CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 578927 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/578927.

Nodus 578927 in documento stay-b-phil-rec.xml


LIBER QUINTUS Prima in praesidium vitae procudit Egestas Olim tot varias miseris Mortalibus artes, Ingenia exacuens pro rebus, opemque ministrans: Fastus, et ambitio dein excepere, repertos Protuleruntque usus, quanto plus, commoda nostra, Et vitae utilitas inopis quam poscere visa! Sic vestes primum inventae, defendere membris Frigus uti possimus, acutaque verbera venti; Parvaque sic tepidis in vallibus edita tecta Sunt, rabiem quoque detur uti vitare ferarum: At nunc purpurea, aurataque in veste locamus Luxum, et delicias, nunc laxa palatia surgunt Effigies etiam e saxo exceptura silentes, Marmoreisque nitent laquearia fulta columnis, Unde urbi, gentique decus, nomenque paratur. Utque tibi ex aliis vitae rationibus istas Clarus evolvam causas, rudibusque recentes Artibus exortus, et grandes unde recepti Porro auctus, in res procurrere me sine paulo Longius, usus erat queis primitus instituisse Vitam homines, ne deficeret, queis deinde retectae Deliciae, et fines Naturae simplicis illi Dimoti, atque aliis alii de moribus orti Mores, atque novi cultus, distensaque longe Grandia propterea res incrementa per omnes. Principio Natura pari ratione creavit Nos Homines, mortale, omnes, genus, ut neque quisquam Jactet sese aliis potiori vivere ab ortu, Nec majora sibi deberi, primaque rerum. Omnibus aequum jus vitam, stirpemque tueri est, Et capere ad victum de terra, quae velit usus; Utile quidquid habet nam tellus, divitae sunt Commines hominum: repleta est undique succo, Et Natum ad sua quemque vocat velut ubera Mater. Nil proprium est, nostrumque, labor nisi, curaque tantum. His igitur cum percipimus, communia quae sunt, Fiunt nostra: velut qui carpit mitia poma, Jam sua sunt, glandesque suae, quas colligit alta Sub quercu, aut leporem capiens, cervumque fugacem, Aut piscem motis findentem caerula pinnus; Namque penu de commui res extrahit illas. Quantum at cumque libet, non sumere proinde licebit; Ast et opus quantum, et quantum petit ipsa voluptas. Quod superest, non fas corrumpi; prodiga non est, Quamvis sit Natura ferax, at in utilitatem Omnia vult verti, ne, quae struit, irrita fiant. Propterea tantam terrai sumere partem, Quam colat, et largo foecundet semine varsam Cuique licet, victum sibi quanta effundere possit. Non aliis id erit damno, non causa querelae Justa. Quid? una satis non terra sit omnibus, aeque Qui capiant? Unquamne fuat penuria parvi? Ulli deficiant sola, queis pascatur, aranda? Pleraque sed quoniam, quae vitae accommoda nostrae, Tempore non possunt longo servata manere; Sed nisi forte brevi nostros vertamus in usus, Putrescunt facile, et minuuntur, dispereuntque; Qui sinat hoc fieri, Naturae dona profundit, Atque injurius est aliis, quia sumit acervo Plus de communi, quam quantum postulat usus; Proinde aliis damno est, consumere qui potuissent Utiliter. Tum par largiri mutua partem, Quae superest, post ut tantundem restituatur, Fragaque cum nucibus brevia, ut serventur in annum, Et collapsuris victuros frugibus agnos Mutare, et pretium hinc variis edicere rebus. Huc igitur nos paulatim traduxit Egestas Multa docens; mox hunc longe, longeque receptum Protulimus morem; pretium confingere quippe Rebus inutilibus libuit tunc, utpote raris, Et quae perpetuo possint servarier aevo, Aes velut, argentum, atque aurum, atque adamantina saxa. Hinc est signato pecore orta pecunia primum Scilicet, hac nobis constant ab origine nummi. Crevit avarities hinc, nam, quam servet, adepta est Rem facile, accumuletque, diu si parcat abuti: Hinc cessere in opes privatas publica terrae Jugera, quae populo quoque magno sint sat alendo, Et potiundi aucti, extensique per omnia fines; Nempe ita servari, quodcumque dat ubere gleba Tellus ipsa, potest, nihil ulla et disperit e re. Sic cui principio potiundi cura, laborque Major erat, magis et servabit; major haberi Idem aliis, longeque potentior, ad sua flectens Multos arbitria, et fors omnes, debuit unus, Et sua progenies meliori e semine visa est Duci, atque exortus sortiri nobiliores. Protinus hinc Regum, et Dominorum nomina terris, Prorsum ignota prius, sunt prodita, nobilitasque Cum censu venit; paupertas, servitiumque Fluxerunt etiam, simul et vis, furta, rapinae: Propterea et leges ortae, cuiusque quod esset, Tutum quae facerent, et habendi quae sua, normas Praeciperent, lites ne litibus exciperentur. Et quoniam cum nos procurrimus immoderate In rebus, prima amota, nova surgere Egestas Usque solet; debet nova suppeditarier usque Ars etiam, multas post se tractura quoque artes. Quare et praetentis finiti sepibus agri, Et positus campis limes, mensuraque in arva Inducta est, quod quisque habet, ut cognoscere possit, Quodque suum est, colere, atque aliena absistere gleba. Praesertim sola partiri per jugera lata Vobis cura prior fuerat, repetita quotannis, Qui laetam Aegyptum colitis, ripasque feraces Nili exundantis: delebat quippe quotannis Omnes agrorum confuso limite fines Nilus, et aequabat limosis omnia lymphis. Proin sua servandi Mensorum hinc extudit artem Ardor, opumque fuit terras numerare cupido Quae docuit, post ad fastigia pergimus artis Hujus item, praetergressi, quo duxit Egestis. Ad Terrae nam sic noscendum venimus augmen Totius, hinc etiam ad Solem, et palantia Caeli Sidera, non humili correpti huc ambitione. Quapropter ne te in promissis plura moremur; Terra quibus dimensa modos, age, percipe plures; Tum lustrandum auras obeuntes undique Terram, E liquidis iterum ad Caelum sustollar ab auris, Quam gravis astrorum, visurus, quaeque vagantum Sit moles, non librae examine, sed rationis, Visurus Lunae indociles motusque, vicesque: Ire, redire vias sublimes saepe necesse est. Quaerebant olim qui terrae totius augmen, Esse rotundam ipsam prius omnes arripiebant: Proin facile ex aliqua dimensa parte rotundae Delabi fuit ad totam, et cognoscere, quanto Orbe sit, et notis circumdare millibus amplam. Hoc prodit tentasse vetus quem fama, Syenem Ille urbem, cum Sol per chelas Canceris iret, Alti crediderat sub recto verbere Solis Esse sitam; nam rumor erat tum lumine adiri Immisso puteos ex omni parte profundos, Et tenebris prorsus spoliari, umbraque carere. Praeterea illam urbem ( Pelleo condita rege Urbs erat huic sedes Aegyptum prima per omnem) Aestiferum recta a sese sic vergere ad Austrum, Ut simul aspicerent mediam noctemque, diemque. Jam prope distantes aeque inter mutua sese Cum radii Terram veniant a Sole per omnem Tam procul educto (Tellus puncti instar habetur Tantum hoc ad spatium), talem catus extrudit artem. Sursum dimidiam convertit ad alta cavati Astra globi partem, cui filum aptarat ahenum Ex imo recta surgens, mediaque cacumen Summum prorsus habens sectae in regione pilaï. Ergo per Cancri, qua Sol fuit altior hora, Solstitium, fili vidit quam longa sit umbra; Nimirum decies quintam comprendere partem Ejus circuitus: tantam proin totius esse Circuitus Terrae partem percepit idipsum Intervallum, urbem distensum hanc inter utramque; Quo te ipsum ratio tibi non impervia ducet. Ast utramque urbem quod distinet intervallum, Aequabant quinis stadiorum millibus, oras Aestiferae longe regionis qui peragrabant. Quapropter cingit qui terram maximus orbis, Biscentum, et decies stadiorum quinque, necesse est, Millibus excurrat. Quod, si prima omnia constent Vera, queat nulla prorsus ratione refelli. Verum non illae mediam noctemque, diemque Prorsus eodem agitant momento temporis urbes, Altera ad occasum sed paulum flectit, ad ortum Altera; nec prorsus Caneri sub culmine summo, Quo deorsum se Sol parat intorquere, Syene est; Nam non e medio venientes Sole profundos Tum radii illustrant puteos, sed proximiore Extremae a puncto flammantis lampadis orae. Praeterea neque sunt illo uno de rutilante Emissi puncto radii, quibus ultimus umbrae Finitur limes, sed limbo prorsus ab omni Circum Solis, uti non possint fingier aeque Distare inter se, quin sit discrimen in umbra. Denique, quod superest, stadiorum millia quina Urbibus esse putes illis intersita prorsus? Posse iter exhaustum metiri tam bene credas, Qui facuint, ducuntque viam, quam longa, labore? Singula quae possunt, quod tu deduxeris illinc, Irrepente aliqua facili corrumpere fraude. At non illa fagax ratio minus esse videtur Idcirco, per quam Terrae metirier orbem Scilicet inventum est, suaque ars exordia coepit. Porro alium non Sol, nocturni at sideris ignis Duxit, uti fines terrae praescriberet orbi. Namque Rhodo, tanto claram quam fecerat ipse Hospitio, mage quam moles ea vasta Colossi; Submisit fasces Doctrinae Oriente subacto Magnus ubi, et subiit parvos, ut templa, penates; Tu quoque ab Arpino, largum cui flumen et aureum Eloquii, cupidus fontem hunc virtutis adisti: Ergo Rhodo ex humili summas ita radere ponti Aspiciebat aquas sidus (dixere Canopum, Fulgurat Argoae quod clavo navis inhaerens) Ut subito exortum caderet, pelagusque subiret. Illud at Aegypti primo de littore visum, Moenia quo Macetae surgunt de nomine Regis, Parte aliqua aetherii sursumse totius orbis Extollebat, ubi jam summum culmen adiret. Et quia utrumque ratus mediae esse sub orbe diei Uno eodemque locum; pariter, sese inter, utrumque Percepit tantis removerier intervallis, Aequa illi parti Terraï ut totius extet Pars se inflectentis circum, et redeuntis in orbem. Sed spatium certis finibat millibus illud; Ergo itidem hunc certis cingebat millibus orbem. An minus ambiguis, quam sit prior, haec elementis Mensura innixa est Terrae, suspectaque nobis? Adde, quod hoc humili quia sidus fulget ab ora, Se magis infringunt radii, quam Solis, ab alto Culmine cum caeli rutilantia spicula vibrat, Ut novus hinc aliis cumulari debeat error. Mensurae, genus hoc, sed adhuc fallacior illa Tum tentata fuit ratio. Procul urbe Syene, Cujus et haec servant, excisa et marmora nomen, Qui tum adventabant, velut inter mira, referre Hoc quoque consuerant, illa regione sub Austrum Tercentum stadia a Borea protendere sese, Queis stadiis per humum quae corpora consita recta Tolluntur, muri veluti, celsaeque cupressi, Erectique situ quoque aheni proinde cylindri, Ipso in Solstitio qua Sol altissimus hora est, Ex ulla prorsus non ullas parte cadentes Projicerent umbras; nam pars super imminet una, Cuique aliqua, illustrans Solis, qui corpore lato est. Perceptum hinc facile est, quam partem corpore lato Caeli circuitùs Sol occupat, hanc quoque partem Terrae circuitùs comprendi totius illis Debere a stadiis. Sol jam quis nesciat, illos Quam tutum non sit fines servare sine umbra, Et latam Solis faciem, limbisque receptam Oppositis, illo praesertim tempore, quo, cum Servarent, satis esse putabant in capiendis Mensuris magnas tantum cognoscere partes, Et non partium item partes, iterumque resectas, Atque iterum, quas integris demasve, vel addas. Barbara cum premerent Europam bella, ferique Vexarent usus, proin illa inculta jaceret, Atque artes, legesque sibi lugeret ademptas; Soli vos Arabes terrae felicis Alumni, Astrorum motus cupidi spectastis, et alta Convexa, atque caput supra labentia signa; Effusique aliis Victores protinus oris Excultas artes nostrum immissistis in orbem. Tum vos fama refert praeclarae laudis amore Incensos, terrae, quam vestris subdere totam Legibus optastis, voluisse inquirere molem. Propterea in vastis Asiae, quos Tigris, et ingens Alluit Euphrates, campis comprendere certa Mensura tentasse (gradum quam dicimus) unam Terraï partem, quae sexagesima sextae Nimirum partis constat pars unius orbis; Tentasse, atque situ ex uno servasse locorum Campestri, gradibus quot se illic evehat alte In caelum Boreae vertex; exinde sub ipsum Isse polum, donec visus sublimior uno est Hic crevisse gradu; dimensos esse locorum Dein interceptum spatium; totiesque repertae, Sunt quot in orbe gradus, numeros iterasse per orbem Mensurae. Numeros facile hos excepimus ipsi, At non cum numeris rationem, qua fuit alte Quaesitus vertex, non artem, qua loca mensi Sunt ea, non ipsas mensuras, quantaque prorsus Millia tum fuerint, quae nunc accommodat aptans, Ut vult, quisque suis mensuris: lesbia virgae Regula qualis erat, ferus aut mos ille Procustis Aptantis peregrina cubantum corpora lecto; Exaequabat enim vi, cum breviora fuissent, Distendens artus, nervorum et texta resolvens, Sin contra a pedibus superessent longa, recidens. Sed quid opus prisca sequi, jam nostra reductis Jamdudum his studiis si floret tempora? Magnum Terrae ad quaerendum certatim incumbitur augmen Nunc iterum: primum nempe hunc hausere laborem Una omnes Italique viri, Gallique, tumentis Quique colunt Thamesis ripas, Rhenique bicornis. Protinus est ratio sua cuique inventa, modusque. Namque fuit, qui, posset uti cognoscere Terrae Id spatium, quantum est, quod scilicet ante sub uno Esse gradu caeli servaverat, ibat in alto Invectus curru, per quot converteret orbes Se rota, dinumerans, cujus jam marginis oras Aerati fuerat circum dimensus, iterque Inde suum sic omne putabat; quodque viaï a Flexibus atque solo visum est discrimen iniquo Prodire, id summa minuens tollebat ab omni. Num terrae Mensor totius fidere tali Debuit et tantis mensurae erroribus actae? Quid sit opus demi, non cernat, at aestimet anceps? Tum fuit et triquetra qui rem cognoscere forma Aggressus, struxit tali triquetram arte figuram, Ejus apex Terrae in medio ut se conderet imae, Flexus et in summa turri foret alter, et alter Culmine in aërii montis, prospectus in illam Unde patet; flexum hunc utrumque, receperit intra Quot sua crura gradus, facile exploravir, et istis Percepit notis, quantus prior ille profunda Consitus in Terra, qui formae in acumine summo est, Constiterit; quot proinde gradus sit partibus inter Se disjunctus apex turris, montisque vicissim; Quod spatium pedibus dimensus deinde, per omnem Circuitum sic se potuit convertere Terrae. Sed praeter quam quod tractus brevis iste locorum est, Quique vel exiguum nulla evitabile cura Discrimen, faciant, magnum ut grandescat in auctum, Dum vice multiplici totum transfertur in orbem; Illuc fraudis item multum irrepsisse, necesse est, Quod lux, a rebus dum mittitur, inter eundum Per liquidos calles, foetasque vaporibus auras, Flectitur, et torquetur; et ipsum id noscere, quidnam Hic faciat, semper durum est, incertaque constat Quaerendi