CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 538261 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/538261.

Nodus 538261 in documento vrancic-a-epist-1538.xml


Antonius Wrancius Hieremiae Jacobino S.

Adagium est, multas amicitias silentium dirimere, quod etsi penitus necessitudini nostrae non contigit, nonnihil tamen ob diuturnam absentiam nostram mutuam, quum usu et consuetudine sua caruerit, oblivione jam labi ac cessare videbatur, nisi opportune nuper hic Segesvarii convenissemus, et velut a longo quodam postliminio, non dicam amicitiam, quae alioqui animo meo, arbitror, neque tuo unquam exciderit, sed amicitiam hanc sane nostram jucundissimam, dudum Brassoviae plurium dierum spatio initam et constitutam, convictu atque colloquiis suavissimis in pristinum statum reduxissemus. Quid tum temporis vicissim alter alteri receperimus, existimo te non fugere. Illud tamen omnino praeteriit, quod Stephano Matychnay secretario regio, oratori ex Transalpinis in aulam redeunti, litteras ad me dederis nullas. Porro, si te tam cito aut immemorem mei effectum esse, praesertim recens inter nos revocata memoria, aut ad me scribere, hominem non solum amicum verum et fratrem pene tuum gravari putarem, equidem stentoreo clamore querer et ad Jovem conciliatorem provocarem, teque tam diu fraternis stimulis lacesserem, donec istud ipsum silentium tuum necessitudinis nostrae crassatorem dirimerem, et vocalem redderem. Nam quod ad me attinet, quamquam facilius invitatus respondeo, quam invitem, invito tamen, doque operam, ut te vel ex hoc a me sincere amari intelligas, meque obnixe contendere, ne ipse quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor.

Venio ad Joannem Hontherum virum doctum et clarissimum, de quo nuper plura coram, ac de eo quid scribam? Mihi certe si vel de ipsa fama charissimus est et optatissimus, Deus bone, quantus meae erga eum dilectioni cumulus accederet, si de facie cognoscerem? Dici profecto vix potest, quam valde amicum me, familiaremque esse cupiam. Sed tu illi meo nomine salutem dices, maximeque efficies, ut me quam maxime diligat, etiam atque etiam rogo; fraternam etiam operam ac studium meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque humanitatis erit tuae, sin minus, nihil mirabor, nam et ipse dignos esse, qui in spongiam incumbant, dudum novi. Saltem itaque vel semel perlegito, et Vulcano dein tradas.

Te ut ipsum me amo et diligo. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII.