CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 538167 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/538167.

Nodus 538167 in documento vrancic-a-epist-1538.xml


Antonius Wrancius Francisco Musnensi S.

Quoniam unicus avunculus meus Statilius, episcopus amplissimus, prae omnibus caeteris mortalibus datus est, quem colere, quem observare, quem vereri, quem non offendere, cui demum per omnes numeros obtemperare debeam propter difficiliorem ejus naturam et severitatem nulli hominum parem. Apud eum te non exigua authoritate pollere, aditum ad illum, facileque colloquium omni tempore, non observatis momentis, secum habere, ac desideriorum compotem ab ipso semper discedere scio. Quare saepius ad te scribere et secretarum rerum mearum curam confidentius inducor commendare, cujus amorem ac benevolentiam erga me, saepenumero perspectam habui.

Rogo itaque, fac me quamprimum certiorem, si intelligere potuisti: num avunculus meus moram hanc meam Albensem ferat iniquo animo, quo tempestive consilium capiam, et indignationem ejus evitem. Ea enim si a me abest, abest omne malum; si adest, adsunt omnia. Nam ipse mihi est et imperator et rex, immo uterque parens et fortuna. Si autem animum meum noscere desideras, certe is est, qui facile ab aula hujus corruptissimi temporis abesse possit, idque non quod jam otio domestico et ignaviae placeat decumbere, neque ingenium apud principes ac in luce vellem seu bonis arcibus exercere, sed quod magis ibi sim otiosus quam domi, nullumque frequentius in aula ista quam sedentarium ago servitium. Quotidie autem vel unum in aula gradum non progredi, profecto undecim regredi est. Haec soli tibi duntaxat scribo, tu vero idem ad me vicissim facito, ut sciam quid animi hac de re meus avunculus in me habeat. Cui ut omnibus in rebus obtemperare possim, omnia mea et me ipsum nihili facio, ut nihil penitus ab officio me, quo illi teneor, dimoveat. De inopia autem mea rei pecuniariae vellem tacere. Scis enim, quanta laborem, sed timeo quod nuper in adventu Solimani Turcarum caesaris metuebam, qui scilicet si hoc regnum invadebat, ut minabatur, cogebar, per Deum, praeposituram hanc meam Transsylvanam, nam Budensem dudum desolavit, ita relinquere ut acceperam, nimirum pauper et vix decem ducatorum dominus. Cujus quidem reditus annuos non ego, nam parvo natura mea contenta est, sed aulicus decor, sed honoris suadela, et longae spei opinio totos exhaurit, neque animadverto prius, quam annus exierit. Congerendum itaque nonnihil est, et futuris casibus reservandum, quos odia principum ac procerum, et ambiguitas hujus regni status assidue polliceri videntur.

Vale. Albae Juliae Transsylvanae idibus Novembris MDXXXVIII.