulla mutabilis arte; Tu facile hinc vario cur sint imbuta colore Corpora, quaeque suo, cognosces. Corpora certe Omnigenam excipiunt filo septemplice lucem; At non omnigenam revomunt, non fila remittunt Omnia. Septenis jaciant ex omnibus unum Si filum, haud alia perfundi luce coloris Apparere, nisi hac, possint; cum plura repellunt, Vi majore quod est, atque uberiore repulsum, Imbuit; aut si vis jactis est pluribus aequa, Ille color, qui fit mixtis his pluribus, exit, Corporeamque super frontem distenditur extra. Corpora nec jam alio posse illustrata videri Esse colore, redit quam qui dispulsus in auris Ipsorum a facie, manifestum hoc percipe pacto. Pannum extende rubentem, et fac, superincidat unum Nunc hoc, nunc illud silum, qua diximus arte Lumine per vitrum diviso; protinus omnes Nunc hos, nunc seorsum praeferre videbitur illos, Quos recipit pannos fucos, quos proinde remittit. Languebunt alii tamen omnes sex; rubicundus Vividus unus erit; viridis sed vividus unus, Si viridis fuerit panno frons ante; per omnes Hac alios una te fer ratione colores. Ergo super viridem pannum cum fila, rubrumve Seorsum missa cadunt, conctorum pars resilire Cogitur una, sed haec de rubra fronte rubentum Major erit, major viridi de fronte virentum. Jam quae corpora sunt candentia, nonne videmus Rejicere ubertim debere a se omnia fila, Et, quae corpora sunt contra nigrantia, nullum? E certa nequeat natura proinde colorum Esse niger color, et candens; hic namque colores Colligit una omnes in se, caret omnibus ille: Cur caret? Idcirco quia, quos excepit, eosdem Intra se retinet corpus: proin solis ad ictus Aestivi citius, quam corpora cana, calescit. Quin chartam radiis collectis lente tumenti Exponens nigro servantem sensa colore, Aspices, qua est cana, repellere lucida tela, Qua nigra, exuri, doctis nec parcere sensis Vim lucis validam: praeclare dicta calescunt Protinus, et celeri tolluntur in aera sumo; Nam, qua cana, statim non ire sub intima perfert Reflexos radios, nec vulnere laeditur alto. Quin magis expellunt quemvis, quae cana, colorem, Corpora, quam proprium, quae sunt una illita fuco, Nam minium, et canam si rubra ad fila papyrum Exponis, videas illam, magis esse rubentem, Quam minium; quare si fila rubentia cana Agmine majori saliant, quam fronte rubenti, Quanto majori salient, quam fronte virenti Herbarum, clamydisve aurata, puniceave? Ergo quaeque suum cum sint magis apta colorem Corpora, quam quemvis alienum ad rejiciendum, Candida reddendis sunt longe aptissima cunctis. Propterea radiis eadem est natura propulsis A rerum facie, quae Phoebi a fronte profusis Esse observantes cognovimus. Ipse triformi Nempe albens corpus vitro si transpicis, albens Apparet, quamquam radii quocumque fluentes A puncto in sua fila abeant; nam fila necesse est Punctorum filis aliorum jungier una Diversis aliis; radiis non proinde vacabit Confusis genere ex omni locus omnis ibidem. At si candenti confinia nigra colori Constituas, debet variorum limite summo Filorum quaedam tum simbria multa videri, Vel mage fractorum, vel item minus, ut sita nigra Sit facies, vel de parti, lux frangitur in quam Trajiciens, vel ab opposita; nam partibus albi Corporis extremis veniunt quae, disque trahuntur Fila, aut in nigros fines infracta ferunutur, Nulla ubi sunt, queis se confundant, caetera prorsus; Aut contra mage se retrahentia, quae mage frangi Possunt, extremo linquent in limite sola, Fracta minus quae sunt, alio haud confusa colore. Sic fucata illos signabit simbria fines Alba et nigra inter