CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 538452 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/538452.

Nodus 538452 in documento vrancic-a-epist-1538.xml


Antonius Wrancius Nicolao Bogaucio episcopo Dumnensi S.

Quoniam soleo ad amicos meos charissimos eo longiores dare litteras, quo rariores, nostra hujus temporis nova largius perscripta accipe, quae quidem non existimo nova esse, quum jam inde a conciliata Turcae amicitia semper nobis et timenda et exspectanda fuere. Solimanum imperatorem Turcarum omnino irati animi erga nos esse, non dubiis argumentis percipimus, nec alia causa est, quam quod in mutuam concordiam principum christianorum proxime factam, Joannem quoque regem nostrum ivisse, et sanctissimae eorum unitati nomen dedisse, cumque Romanorum rege Ferdinando pacem composuisse intelligat. Quare potiri hoc regno festinat, quo privati, Christiani debiliores reddantur, ipse vero commodius arma ipsorum sustinere atque arcere possit, sciens Hungariae regnum semper christianae reipublicae fortissimum ac indefessum exstitisse propugnaculum. Venire itaque maturat cum ingenti exercitu et bombardarum apparatu, nec tamen, ut ab exploratoribus affertur, habet ultra quam centum quinquaginta millia equitum, janizariorum ad summum octo. Iter per Transalpinos instituit, Moldaviam prius subacturus, deinde in Transsylvaniam cogitat. Una omnium vox est, ibi personaliter hiematurum, utinam non cum maximo nostro malo. Dicitur etiam jam et sanzachatus ex his provinciis decrevisse, ac alteri duorum filiorum, quos secum in castris duxit, Transsylvaniam, Moldaviam alteri, alias demum aliis simili ratione praecipuis viris dudum subscripsit. Rex noster, qui semper gessit christianum animum, nunc profecto, nec enim ulterius arte hostis duci potest, re ipsa, Deo favente, declarabit, quam male multi Christiani superioribus annis de se senserunt, eique falso conviciati sunt. Omnem ex Hungaria militem, omnes proceres, omnem nobilitatem ad se accivit, relictis Budae, aliisque in locis, exactiore cura conservandis, firmis atque opportunis praesidiis; Transsylvanos ad unum in arma domibus evocavit, et in aciem unam cum eis concessit; Stephano Maylad et Emerico Balassa vaivodis Transsylvanis obstruendi, impediendique materia semitas alpium provinciam injunxit; Brassoviam et Cibinium validas hujus regni civitates externis praesidiis communivit, diffisus Saxonibus; senes, impuberes ac omnem reliquam plebem imbellem atque imbecillem intra urbium, fortalitiorumque munitiones inclusit; fruges et quicquid cujusque generis annonae in campis colligendum rereponendumque superfuerat, cujus hic praesens annus tantam copiam attulit, ut nulli pene admirationi locus sit, exuri jussit, et pabula corrumpere; Moldavum et Transalpinum vajvodam per nuncios induxit, ut illi sese in Transsylvania cum totis copiis suis adjungerent, et ibi Turcam unanimes operirentur, quandoquidem neuter ipsorum per se sufficeret cum eo sine summo discrimine confligere, comprobans id consilii exemplo de jaculorum fasciculo, quo Scylurum quendam virum Scytham ad octoginta liberos usum fuisse accepimus, quippe quod jacula omnia uno conatu minime possent confringi, singillatim vero nihil facilius; nimirum admonens, communibus viribus cum communi hoste tam potenti ac valido esse congrediendum. Neque dubito, eos conditiones adeo salubres accepturos. Caeterum dicunt Moldavum jam in castris esse cum octoginta millibus hominum, Transalpinum cum totidem. Nos Hungari cum Transsylvanis, si modo Hispanus et Alemanus miles, promissus a Romanorum rege Ferdinando, veniet, cujus adventus jam in quotidiana est exspectatione, ad centum millia armatorum accedemus, quoniam nemo, qui gladium gestare valeant, relictus est domi. In armis igitur omnes sumus, tamquam ultimam fortunam pro fide ac patria subituri. Deus autem, qui jam, ut speramus, Christianorum miserebitur, adjunget dexteram suam, et procul dubio cum Solimano pugnabimus. Istic, ut confidimus, in urbe Roma orabitur ab ecclesia pro fratribus, reddetisque Hungaris saltem hoc genere officii vices gratitudinis, qui a tot saeculis pro Christianitate belligerant et certe belligerabunt, ferroque infidelium, una cum Joanne rege suo malunt interire, quam perpetuo servire tanto tyranno.

Habes publicarum rerum omnium faciem, in his nunc sumus; quae succedent, Deus scit. Ennio Verulano, cardinali, inquam, nostro dignissimo, cui tota nostra familia aeternum inserviet, diligenter me commendare, eidemque quicquid servitute mea praestare possim, oro velis offerre. Eum ita videre desidero, ut neminem mortalium ejus ordinis et sacerdotii desideravi, tanta illius integritas, tantus recti amor et magnitudo animi apud nos percrebuit.

Vale. Thordae IIII. id. Augusti MDXXXVIII.