hoc ratio: ratio proin semper, oportet, Haec quoque servandi fallax, incertaque constet. Scilicet in mortem curvo de turre profusa Tramite convexam vertente ad sidera partem, Ibat lux; ideo magis apparere patentes Hi flexus, quam par, gemini, et subtilior ille, Quam par, tertius esse; gradus pars scilicet illa Major ob hoc, et major item quoque Terra videri Debuerat, quam sit, sedesque excrescere nostra. Caetera quid memorem, primo velut artis in ortu Quam variis tentata modis? Cum noscere paucis Possia certus ab his, non esse sagaciter illas Tractatas Terrae mensuras; proinde tuaris Congruere inter se non illas posse vicissim, Sed magnum numeris prendas discrimen in illis. At si sexque, decemque retrorsum in lustra abeamus Mente haud immemori, admissique Lutetia muris Pulchrarum rerum, et magnarum daedala mater, Hospitioque tuo, peregrinis subjiciamus Cuncta oculis, alte magnas consurgere moles Aeternam in sedem doctrinarum, atque leporum Aspiceremus, et Uranies super omnia turrim Attolli, qui jura Dae caelastia constent; Tum subito in ritus veteris, legesque Academi Conventus hominum fieri, doctumque Senatum Cogier. Haec consulta Virum graviora fuere, Primaque, mole super terrae, formaque videnda. Jamque Duces lecti; gelidas metitur in oras Alter ab urbe, gradus quantum protenditur unus, Alter at oppositum ad Pyrenes usque nivosae Radices per quinque gradus procurrit in Austrum. Italia hunc Gallis civem danarat habendum, Ipse parem post se vestigia magna ferentem Progeniem; Natique labor fuit ire remensum Arctoa de parte gradum, procurrere et ultra: In laudes, nomenque Nepos succedit utrique, Mensurisque suis loca mensa retentat, avitam Et relegit, patriamque viam, et quoscumque Priores Lustravere gradus partiti Gallica ragna, Lustrat agens, et opus multorum perficit unus. Porro majus opus decretum; nempe remota Tentandae regione viae, spatia atque adeunda Inter se vasto longo distantia caelo, Rem magis aucta fides ut panderet: ire Americae Ad loca tum visum, supra quae praeterit orbis Nocte diem exaequans, atque ad torpentia brumae Regna, polo vicina, aeterni ad frigoris oras. Quas tibi mensuras Terrae dum pandimus omnes, Et variam longo rationem carmine, et artem, Exhaustosque viris evolvimus inde labores, Tenuia, spero equidem, non argumenta quereris Texere me pertaesus; at huc tibi proinde libebit Subtractam interea curis adjungere mentem; Nam neque nobilius, veteri neque majus ab aevo Ad seros quidquam transmittere fama Nepotes, Volvendaeque diu aetati contradere possit. Ipse gradu cupias uno si noscere, quantum Prendatur spatii, geminas res ante necesse est Propterea tentes reperire: sub orbe diei Nimirum mediae distantia puncta vicissim Inter se Terrae duo percipe; noscere flexum Primo illum debes, quem fila cadentia recta Terrae ad planitiem, rectaque meantia utrinque Efficerent illic, ubi opus concurrere longe est Obvia visceribus sub Terrae mersa profundis: Praeterea debes, inter duo pucta quid extet Distensum spatii, quot passus nempe, vel ulnae, In medio cognosse solo, aequataque superne Planitie, ne quid montes, vallesque supinae, Turrita officiant vel moenia, vel nemora alta. His subito mensura gradus constabit ab actis; Nam gradui si flexus erit par scilicet uni, Punctorum intervalla gradu claudentur ab uno; Sin major, seu forte minor, minor ipsa necesse est Sit tanto mensura gradus, majorve reperto Terrae illo tractu gemina inter puncta recepto. Propositum sed jam metiri qua ratione Possimus flexum? Sensu non perva Terra est, Visceraque illius penetrare sub alta negatum: At non oppositas in partes ire negatum est390 Posse, atque in caelum contra protendere fila, Ut signent nostris impendentia punctis, Aetheriique arcus medios inquirere tractus. Propterea quoddam sidus, quod, culmine motus Cum fuerit summo, nimium non vertice flectat A nostro procul (ex humili fracti omnia turbent Nam radii), servant oculo vigilante, et utraque Suspiciunt regione loci, quam vertice distet Servantum, prope praeteriens cum transit, utroque. Sic geminus quem tum vertex intercipit, arcum Scire datur, proin et terrae quem puncta coercent. Quarta orbis parte id pergunt; divisa superno est Inque gradus aequos limbo, graduumque minutas Particulas; medio dependet acumine filum, Tenditur adjuncto quod deorsum a pondere plumbi; Binaque, ab hoc medio curvas quod tendit ad oras, Vitra haerent lateri, queis sidera transpiciuntur; Vitra inter, species ubi rerum pingitur omnis, Fac, transversa loces, seseque secantia recta Aerea fila: latus tum si direxeris alte In terram vertens signati marginis oras, Videris e nodo filorum sidus in ipso, Arcum, quo sidus nimirum a vertice distat In caeli spatiis, similem illi prorsus habebis, Quem finit latus hinc, illinc a pondere filum Distensum; dum namque latus stat sidus in ipsum Directum, filum petet alti verticis oras Pendes, atque apicem caeli transcurret eundo. Nec Terrae spatium gemina inter puncta locatum Ipse quaes propter montes, silvasque vetantes Directa ratione viae deprendere mensum, Sed variis opus idcirco ambagibus uti. Principio sola sunt tibi longa, atque aequa legenda, Ut campusve patens, vel stratum littus arenis; Atque ea, signatas ulnis, pedibusve catenas Recta extendendo, super aptendoque sine ullis Flexibus in totidem metiri millia debes, Quot liceat, libeatque. Atque ex hac altera nobis Quaerenda est, quam proposui, mensura locorum. Quantum hic consilii est? Quanti ratio ipsa laboris? Tentandum, si fors transferre in carmina possim, Exorandaque sunt, praesentia numina, Musae, Ne me sponte sequi juga per montana, nivesque, Praeruptasque vias, nemora et per inhospita nolint Vadentem, hasque etiam super alto inscribere Pindi Culmine mensuras, artemque ex ordine totam. Scire licet triquetra in quacumque hoc esse figura, Ut rerum sex de summa, quae constat et ipsis Flexibus, et laterum costis, si terna patescant Aut latere aut gemina haec cum flexu scilicet uno, Cum latere aut contra duo flexus simplice, possis Arte haud ignota Mensoribus, omnia quae sunt Prendere praeterea, et sic sena elementa videre. Quapropter cum tu tractum per millia certa Jam noscas dimensus, ab hoc exordia duces Inde oculis signans varios ex ordine montes, In Boream calido qui protendantur ab Austro, Aut contra a Borea qui protendantur in Austrum. Horum apices ita sint positi, ut prospectus in alterum A geminis pateat, surgentibus ante, sequentem. His ita suppositis triquetram nunc concipe formam, Finibus extremis quae tractus illius ante Jam mensi, geminos habeat, metirier ipse Quos debes, flexus, in primi vertice montis Tertius extet; erit, latus ut deprendere utrumque Possis in montem excurrens a finibus illis. Extrue nunc aliam speciem, velut ante, triquetram, Unus ad unum illum ut pertingat nunc quoque finem, Alter at hunc primum praestringat acumine montem Flexus, et alter item innitatur monte secundo; Jam latus agnoscis, quod ab illo limite primum Tollitur in montem, geminos servare licebit Et flexus quoscumque; patescet proinde, quod optas, Id lateris spatium, quod montem est inter utrumque. Tres inter montes iterum educenda figura est, Quam doceo, cujus latus unum, scilicet illud, Jam patuit, quod montem est inter utrumque priorem; Ex hoc, atque aditis a flexibus altera nosces Jam latera; inter eos tres proin spatia omnia montes. Hac ratione novas effingens inde figuras Ad quartum, atque alios transcurres ordine montes. Cunctorumque petes apicum intervalla per omne Propositum terrae spatium. Cum denique fini Accedes, facito, extremae duo puncta figurae Ultima non gemino sint fixa cacumine, veram Campi in planitie lati sita, detur ut illum Tractum interjectum, numeris quem inveneris ante, Passibus aptatis revera, ulnisque probare. Ergo congruere haec ubi videris, est opus omnes, Intervallorum sursum, deorsumque meantum, Ut varii, haud aequo consurgunt vertice montes, Obliquas series terrae demittere in aequor, Atque aequare solo. Hoc facias, a monte minori Si rectum extendas nec se attollente meatu, Ductu, nec contra se demittente deorsum. Hunc apice ex alio celso magis in subeuntem Inferius, recto incursu via, quamque cadendo Signaret corpus, superincidat; ecce triquetra Prodit forma recens, hoc cujus tertius extat Flexus in incursu notus tibi, namque sit inter Exiguum, et magnum medius, rectumque vocamus. Vertice verum alii constant in utroque minores, Quos valeas, quanti sint, explorare, latusque Hos apices inter notum quoque, quippe repertum est. Invenies igitur, via quae subtenditur imo Aequore procurrens, referatur qua latus istud, Obliquum veluti projecta corpus ab umbra. Haec iterum, atque iterum perage, intervallaque in aequor Projice cuncta, nihil sursum, deorsumque relinquens. Et jam, quod superest, spatia haec projecta, locati Ipsi ut sunt montes, vario serpentia ductu, Inque alias, aliasque plagas pergentia Mundi, Nunc opus est partem convertere cuncta sub unam, Qua medius caeli orbis ab Austro tendit ad Arcton, Atque uno directa utrinque extendere ductu. Propterea debes servare a monte priori Quovis, quot gradibus, medium quem dicimus, orbis, Seu mediae malis orbem illum dicere lucis, Diversus declinet ab illo, qui meat alte Per nostrum caput, atque sequentis montis acumen: Tum sat erit, si concipias a monte sequenti Planitiem sublatam alte procurrere in orbis Planitiem medii, rectoqe secare meatu; Nam triquetram cernas telluris in aequore formam, Cujus flexus et hic rectus noscetur, et ille, Quem monte in primo servaveris ; adde repertum Jam latus, est inter montes quod scilicet illos Projectum spatium: quare, quod restat, habebis Illud item latus, a primo quod vertice in orbis Planitie medii, et telluris in aequore tendit. Sic faciens iterum binos, iterumque per omnes, Qui superant, montes altos, humilesque vicissim, Ipsaque prima etiam camporum, extremaque signa, Denique pervenies telluris in aeque ad unum Perpetuum spatium de primo limite summam Protensum ad metam, mediaeque sub orbe diei Uno eodemque situm, mensuraque certa patebit. Ne tamen addubites, dabitur, rectene peractus, Explorare, labor; proin sic age, limite utroque De spatii pariter servetur Luna, Jovisve De comitatu astrum, quodcumque est, cum subit umbram, Ut sic percipias, an eadem prorsus in hora, Quam media incipiens numeres a nocte dieve, Lumen id a prima carpi videatur utrisque Nempe locis umbra; quod in illo tramite nullam Significet fraudem, nec ad ortum vergier illinc, Hinc contra occasum, medio sed pergier orbe. Gaudebis tunc incassum haud cecidisse laborem; Namque operum in serio tam longa, difficilique, Qui, licet exiguus, subrepserit, omnia prorsus Disturbet malus error, et irrita reddat, et illud Durum opus immani molimine rursus adiri, Et refici cogat; velut in montem grave saxum Quod vix truditur, et clivi prope culmen adeptum est, Deficiente solo aut tenui prodente lapillo In vallem celerans subito devolvitur imam; Damnati flent, Sysiphium repetuntqe laborem. At quod ad aetherii fines, quos diximus, arcus Pertinet, hic itidem fraus nequa illudere possit, Inspicere in motum, quicumque est, convenit omnem, Accedit quo nempe polo, seu forte recedit Stella micans (nisi tum geminis servetur eodem Tempore forte locis ), diverso tempore namque Non statione una caeli de culmine fulget. Motus et hic certe duplex est, proditus alter Jamdudum, quo quaeque videntur sidera ferri Axe super (quo se convertit et annua Tellus) Lenta tamen nimium: biscentum saecula gyrum Conficiunt unum, deciesque his addita sena. Proditus alter at est nuper, qui consit ab ipsa Terrae motu, et diuturna lucis ab alto Ad nos usque via; non se uno haec namque propagat Temporis in puncto, spatia et simul omnia carpit. Has ob res geminis, radius qui nostra lacessit Lumina, ab obliqua fert ictum parte; videmus Properea sidus, non qua regione lacatum Revera tunc est, locus at, quem cernimus ipsi, Per caelum se circumfert in marginis oram Exiguae coni primo de segmine formae. Tertius his addi quoque motus denique possit, Haec reperit nuper quem nostra fagacior aetas, Scilicet exiguum quo se polus ipse per orbem Bis denos uno decerpto volvit in annos, Nunc ad Solis iter propius, nunc longius adstans Signiferum, vastoque ad consita sidera Mundo. Hos igitur numeris motus comprendere par est, Cum tuimur, quantum decedat vertice sidus A nostro, variique situs discrimen adimus, Ne spes sollicitos animos deludat inanis. Ergo age, qui Boreae Gallorum primus ad oras Protulit urbe gradum a regali mensus, eundem Congruere octonis decies ad milla sena Millibus adjunctis invenit, tendere et ultra Plus quater ad centum quam passus, scilicet istis Jam decies septem debes, atque addere binos. Novimus at quoniam lentos nihil esse moratum Sideros illum motus, mensura, necesse est, Claudicet hinc paulum. Verum qui primus in Austrum Incipiens illa mensuram duxit ab urbe, Distenditque gradus in quinque (in quolibet uno, Si quis erat, divisus uti vanesceret error), Invenit medium a geminis utrinque receptum Scilicet extremis gradibus, majoribus esse Distensum paulo spatiis, quam parte repertus Qui fuit algentis Cynosurae ad lumina versa. Tum discrimine ab hoc menti facile incidit aequum Terrai non esse globum, veramque repente Exortum desiderium cognoscere formam. Protinus hinc etiam falsa ratione putatum est Idcirco a gemino compressam cardine terram Esse, et plus medio tumefactam augerier orbe; Quippe his servatis a rebus, forma profecto Debuerat Terrae prorsus contraria reddi, Nempe in utrumque polum quae paulo longior esset, Et primum coni segmen, velut ova, referret; Namqua curva magis frons Terrae est, nonne meatus Sub Terram citius concurrant, conveniantque In flexum, recta quos subtus ducere tentes Aeque longorum geminis de finibus arcuum? Atque ideo flexum hunc majorem mutua juncti Non faciant? Quapropter eo minor esse profecto Unius mensura gradus non debeat illic? Ast in ea coni, quae sit de segmine primo, Effigie, mage frontis curvato inflectitur arcu, Qua de parte magis producitur; atque ubi distat Planitie minus a recta, subtilior exit, Et minor axis ibi est: ita ad axem crescere debent, A majore gradus dum pergunt axe, minorem Continui, minimusque gradus majore sub axe est. Inde fit, ut Tellus, si in cardinem utrumque minores Pergunt usque gradus, illac prodictior extet, Haud secus ac ovum; sin ora augentur utraque, Sit compressa, velut sunt poma, a partibus ambis; Fit pariter, si