CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 537431 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/537431.

Nodus 537431 in documento nn-declaratio-1790.xml


8. Declaratio ex parte nunciorum Regni Croatiae*, quoad inducendam Hungaricam linguam. (s. l., a. et t.) [1790] 1 Hic subintelliguntur Regna Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae: quod semel, pro semper dictum esto.

Si quid Constitutionale dici potest, tunc illud profecto est, quod inde ab incunabulis Regni, octo saeculorum spatio, non per periodicas vices, sed quotidiano, neque unquam hactenus interrupto usu observatum fuit. Jam vero nemo inficiari potest, talem in Hungaria fuisse, usum illum, ut omnes non modo Juridicae, sed et Politicae cujuscumque demum speciei Expeditionis Lingua Latina fiant. Falluntur ii, qui Hungaris Institutum hoc eam necessitatem expressisse arbitrantur, quod nullo adhuc apud Saeculares Litterarum usu, Expeditiones Publicae, Ecclesiasticis, aut Religiosis, quibus vi sui Status, Lingua Latina familiarior fuit, concredi debuerit, aut quod Lingua Hungarica principio constituti Regni necdum satis fuerit exposita. Erecta enim per Ludovicum I. Quinqueecclesiensi Accademia, jam sub Sigismundo, Litterae etiam apud Saeculares, ita propagatae fuere, ut omnes de publicis negotiis expeditiones non tantum e Comitatibus, sed ex ipsis etiam Civitatibus Latino Idiomate expeditas fuisse, omnia ejus temporis, quae exstant, monumenta abunde testentur, quod si unica adoptatae per Hungaros, in Publicis, Linguae Latinae causa, defectus Litterarum, et Linguae Hungaricae Imperfectio fuissent, certe intra 400 ferme qui inde a Sigismundo effluxerunt annos, cessante causa, cessasset etiam effectus, et Lingua Hungarica jam dudum in Expeditionibus Publicis introducta fuisset. Debuit itaque alia, jam cum primordio Regni inhaerens, et nostris etiam temporibus subsistens causa fuisse, quae usum Latini Idiomatis, et nascente Regno statim invexit, et ad nostra usque tempora conservavit; hanc vero et Annales Regni, et Libri S. Stephani luculenter ostendunt.

Nimirum qui Hungarorum, dum Panonias occuparunt, Numerum altissime provehunt, eum in Tercentis Millibus defigunt; qui numerum hunc cum tam vasto, quod occuparunt, Regno contenderit, facile profecto comperiet, genuinam adoptatae Linguae Latinae causam in hoc ipso cubare. Multiplicationem enim gentis Hungarae sub Ducibus continuae ferme, quas in Germaniae, Galliae et Italiae Provincias suscepere expeditiones; sub primis vero Regibus, frequentissima cum Civilia, tum externa bella, impediverunt, ita ut si omnes in unum se contrahere voluissent Hungari, vix aliquot Comitatibus impopulandis suffecissent. Et hoc fuit, quod Hungaris primo statim occupati Regni tempore neccessitatem injecit, ut nullos, nisi quos in Pugna caeperunt Slavos in servitutem redegerint, verum adscitos in armorum societatem, jure Civitatis donarint. Hoc deinde etiam Geysam ultimum Ducem, et S. Stephanum primum Regem coegit, ut exteros, qui deserti adhuc soli felicitate allecti, in Hungariam copiosi immigrabant, sub nomine hospitum peculiari prosecuti sint protectione, huc S. Stephanus respexit, dum Libr. I. Cap. 6. Regnum unius labii infirmum esse pronunciavit, et curam hospitum Emerico filio tantopere commendavit, hoc apud posteriores Reges effecit, ut integras exterorum Colonias, varus privilegiis excultas in diversis Regni partibus, et quidem potissimum in confiniis illocarint, veluti Bissenos in partibus Austriae vicinioribus, Saxones in Conterminis Poloniae Scepusiacis oris, et Ruthenos in adjacentibus partim Poloniae partim Moldaviae Regionibus, Flandrenses vero seu Belgas in Superioribus Tibisci oris: solis Jazigibus, et Cumanis velut ejusdem cum Hungaris originis in meditulium Regni receptis. Hoc denique, desolato subinde post cladem Mohachianam Regno, nostra jam tempestate non tantum Regibus, sed ipsis etiam potentioribus Dynastis, illud Consilium expressit, ut deserta sua Svevis, Italis, Gallis, Hispanis impopularent, ita ut nullus ferme sit in Europa Christianus Populus, qui non copiosas gentis suae Colonias in Hungaria numeret; nullum ferme Idioma, quod in Regno non vigeat: denique ut numerus verorum Hungarorum, in ipsa Hungaria, vix quartam populi partem efficiat. Accessere complures, quas postea Hungari Imperio suo adjecerunt Provinciae, omnes a diversis ab Hungarico labio populis habitatae, quas Hungari, Romanorum more, in formam Provinciae non redigebant, sed suis Legibus, suis institutis, suo Idiomate uti permissas, Societatis tantum vinculo adstringere solebant.

