CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 533984 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/533984.

Nodus 533984 in documento michet-a-cassand.xml


Ambrosius Miches / Dalmata et Sebenicensis. / Cassandrae Fideli. Salutem Plurimam Dicit

Epistola XCV. Cassandrae naturae et fortunae a dotibus praeconium.

Quod ignotus ad quasi ignotum scribam, Virgo Cassandra Fidelis, ne mireris. Rumor uirtutum tuarum increbuit, et pulsauit aures nostras, et me tandem impulit inter alios eruditionem tuam tentare, ut saltem ex hoc nosse possis tui Nominis famam circum quaque spargi, et etiam procul ad Prouinciam nostram penetrasse, nec intra proprios parietes comprimi posse. Nam ea de te et tuo studio praedicantur celebranturque, quae non solum in foemineo sexu, uerum etiam in uirili stupore forent. Magna uis Virtutis est atque doctrinae, ut in quocumque loco sit, latere non possit nomen tuum. Multa te commendant, Virgo egregia: excellens in orbe terrarum Patria, Vrbs inclyta Venetorum, Ingenium, Parentes; Dii tibi formam, Dii tibi diuitias dederunt. Sed in his multos communes habes, Ingenio autem ac eruditione liberali paucos, quibus Patriam tuam irradias insuper et parentes tuos illustras, qui si minus hactenus cogniti fuerunt, per te magis fulgebunt.

Musa tibi uocem dedit, et Cyllenius artem, Iupiter ingenium magnus Apollo chelim.

Has autem dotes ineffabili studio auxisti, superasti sexum, uicisti naturam, coaequasti te non solum nostri seculi egregiis ac illustribus Virginibus, ut fuit D. Costantia Sfortia, D. Baptista de Malatestis. D. Isota Nogarola Veronensis, quarum circumferuntur Orationes et Epistolae in prosa et carmine luculentissimae. Verum ad earum gloriam accessisti, quae priscis seculi decori et ornamento fuerunt, ut Romanorum tempore Cornelia Mater Gracchorum, quae non parum contulit filiis suis ad eloquentiae copiam et leporem, Hortensia item filia Hortensii summi oratoris in sinu patris enutrita, quae prae aliis eloquentia floruit, et causam Matronarum in curia egit cum magna auditorum admiratione. Huic accedit Sapho Poetissa, quae carmine suo omnibus seculis futuris se celebranda dicit. nec tacetur Aspasia, Socratis tempore doctissima foemina. Puto, non te futura secula silebunt; intendisti animum tuum bonis artibus, et non lanificio muliebri, aut operi mechanico. Nam iuxta Lactantium Firmianum in tenebris et morte uersabuntur qui animi bona negligunt et corporis amplectuntur. Fuerunt Amazones bellatrices et Camilla Virgo bellatrix, eae ausae in certamine bellorum cum uiris concurrere; tamen maiorem laudem esse duco cum uiris non corpore aut manu, uerum etiam animo ac peritia bonarum literarum certare, ut tu soles, Virgo felix, et famam non ui corporis, sed uirtute animi quaerere, in quibus rebus excellere (ut Cicero noster testatur), pulchrum et laudabile putamus. Nihil enim conducibilius nec magis frugiferum quam posthabitis corporis commodis ad ea summo studio, quae fortuna labefactare non potest, et ad Virtutum apices peruenire. Quo circa qui te non laudat, et in numero laudabilium Virginum non reponit, ipse illaudabilis est. Perge ergo, Virgo Fidelis, ut caepisti, et fac istud nomen, quod generis et prosapiae est, ut etiam Virtutis sit, et uere sis Fidelis et re et nomine; et thesauros sacrarum scripturarum ad alias bonas literas, quas habes, adiunge. Vt cum lampadibus, quas habes, etiam oleum habeas, quod ex sacris exprimitur eloquiis, et cum prudentibus Virginibus computeris et ut accipiaris a Domino.

Vale Felix in Domino, et pro nobis ora. Sibenici M. CCCC. LXXXVII. Pridie Idus Ianuarias