distantum discrimina noscas Mensurae graduum, formam ut deducere possis, Terrai quae sit circum, compressane constet, Longane, uter major nimirum, et quatenus axis. Ergo ex servatis gradibus quoque, fraude retecta, Compressam non parte polorum ab utraque putarunt Esse; sed ex illa contra procurrere Terram: Nimirum non tum stetit haec sententia primum, Quippe aliquis jam contulerat, quod rebus in istis Omnibus et terris tentatum, et tempore in omni est, Et quod in Aegypto quondam, et quod nuper in oris His Italis, Gallosque inter, Batavosque peractum, Imminuique gradus hoc viderat ordine notos. Quin fuit et Lunae servatos ante labores De tabulis qui cognoscens, numerisque retentans, Diceret haud aequis curvarier arcubus umbras, Sed flexis ovi in formam, qua praedita Tellus. Scilicet haec illis pugnabat, diximus ante Quae fluere ex ipsa gravitate, itidemque voluta Un sese a terra; proin hoc fuit, unde coactus Est alios aliquis gravitatis quaerere fontes, Atque aliam legem, et rationem, qua revoluta Terra licet, possit longa consistere forma; Nam visum est potius Terrae transire figura Ante a servata ad garvitatem, quam gravitate Ad Terrae formam delabier ante reperta, Cum gravitas variis possit rationibus aeque Aptari, at nequeat, quae jam servata, refingi Forma, et non species ea, quae deprenditur, esse. Certius ipsam igitur servandi exorta cupido est Formam animis, curasque laboribus adjiciendi Exhaustis alias; siquidem minus apta videri Debuit umbra, jacit quam denso corpore Tellus In Lunam; exigua est etenim pars illius orbis Umbrosi, facies Lunae quo carpitur, arcus: Ambiguam neque rem manifesto pandere quibant Mensurae indicio, vel adhuc quaecumque recenti, Et fida fuerant quantumlibet arte peractae, Scilicet unius conclusae limite regni. Namque propinquorum garduum discrimina tam sunt Parva, ut in haec longe tenues nos ducere possint Errores, quos unquam ulli vitare negatum est, Utpote mortali quos non est prendere sensu. Proinde Virum geminas visum est dimittere turmas, In domitas alios aeterno frigore terras, Aeternoque alios aestu exsuperante perustas, Ut spatiis ita distantes ingentibus illi Inter se, tantam sperent vitare sagaces Servando, sunt quanta gradus discrimina, fraudem. Quis memoret, quam dura locis utrisque laborum Exantlata? Quibus sese immisere periclis? Jam Laponum regna, ut vocitant, glacialia longe Prima cohors adiit, quamvis et serior oris Exisset patriis, gelida tamen ocyor istuc Se retulit victrix, mensuramque extulit Ursa, Vix tum iterum caelo sol ducere coeperat annum. Non tot monstra tamen Minyis domitanda fuere, Dum narent prima Aeetaea ad regna carina, Fulvo surriperent ut clarum vellus ab auro, Conspersum quamvis mare concurrentibus esset Tranandum scopulis, efflantes naribus ignem Et Tauri aeripedes subigendi, atque atra veneno Ora soporifero vigilis religanda draconis; Quot subeunda olli horrenti rerum aspera terra; Et quot erat curis duras opus addere curas. Lecta fuit sedes operi opportuna gerendo Tornea, ad gelidae procul Urbs confinia Zonae, Unde esse incipiunt hyberno tempore noctes Perpetuae magis, atque magis, dum maxima senos Exaequet menses, et lux quoque maxima senos. Hic calcanda jacet fluvii cognominis unda, Cujus mensurae visa est aptissima primae Planities; sed enim fuerat nix saepe viai E medio evolvenda recens, quaerendaque subter Firma sola; algentes tractabat pellibus undas Proin frustra defensa manus, nam immobilis haesit Interdum; usque adeo saevit Jove frigida crudo Tempestas hyberna, ut gens quoque nata sub illo Aethere saepe gelu deperdat membra secante, Et tanquam a bello truncatos praeferat artus. Obsidione velut conclusa, arctataque parvis Abdit se domibus brumali tempore torpens; Nix superat, canoque sepultam pulvere condit. Deficit unda fluens in potus versa manentem In glaciem, silice et praedura durior extat, Vinaque vincta gelu, ferroque secanda rigescunt; Tantum, Bacche, tuo fera temnis frigora flore, Hoc uno gelidis non stringeris aeris auris. Postquam flumineo est cognita dorso Illa prior; montes tum qua ratione adeundi? Undique praeruptis sylvae stant montibus altae, Verbera ventorum tantum frangentia ramos Perpessae, nunquam flammas, duramque bipennem, Obstructae nivibus, mortali fors pede nunquam Tentatae. Jam sunt nudanda cacumina, caeloque Illae ostentandae rupes, jam montis ad imam Radicem aerii, Kittim dixere Coloni, Haerendum est; illic fabricanda patentia sursum, Pastorum de more mapalia, suspicerentur Unde faces caeli, et sublimes verticis ulnae; Et sunt multa locis aptanda, movendaque multis Instrumenta gravi molimine, Daedalus ille Praesertim multa quae fecerat arte Britannus, Uranie cujus tantum est munita labore: Ipsa gradus, graduumque dedit cognosse per arcum Particulas senas decies in quolibet uno, Atque harum totidem quoque fragmina particularum, Quae non convexis nisi vitris cernere tantum est. Nimirum, genus hoc, arcte conclusa supellex, Ne quid in offensu vario, compage soluta, Turbaretur, eos montes, praeruptaque curru, Sive levi potius scandebat culmina cymba, Consimilis cervo quam bellua juncta trahebat, Ocyor at multo, multoque ferocior illo, Perque nives, glaciemque, per horrida saxa volabat. Indigenae, rude vulgus, iners, nullisque javare Consiliis, operisque potens, cum saepe viderent Circum alienigenas fundi, atque, ut sacra ferentes, Lente onus id vectare Viros, intus latitare Numina credebant, Divum et procedere magnam Matrem inter Gallos; namque illos stulta premebat Relligio, exanimosque Deos, et inania signa Thure coli, votisque jubens, et sanguine fuso. Haud dimota minus tamen haec obstantia circum Omnia sunt; quid enim obstiterit, queis gloria vires Addit, et exagitat velut acri pectora thyrso? Unius mensura gradus tunc prodita demum Constitit, ipsa novem, decies et millia sena Exaequans, passus si tollas inde quaternos, Et decies septem. Doctae Dux signa cohortis Jam movet; excedunt laeti glacialibus oris. Ille nova te tellure, novi et sub tegmine caeli Multa etiam solers servaverat, esset ut inde Ditior ars, quae Naturae procul abdita quaerit, Pendentis tractus virgae, cum tempore certo Vibratur, longisque moras pro tractibus ejus, Quaque via radii torpentes aeris auras Desuper ingressi, et densatas frigore multo Progrediantur, item stammarum innoxia caelo Plurima per noctem spactacula, versicolores Perque diem nubes, geminosque per aethera soles Saepe, coronatosque, nec unam saepe per umbras Fulgentem olim pulchra cum Colchide vellere rapto, Finibus a gelidis Ursae, et regione nivali Gaudentes focios praeclaro munere functos Restituit patriae incolumes, caeloque tepenti. Interea calidas Americae errabat in oris Altera missa manus Comitum; terra illa, marique Jactata Iliadas decimum protraxit in annum. Vix fuit, ut magnam ad Quiti consideret urbem, Atque ibi castra velut duro sub marte locaret; Nimirum qua se flectit noctemque, diemque Aequans, qui mediam Terram discriminat, orbis. Tempore eodem illa caeli regione quis omnes Aëris esse vices, atque una frigora, et aestum Crederet, et mites una insedisse tepores? Non procul aestiferi de littore gurgitis illic Consurgunt vasti montes, quibus altior alter In terris se nullus apex ad sidera tollit: A Borea longo decurrunt ordine ad Austrum Perpetui; medio est at quae ingens consita vallis, Illa quidem centrum repetita in millia longe Trans terrae vastas pariter distenditur oras, Atque humilis quanquam prae verticibus praeruptis, Tantundem super undisonum sustollitur aequor, Quantum ipsi montes convexo ad sidera dorso Se super evexere, minus subvecta nec alte est, Aëriis quam quae magis Alpibus edita rupes. Illi recta licet violenti ad verbera Solis Perstent perpetuum procero culmine montes, At quoniam et terrae procul a fervoribus imae Eduxere caput, circum et tenuissimus aër Obsedit, longeque levissimus, horrida semper Regnat hyems glacie concreta, et frigidus annus, Semper et aeterna nive canent obruta saxa; Quippe prior superat, super et constructa vetustam Incidit usque recent, cumulo proin crescere magno Visa, locisque pedes multis assurgere centum. Qui procul aspiciunt has alto ex aequore terras, Mirantur certo praecingi limite montes, Quem super omnia sunt candenti tecta pruina. Interea immo dico languescunt Solis ab aestu Ipsi, et dum pelago puppi fluitante feruntur, Et post dum portus tetigere, obeuntque propinqua Oppida; namque sero finduntur saxa calere Ille, terraque hiat ventis, radiisque perusta. At valle in media, qua sese viribus aer Temperat adversis, hinc ardens, frigidus illinc, Ver agitur; pulcher nec jam unquam vertitur annus; Nam paulum Sol hinc se a vertice flectit, et illinc, Perpetuumque dies alternans noctibus aequos, Haud mutata, facit, caeli placidissima contstet Tempestas, haec Elysii videantur ut esse Fortunata loca, et campi, sedesque beatae. Cuncta fovet Zephyris natura tepentibus, atque De terra omnigenos simul omni tempore foetus Fundit; opes verno proprias permiscet honore Autumnus; pariter frondes, floresque virescunt. Maturique vigent una super arbore fructus. Visum his jamque locis mensuram inquirere primam; Optima sed victu regio licet, optima certe Tentandis non his fuit opportunaque rebus: Nempe erat ille solo labor impendendus iniquo, Ut strati per humum deberent pectore prono Serpere multa Viri producto in millia tractu. Protinus ad triquetras cum ventum exinde figuras Aëre signandas liquido, incubuere quot acres Aerumnae, Herculeis aucturae et viribus ingens Nomen, et exhausturae odia imperiosa Novercae! Illarum tantum flexus servare coacti Montium in ascensu medio; quippe invia longe Culmina erant glacie aeternae constrata pruinae, Et non vitales aurae, aut spirabilis aether. Quin saepe et mediis tentoria montibus olli Figebant, depressa nivis plerumque ruina; Pertaesos quoties illic haerere videres Nequidquam, longosque dies trahere, atque morari, Donec disjectis jam caelum purius esset Invisis nebulis, sudusque vaporibus aer Et caelum, et terras aperiret, et aequora, posset Prospectus procul in montem ut de monte patere. Aetherii demum ad mensuram scanditur arcus. Protinus ipsa aliquam partim fecere labori Instrumenta moram, queis sero haud fidere discunt, Partim inter socios facile in diversa abeuntes Discordes animi paulum, atque exorta simultas, Tum fraudes etiam in servando saepe retectae, Vitataeque modis variis, et proinde novata Jam toties, iterumque opera instaurata, iterumque, Omnia tentantes denos tenuere per annos. Tandem inventa gradus longo quaesita labore Mensura est; potuere haud corrumpere quidquam Extinctae nondum, atque incertam reddere lites. Rerum non inter certantes scilicet harum Exitus ambigitur; quin major constat ab ipsis Litibus orta sides; cavere utrinque sagaces Quippe Viri, ne parte queant culparier ulla, Neve sui, in vulgus patefacto errore, puderet, Cum spectant animo de se infrendente triumphum. Ergo gradus certis comprensi, suppositique Denique terni sunt mensuris, et minor horum Unus quisque gradu, gelidae qui subjacet Ursae, Detectus; ratio compressae ab utroque polorum Certius inde fuit firmata, receptaque Terrae. Jam non ipsa dies securos prorsus agebas Interea, genus hoc, in rebus, Gallia ; pubes En iterum excitur florentia regna peragrans, Inquiritque gradus in mensos ante, novaque Te ratione, novis te totam denique subdit Mensuris, quanta ad Boream procurris ab Austro, Praetereaque gradus transversi indagine lustrat, Expertis ne multa, via intentata videri Ulla queat; rursusque polis utrisque repertum est Arctari terram, medioque tumere sub orbe; Nec quovis tum de tentamine non tumor iste Perceptus, prorsus dubitandi ut copia deesset. Secura tamen hic num constes undique mente? Ambiguam vel adhuc quod reddat, sollicitamque, Scilicet est aliquid: graduum non ordine eodem Inter se crescunt collatae, vel minuuntur Mensurae, debent quo crescere, diminuive, Si sit ubique aeque densato corpore Tellus. Tunc etenim primam praeferre e segmine coni Extra debebit speciem, certoque tumore Sic flecti, e geminis gradibus queiscumque repertis Ut valeas totam numeris cognoscere frontem. At vero a geminis collatis mutua nunc his, Nunc illis gradibus, non certa atque una tumentis Formae, at dissimilis ratio diversaque prodit. Adde et, post etiam graduum quaae mensa suere Diversis spatia in regionibus, ipsa figuram Efficere hanc varie diversam, dissimilemque, Seorsum aliis eadem ut gradibus collata tuaris. Scilicet Oceano in magno qua se Africa terra Trans nigos longe Aethiopas protraxit in Austrum, Occiduoque bona lassatos aequore nautas Spe reficit, pontoque repente immittit Eoo, Sidera servatum summo labentia caelo, Gallia, missus in has Civis tuus iverat oras, Praesertim Lunam ut posset, Martemque rubentem, Tempore quos aliis alii regionibus uno Servarent, velut in Terram deducere Caelo, Carmine non magico, aut cantati turbine rhombi, Sed procul obliquis aspectibus, unde pateret, Interjecta forent quot milla descensuri: Ergo etiam nactus facile opportuna locorum, Ipse gradum terrae sub millia nota recepit Dimensus, nostrasque libens transmisit ad oras. Tempore quanquam illo Domina Romanus ab Urbe, Ut solet, aeternis flectebat legibus Orbem Doctrina Pater effulgens, et Numinis instar, Ad mores Populos, ad munera dia vocabat; Tu tamen induxi, vel ab his decus, inclyte Silvi, Vellet ut ipse suo curis adjungere regno, Induxti, quas ornat, et evehit, artibus aequum Ingenuis. Ergo auspiciis illius in ingens Ipse Viros immittis opus: vidi ipse moventes Arma novo, constata recens, ut idonea bello; Vidi, cum egressos longo vetus Appia colles Usque sub Albanos ductu via mensa teneret. Protinus in montes duro subiere labore, Et juga nubiferi, qua celsior, Apennini Lustravere: vagos octo post culmina donec Extremum ad superi demiserit aequoris oras, Queis sedet antiquis urbs longe cognita fastis, Et celsas praefert turres, prope terminus olim Italiae. Madidis constratum ibi littus arenis, Multaque directo distensum in millia tractu, Aptatis, nuper velut Appia, subditur ulnis. Illic tum media servatur sidera ab urbe; Quae pariter media servantes sidera Roma, Cum rediere, viros conspeximus, inter utramque Arcum, quantus is est, caelestem ut prendere possent; Et saepe adfuimus noctuque, diuque sagaci In caelum cum mente aciem obvertentibus acrem. Ollis sic plusquam graduum mensura duorum Littore ab Adriaco Romana ad culmina ducta est, Quanquam