CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 538199 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/538199.

Nodus 538199 in documento vrancic-a-epist-1538.xml


Antonius Wrancius Valentino Basoni S.

Audiens te, Valentine charissime, in patriam jam rediturum tandem, summam voluptatem accepi; majore nunc afficior tristitia, quum redire differas. Si de loco ac statu tuo dubitas, frustra id agis. Nam hic tibi omnia sunt integra et ex sententia successura. Apud Joannem Statilium, episcopum Transsylvanum, avunculum meum, quemadmodum Michael Farnae tecum perfecit, poteris habere conditionem non contemnendam, apud vero regem etiam optandam consequeris. Redeas tantummodo, nec ultra immoreris, posteaquam et quae Germanus Enyo turbaverat, pacata sint, et a Turca hoc anno tuti simus. Etenim avertimus illum a nobis qua dando, qua pollicendo, nonnihil etiam terrendo ampullosioribus apparatibus nostris, si modo tanta bellua exiguitate nostra terreri possit. Quod si quid insequenti molietur contra nos novi, aut etiam si non, speramus nos Pauli III. pontificis maximi, Caroli V. imperatoris, Francisci regis Galliarum et senatus populique Veneti marte, ac duce Christo secum tuto pugnaturos, praesertim si tantorum principum foedus et consensus non refrigescet. Tu interim ad quae moveo, hortor, urgeo, adhibe animum, et redi vel fratris tui gratia, qui te plurimum in hoc regno esse desiderat, quique tibi ob tam diuturnam istam tuam moram etiam vehementer irascitur, et quum accepta ab eo pecunia, qua te a creditoribus Viennensibus redimeres, nondum redemeris, neque domum redieris, etiam dejerat: nunquam posthac tibi suppeditaturum, quo te sustentes, tametsi ad Libitinam devenisses. Me, ut semper habuisti, habes tui amantissimum. Rogo mittas mihi Ursini Velii de rebus Hungaricis historiam, aut si malis, tute portes, quod et ipse malo; neque te taedeat: si pluris constabit, quam quae arca tua emere possit, supplebit mea, tibique claudetur nunquam. Brassicanis magna, sed majori majore diligentia me commendes, quocum et amicitia mea major est, et consuetudo intercessit frequentior, alioqui utrumque amo singulariter et complector propter mores ac litteras, quibus pollent. Si quid habes de rebus Germanicis et Italicis, perscribas velim, aut coram relaturus advola.

Vale. Colosvarii XII. Octobris die 1538.