Sane et Reges salubre Regno Consilium susceperunt dum impopulationem, quam per solos nativos sufficientem sperare non poterant, per adscitos exteros provexerunt, et Hungari causae publicae bene consuluerunt, quod in tanta Idiomatum diversitate, in tam restricto Linguae Hungaricae usu, Latinam Linguam in pertractatione publicorum negotiorum adoptaverint, eandemque, si non diserta lege, facto certe octo Saeculorum constitutionalem effecerint; quod ne temere dictum argui possit, sufficit ad reprasentationes illas provocare, quas occasione ea, Comitatus ediderunt, dum defunctus Imperator Germanicam in pertractatione negotiorum publicorum linguam inducere voluisset. Si enim haec rite excutiantur, apparebit certe non potiorem tantum, sed unanimem ferme totius Nationalis sensum fuisse quod lingua Latina sit Constitutionalis. Antequam itaque constitutionale hoc Institutum uno ictu subvertatur, mature prospicere decet, quid Regno Hungariae relate ad Regem: quid relate ad se ipsum separatim ab adnexis Provinciis sumptum? quid denique in nexu cum his consideratum expediat? relate ad modernum Regem id ne praetendi quidem potest ab eo, ut is jam modo ad condiscendum Hungaricum Idioma animum adplicet; non interest autem causae publicae, ut repraesentationes ignoto Regi Idiomate fiant; ut is ad eas intelligendas interprete semper uti debeat, denique ut sensa Statuum ancipiti ejus, qui hoc ipsi officium praestare deberet, seu arbitrio seu animo sint obnoxia. Quod si Institutum hoc ad successorem primo moderni Regis referatur, nemo jam inficiari potest, quod constitutio haec eo ipso non jam decretoria sed tantum praeparatoria evadat: deinde tribuamus hoc nobis, quod Coronae Princeps reipsa aliquod in condiscenda Hungarica Lingua Studium, tempusque collocabit, idem tamen periculum Regno semper imminebit. Inter tot enim, quibus Coronae Princeps distrahitur Regiae suae Institutionis curas, rem certe magnam praestabit, si molestum hunc laborem eo provexerit, ut loquentes intelligere, communesque sermones miscere possit; ut rem eo perducat, ut graves, exquisitisque cum verbis, tum sententiis refertas Repraesentationes intelligat, id ne praetendi quidem potest. Aetatem enim hominis, aut intensum plurium annorum huic unice Idiomati impendendum laborem, id requirit, quod a Coronae Principe nec peti, nec sperari potest; adeoque eadem semper Interpretis necessitas, eadem pericula subsistent;

Ipsum Regnum Hungariae, separatim ab adnexis Provinciis consideratum quod attinet: nemo inficiari potest, nullum esse in Europa Regnum, in quo tot tamque diversa Idiomata vigeant. Si calculus ineatur eorum, qui diversa ab Hungaris Lingua utuntur, facile apparebit, usum Hungaricae Linguae in ipsa Hungaria ne tertia quidem populi parti esse familiarem. Ipsa proinde ratio non admittit, ut ignotum Idioma longe majori populi parti uno ictu obtrudatur. Verum Populum hac in re in nullam venire posse considerationem obvertitur. Indulgeamus id de rusticis, qui alioquin ipsum etiam latinum Idioma ignorant; assumamus tantum in censum Civitates, et Comitatus, et apparebit, eandem quoad hos ipsos stare proportionem. Tunc enim linguae Hungaricae usus non jam cum Slavica, aut Germanica, sed cum Latina contendi debet. Connumerentur in omnibus Comitatibus, et Civitatibus illi, qui ad gravissimas etiam publicas expeditiones Latino Idiomate conficiendas prompti sunt, cum iis, qui idem in Hungarica Lingua, praestare se paratos non tam dicunt, quam reipsa etiam capaces sunt; et apparebit, hos ne tertiam quidem partem, relate ad illos efficere; algebunt certe, sudabuntque multi ex iis ipsis, qui instantaneam linguae Hungaricae Introductionem summa contentione sustinent, si ipsis gravior aliquis labor Hungarice perficiendus offeratur, et opus, quod latine intra horam absoluturi erant, in duas, tresve horas extrahent; non sufficit enim ad hoc contracta ex quotidiano usu sensa sua exprimendi facilitas, non popularis illa eloquentia; necessum insuper est, ut multum in optimis Hungaricis Scriptoribus versandis, studium, tempusque quis collocarit; ut omnes abstrusos, et exquisitos, qui in objectis publicis innumeri ferme occurrunt Terminos in succum et sanguinem suum converterit; denique ut illam scribendi energiam, quam in Latino Idiomate e Scriptoribus Classicis haurire pronum, e Hungaricis non ita expeditum est, sibi compararit, ad hoc, ut graviores expeditiones publicas prompte adparare possit. Non interest autem Reipublicae, ut cursus negotiorum publicorum vel hoc nomine adhaereat; itaque sicut in aliis Regnis, ubi unicum toti populo commune est Idioma, vernaculam linguam etiam in negotiorum publicorum pertractatione inducere, et pronum et utile fuit, ita a contrario in Hungaria id perfici, nec Reipublicae utilitas, nec Res ipsa admittit.