parte sui parva, at contractior illo Protinus alteruter tum constitit, ante per oras Quem Galli patrias signarunt, quemque prope aequo Distantem spatio Boreae de cardine prendas. Ex his tute queas facili cognoscere pacto Tellurem non prorsus ea constare figura, Quam gravitas exposcit in aeque corpore denso; Ejus nec facies, circum ut tornata, videri Jam queat, et parili ratione inflectier, aeque In spatio circum distante a cardine utrovis. Propterea mensis cum Terrae inquirere formam Tentamus gradibus; revera quid sit id ipsum, Quo nos mensuris tum tendimus, inspiciendum est. Scilicet haud haec est, qualem spectantibus offert Terra sui speciem, variatam montibus altis, Et late campis discretam, et vallibus imis. Haec si namque foret, nunc ille brevissimus, alti Inflectunt qua se colles, gradus esset, et ulnis Vix tribus interdum porrectus; at abforet omnis Aequa in planitie campi tumor; eque supinis Contra frons Terrae cava vallibus efficeretur . Certam exin nobis fieri non posse figuram, Quam memoro, terrae quis nesciat, undique campis, Atque jugis, variis et vallibus interruptam, Saepe et pro vario mutatam tempore? rupes Quippe cadunt aevo, valles opplentur, et ampli Desidunt campi, eductove cacumine surgunt. Illa neque esse potest Terrae quaesita figura, Quae fieret, valles si montibus aequarentur; quippe incerta foret, nos utpote quam variare Arbitrio nostro possemus, multiplicique Deprimere hic montes, illic educere valles Limite; quandoquidem infinitae continuato Esse queant ductu formae, et sine flexibus ullis, Ad quas haec redigi Terrae frons aspera possit Demendo, quantum libet, addendoque vicissim. Praeterea nec ad hanc tali ratione redactam Possemus gradibus mensis pertingere formam; Quippe gradus cum mentimur, quae pondera deorsum Deducit via de tenui pendentia filo, Recta ad quaesitam Terrae cadat illa figuram Est opus; ast eadem num recto incurrere possit Descensu in talem, modo quae constata, figuram, Depressis conflata jugis, et vallibus alte Sublatis? Siquidem velut undique pondera tendunt Quaelibet in partes terrai totius omnes, Sic quidquid varium Terrai in partibus extat Texturam propter raram, densamque, necesse est, Immutet varie, qua corpora sponte feruntur Lapsa, viam magis in densum et detorqueat augmen. Proinde etiam asperitas istam facit extima Terrae Incertam, variamque viam, quod noscere possis, Ut docui, memori recolas si mente, sub altos Declinent filo ut pendentia corpora montes. Sed jam age, quaesitam nobis cognoscere figuram. Punctum finge aliquod terra super; illud ad Austrum Sic iter, algentem vel ab Austro flectat ad Arcton, Imprimat ut gravitas ictus, ubicumque locorum est, Desuper insistant, erit hoc iter, orbe diei Quod mediae per dimensos prodire necesse est Nempe gradus, Terrae ob scabram quod proinde figuram, Intus multiplici variataque viscera textu, Atque huc, atque illuc ductu curvatur iniquo, Et varie undanti deductum tramite serpit; Propterea par est ipsa hac ratione rearis Undantem Terrae faciem, quam quaerimus, esse; Idque tibi gravitas varii ob discrimina textus Suadeat, idque gradus servati, ut diximus, una Non bene pro quavis concordes cumque figura, Insinuent, dubiosque fugent de pectore sensus. At quia per terras extrinsecus asperitates Quae sunt, vanescunt prope Terrae ad totius auctum, Credibile est etiam discrimina tenuia textus Esse ea sub terris intrinsecus, atque figuram Propterea turbari adeo non posse, polorum Ne regione ea sit paulum compressa, tumensque In medio, curva hic mage scilicet, et minus illic. Non tamen idcirco prorsus verissima fronis Quaesitae species unquam limesque patebit Quacumque in regione suus, cum quilibet ille Inflecti varie diversis possit in oris. Protulit ipsa gradus sic Itala terra minores, Nam gemino hinc illinc consurgit ab aequore semper Altior, et medio praecingitur Apennino; Propterea in vastos hinc illinc pendula filo Deduci paulum debebant pondera montes, Majoremque arcus ideo comprendere tractum In caelo, et gemini disjungere verticis oras, Debuerint ut proinde gradus minus esse patentes. At contra illorum magis amplam Gallia praefert Mensuram, quoniam calidae de parte diei Pyrenes vastis finitur montibus, in quos Pondera tum deducta arctabant aetheris arcum. Propterea nobis semper mage cognita constet Ut facies Terrae, sedesque haec alma patescat, Esset opus tractus mensuris ire per omnes, Atque gradus, quaque ad Boream conversa, vel Astrum, Et qua Memnonia tendit de sede cubile Solis ad Hesperium Tellus queiscumque sub oris, Prendere; pro quavis demum regione repertus Crescentum gradum, et minuentum surgat ut ordo. At longum est opus, et nobis post longa manendum Saecula, venturo si quando id prodeat aevo. Interea paucas, at quas servavimus, omnes Aptamus graduum mensuras vi gravitatis Perfacile expositae, et probe consentire videmus Inter se aptatas. Fundata est vi gravitatis Scilicet haec Terrae moles, conflataque forma, Et maris, et terrae; quanquam et rerum Arbiter amplae Compagi formam quamcumque inducere, Mundum Cum strueret, potuisset; at, ut Faber, aut super undas Labentes, aut forte vias cum fornice pontem Erigit inflexo, speret retinere tenaci Calce licet pondus lapidum, tamen ipse figuram Inducit, qualem consistere posse fine ullo Ante putet vinclo, proprioque ut pondere tantum Sciliet in sese niti putat; Arbiter, inquam, Sic quoque Telluri talem conflasse figuram Creditur, aequali qualem in se pondere partes Libratae poscunt, compressam ab utroque polorum, Ut docui, et paulum regione tumentem. Nunc circumfusas mecum te transfer ad auras E terra, breve constat iter, superamque fluentis Inspice naturae quoque frontem, cortice quali Includat Terram, num se conformet, ut illa, Atque adstricta velut vestis se inflectat in artus? At non huc gradibus, non huc conscenditur ullis Mensuris. Quod non oculis, manibusque valebis Subjicere, omni alio valeas neque prendere pacto, Hic etiam inniti gravitatis viribus ipsis Quis vetet, et facili sic illuc scandere clivo? Nimirum videas extrinsecus aera posse Non alia fundi fictum, comptumque figura, Exornat quam qua Tellus sese ipsa revolvens, Vel si alis, propior quae sit tamen; utpote terram, Et mare cum late cingat complexibus arctis, Et parvo assurgat cumulo liquidissimus aer, Quippe gravis, formamque ideo a gravitate receptet. Namque, assiduisque licet conatibus instet Nesciat, assidusque licet conatibus instet Sese evolvere, et in spatium distendere majus, Constringi tamen usque sua sub mole, premique? Usque adeo premitur deorsum, arctaturque, prope imam Ut qua planitiem ponti demissior aer Contingit, tanto sit pondere, pondus ut aequet Argenti fluitantis, et undae more liquentis, Quod digitos quater in septem susupendere possis Inclusum vitri recta impedente columna. Et licet aurarum calor augeat exsiliendi Conatum; calor ast idem, et quae caetera circum, Si constent eadem, densabitur aura premente Plus aucto supera pro pondere, quoque tenetur, Decrescet spatium pro ponderis ipsius auctu. His tibi jam claris subjunctis rebus, et ipsa, Quam tu cumque velis, gravitatis lege manente In spatiis Terrae a medio variantibus, illuc Pervenies numeris, quaerendique arte recenti, Ut videas, progressus in aere rarescendi Qui sit, dum sursum cumulatum mente sequeris. Invenies igitur, gravitas dum constet ubique Non mutata caput super altum, eademque per omne Aerium pelagus, binis si partibus aura Decrescat, qua densa, aliquo super edita tractu A nobis, opus esse, ut partibus ipsa quaternis Decrescat duplici in spatio, bis deinde quaternis, Deinde bis octonis, sese si scilicet ipsam Terno attollentem, spatioque sequare quaterno. Ordine quo possis invento pergere tutus, Innitique auris levibus, sursumque volare. Haec lex est, gravitas ubi constans, unaque ubique Scilicet: at spatiis eadem in se pro repetitis Si decrescat, uti vere decrescere certum est, Lex parvis ab ea paulo diversa vigebit In spatiis; magnum in magnis discrimen habebis: Tum quoque rarescent quatuor jam partibus aurae, Jamque novem, bisque jam rursus, ut ante, In spatiis, non ut tamen ante a fronte petitis, Sed Terrae a medio, et crescentibus ordine longe Inter sese alio, nimirum terna struantur Post bina ut spatia, et succedant sena repente; Ordine quo numeri cum progrediuntur, eosdem Dicimus harmoniae de nomine, quippe ubi primi Quae ratio est ad eum, qui tertius, aequa sit illi, Quam discrimina habent, rationi, nempe prioris A subeunte secundo, et ab excipiente secundi: Qui melicos certe concentus efficit ordo. Hinc tibi si fuerit geminis servata vicissim, Quam varie sit densa locis liquida aura; valebis Hanc aliis queiscumque locis, cognoscere densam. At geminis servare locis discrimen in aura Densata, facile est; praelongo nesciat istud Quis bene servari vitro, quo plusve, minusve Consurgens liquidi argenti suspensa columna Desuper aurai compressae pondera, vimque Signat, quamque locis densata quibuslibet extet Rarior inventa est sic partibus aura quaternis, Quam nos inter, ubi est educta ad millia septem. Perge vices per quadruplices ita semper in altum, Septenis septem cumulata prioribus addens Millia, si gravitas constans sit, credere certe Difficile est, quam tum longe tenuabitur aer. Scilicet obruimur tanta a levitate fluentis. Fama Repertorem ludi, quem Schachida dicunt, Monstravisse refert olim, quam protulit artem, Regnatori Indo; belli simulacra placebant, Et nigrae, canaeque acies, variataque miro Praelia consilio, et pugnacis nomina buxi, Motus, insidiaeque, armorumque usus, et ordo. Non Rex ingenium infoecunda ornavit, uti mos Pluribus ets, tantum laude; at, pete, dixit, habebis Praemia, quae cupias. Voti hic praesetulit esse Callidus exilis, munusque exposcere visus Pertenue: optarem, Regnantum maxime, dixit, Tot cereris mihi grana, quot hac ratione putentur: Princeps haec unum sedes (albasque, nigrasque Quadratas tabulae sedes monstrabat, ubi ambae Institunt acies, et noto limite pugnant ), Altera bina ferat, tum tertia quattuor, octo Quarta, et sic duplici crescant repetita per omnes Grana coloratas vice sedes, quolibet octo Quae sunt in latere, et toto non aequore plures, Quam decies senis adjunctae quattuor, extant. Rex inopem ridens animum tam parva petenti Annuit. Ast inita porro ratione Ministri Per numeros, adeunt illum, attonitique fatentur: Non si vel toto dominetur solus in Orbe, Posse reum exsolvi promissi; haud esse per amplum Navigia oceanum segeti satis ampla serendae, Omnia gente procul si conducantur ab omni. Rex stupet, atque viri magnum admiratus acumen Regni consiliis ratus est ingentibus aptum; Proin opibus donatum in publica munera rerum Detinuit, nunquam et propria dimisit ab aula. Tanta vi numeri cumulantur progredientes Ordine vel duplo: quot erunt, si quadrupla constent Perpetua incrementa, velut consurgere nuper Per rarescentes dixi auras? Millia si per Quinque animo subeas sursum, et ter dena, videbis Mille, hunc quam nostrum, mage partibus aera rarum. Surge, age, et ulterius; bis millia confice centum, Et super adde decem, quantus, quantusque repente Prodibit numerus? non illum efferre valebis Voce, sed exscribens per signa decemque, novemque Elicies, Arabum fuerunt quae more notari. Scilicet haec fiunt, ut paulo finximus ante, Si gravitas sursum non sit mutata: profecto Sed mutatur, uti docui, numerisque notantur Diversis paulo spatia ipsa, minusque repente Progredieris, at immensum tamen; utpote si tu Millia sublimi post octingenta volatu Tum quoque dena quater scandas, tam rarus ibi aer Fundetur, vix ut decies sub sena reduci Signa queat: numeris quae nomina reddita tantis? Verum a servato diversus cernitur ordo Ordine descensus interdum, pondera vivi Sursum cum ferimus vitreo conclusa cylindro Argenti, atque alia densarier aura videtur Tum ratione. Aliquis dum montem scanderet altum Paulatim, supraque maris consisteret aequor Sex pedibus decies; quae lympha argentea vitro Clauditur, ipsa aliquem descensum prodere coepit, Scilicet hanc digito partem decerpsit ab alto, Quae de bissenis pars unica partibus extat. Tantundem dorso conscendere montis eodem Pergit; et est digiti nondum pars altera visa Descensu confecta novo; nisi donec et uno Hos decies supra fenos pede celsior esset; Conscensisque aliis decies sex, jam duo deerant Scandendi, digiti rursum ut pars aequa vacaret. Hoc igitur, quantum valuit tentare, probavit Ordine depressas argenti mobilis undas Usque viae magis alta petens; quin credidit istis Sublimes se posse etiam deprendere tractus, Evecti queis consistant supra mare montes, Queis aliusque alio vincatur vertice vertex. At variantia dicendum haec discrimina posse Ponderis aurarum producier a calefactis Hic prope nos auris varia ratione, Calores Scilicet et terra clausi ( mons plurimus unde Saepe ignem eructat ), locaque aeris ima vapores Replentes tepidi, et reflexos multiplicatae A terra ob radios vires, et densior aura Suscipere apta magis, captumque fovere clorem, Efficiunt, magis haec loca celsis ima calescant, Illic ut nivium sit, durae et grandinis ortus Tunc etiam, cum nos fervente exurimur aestu. Propterea esse aer prope nos pro pondere densus Non queat aggesto, constante nec ordine tractus Sublimis minui, nec, quae servata, manere Quoque loco possint, et tempore; tempore quovis Nam regione calor varie mutatur in omni. Ast aliquo a terra tractu procul, aequa per auras Temperies est, quo nequeant hae scandere causae: Ordo propterea et progressus certus ibidem Rarescentibus est mutato a pondere in auris. Multi hunc distendo distendunt aere multa Progressum longe per millia, currere tantis Quippe volunt spatiis fusum mare mobilis aurae In coelum, terrae prope sint ut tractibus altis Dimidiae paria; at nobis propiore videtur Esse opus aerios constringi limite campos; Auris quandoquidem Soli circumsitus aer His levibus occurit, sursumque volentes Ire aequa retinet vi, nitentesque refrenat, Inque vicem simul his ipse interrumpitur auris. Namque quis esse suum magnum neget aera Soli Praeterea, immensis et fundier aetheris oris? Indico primum maculae sunt lucida Phoebi Turpantes ora, et quaedam velut aere in illo Nubila suspensa, et faciem radentia diam: Indicio candens porro est lux illa, tenebris Quae Solem ossusum, et subjecto corpore Lunae Obstructum penitus nobis, complexa coronat. Esse sed hunc nobis magis indicat aera vastum Lumen id, in caelo quod dudum aspeximus