loca; sic ubicumque minorem est Transitus ad lucem, duci quoque simbria debet, Non tam clara tamen, neque vivo tincta colore; Nam quae fila locis a splendidioribus adsunt Fracta magis, cum detortis minus, eque minori Lumine diffusis filis commixta (vel haec tu Conversa statuas fieri vice), cana profecto Non poterunt fieri; nequeunt namque omnia jungi, Sed quem par mixtis, ostendent esse, colorem. Si triquetrum trans vitrum itidem tueare papyrum, Cujus dextera pars minium, violamque sinistra Hinc illinc referat, medius stet limes utrique; Atque ita si vertas vitrum, sustollier ut res Infractis filis videatur; laeva videri Pars mage sustolli chartae, quam dextera, debet, Ut si revera sit in illo limite scissa. At vitrum si tu triquetrum sic deinde revolvas, Ut rem fila magis depressam ostendere possint; Quae viola est, minio depressior apparebit. Quapropter videas rufis magis hic quoque filis Infringi, violae faciunt quae fila colorem. Hoc discrimen idem cernas quoque, si penetrali Clausus in obscuro figas in parjete eandem Partim puniceam chartam, partimque rubentem, Quam tamen obvolvas transverso stamine nigro Atque iterum, atque iterum; tu lychnum accende papyrum Immittentem in eam sua tantum lumina, quae trans Obversum tubulum excurrant, est caetera clausum. Exin ipse alique spatio decedere pergens Objice crystalli lentem, quae colligat illinc Emissos radios, collustrataeque papyri Distinctam effigiem post sese formet, oportet. Ergo, haec effigies quam sit dimota, requirens, Candentem abducas tabulam, contraque reducas, Donec splendidior super, et distinctior illa Incidat (agnosces quod nigri a staminis una Ductibus illapsis; nimirum clarius ipsum Qua regione queas stamen deprendere); ductus Staminis ipsus tum clare cernere quibus In rubea effigie, diductior ipsa tabella Paulo cum fuerit; sunt at quae stamina parte Tunc in purpurea, contra confusa videbis. Adducta lenti tabula mutabitur ordo, Et fient clara hic, illic confusa vicissim. Purpurea effigies igitur vicinior exit, Quam quae est rubra; vides proin inter lucida fila, A rebus quaecumque oculos emissa lacessunt, Puniceis rubicunda minus detorta meare. Quod superest, quoniam nihil est, quod pectora possit Ambigua in veri luce uberiore locare, Excerptae quam si varia res parte, modoque Multiplici inter se collatae mutua, easdem Nos ad notitias non uno tramite ducant; Haec quoque, quae rerum, genus hoc, dicenda videntur, Percipere aequo animo, mentemque advertere debes. Nimirum, veluti quoque lucis diximus ante, Rerum itidem mixtos septenos percipe sucos Candorem efficere; at permixti non simul omnes Si sint, verum aliqui, quendam formare colorem, Qualem a permixtis formari nempe necesse est, Qui sunt a Phoebi decerpti crine fluenti. Hanc tu fucato varie tentare queas rem Pulvere, commiscens una, versansque vicissim, Post servans, quid fiat, et incidat inde coloris Quae species nostrum ad sensum, quae forma lacessat. Rerum harum inventor tentavit primus, et omni Propterea hac voluit nos cura exsolvere solers. Ille colorato vario de pulvere, ut esset In speciem similis de septem quilibet uni, Excerpsit partes, quantas par esse putavit Pro fuco cuiusque, et versans miscuit una: Ac tum cernere erat cinerum, lapidisve colorem Contusi, nec non et nostris ut in unguibus albet Murinus, coenosus, et a candore nivali Distans; quandoquidem si candidus ille fuisset Commixtus pulvis, jecisset quaelibet ejus Ad nostras facies pars ubertim omnia fila; At quia quaeque suo ejusdem pars tincta colore est, Omnia non