CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 541470 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/541470.

Nodus 541470 in documento stay-b-phil-rec.xml


LIBRI OCTAVI.

Orditurus hunc librum a speculis praemittit Narcisi fabulam non agnoscentis suam vocis a rupe repercussae, vultusque ab aqua reflexi imaginem, illamque transfert ad hominis animum extra se per res varias abeuntem, neque ea quae interius geruntur, contemplantem, qua neglecta sui ipsius cognitione, facile in vitia prolabitur, iisque consuescens naturae suae dignitatem deprimit ac deformat. Quae praefatus, a vers. 108. Speculorum rationem, quae a reflexione lucis provenit, pertractat, ac primo de planis speculis agit, eorumque imagines, quo pacto, quibusque radiis fiant, et quales esse debeant, considerat, usque ad vers. 200. E planis speculis ad sphaerica tam convexa quam cava transit, ac ad ea etiam, quae figuram habent ortam ex conversione cujuspiam sectionis Conicae, earumque imaginum exponit varietates ac discrimina; indeque ad specula, quae vocant, ustoria descendit, et ipsorum vim atque effecta declarat, aliasque etiam speculorum figuras, effigierumque deformationes innuit, ac demum ad specula in aere conformata consurgens, praesertim illinc Parhelii originem deducit. A vers. 326. gradum facit ad asperas corporum scabrasque superficies, ab eaque inaequalitate et copiam luminis reflexi pro varia partium obliquitate, et pro distantiis ejusdem vires determinat ad vers. 419. Ut Planetae reflectunt Solis radios, ita etiam Tellus eosdem remittit, unde quoddam in Luna lumen, quod secundarium vocant, explicatur. Qua occasione ad inaequalitatem luminis in lunari facie, ejusque partibus proceditur, quae tamen in caeterorum Planetarum superficie conspici non potest. A vers. 517. Ad pulcherrimum illum Caeli spectaculum se convertit, ac Iridis naturam, quae a reflectione et refractione radiorum oritur, accurate evolvit, omniaque ad eam spectantia fuse persequitur ad vers. 1086. Hinc ad visum oculorum, qui per refractionem radiorum efficitur, pertractandum pergit, ac primo oculum, ejusdem sensus instrumentum, describit, tum quomodo rerum imago in oculi fundo informetur, quidque ad ejus distinctionem conducat, quaque arte oculis vitio aliquo laborantibus subveniatur, docet, occurritque difficultatibus geminis, altera ab errore figurae sphaericae, altera a diversa refrangibilitate petita; tum et radios in oculo, quos oberrantes dicunt, expendit. A vers. 1268. Aggreditur argumentum de telescopiis, ac primo praemittit ea, quae pertinent ad focos lentium, quibus telescopia constant. Hinc Galileana telescopia describit, duas scilicet lentes, alteram convexam, alteram cavam continentia; quid inde commodi, quidque incommodi consecutum sit, et quomodo deinceps ad duas lentes convexas deventum, demum et ad quatuor, quantumque inde profectum sit, exponit. Quae omnia persequitur usque ad vers. 1716, a quo ad Newtoniana Telescopia progreditur, quae Catadioptrica nuncupantur, cum non solum refractione, sed potissimum reflexione radiorum perficiantur. Fit eorumdem descriptio, commoda inde percepta, atque etiam incommoda, inductaeque idcirco mutationes referuntur; in eoque usque ad vers. 1990. insistitur. Tum varia microscoporum genera attingit, quantumque per ea instrumenta producti sint humanae mentis limites in corporearum particularum tenuitate perspicienda deducit, ultra quos limites adhuc corporum particulae descendunt ad eam tenuitatem, quae nullos lucis radios reflectere possit, nostris propterea sint sensibus impervia, neque adiri a nobis nisi sola cogitatione valeant. Et tamen multo adhuc inferius principia corporum existunt, suntque veluti fundamenta tantorum naturae operum, quae in tam mira subtilitate aeque mirum artificium praeseferunt. Hic nonnulla enumerantur, ac cum eximiis hominum artibus comparantur, quae in ea contentione pretium omne videntur amittere. Cuncta nimirum in natura sunt omni ex parte admiranda, ad quae nulli unquam nostrae mentis conatus possint pertingere.