alto, Cassino monstrante, via quod spargitur orbis Signiferi, eque loco grajum sibi nomen adeptum est. Hoc sub signifero longum distenditur orbe Lumen, et occidua de parte, et solis eoa, In speciem rhombi, pelusiacaeque per alta Procurrit lentis, quam spectes e latere ipso Transversam; supremus apex nunc profugit ejus Centum a Sole procul gradibus, nunc pervenit idem Vix decies ad quinque; et longa brevisque vicissim Bellantis veluti comparet lancea Phoebi. Debile lumen id est, via qualis candida lactis, Conspicuum nec idem patet omni tempore nobis. Non igitur lucem hanc cernes, si vespere summo, Vel nondum rosea Tithoni conjuge cani Exoriente, eadem non caelo ita perstet in alto, Ut superet nebulas, fuscantesque ima vapores: At perstat, superatque umbrantes ima vapores;1275 Si procul altus apex a Sole excurrat utrinque ( Aevo quod certo, quod certis accidit annis ), Et plaga, quam Phoebi currus perlabitur, orbis Si tum signiferi nostrum minus extet ad aequor Obliqua, ante suos quam jungere quadrijugos Sol Incipiat, vel post quam solverit imus anhelos. Signifer orbis enim diversos efficit ipsam Terrae ad planitiem flexus; nobisque, borea Qui regione sumus Mundi, aequantemque videmus Tempora non paucis distantem tractibus orbem, Signa quidem, vernum quae circa Vellus utraque Parte micant, obliqua nimis nascuntur eoo Littore; non ideo propera eluctantur ab imis Telluris nebulis, clarumque educere possunt Non subito jubar in fusca caligne mersum; Ast eadem occiduis occumbunt recta prope oris. Contra quae oppositam circumdant lucida Libram, Obliquant se signa cadentia, at alta oriuntur. Idcirco e nostris regionibus aeris illa Non bene conspicimus Phoebei lumina caelo Edita, ni vernae per suda crepuscula noctis, Et matutinis Autumni divitis horis. Omnia in adversi contraria partibus Austri His, opus est, fiant. Quae vero Aequante sub orbe, Vel prope sunt gentes, rectus queis signifer orbis Occumbitque, oriturque, vident hanc tempore lucem In quovis, dum se distendat cuspide longa. Hanc vero lucem exortam de parte quis illa Ambigat aurarum, quae sit mage crassa, potensque Deorsum occursantes radios convertere pulsos, Augmine vel proprium majori effundere lumen ? Ipse suum jam Sol quia circa vertitur axem ( Ejus ut a maculis patefit, quas cernimus omnes tempore circuitus facere aequo, et volvier uno axe super, varias quanquam, et sine lege coortas ex improviso, certa nec lege obeuntes), atque suum fecum quia pertrahit aera raptans, ipsum hunc compresssam sese constare necesse est in lentem, propter majorem particularum Nisum de medio fugiendi limite gyri; Propterea nobis oblique ut visa sub illa Debeat, ut docui, rhombi apparere figura. Corporis utque sui partem quae rapta per orbem Est latum, ad nos Sol convertit, ita aera quanto Plus a se projectat agens, accedere nobis Plus facit, interdum transmittat ut oscula Terrae Contractu aetherio; quod fit, cum cernimus auras Eductas gradibus novies ab origine denis. Si vel adhuc magis excurret, convestitet omnem Lux ea tellurem circum, quo tempore quidam Undique dissusus tota de nocte videri Debebit splendor tenuis: mirantur agentes Excubias proin interdum, vel longa viarum Carpentes noctu: cur nox hac suscior illa, Scilicet haec formas varias distinguere rerum Cur sinat, illa nigris aeque omnia contegat alis: Ignorant, id qua possit contingere causa. Aeris hujus at hic num meta, et terminus haerens, Ipsum quo monstrant oculi finire? Profecto Idem et adhuc, nequeant oculi ut pertingere, pergit Rarior, atque ideo subtili corpore caecus Aetheris intervalla per ardua continuatur Edita fors ultra longe Saturnia regna. Hoc caudata probent ingentibus intervallis Astra evecta procul, quorum praebentia caudae Nubila fumantis speciem, sursum aere eodem Tolli credible est ( ratio tibi vera probari Quae post efficiet ), quo pacta noster et aer Nostros scilicet hinc sustollit ad alta vapores. Sic itidem noster, qui circumfunditur, aer Altior est multo, quam queis reflectere lucem Quit spatiis: statuunt hos ipsa crepuscula fines, Quae Solis lux sunt ad lumina nostra repulsa Corpore ab aerio: brevia, atque fugacia cum sint Illa, quater denis non plus quam millibus alte Posse repulsantes inventum attollier auras, Quin denis tantum his spatiis, si forte repulsu Bino ad nos dubiam credas descendere lucem. Aura at quae radios nequeat convertere deorsum, Officione alio monstret se impervia visu? Ejus an in vasto pelago non innatet illa Lux insueta, novo Boreae quam nomine dicunt Auroram? Re tam tenui se sustinet ardens. Hic me par etiam peregrinam hanc dicere lucem, Qualis, et unde suos descendens hauriat ortus, Queisque magis, Terrae, an Phoebeis debeat auris. Illa quidem rubeos Tithoni conjugis ortus Visa polo plerumque refert: solet altivolantis Principio ad Cauri regionem fumidus ingens Spectari globus; ejus humo pars conditur ima, Edita pars sese post paulo lumine tingit, Et nitet, interdum fuscas, clarasque vicissim Distincta in zonas; multiplex proditur inde Formarum ratio scenae variantis ad usum, Ludicra gaudentis velut in spectacula Caeli. Funditur in spatium globus ille, locisque recurvus Rumpitur in variis limbus, lucemque profundit Eructans, ut si retro incendia volvant Flammarum: surgunt alternis, intereuntque Ex improviso radii, rectoque columnas Stare situ videas, seu paulum forte reclini Lucentes alte super atro fornice nixas. Saepe illae educto protensae culmine longe Contingunt nostri supremas verticis oras, Et coeunt illic multae et tentoria castris Formant in speciem, fulgentemve igne coronam. Et si tum radiis vis insit magna, videbis Sanguineo aerios tingi fulgore vapores, Nubilaque, et montes, et sylvas, consitaque arva, Et pavidas urbes populi inter densa rubere Murmura, distinguique vias, et moenia laevas Umbras projicere, et tenebras discedere noctis. Ista minax species finitur denique luce Innocua, placidaque, poli sublimis ad axem; Ut si illinc versa vice rerum nuncia Solis Prodire, et Mundo roseos ostendere vultus Diva velit, thalamisque senis frigentibus illas Praeferat iracunda nives, brumalia regna. Haec multi radiis Solis tribuere, putantes Esse vel a nivium cumulatis montibus, illis Sive repercussos a densis aeris auris, Nequidquam. Quoniam nimis alta conditur ardens Terra Sol mediae brumali tempore noctis, Tempore quo septem quoque saepe arsere Triones, Ut nequeant illuc radii pertingere missi. Frustra alti accensos evulgavere vapores Ursas sub gelidas simul undique convenientes; Nam neque vim tantam cogi illuc posse vaporum Credendum est, uno ignescant qui tempore in ingens Distensi caeli spatium, ut de parte videri Terrai magna possint, nimiumque remota, Nec tantum educi posse in sublime volantes, Longe ut praetereant fines, qui sustinet illos, Aeris: hos fines distendi posse probatum est Vix ad dena quater nimirum millia, nuper Ut docui; ast ardens Aurorae tollitur illa Flammantis species (praesertim totius ingens Europae populis conversis lumina ad Ursas Cum micat, et Boreae haud soli videre coruscam Indigenae) plus quam sexcenta ad millia sursum, Alteraque interdum his cumulata, atque altera centum Praeterit; invia sunt quae regna vaporibus imis. Ergo cum possit tanta ad spectacula Caeli Terra nec ima ullos, neque suppeditare paratus Imus et ipse aer; quid summus possit inani Assimilis, subtili imbellis corpore, inersque? At fors possit, ubi introrsum quid desuper haurit, Foecundoque sinu caelestem percepit auram, Scilicet illam ipsam, phoebeo funditur astro Quae circum, ut docui, atque apparet saepe sub orbe Signifero, cujus formam, loca, tempora dixi. Illius ut pars densa solet protendier ipsam Ad Terram interdum, procurrere forte vel ultra, Fiet, uti fines ea transmeet aetheris illos, Terram in vicinam gravitas quibus incipit esse Major paulatim in Solem gravitate remotum. Tum subito, si praesertim cumulatior illic Forte sit, in Terram properat phoebeius aer Avulsus parte haud modica de corpore magno, Ut rupes de monte, novique fit incola regni. Nostra dat aura locum celeri; tum densior obstat, Innectitque moras sensim, cursumque refraenat: Aura retenta fremens ferviscit, laesaque tristes It velut in flammas irarum; saepe sed, ante Quam coeptet motu interius flammescere diro, Alterutrum projecta polum petit, ob fugiendi Vim medio a motus, peragit quem Terra, diurni, Quae motu hoc languente polum languescit ad ipsum, Ob calidas itidem, magis et sub Sole tumentes Auras, inque polum proin ob declivia utrumque. Dum petit ille polos, interdum concipit aer Ardorem, interdumque polis procul editus ipsis, Aut quoque post multo depressior, insinuatus Auris interius terrestribus, atque deorsum Descendentibus hoc citius, quia pondus ob auras Has alienigenas increscit convenientes. Haec si percipias bene cuncta, resolvere possis, Quaecumque aspicias, cum septem arsere Triones. Inter hyperboreas primo, occiduasque videri Incipit illa plagas ad Caurum fumida nubes, Nam Mundi pars illa die conversa cadente est Phoebo, et phoebigenis mage densis aeris auris: Et globus est, nondum concepto expanditur igne Quandoquidem, terrae super auras fusa per orbem, Haud secus ac olei undas gutta tenacis: Post haec aspicimus lucentes marginis oras Nigrantis guttae, quia pars magis apta cremari, Imbuiturque prius quae flammis, altior extat Ad caelum conversa, aliisque obstructa latescit Inferioribus, et sistentibus undique visum: Tantum igitur fili apparet lucentis imago Circum oras, ubi praeter ea impedientia nigra Corpora subtiles expansae nant quoque partes. Tum varios illic fuscos, clarosque videbis Alternatim orbes, cum decidet altera major Massam massa super, guttam ut super altera gutta: tum limbum illius brevioris fumida oportet Hujus pars transcurrat, et illud corpore nigro Excipiat lucens filum, post proferat igneum Ipsa suum pariter, qua circum desint, orbem. Sed raro sit, uti plures sic accumulatae Usque magis lato distensae coepore guttae Desuper adveniant; idcirco non erit unquam, Ni raros, paucosque, queas ut cernere claris Hos intermixos nigrantes orbibus orbes. Praeterea caeli non longo tempore prima Permanent haec species, nam sive absumitur illa Fumida materies, seu sese distrahit a se Mutua, divellitque, incendi protinus ardor Comparet, radiique erumpunt, haud secus, alte Ac per constratas nubes cum funditur alma Solis lux imo nigrantum nubium hiatu Eluctata, vias loca per caligne densa Distendit longas, et claro tramite signat. At quae non vasto nimium se corpore deorsum Praecipitant guttae, varias formae columnas Dicendum est; siquidem casu producier illo Debent, nam crassae quae sunt mage, ad ima revolvunt Se partes loca, subtiles retinentur in altis Ordine quaeque suo, tenui pro mole, locatae. Deorsum ipsas nostri si circum verticis oras Labuntur; graciles magis, apparere necesse est Altius, et summa inclinare cacumina sese Inter, ut in medio coeant, formamque coronae Praetendant, aut fixa altis tentoria stellis. Sic etiam longo si consita robora cernas Ordine, vel tristes praecelsa fronte cuperssos Hinc illinc tractu campis protendier aequo, Extremae longe quae sunt, conjungere ramos Inter se apparent nexos, truncisque coire. Postremo rubeus color ille, et sanguine splendens, Qui sylvas montesque, paventesque imbuit urbes, Illa continctis a luce vaporibus ortum Non referat, caelo obscuro, noctisque per umbras? Sic etiam caelum, multo si foeta vapore est Aeris aura, rubere videmus, purpureoque Limine contingi nubes jam Sole sub undas Aequoreas lapso, fessos solvente jugales. Nunc, quibus aspicere est ea rubro incendia caelo, Tempora temporibus conspectas Solis ob auras Vulgatis quam conveniant, pariterque revertant Utraque, ne certae possis te opponere causae, Percipe. Si fastos, rerumque antiqua revolvas, Aurorae persaepe leges conspecta Borae Lumina, quaeque metus pavidis expresserat olim, Nomina non eadem luci sunt indita: caelum Scilicet aut ardens, pollutum aut sanguine diro, Forte vel armatas contis, pilisque cohortes Praelia miscentes dicebant, tristia proinde Vulgus in attonitum fundebant omina vates. Mactabant populi pecudes, stratique per aras Numina placabant votis, donisque Sacerdos Lenitus meliora Deum spondebat ab Aere; Haec, inquam, priscis quanquam olim lumina saeclis Prodita, visaque sunt, non omnibus emicuere; Nimirum saeclis lucis vestigia nulla Comparent aliis, ut tum neque visa, neque illa Nota fuisse putes. Quibus at conspecta fuere Temporibus, jam non una ratione quotannis Lumina fulserunt, modo rarave, nullave prorsus Prodibant, modo creba, suique feracia longe. Ergo si repetas e prodigialia volvens Tempora, quam docui, lucis quoque signa notabis Tunc quaedam per Solis iter conspecta, suasque Effudisse comas Phoebum magis orbe sub illo. Praeterea tria sunt, quae propter quolibet anno Res redeunt faciles luci, adversaeve Boreae: Nimirum Soli accedens, seu Terra recedens, Ipsaque hyperboreae regio telluris ad auras Conversa has Solis densas mage, vel mage raras. Postremo terrae polus idem, aut obvius auris Incurrens, sulcansque mare illud ut aerea prora, Aut retro incursu absistens, velut ultima puppis. Quod primum est, Terrae non aequo pendet ad orbe, Annua quo Solem cingit: quod deinde secundum, Obliquo a positu deprendes Solis ab orbem Terrai magnum; nec enim protenditur aer Ex omni circum phoebeus parte, sed ipsum Trajicit obliqua Tellus regione meando, Bis ternis conversa polum nunc mensibus istum Ipsius in faciem, totidem nunc mensibus illum. Demum, quod superest discriminis, axis ab ipso Exoritur flexu terrestris, quo sect orbem Annua Terra terens magnum; nempe annuus iste Si gemina Terrae cursus sit parte retextus, Una per aequantem pars orbem recta feretur, Quae celerare facit motum, aut tardare diurnum, Vimque auget, minuitve illam, quae projecit hinc, atque Illinc in geminam regionem utinque polorum Hanc alienigenam phoebeae lampadis auram: Altera pars cursus Tarram protrudit in illo Aetherio pelago, per ut undas truditur alnus. Ergo tempora queis aptae, facilesque per annum Res, genus hoc, una coeunt, et mutua jungunt Auxilia, invenies magis illa splendida luce Sithonia, tantoque magis, quo fortior inde Advenient causae vis, et numerosior una. Quae cum conveniant, quantumlibet aucta, minuta, Et variata modis multis, mutataque rebus, Vero quis dubitet conjungi ea denique nexu? Nobis Sequanicis quae prodidit omnia ab oris Maeranus Sophiae cultor, verique minister, Ingeniique