mittit, sed quae sua, caetera sorbet; Proterea languens species est, quamlibet alba. Ut tamen albescat magis, et splendescat abunde, Fac Solis radius mixtum immittatur acervum Tum super; hoc etenim, quod deerit, lumine vivo Pensabis; nitidae lux aequa papyro. Sed quas miscuerit tentans res, et quota, dicam, Miscenda illarum pars sit cuiusque; libebit Ut tibi si tentare, oculisque exponere cuncta, Res aptas sine fraude queas praescire, modosque. Partem unam minii confunde, et quinque viroris Ex aere educti, color ut murinus in oras Prodeat; utraque enim varios res ista colores In sese cohibet; tamen, id splendentius ipsum Quo minium sit, erit miscendum parte minori. Assimili ratione simul miniumque, quaterque Tantundem miscens montani caerula viri, Purpurei quiddam cernes, fuscique coloris: Auri sed postquam pigmentum, aerisque virorem Addideris; non purpureum remanebit, at illud Fuscatum penitus: minio sine deinde sed istam Rem melius, certamque magis, notamque probabis. Auri paulatim pigmento purpura quaedam est Adjicienda nitens, et lumine splendida vivo, Qualem saepe adhibent Pictores: desinat illud Dum flavescere jam, trahere incoeptetque ruborem Pallentem ante oculos: tam tenuiter at rubicundus Eluitur vel adhuc rubor, aut aerugine in illum Immissa cumulum viridi aut de monte petito Caeruleo fuco: cineris color inde patebit, Excisique recens ligni, pellisque per artus Extensae humanos, non splendeas, attamen albus. Pulvere de quovis pars hic quota debeat esse Dicere difficile est; genus unum, pulvis eandem Cum vim non habeat lucis, propriique coloris: Pars minor aut major sed erit de pulvere quovis Hic adhibenda, magis quanto lux viva minusve est. Cunctis rebus ab his certa ratione profecto Deduces, varia rerum de fronte colores Qui saliunt, unam naturam prorsus habere, Atque illos, solis quos ore reteximus haustos; Nempe color suus est, et constans omnis ubisque. Quid magis incertum contra, variabile, fallax Creditur, atque adeo quod vanum, et constet inane, Quam late fusi per corpora multa colores? Non minus ast ad res trahimur plerumque colore, Addimus atque illinc pretium: sic scilicet ipsa Judicia in nobis pugnant, dissentit et ullis Non animus rebus tam crebro, quam sibi, noster. Gemmea fors primum commendavere colores Saxa, ut post essent digitis gestata Potentum, Et potiora inter muliebrem credita mundum. Forsan et argento laus hinc est maxima, et auro, Ista altricis uti prae terrae saepe feramus Jugeribus, saepe et vitae; nam fulgida propter Isthaec infidis animam committimus undis, Atque aliis alacres ultro queiscumque periclis: Auri ne splendor minuatur, parcit abuti, Nec stomacho rabiem, cute nec dispellere avarus Frigora vult; metuit cunctos, terraque recondit. Foemineo in vultu suavis color excitat ignes, Et qui est caeruleis, vel nigris splendor ocellis, Et qui candida staventes per colla capilli Intextis fluitant nodis, auroque revinctis. Hinc placuisse studens fallendi protinus artem Edocta est mulier; frontem linit, oraque fuco, Et fuscam faciem, et vergentes occulit annos. Quin et amicitas color unus conciliasse Dicitur interdum; virtutem nempe putamus Pulchra sub specie, vultuque latere decoro. Ostendit quidam aspectu, quia deficit ipsi Et color, et pulchro veniens de corpore virtus. Propterea in nostris quoque vestibus addimus auro Argentum, clarosque alios, rutilosque colores, Ingredimur cum conventus, spectacula, pomas, Atque ideo a sociis plausum, et speramus honores. Suavius incolimus fulgenita marmore tecta Diversus vecto