Quid si insuper Hungaria relate ad adnexas Provincias consideretur, hae omnes non tantum diverso Idiomate utuntur, sed et distinctum populum Slavicum efficiunt, ac ex his quidem nunc unica jam Croatia Hungariae superest, in hac autem nullus prorsus Hungaricae linguae, non tantum apud Plebem, sed ne quidem apud honoratiores usus existit; his Hungaricam uno ictu obtrudere gravius foret, quam Gallicam et Italicam: harum enim pluribus e Nobilitate et Clero Copia est. Id autem inde evenit, quia Gallica et Italica jam dudum sunt linguae eruditae; Hungarica ne hodiedum quidem eo provecta est. Adhuc in transferendis tantum melioribus aliarum gentium Libris versatur, neque hactenus magna quaepiam et originalia opera produxit.

Obvertitur quidem Croatas eadem facilitate majori autem emolumento linguam Hungaricam condiscere posse, qua alias peregrinas condidicerunt. Verum non hac lege Hungaros inter et Croatas societas coaluit, aequanimius tunc ipsi Hungari cogitabant, coaluerunt hi in eo, ne unus alteri populus suam linguam obtrudat, sed ut tertia, alioquin multis etiam aliis nominibus utrique populo necessaria, nempe latina in Rerum publicarum pertractatione usurpetur, itaque amplius ab hac absque mutuo utriusque populi consensu recessus amplius fieri non potest, praesertim cum per id Croatae a Communione gerendorum in Hungaria Magistratuum, quae pro ipsis per fundamentales Regni Leges stabilita est, indirecte excluderentur. Nec sufficit, ut Croatica porro etiam latine pertractentur. Nisi enim omnia praeterea alia, quae et Hungariam, et Croatiam in communi respiciunt, latine tractentur, ii, qui ex parte Croatiae Dicasteriis Hungaricis assidebunt, in praecipuis, etiam Croatiam tangentibus negotiis, nullum influxum habere poterunt, adeoque erunt pure auscultantes.

Una Generatione opus foret, ut omnes, qui de reliquo necessariis ad gerenda Dicasterialia officia pollent qualitatibus, Croatae, una Hungaricam etiam in tanta perfectione possideant. Quid si natio Idioma suum non modo in reliqua Europa, sed in ipsa usque adeo Hungaria magis atque Hungaricum diffusum esse sciens, id prorsus aspernetur? invita certe ad id compelli non poterit, ad agnotam enim linguam cogi posse evidens est nota servitutis. Revocent sibi tantisper in memoriam fautores instantaneae Idiomatis Hungarici Introductionis, quis tum Hungarae gentis sensus fuerit? dum defunctus Imperator usum germanicae linguae in publicorum negotiorum pertractationem potentiose invexit. Videbunt totam gentem id pro supremo servitutis argumento reputasse; quid itaque mirum? si Croatica natio eundem de moderno inducendae linguae Hungaricae projecto, sensum foveat. Huic enim perinde est: an ad Germanicam? vel Hungaricam? an a Rege? vel a ConStatibus cogatur.

Et adhuc de Croatia tantum sermo vertitur. Quid si insuper respiciamus Bosniam, Serviam, Bulgariam, Valachiam, Moldaviam, Galliciam, Lodomeriam, quae omnes a Populis Slavici labii habitantur; quae omnes sub Instituto pertractandorum lingua Latina publicorum negotiorum principio cum Hungaria coaluerunt: quas omnes Hungariae postliminio reapplicari constans et commune omnium votum semper fuit. De Gallicia actu in casu versamur, proponatur illi: eam non secus quam si linguam Hungaricam in pertractatione publicorum negotiorum adoptaverit, Hungariae reapplicari possit; et videbimus, eam ipsam potius unionem deprecaturam, quam conditionem hanc amplexuram esse.

Qui nunc Galliciae, idem postea singulae Deo auspice Hungariae reapplicandae provinciae sensus erit. Idem nunc Dalmatiae, Croatiae, et Sclavoniae: nimirum linguam Latinam in Hungaria esse Constitutionalem: Regna haec sub securitate conservandi communis hujus Idiomatis cum Hungaria coaluisse; linguae Latinae in publicis usum sine unanimi omnium Hungariae Comitatuum, et Civitatum consensu, qui nunc certe non adest, ne quidem in quaestionem vocari posse. Quod si autem Hungarica Lingua in ipsa Hungaria, jam ita diffunderetur, ut reipsa omnes Comitatus et Civitates Hungariae in ejus introductionem consentirent, tum etiam id non nisi accedente adnexarum provinciarum assensu perferri posse.

Petunt proinde Nuncii praefatorum Regnorum usum Linguae Latinae in publicis porro etiam retineri, secus se ex parte Principalium suorum ea qua optima fieri forma intercessuros declarant.