sui fulgenti lumine claram Extulit, ut cunctas per gentes nota clueret, Auroram; cui vix olim nomemque, locusque Constiterat, nunc est ortus, patefactaque causa, Nunc nihil ambiguum in rara aut mirabile luce est; Ille ut proinde queat ( sileat licet invida Fama Caetera, quae saeclis longe noscenda futuris Transmisit) censeri inter memoranda Virorum Nomina, Naturae qui fuerunt pandere claustra Aerea, nec victi rerum atra nocte recedunt. Hac tibi subjuncta Borealis origine lucis, Et spatio, quo se tollit celsissima, quo tu Millia pertingas post septigenta superne Accumulata; nimis non hos excedere fines Aera cognosces nostrum, at solaribus auris Finiri circum, atque inducto ut pariete claudi. Progressus pariter, quo tenuior usque fit aer Surgendo, sisti sub eodem limite debet. Quantum et compressus foret aer hic prope, si nil Officeret semper sursum ulteriora petenti, Tantum comprimitur revera, ponderis ejus Phoebeo supplente vices super adveniente Aere, et usque magis dilatari impediente. Sic intra clausum thalami penetrale videmus Aera compressum nihilo minus esse, superno Non interrupto quam aere continuetur; Nam retinet fornix, quantum retineret id ipsum Aeris aggesti podnus super accumulatum. Non nostri perstant fines tamen aeris idem Ad Solem mutante situs tellure, modo ipsa Nam Soli propior, modo contra abductior extat, Et nunc densatis magis illius innatat auris, Nunc mage laxatis; proin et sua densior illic, Et compressior est, hic contra rarior aura, Et sublimior est eadem, mutataque semper. Progressus quin ille prius turbetur in auris Nonne opus aeris, quam summi limitis oras Contigerit scandens? nonne impellantur utrinque Mutua contiguae, diversoque ordine motae, Semper et extremis pugnent in finibus aurae? Nam qua non multo est solaris densior aer Aere terrestri, tardari debet, et a se Discerpi victus multis in partibus, atque Commisceri alii, diversaque jura subire, Telluremque sequi, et leges turbare receptas. Quod superest, quoniam varie facit aera densum, Ut docui, gravitas, ab ea quqoue manet, oportet, Mobilitas, qua se resonans fluida aura propagat. Ergo auras facili se mobilitate cientes, Seque propagantes fluctu non simplice circum, Unde suus gemina sensus fit in aure, sequamur Mente agili, nam non oculis ea pervia vis est. Aura sonum circum fundit, cum nempe frementi Concutitur motu, trepidatque reciprocus aer, Cujus particulae, quibus est vis indita sese Compressis dilatandi, in spatia arcta premuntur, Inque vicem saliunt, expanduntruque repulsae, Et mediis velut unda frequens se suscitat auris. At solet unda fluens sese ulteriora propagare In loca, demittens partem, quae se altius ante Intulerat, tollensque profundam, quaeque quieta Ante fuit: moti pulsus sic aeris ultra Extenduntur, ubi constrictae dissiluere Particulae, in spatiumque breve adduxere patentes, Immotasque alias prius, exteriusque locatas. His vicibus, veluti vibratur pendula virga, Nexibus inter se vibratur particularum Sic aer variis, et itus, reditusque repente Multiplices peragit, finesque extendit eundo. At quae mobilitas vibrantum particularum est? Quove modo fluit ex ipsa gravitate? Profecto Pendet mobilitas aurai a corpore denso Scilicet, et sese dilatandi, exque plicandi Nisibus assiduis: hoc porro pendet utrumque Desuper incumbente aurarum a pondere; quare Mobilitas etiam; proinde a gravitate receptat Vires ipsa suas. Numeris effere retectam Hinc liceat; siquidem postquam cognoveris, aer Quantum densus is est, ejus si aequare frementis Pondus comperias argenti pondera vivi, Quod se ad bisdenos digitos, septemque per altum Eduxit vitri tubulum; prope mille videbis Ire pedes sonitus aurarum tempore perquam Exiguo, quod nimirum pars una sit horae In decies senas partes divisae, iterumque In decies pariter senas pro qualibet illa. Atque hoc a vario tentamine constabiliri Percipies, si fors ire in tentamina rerum, Vel, genus hoc, cognosse aliis tentata libebit. His a principiis sonitus ad caetera defer Munera te, cunctosque aurarum conjice motus Vocales; rapiunt memet majora, viamque Dfficilem ostendunt: intenta percipe mente Tu tamen, et durum tecum partire laborem Me sine, verba cadant ne si irrita, protinus artem Causeris nostram, nec idonea carmina damnes, Cum tu non eadem, qua polles, mente sagaci Excipias, subeasque, animo vigilante, tuaque Proin pereat culpa nostris vis indita dictis. Sic pila non dextrae mittentis, at excipientis Saepe errore cadit, socio transmittere Lusor Nimirum debet jactu longove, brevive, Novit ut ille brevi spatio, aut colludere longo, Excipere atque oculis illic, manibusque cadentem. At licet audaci jam tum transmittere jactu, Cum contra expectat facilis manus, exque pedita, Quaeque repercutiens, quacumque ea parte volarit, Audaci pariter jactu, longeque remittat. Expertum sic cum nostris rationibus esse Te rear, atque agili posse undique mente subire, Effice, ne prorsus temeraria nostra videri Ars queat, et vano contendere ad ardua nisu. Quas pote, majores proin exere pectore vires. Ergo etiam hic Terris Caelum conscende relictis, Et nunc haec, desulter uti, nunc illa repente Mecum sidera adi, praesertim errantia lusta. Contemplator ibi in multis quid rebus agatur A gravitate, per aetherias quae funditur oras. Primo materies fulgenti Solis in astro Quam sit densa, Jovisque etiam, terraeque videndum in Corpore, Saturnique, quibus parere videmus Astra alia inflexis medios obeuntia gyris. Proin si diversis obeantur corpora circum Corporibus diversa, opus est cognoscere quaeque Et spatia a medio, et volventum mobilitates, Tempora nimirum, quibus unas clauditur orbis; His etenim a rebus videas constare duabus Vires; a medio nam debent tractibus istae Respondere suis, repetitis et semel in se Temporibus, sed quae versa ratione, putentur. At si aequare velis sese inter mutua tractus, Tum vires varias, quae volvunt corpora in orbes, Insuper ad tractus debes expendere, sed qui Sint, semel in sese repetiti. Proinde necesse est Tum quoque corporum item circa se versa trahentum Corpora materies, quae viribus aequiparari Jam queat ad tractus collatis scilicet aequos, Materies, inquam, duplici hac ratione putetur, Quae ratio constet repetitis tractibus in se Et semel, et rursum repetitis, at semel ipsis Temporibus, sed quae inverso sint ordine nexa. Jam cum Solem obeant medium Titania circum Astra, Jovemque sui Comites, ut Delia Terram, Saturnumque sui, cumque horum et tempora constent, Et spatia: ad vires cujuvsis, materiemque Exin pervenies, et, quae discrimina, nosces. Tum vero moles astrorum inquire, quod ipsis A spatiis Terra distantum pendet, et auctu, Quo nostris extendi oculis servata videntur. Materie porro percepta, et mole vagantum Astrorum, invenies, ea tum quam densa vicissim Constet; materies queis major namque, minorque Est moles, mage densa aliis sunt, raraque contra Sunt mage, materies quibus est minor, amplior auctus. A terra jam si ponas consurgere Solem, Undecies Terrae quantum axes mille profundae Metirentur (uti ponunt, qui caetera tentant Eruere intervalla illinc), hac arte videbis Majorem mille, et biscentum partibus esse Materiem Solis prope, quam tibi, magne Deorum. Juppiter, et plus quam tibi corpore cedere Patrem Dimidio; tenuis vel ab hoc quam Terra recessit! Victa quater centum prope partibus. Inde repertis Molibus, accedes ad corpora densa ; decemque Quos, genus hoc, numeros Phoebus, prope Juppiter octo, Sex Saturnus habebit; at his praestare repertum Tellurem, quoniam est decies compacta quaternis. Illis praeterea possis in quattuor astris Noscere, quae constet facie in cujusque superna Quaelibet inter se gravitas collata vicissim; Namque ea materiae bene congruit, et repetitis In sese a medio spatiis, ast ordine verso. Quapropter facie in Solis si vis gravitatis Mille ferat partes, decies feret in Jove partes Octonas, decies prope Terra est, hic ubi noster Afficitur sensus, Telluremque excipit aer. Ne vereare tibi secreta his prodium, Viribus et quantis, et quanto corpore constent Scilicet. Idcirco subeundae num mihi poenae, Concilio admissus Divum quas garrulus olim Dicitur in stygiis persolvere Tantalus umbris, Dum lymphas inhians, et poma fugacia captat Nequidquam? num propterea ne numine laevo Aspiciat me Saturnus, neu Juppiter a me Avertat, placidos quanquam, inclementior ignes, Formidem? Morer anne tuos rubicunde furores Marsque, Venusque tuos, polluto qualis amore es? Vestra etiam jam sigura via ad secreta daretur, Tentarem vel Lemniacis comprendere vinclis. Nec clam adeo nobis furtive, Caducifer, ires. Scilicet illa aliis incerta errantibus astris Omnia sunt; aditus nondum illuc stant patefacti, Quippe carent famulis Dominos prodentibus: horum Deprensae tantum sunt moles, utpote pendent Quae spatio a servantum, et visae molis ab auctu. Haud tamen idcirco est, nequeas ut credere, Terrae Cum nimium ad Solem sit, saturnique, Jovisque Parvula materies, Veneris, Martisque quoque esse Fors magis exiguam, multo illis quippe minorum. Hinc facile efficies, prope librae examine possis Ut Solem hinc, illinc errantia sidera cuncta Pendere, non longe secus, ac quae parva movemus Inter nos facili molimine corpora, eorum A spatiis inquirentes, et pondere noto, Quo commune loco medium gravitatis inesse Debeat, et quantum de corpore quoque recedat. Ergo age, finge animo, quod fors vix accidat unquam, Cuncta tamen finge astra simul, quaecumque vagantur, Deflexisse latus phoebeae ad lampadis unum; Solis tum medio gravitatis ab ipso Distabit paulum puncto, nam major ibidem Quanto est materies, tanto hoc vicinus olli est; Nec turbet quidquam, medium dicantur obire Quin Solem, in mediumque suis contendere circum Flexibus errantes intra vacuum aethera stellae. Tam tenui pariter deprensos mole Cometas Scire licet, vix ut Solem deducere possint, Et commune quod est, medium gravitatis ab ipso Vix distet Solis medio, nisi forsitan horum Orbis in immensas nimium cum ducitur oras, Cumque una constat tam multi e parte recessu Illo in longinquo, simul addita materiai Materia ut faciat longe discedere punctum Id, commune quod est, medio de corpore Solis. Parvula sic quanquam, quae nec lassate ferentes Forte queant digitos, longe procul addita vecti Ingentes possint convertere pondera moles Oppositas, montesque etiam, Terramque movere. Jam si, quidquid agant immenso sidera tractu Edita, fixa velut quae caeli in fornice constant, Negligere ipse velis, nihil inde ut turbet, oportet, Commune hoc Solisque, Cometarumque, vagantumque Astrorum punctum, fixum, immotumque vel esse Constituas semper, vel, si moveatur, eadem Usque via recta, et cursu sibi labier aequo; Scilicet ut vera, cum de communis agebam Puncti natura medii, ratione probavi. Jam quoniam positus sese inter semper eosdem Haerentes caelo conservant undique Stellae In speciem; punctum id dicendum est stare quietum In speciem; nam si moveatur tramite recto Perpetuum, caeli nos partem semper ad unam Accedamus, et hic sentiri saecula post tot Accessus si longa queat, confusa tuamur, Quae modo fixa, locis inter se sidera versis, Multa magis, quam sint, vicina, remotaque multa, Vanescentia multa, nova exorientia multa. Hoc medium circa punctum commune necesse est Corpora cuncta, quibus nempe est commune, moveri Perpetuo, et nullo capere ullam tempore pausam Posse; etenim vires, sese quibus inter aguntur, Vel si alio quovis starent expertia motu, Mutua pulsarent, et in illud cuncta cierent. Si nunc vel nullos confingimus esse Cometas, Caetera vel turbare nihil, quia forte tributi Aeque sunt circum, atque aequali nomine pollent, Sol minimo motu circa commune feretur Id medium; circa sed Solem caetera turba Astrorum, non, ut positum, superaque receptum est, Signabit primas coni de segmine formas, Verum longe alias implexas, inque peditas, Compositasque; etenim quas Sol, et quodlibet astrum Efficerent singillatim, commune obeundo Usque sibi punctum, coni de segmine formas, Perturbant aliae hinc vires, atque hinc aliorum, Difficilesque alios texunt, variosque meatus. Hoc certe exiguum est discrimen tempore parvo, Crescit labente, et diuturno tempore magnum est. Propterea tabulae, queis Caeli condimus acta, Et leges servamus, in annos saepe recudi Exposcunt longos ( aliter non vera profantur ); Illi dum numeris adeantur scilicet orbes Difficiles, curvaeque viae flectantur, uti sunt, Corpora quas varie varias projecta per oras Conficiunt, dum se retrahuntque, trahuntque vicissim. Verum has scire vias, atque omnes noscere flexus Tam varios, ortos rerum a gravitate vicissim, Humanae positum est vim supra mentis, et ultra Obtutus animi, saltem majoribus ipsi Auxiliis donec firmentur, ut aucta potestas Mentis, et inventrix animi vis illa sagaci Excutiat motu, et modo quae sunt invia, lustret. Jam nunc, quidquid in his est artis opisque, feraci Obruitur rerum numero, dum viscera tentat Intima, multiplicique opera, longaque laborat, Quasque suo nequeat dum res comprendere textu. Corpora terna etiam, quae se ad se mutua ducunt, Ducunturque, ubi rem generatim expendere coeptes, Nodus non simplex et inextricabilis ambit, Praesertim res ad privas cum veneris inde. Unum ex his longe si vincat caetera corpus Mole sua, veluti Terram Sol, et famulantem Telluri vincit Lunam, venietur ad ipsos Implexos Lunae motus, solvique tenaces. Monstrum aliquod Tellus olim cum vasta tulisset, Arcadiumve suem, Nemeaeve leonis hiatum, Hydram aut multiplici vallatam peste, biformes Tauros, Harpyas, Pythonaque, Geryonemque, Fama est exciri solitos Heroas in arma, Insuetique ingens belli tentasse periclum, Ut bene moratli possent de stirpe mereri. Multos at ferro projecto saepe tulisse Vix sua membra domum exundantia sanguine multo, Et laceros artus, disfractaque saeviter ossa: At contra horrendo, atque informi corpore nulli Haerebant ictus, discussaque tela cadebant. Arte nova nova monstra ollis subigenda fuere. Jam quoniam pugnas post Herculis, Aeacidaeque, Post armorum, magicis quae fusa caminis Cyclopum et validis fuerant fabricata lacertis, Omnia sunt terris late portenta perempta, Vel vasti tantum montes, terraeque remotae Hoc terrore scatent, ut nos vitare queamus; Est alio conversa Virorum illa inclyta virtus, Et diversus agit flagrantia pectora fervor: Contendunt mentis nunc viribus, atque procellas, Ventorumque domos, adeuntque tonantia magni Regna Jovis, Martemque domant, pennisque fugacem Mercurium