procul oris, textilibusque Picturis exornata, et laquearibus aureis. Quam sensu per res inducimur uno, Bruta ut saecla solent animantur; invertimus omnem Sic miseri naturam, et nostra haud vivimus arte. Si quicumque color perfunderet unicus omnes Undique res, uno si nos et picta colore Cuncta videremus, quae mundo corpora constant, Haud secus ac faciunt arquati, lurida circum Omnia cernentes, discrimina perciperemus Vix, cinctis quae sunt late rebusque, locisque, Et semper similis mundi taederet amictus: Diversa at quoniam late depicta videmus Omnia lice, fit, ut menti jucunda voluptas Incidat, et magni placeant spectacula mundi, Scenaque tam vasti semper variata theatri. Hinc est pulchra dies, nostris velamine dempto, Quandoquidem ante oculos terram, mare, nubila profert Tot mutata modis, radiisque tot illita lucis: Nox quoque pulchra, aperit quia caelum et lucida signa: Nocte dies tamen est multo jucundior ipsa, Quod longe varios praemonstrat amica colores. Praeferimus ver autumno, brumaeque nivali, et Mensibus aestiferis, quia plus variante colore Vestit humum: matres obeunt, hilaresque puellae, Insultantque leves prato, et solantur amorem: Tunc etenim quidam diffunditur undique risus, Laetaque naturae tum passim gandia gliscunt, Tum Venus exercet pecudes, volucresque, ferasque, Cumque colore novo soboles nova prodit in auras. Est animi in nobis index color, ira rubentes Efficit, intus edax odium a livore, latensque Invidia arguitur, pallor designat amorem, Et desiderum, quidam oris gaudia splendor. Hinc ars est varios animorum noscere motus In nobis, et naturam, et deprendere mores. Est regio in terris, quo cum locus inter amantes Non datur alloquio, Mulier transmittit habendum Florum fasciculum, multa prius arte colores Intexens varios, digitisque loquentibus aptans; Spem, desideriumque, timores exprimit, iras, Crudelemque vocat, nocturnaque somnia narrat, Et, rata sint, poscit; qua porro conveniatur Arte, docet, demum amplexus, atque oscula mittit. Ingeniosus amor, Veneris qui furta ministris Floribus instituens affectus, verbaque pingit. At ne, quos praefers aliis, debere colores Per sese credas praeferrier; omnibus aequa est Natura, et nullum commendat, pulchrior ut sit, Gratior et nobis; sensus discrimina noster Ista parit, varia pro re, pro tempore, et usu, Pro regione loci varia. Nos turpia fuemus Aethiopum, quia sunt fusca, et nigrantia membra, Dicere, et haec pueris monstramus, ut horrida longe; Illi horrent, vultumque avertunt, tartareisque Erupisse putant specubus, stygiaque palude. At suus Aethiopi est color optimus; illinit hic se Contuso carbone, nigrantior ut sit, eoque Pulchrior interdum: cum candida nostra tuetur Ora, Erebi lantos undis nos autumat esse. Ne tu forte putes poenam his, scelerisque luelam Esse colorem atrum, neu fastus Cassiopeae Objicias populis; nam poenae quod genus istud, Quae placeat? Num poena sit et candentibus esse? At neque fuscari tantum propioris ob ictus Solis eos credas; non tam nigrare videmus Quippe alias gentes, quamvis par serveat aestus, Atraque nec membris inducitur undique pellis. Efficit ast urens aliquid sol: inspice gentes, Quae subeunt medio paulatim a Sole rigentem Ursae axem; semper cute candidiore nitere Progrediens videas, obeundoque ipse nitesces, Atque erit ursorum timeas ubi corpora cana: Adde soli naturam, adde aeris, atque alia adde, Quae valeant nigrum facere, et servare colorem Omnia. De nigris ibi nigra parentibus exit Progenies nigros itidem paritura nepotes, Ex albis hic ut veniunt