CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 538400 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/538400.

Nodus 538400 in documento vrancic-a-epist-1538.xml


Antonius Verancius Thomae Myndzentino S.

Odiosiores, ut ais, colloquutiones, quae inter me et Franciscum Baccium proxime contigerunt, ex equisonum nostrorum temulentia scito provenisse, nec arbitror eorum rixas ac jurgia tanti debuisse fieri, ut nostras succendissent, et amicitiam, quae mihi secum intercedit, aut violassent aut exstinxissent. Quandoquidem illum ego semper per Deum sincere amavi ac magni feci, et si vel timor vel adulatio non est suspecta, etiam colui. Quod ut confirmem, et integritatem meam, qua in amicos esse soleo, defendam, nunc etiam inter rixas eum observo, propter ejus non mediocrem eruditionem, meque idipsum facturum, mea constantia ductum, posthac quoque polliceor, nisi me per calumniam ab se repulerit. Semper enim turpe duxi et illiberale, cito aut exili aut vili de causa ab amicitia discedere, quamquam et ipse praeceps in iram est, et ego in amicis ferendis pertinax, quamdiu non contemnar. Sed haec forsan dies et amici lenient, quae natura corruptior exacerbavit. Caeterum tantum abest, ut in his turbis nomen tuum miscuerimus, ut ne in mentem quidem nobis tunc veneris, quem sciebamus cum archiepiscopo Collocensi dudum in Hispanias profectum. Igitur ne expostules, nec injuriarum nos insimules, velim, mi Thoma, quia nec tu causam nobis controversiarum praebuisti, nec nos quaepiam tunc carpsimus sine causa, praeter quam nos ipsos. Tui vero amice, ut par est, et memini interdum, et quoad vixero, absentis volo meminisse, praesentem vero ex animo diligere, quod versa vice abs te quoque non diffidenter spero. At his omissis, quae nunquam fuerunt, ni malevoli auribus tuis illa instillavissent, rogo interponas te, non enim pudet me amissum amicum recuperare, et nos utrique nostrum restituas. Si quidem pulcherrimum et christianum est, homines injuriarum oblivisci, errata corrigere, et dissidentia in unitatem revocare. De reditu tuo incolumi, quod primum debebat esse, gratulor, et felicitatem tibi precor, ac ex animo operam meam commendo.

Vale. Thordae IIII. non. Maji MDXXXVIII.