arripiunt, te, Phoebe Sagittifer, alto Audaces curru spoliant, adimuntque Jugales. Sola triformis adhuc hominum Dea vincla recusat; Vertit se in formas varias, varioque meatu, Multiplicique via multorum elabitur arti. Illi, de capta veluti, persaepe triumphos Concinuere, sed est tenui sublapsa volatu Lubrica; cumque novam jactanti voce vocassent Ad praedam socios, nusquam praeda illa reperta est; Tantum fixa pedum levium vestigia quaedam; Illusique recessere. Irritata sed istis Plus acuit virtus sese, atque audentior urget Magnum opus. Haud longum fors, auguror, arte latendi, Obstandique tua laetabere, Diva triformis. Est qui te nimium latebrosa indagine cinxit, Arctavitque tuos fines, intraque coegit Cedere sollicitam, jamjamque extrema timentem. Ille docet, queis tu possis tum denique vinci Insidiis, et nuda viris impune videri. Ille novo obsedit monstrum insuperabile bello, Scribere quod mi animus festinat, tantaque cinctis Tot veterum Heroum gestis opponere gesta. Nil usquam in rebus, nisi Tellus, Lunaque tantum Si foret, exererentque suas si mutua vires Pro spatiis in se repetitis usque minutas, Et si tum oblique a recto nectente meatu Projiceretur in adversas simul utraque partes, Protinus excurrens atque haec, atque illa figuras Signaret circa punctum commune orientes Coni e segminibus, mediumque immobile staret Hoc punctum, aut recta motu procederat aequo Semper, ut a jacto nimirum corpore Terrae, Et Lunae, suerint qui motus protinus orti, Inter sese illos aequales, oppositosque, Sive nec oppositos fingas venisse, nec aequos. Praeterea oppositus projectus corpora ferret Si recta a medio, jungit qui corpora, tractu, Primaque mobilitas si aequaret mobilitatem, Quam motu sibi quodque aequaliter accelerato Ob gravitatem illam ex illa regione cadendo Confectum post dimidium tum denique haberent Commune ad punctum spatium; aequo verteret orbe Sese, quodque suo, punctum hoc immobile circa, Majori, cui materies minor, orbe minori At contra, cui nimirum cumulatior illa est. Jamque extra positus qui bina haec corpora longe Spectaret, properans utrumque videret in orbes Ire suos; at qui supra consisteret horum Alterutro, haud proprios motus sentiret, at omnes Qui fiunt, extra corpus transferret in alterum, Appareret et hoc majori flectier orbe, Unius ut radius spatio se extenderet omni, Quod geminum corpus jacet inter, dimidiosque Amborum simplex aequaret hic orbium hiatus. Sic geminae tranant cum motibus aequora puppes Oppositis, aliam citius properare tuetur Nauta, suos motus nam motibus illius addit. At si et projectus vis paulum obliqua veniret, Ipsaque mobilitas esset diversa priore, Aequi non orbes, paulum sed ab orbibus aequis Distantes primo coni de segmine formae Inter se similes fierent, similique locatae Ordine circa ipsum punctum, commune quod extat, Quod pariter focus orbis et hujus, et illius esset Qui tum unum incoleret cornus, se crederet ipsum Immotum, pariter molem et se cernere volvi Diceret alterius tantum, velut illius illic Ipse focum eficeret gyri, qui tempore eodem Majori, quam sit revera, ducitur arcu. Porro sic positas moles, sic se inter agentes Mobilitate pari regionem projice in unam: Quid fiet? Medium gravitatis progredietur Illuc aequali lapsu, imter corpora at una Est ratio, prior et species servabitur omnis, Et motum circa punctum, at velut ante, ferentur. Nunc age, finge loco corpus consistere quovis Exoriens aliud, quod pertrahat, atque trahatur, Materiaque sua longe quod vincat utramque; Proin faciat regione sibi constare propinqua, Quod gravitatis erit punctum inter corpora terna; Sol collatus ut est ad terrae, et corpora Lunae. Tunc in idem gravitas coget deflectere motu Punctum a directo, quod erat commune priorum, Atque viam intorquere, et iter signare recurvum. Et si quod spatium est inter duo prima, minus sit Usque adeo spatio, quo distat tertia moles, Ut prope vanescat collatum, conveniatque Ut punctum in medium penetrans, in seque retractum; Hoc ejus spatii punctum commune feretur Ternorum circa punctum, et flectetur in orbem Aut aequum, aut ovi similem, si, nempe quod orbis Ille vel iste petat, puncti ejus jactus habebit. Qui stet in alterutro geminorum corpore proinde Prospiciens longe positam, quae tertia, molem, Credet eam volvi, sese orbis stare focorum Non aequi alterutro, media regione vel aequi; Revera tamen interea tum maxima moles Conteret exiguos circa commune meatus Ternorum punctum, similes tamen omnia visis. Reveraque itidem via, quam percurrit utrumque E geminis, circum undanti sinuabitur arcu Citra, ultraque orbem, quo corpora juncta mearent, Commune et ritu paulum fluitabit eodem Propterea punctum amborum. Sed quid queat ista Turbare ad sensum serpens via, conque voluta Omni cum motu circum collata, viaque? Ille tibi motus, quo corpora bina vicissim Sese ea respectant, turbabitur, atque meatus, Quo punctum inter se circa commune volarent, Invertent formas, seseque novo ordine flectant, Prendier haec sensu ut variantia possit ab illis, Desuper alterutro qui vitam corpore ducunt, De Terra incertos ut Lunae est prendere motus. Ergo hos incertos, age, motus, nitere, certa Si ratione quaes, et veris prendere causis. Ipse tuo certe ingenio confisus, et arte, Rebus in his longo qua mecum exercitus usu es, Discutere horrentes adeo caliginis umbras Connitar, tamque implexos dissolvere nodos.2015 Atque haec me temere aggressum non esse videri, Spero equidem, efficies: duri non parva laboris Laus est, si nequeant grandes reprendier ausus. Principio si vis, qua Terra, et Luna trahuntur In Solem, foret aequa atque aequis per loca distans Cuncta intervallis, quid eas turbaret euntes? Quippe fit, ut turbet, quia nec sunt tramite in uno Semper, ut obliquae nequeant non mutua vires Esse, nec inter se vario non vergere flexu, Aeque nec distant a Sole, trahantur ut aeque. Atque mage ut valeas turbantes noscere vires; Quae Terram via recta, et Solis lampada nectit, Illa tibi Terrae gravitatem in lampada Solis, Fac, referat; fac deinde, in lampada Solis eandem Quae Lunae est gravitas, referat vis scilicet illac Ducta, meat qua Solem inter, Lunamque locatus Trames; at hoc eadem tum sit contractior, et tum Longior, hic contra trames cum longior, atque Cum brevior fuerit, quem dixi, tramite ducto A Sole ad terram : Lunai nam gravitatem Haec referens debet via respondere viai, Quae Solem est Terramque intersita (nempe refertur Qua Terrae gravitas in Solem) scilicet illo Ordine, quo semel haec in se repetita locato Respondet spatio claram inter lampada Solis, Lunaique globum, in sese quoque sed repetito; Nimirum gravitatis uti natura reposcit. Hanc porro Lunae gravitatem ita nempe relatam Dissolve in geminas, quarum directa sit illuc Altera, dirigitur quo tractus, corpora nectit Qui Lunae, et Terrae pariter; pars altera at illuc Contendat, quo Tellurem, Solemque meatus Conjungens medius. Quae vis est prima, prope aequat, A Terra spatium est quod Lunae, et turbat eandem, Atque auget Lunae gravitatem in corpora Terrae: Altera Telluri partim est communis; at hujus Discrimen quod erit Terrae a gravitate, venire Turbantum in partem causarum debet, idemque Discrimen (facile ut Mensores noscere possunt) Respondet triplici spatiorum disseritati, Phoebea queis Luna a lampade, terraque distat. Concipere ut valeas haec pronius, eja age, magnam Finge globi faciem, quae Terrae transeat altae Per medium, mediumque sui imo in Sole recondat: Haec facies prope plana a Terrae transit ad orbem Luniferum.Tum Luna, sui quacumque sit orbis In regione, velut directo a Fratre petatur Teli ictu, faciem pariter quod transmeat illam. Rectum iter hoc teli, faciem est, Lunamque quod inter, Discrimen monstrat spatiorum, Luna recedit, Terraque queis a Sole procul; proin virium et illud Discrimen, quod jam docui, deprendere possis Triplo ex hoc inter Lunam, faciemque meatu; Directumque in eam partem sit, oportet, id ipsum, Parte in qua Luna ad faciem collata moratur. Nunc hoc, nunc illud sic in latus aera carinae Armatae obvertunt, ut ab hoc latere impetit hostis, Aut illo, saevos et oberrans dirigit ictus. Omni Lunigeri tractu namque orbis in illo, Qui jacet a facie partes ad Solis, oportet, Luna magis vicina trahatur fortius, ipsa Quam Tellus; proin deserere hanc contendat, et alta Diffugere a facie ad Fratrem, jungique vicissim. Orbis at oppositum per tractum Luna recedet, Quam Tellus, a Sole magis; minus inde trahetur Propterea, a Terraque relinqui invita videbit Tantundem, quantum procul ipsa optaret abire, Viribus exterius si tum raperetur ab aequis. Idem turbati tum fient denique motus Quolibet in Terrae pariter, Lunaeque meatu, Quo circa punctum raptae commune feruntur, Qui fierent, immota foret si Terra, neque ullus Fulgeret usquam Sol, neque solas Cynthia vires Sentiret, spatiis in sese pro repetitis Quae minuuntur, at et geminas has insuper, unam Scilicet in Terrae directam corpus, et ipsum, Crescentem, ut spatium, directamque alteram in oras, Collata ad notam faciem quas Luna peragrat; Quamque aeques noto, ut docui, cum triplice tractu. Quae superest, communis erit vis, proptereaque Non inter sese Lunam, Terramque meantem Perturbans; Terraeque orbes, Lunaeque vicissim Caetera turbati simili ratione ferentur, Ut nihil intersit, soli si denique Lunae Attribuatur, ab ambarum quod motibus exit. Turbantes geminas has Solis dicere vires Possumus, et Luman proprio de tramite agentes: Quarum praeterea quae est altera, proderit ad res Non paucas velut in geminos disjungere ramos, Nempe iterum haud simplex in bina retexere filum. Una igitur pars est, tractum quae devenit illum Recta super, Terrae, et Lunae qui corpora jungit; Altera in hoc ipso tractu est: pars prima propellit Lunam in circuitum, cum transit scilicet illa, Quam finxi, a facile ( quo sunt loca, dimidiato Lumine queis Phoebe hinc, atque illinc clara renidet ) Ad loca, quae constant suprema, atque infima, fulget Tota quibus, vel caeca silet, conjuncta ubi Terrae Dicitur; acceleratque ea motum causa, suis ut, Quam pro temporibus major tunc area fiat, Et prope quadrijugos pro bigis ut Dea scandat; ast eadem pars prima retardat circumeuntem, Ad latus alterutrum cum ex his jungentibus itur: Altera pars retrahit Terrae de corpore Lunam Vi primae officiens a fronte, adversaque prorsus. Altera vis, geminas quam nuper solvimus ipsi In partes, ea tota locis extinguitur illis, Fulget dimidia tantum queis Cynthia fronte; At subito redit in lucem, atque adolescit eunte Ulterius Luna, loca dum jungentia tangat, In quibus illa quidem vis fiet tripla prioris, Sedem ubi nempe velut regni, soliumque locavit; Et sua crescet item pars prima, per omne sed istud Non spatium (paulum decedit nata parenti), At spatium per dimidium, quod totius orbis Disecti pars octava est, proin dicitur Octans. Illic maxima fit, propriique in culmine perstat Imperii tantum; porro decerpitur aequo Descrescens damno, atque ima ad loca summaque nulla est: Altera pars vero crevit tunc, aeque et illic Totam vim; contraque minor, minor usque recedit Ad latera ipsa; quibus vanescens excidit omnis. Haec, loca proin propter laterum, exsuperetur, oportet, A prima vi Solis, et unae haec utraque juncta Pertrahat ad Terram Lunai corpus ibidem: Inde recedendo tenuari differitatem Hanc opus est; cumque ad quinos sit denique ventum, Terque gradus denos, eadem jam desinit omnis; Exaequatur enim vis prima, atque altera pars, quae Protinus incipiet jam hoc limite praetergresso Exsuperare aliam, tanto plus, Cynthia quanto Illuc accedit, quo fulget tota, latetve. Atque ita major ibi duplo, quae distrahit, exit Vis vi, quae Terram contra impellebat ad imam Illic, dimidiam quo monstrat Delia frontem. Sic vario hinc illinc fiunt discrimine pugnae, Multaque sic varia succedunt foedera parte. Tunc itidem ambarum contra conjuncta potestas A Terra retrahet Lunam; totumque per orbem Plus est, quod retrahet, quam quod trahet, et quia major Est arcus, per quem retrahens agit illa potestas, Et quia conatus retrahendi fit quoque major. Sed quid praeterea faciant hae, percipe, vires. Prima quidem vis, alterius parsque altera, cum sint Directae ad terram, vel contra, non pote quidquam Immutare modos, queis area verritur aeque, Nec celeres Lunae multum turbare meatus; Quod prior alterius porro pars turbat utrumque: Ipsa quidem tardat motum a regione silentis Lunai, donec quarto haec se proferat arcu. Est tamen extremum minima haec ad limitem utrumque, Maximaque in medio, veluti stet culmine summo; Deinde loco a medio simili auget pars ea motum Lege, prius qua carpebat, dum lumine pleno Luna micet; rursus minuit, dum rursus aditur Alter ab adverso medius locus; accelleratque Rursum itidem, redeat dum ad nota silentia Phoebe. Sic clivo ex alio descendit, et insilit altum Alterius clivum qui collis, desiliturus Porro, et dein alio subiturus, it impare gressu, Descendit celeri, tardo subit, inque pedito. Proptereaque locis lentissimus ille, necesse est, Existat motus, contraque celerrimus idem Pro variis. Verum est, veluti jam diximus ante, Ad Terram gravitas minor his, et major in illis ; Vi siquidem gravitas a prima augetur in illis Vanescente alia, sed in his contraria prorsus, Triplaque vi primae haec fiet; decrescere triplo Propterea hic gravitas, plusquam illic crescere debet. Fiet at hinc (aequum vel si deberet in orbem Luna sua a gravitate rapi, ob jactumque priorem) Orbis ut a geminis, quae turbant, iste prematur Viribus, et speciem sese conformet in ovi, Nempe locis laterum paulo productior extet, Inque locis aliis se finibus inferat arctis. Quandoquidem (rerum paria extent caetera circum) Mobilitas cum major inest, mediumque petendi Conatus minor; arcus item, quem mobile signat Corpus, erit minus incurva ratione reflexus. Quapropter Lunae flexus minus orbis, oportet, Illic sit, quo tota latet, vel plena refulget, Et gracilis magis, et parti compressus utraque; Nam tum est liberior Lunae fuga: plus fugit ille Ut duro puer a Domino, qui callibus exit Obliquis, rectosque capessit, Crescere debet Haec fuga principio, porro decrescere furtim Furtim aucta gravitate, et mobilitate minuta, Ulterius donec tandem fugere impediatur, Et rursum incipiat Telluri accedere Luna, Atque sub imperium Dominae fugitiva reverti: Semper quoque loco laterum qui vertitur ordo. Primo itidem accessus augentur, tum minuuntur Furtim mobilitate aucta, et gravitate minuta. Accessus