genitoribus albi. At si forte venit soboles his nigra, vel illis Candida, portenti genus, alte alicunde receptam Materno esse animo formam dixere, uteroque Cum coeptant fingi, tinxisse tenerrima membra. Hinc maculas etiam, quae saepe in vultibus extant Humanis, alias repetunt, vel poma, vel uvas, Vel villosa suis referentes tergora longe. Suadent propterea, ditescere prole Parentes Pulchra si cupiunt, juvenes ante ora decoros Ut faciant obversari, pictisve tabellis Ut Veneris spectent, aptos et Adonidis artus. Contendunt hanc vim Matris transferre animantum Ad brutum pariter genus; et si proinde catellos Formosos nasci cupiant, atque addere tauris Si speciem, vel equis orituris denique raram, Profecisse putant deducta hinc scilicet arte. Quin et aves quibus est studium nutrire canoras, Quas fortunata de valle Canaria mittit Insula, uti laeto soboles ea pulchrior ortu Adveniat, venerem exercentes vere tepenti, Et blandas molli versantes pectore curas Pingunt, et pennis miscent variantque colores Multiplices, tales ut pulli deinde creentur. Atque ita componat plumas natura imitatrix. Quidquid id est, ne multa statim, cave, prodita credas; Nam crebro, nusquam quae fiunt, facta feruntur. Scilicent approperat qui causas reddere rerum Cunctarum, quidquid vulgi sermone feratur, Arripit, et credit, tum causam quaerit, et instat Noctes, atque dies in terram lumina figens; Non res, non rumor vulgi ille expenditur ante; Nam metuit, ne si dubitet, nescire putetur. Crebro itidem causis, quae fiunt, attribuuntur, Quae nec sunt causae, nec possunt esse profecto, Sed causa; tantum quia praecessere, putantur. At cave praesertim, ne rebus nomina saepe Confundas, nequeasque ortas distinguere ab uno Notitias sonitu, turbes at plurima vocis Incetra ratione: color sic mente receptus Quid nisi sensus is est certa ratione moventis Sese animi? Proin cum nos rubrum, purpureumque Dicimus, est animae diversas percipiendum Esse hoc notitas; in nostris esse colorem Nos oculis porro cum dicimus, esse putandum est Hoc simulacrum intus certum, fibraeque tremorem Concussae. Quid sunt at clara in luce colores. Quam, quae jam docui, lucis tot fila retextae? Hi sunt, quos aufert nobis nox atra, diesque Clara refert: demum cum nos haerere colores Percipimus rebus, nil percipiamus, oportet, Fraudem ut vitemus, nisi partes corporis una Non textas ratione, ut fila reflectere possint Idcirco varia, inque acies immittere nostras. Vulgus at haerentes hinc rebus percipite sse, Interiusque etiam clausos, altosque colores, Et veluti quandam sese disfundere formam, Aut involventem fucatam corpora vestem, Non abeunte abeat quae lumine, nec veniente Adveniat, sed non possit sine luce videri. Et quia naturam distinguere corpora fuco Sic videt, et credit; distingui nostra colore Officia, atque artes hominum vult. Purpura vestit Induperatores: color agmina signat amica, Atque adversa virum, distantque colore profanis Sacrifici, et qui sunt divina ad munera lecti, Quique Magistratus, gerere, et qui condere leges, Juraque qui diae praescribcre Relligionis, Quique docere rudes, qui sancto vivere ritu. Num tamen infundit mores color, interiusque. Naturam immutat? Num docta pudicave praestat Pectora propterea, vitaeque a sorde remota? Si niveus candor circumtegit, horrida vel si Pallia demittuntur, erit, cur credere possis Sanctam obvolvi animam? Nimium ne crede colori : Res infida quidem est, pulchro sub cortice amarum Saepe latet, tegitur saepe et sub floribus anguis, Atque errasse lupi sub ovilla pelle feruntur.