proin deinde recessibus immitantur; Hic sit nempe locis, et summo, et transitus imo. Proinde accedendi queis major causa locis est, Illa magis distant a Terra ; contra ubi major Causa recedendi, minor est distantia ibidem. Haec eadem quoque causa facit, cum Lunifer orbis Debeat a prima non aequus origine gigni, Sed species fieri coni de segmine princeps, Continuo ejusdem ut mutetur tempore forma, Sic tamen, ut si sint rerum paria omnia circum, Luna silens, vel plena micans minus esse remota Debeat, in medio secta quam fronte renidens. Nunc orbis locus a terra sublimior unus Longe extrans, cur non mundi prospectet easdem Perpetuo partes, at ad has vertatur, et illas, Quaerendum est; quin, quo praecesserit inclytus harum Monstrator rerum, et rationum Inventor, eundum. Ipse igitur primo discrimen virium earum Inquirens, fieret per quas immotus, et idem Mobilis orbis, uti, quem Lunae conterit astrum, Haud temere esse orbem confingimus, extudit istud Arte sua, spatiis bis crescere pro repetitis In sese; porro in numeros, ut vincla coegit In sua, quas vires addi, demive necesse est, Orbis ut immotus (sit qui aequo proximus orbi) Mobilis exoriatur; iter quoque deinde peregit Oppositum, vertitque vices, et mobilis orbis Motu ex proposito discrimen venit ad ipsum, Eduxitque animo relegens, quod corpus in orbem Pergeret immotum, si in sese pro repetito Decrescens spatio vis exagitaret, iturum Jam per mobile iter, si vis non illa maneret, Verteret et morem, quo se circum undique fundit. Debet enim jungens vicina, remotaque in orbe Quae loca sunt, tractus procedere, sive retrorsum Verti, ut vis agitas mutatur plusve, minusve Illa, quae immotos deferret corpus in orbes. Nunc vis illa prior, gravitati qua fit adauctus, Alteraque alterius pars, qua decerpitur inde, Cum non mutentur spatiorum more recepto, Efficiunt, Lunae vis tota ex omnibus una Conveniens non pro spatiorum illo ordine constet, Proptereaque loci pariter brevis atque remoti Mutetur plaga, quae secum ipsum deferat orbem. Utraque juncta simul geminarum effecta, meante Infra, vel supera Luna, quod diximus ante, Assueto reddunt gravitatem more minorem, Majoremve, illa ad latera obverasste vicissim. Quod tollunt, duplum est, quam restituere quod istic, Majoremque etiam fiunt ea furta per arcum. Tum variatur et hic gravitas, variatur et illic Mensura, quam quae est spatiorum certa, minori. Nonne vides igitur, quod opus, cum dempseris illic, Quod tum exit, minus immutari lege recepta; cumque hic addideris, magis immutarier illa. Proin loca conjungens vicina remotaque tractus, Luna illic versante, antrorsum progredietur, Hic Luna versante, retrorsum deproperabit: at citior progressus, et est spatiosior. Omni Ergo circuitu confecto, signa secundum Signiferi provectus erit sublimior orbis Mobilis ille locus. Sed erat, quae rodere posset Viscera Avis reparata ligati ut rupe Promethei, Caelestum non quod furto decerpserit ignem, Sed quod adhuc tanti deerat pars ultima furti: Nimirum motus minor hic discrimine duplo Prodibat numeris, quam servaretur. Ubique Tollere pugnatum e medio discrimina tanta. Conditur in latebris jam frustra his, castaque lucis Ne nimium fidat Trivia, ur Mortalibus extet Invia, neu caeco educatur capta recessu; namque iterum numeros, iterumque, ut retia lata,2280 Praetendut; jamque arte domant, reteguntque latentem, Deprenduntque vias omnes, fraudesque retexunt. Nunc geminis haerendum in nodis, Lunifer orbis Quos facit hinc illinc, secat aequor grande meantis Dum circum Terrae, partimque extollitur alte, Conditur atque humilis partim, subterque latescit, Interea flexu non inclinatus eodem. Nam vis illa prior cum sese dirigat ipsa A Luna ad Terram, positus conservat, uti sunt, Orbis Luniferi, neque flexu hunc commovet ullo. Altera vis non est Lunae distensa per orbem, At per eum, magno quem signat Terra meatu; Propterea propria Lunam deducere tentat Usque a planitie, semperque inferre recentem Inque aliam, inque aliam; quae iter amplius illud Terrai magnum secet una, qua prius, ora, Ipsi nec flexu inclinetur, quo prius, uno, Ast alio, atque alio pariter, flexuque, locoque. Si nunc tractum illum tenuem, quem tempore perquam Exiguo pergit, dum fertur Luna per orbam, Componas alio cum tractu, tempore eodem Vis ea quo Lunam ducit, reperire profecto Tunc erit, et quantum nodus mutetur uterque, Et quantum varient inter gemina aequora flexus. Scilcet inventum est illa procedere nodos, Qua sunt signa, plaga quoties Luna ipsa moratur Alterutrum e geminis inter latus orbis, ubi ore Dimidio fulget cum transmeat, inter et ipsum Nodum, qui alterutro huic lateri vicinior extet; Et regredi nodos, contraque incurrere signa, Cum fuerit ratione alia quacumque locata. Qui laterum jungit loca, sese quique per ambos Extendit nodos, tractus ratione secant se In medio obliqua prope semper, conficiuntque Hinc illinc acie flexus sese inter acuta, A latere ast alios obtuso culmine hiantes; Atque ita dividitur non aequas quattuor orbis Lunifer in partes: cum pars subtilior harum Lunam haber utralibet, per signa secunda feretur Nodus; ab his retro contra conversus abibit, Obtusos intra cum flexus illa vagatur. Et quonim hos intra mora longior, intervallo Retrorsum proin nodus eat majore, necesse est. Nodi, circuitum cum denique Luna peregit, Apparent retrogressi, denisque quotannis, Atque novem pergunt gradibus; denisque prope annis Atque novem toto circum sese orbe revolvunt. Atque haec per numeros posita retione oriuntur, Haec caelo servantur item; proin vera videtur Haec ratio, circa Terram qua Luna cietur Per varios motus ; queis nunquam cum sibi constet, Ut docui, possit constare an tempore, gyros Quo peragit circa Tellurem? Nonne necesse est, Nunc brevius, nunc fiat idem diuturnius, ut sunt Turbantes circum causae, et sunt caetera circum? Esse vices etiam diversas adjice cunctas, Non aequis spatiis ad Terram Sole manente, Non Terra ad Lunam, non orbis partibus hujus Solem uno posit, et caeli spectantibus oras. Omnes sed varios me Lunae evolvere mores Jam piget, errantemque sequi, vicibusque agitatam Perpetuis, duroque diu insudare labori. Ex his jamque potes facili tu noscere pacto, Unde sit, ut varium consuerit Luna vocari In caaelo sidus, quo deinde a nomine vulgus Detulit imperium Triviae, instabilesque potenti Subjecit Dominae res, assuetaque novari. Propterea quia quidquid habet mare, terra, vel aer Naturam praefert variantem, multiplicemque, Tellurem, pelagus, dixere, atque aera Lunae Subjectum, quae clausa illo et sunt omnia gyro. Proinde mari faciles ventos, caelique nitorem Nauta soluturus patrio de littore longum Dum sedet expectans, in mensura tempora Lunae Quattuor inquirit; nam credit quattuor illis Temporibus Lunam caeli convertere mores, Non aliis, tunc imbriferas dispellere nubes, Ventorumque feros compescere posse furores, Inque aliud differt spes tempore tempus ab uno. Propterea neque nos fieri quoque tempore credunt Aegrotos alio, tantum illo solvere morbos Se, vel adaugere, atque exanguia linquere membra Expirantem animam: aetates cognoscere Lunae Mos erat idcirco medicam exercentibus artem, Opportuna dare ut non laevo pocula possent Tempore, felicemque horam, aut praedicere tristem. Non nisi servato mandantur tempore Lunae Semina proscissam in terram, non messis in arva It flaventia, non ad robora dura bipennem Admovet agricola, aut fructus ex arbore carpit, Non herbas, floresque movet missurus in urbem Villicus ignarus: corrumpi haec omnia credunt Nam secus, et celeri interitu sublapsa necari, Et damnum spreta se credulitate manere. Interius cancri Luna crescente putantur Crescere, echinorumque genus, conchaeque sub undis, Ostreaque, et quidquid vestitur cortice duro. Forsitan id fiat, quia Cynthia praestat amicam Lumen, uti captare cibum, et pinguescere possint, Namque die torpent, epulas de nocte requirunt. Visa movet stomachum plerisque, et molle cerebrum Luna: vomunt captis cum magno saepe dolore, Et somnos adimi, desideriumque ciborum Saepe queruntur; at hoc quaedam conjucta nitori Illius species a mente apprensa videtur Efficere, ut visa quosdam nuce concutit horror, Aut oleo apposito stomachi fastidia surgunt. Namque hos a claro percussos verbere Lunae, Si non advertant animum, haud aegrescere cernas. Creditur ipsa etiam vulgo magica orsa juvare, Thessalicas et anus splendenti luce potentes Efficere ut valeant in aves, et in ora ferarum Converti, et latum deferri nocte per orbem. Stultita sed nostra sua quia construit artes Mens magicas, aliquas dum scilicet esse fatetur, Errorem ex animis tantum haec prudentior aetas Dispulit, evellens fagis volitantibus alas, Concilioque sacras nocturno diruit aedes. Creditur in mentes quoque Lunae extensa potestas, Nam mentes plerumque etiam variae videmus Humanas, ipsumque animi versatile nostri Consilium, ingeniumque volubile prorsus, et exlex. Praesertim quos incessit vesania jugis, Aut brevis illa itidem lymphatos, irave torquet Praecipites, quatit aut incertus pectora moeror, Dicimus hos Triviae contactos esse flagello; Hinc animos furor omnis inundat, et Evius Evan, Saevities, et triste odium, et rationis egestas. In caelum evehimus sic crimina, transferimusque Nostra, nec, unde ortus ducunt, auctusque, videmus Illa, neque e medio conamur vellere corde. Scilicet infontes videamur ut esse, bonique, Non tamen, ut simus, contendimus: O mala mentis Libertas! Quidam ignotus nos perculit ardor, Protinus aetherio percussos credimus oestro, Nosque Deum monitu velut insanire putamus: Tunc inimicitiis contendere, ad arma volare, Et miscere venena, et ficta incessere culpa, Et consanguineo turpari sanguine saepe Fas, justumque videtur, et aras vertere Divum. Talia qui damnant, nimium in contraria sese Convertunt plerumque, nec agnovere, feroces Cum videant alios furere, incusentque, furore Opposito se proinde rapi, pariterque nocenti. Quin etiam interdum sapientibus esse negatum est; Scilicet in furias flagrante quiescere Mundo, Nec flagrare itidem, parilique ardescere motu, Esse quidem trunco propius, lapidique videtur. Cecropidem leges mulctabant, si quis in unam Non partem civis secesserit, arma movente Hinc illinc populo civilia, spectaritque Interno patriae lacerari viscera bello Immotus, tulerit nec opem, quam credidit aptam. Ac male quam mixtus furibundis, quamque locatus Difficili statione foret pacatus, inermis, Et sapiens inter stulta, irrequietaque corda, Clarus ut noscas, age, percipe, fabula quondam Quod facile in terris vulgata, et credita profert. Nimirum prisco sapientes tempore, sudo Sub Divo vixisse homines, cum lactea forsan Flumina manabant rivis, et roscida mella Sudabant sylvae, cum nullo agitante tumultu Aurea per laetos florebant saecula campos. Sidera namque ferunt tum quendam, aviumque volatus Perdoctum vidisse, brevi fore, ut horridus imber Decidat, atque nova quem forte asperserit unda, Excusso cogat velut insanire cerebro. Horruit, et mundo vulgavit triste periclum, Nequidquam, nam nullus erat tum cognitus Augur. Cavit at ipse sibi, atque illo adventante subivit Antra die, caecosque aditus, terramque profundam. Ecce tonante ruit caelo pluvia unda profuso, Irriguique natant campi, montesque superne Evolvunt rapido torrentes gurgite lymphas. Jam mortale genus, latis errabat ut arvis Securum, subito madefactum est rore, novoque Correptum pariter morbo; jam protinus omnes Bacchantes latis homines excurrere campis, Quassare et capita, et truculentas mittere voces. At Sapiens terra latitans, ut nubila sensit Disjecta, et caeli speciem rediisse serenam, Prossilit in superos, et luci redditur almae. Spactaclum infelix! Furiis immanibus omnes Vidit agi; quae tum monstra ac portenta notavit! Hunc vexare timorem, illum ambitione domari, Istum et avaritia, et viso impallescere ab auro, Multos ira, odiis, caecaque libidine multos Correptos, spes ante oculos, et gaudia vana, Et dolor, et lacrymae, et tristes nova nomina curae, Omnia turbarum plena undique, et omnia victa A ratione repulsa, in eo confusa tumultu. Dum stupet, et sana se solum mente potiri Laetatur; laetum sinere illi haud esse: repente Ad monstrum veluti vis undique circumfusa Irruit irridens hominum, atque huc pellit, et illuc, Et vice mutata malesanum hunc incita clamat, Jamque in dura parat detrudere vincula captum. Ille malum miserans tantum nunc increpitabat, Nunc frustra revocabat ad amissam rationem, Et bona praeteritae repetebat perdita vitae. Acrius urgebant illi, circumque premebant. Quid faceret? Vitam intutam sibi ducere durum, Irrisamque fuit, cunctorum et ferre furores: Scilicet haud illos proprium cognoscere morbum, Stultitiamque suam caecos perferre libenter.2485 Illic forte lacus pluvia collectus ab unda Nuper erat; mediam sese projecit in undam, Involvitque luto turpi; stultissimus unde Prodiit, atque hilaris nimium ratione relicta, Stultorumque a concilio plaudente receptus. Proin Sapiens inter mortalia secla relictus Nullus erat, prolem semper genuere Parentes Insani non dissimilem, atque antiqua Nepotes Semper in humano renovant deliria corde. Quidnam etenim nostris medium est in rebus, et aequum? Quae studia inter nos versamus, non ubi multam Nostra habeat partem vesania consiliorum? omnibus in rebus virtutem audire, sequique Semper quis suevit solam, solaque moveri? Protinus invadit quaedam vis fervida pectus, Qua rapimur, magnoque obstantia quaeque fragore Dejicimus, non vitamus, non arte movemus. Vel fuerit ratio, quae nos commorit, eandem Cur furor insequitur plerumq., atque omnia turbat? Ut Leo Marmaricis escam dum quaerit in arvis, Inserviscit, et ex oculis micat acribus ardor, Proterit et sata, Pastoremque interficit ipsum, Dispergitque pecus. Cur non Pax oscula jungit, Pax bona, praesentum pax munus amabile Divum? scilicet humanae status optimus est Rationis,2510 Pectore pacato constans, vultuque sereno: Tunc nihil exagitit rerum, quaecumque quietis Advenisse queant, solido nil pectore stantes Concutit: usque procax, fac, turba irrideat; ipsi, Lantrantis vocem catuli ut bos fortis eundo Temnit, eo properant, quo lumen ab aethere dium Extulit, immotis Virtus et fulsit ab astris. Mors atra horribili semper circumsita luctu Nil habet, impavidos quo terreat: omnia solvat Vitae claustra, animi nequeat corrumpere pacem. Quidquid fata ferant, fatorumque Arbiter, ultro Excipiunt, aequa subeuntes funera mente, Et duros vitae, quos jussi cumque, labores.