CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 53364 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/53364.

Nodus 53364 in documento stay-b-philos.xml


LIBRI SEXTI ARGUMENTUM

NATURA rerum hactenus explicata ad Morum doctrinam transit; atque ut in re maxime necessaria, et quae magis nostra referat, quam omnium extra positarum rerum cognitio, SAPIENTIAM iterum invocat Justitae ac Legum Magistram. Deinde a versu 26. ad 465. haec habet. Nobis, ne vagi atque incerti in rebus temere circumferamur, necesse est esse a Deo propositum et constitutum aliquem ultimum bonorum Finem, ad quem nostra omnia referamus, quemque unum ex omnibus expetamus. Hujumsmodi summi Boni desiderium experimur esse ita nobis insitum. Ut ab ejus quaerendi studio averti et cessare nequeamus. Videmus vero erroribus variis plerosque decipi: aliis Divitas frandi esse, quibusdam Honioes, nonnullis Potentiam, plerisque Gloriam, multis Voluptatem; quod hujusmodi rebus, quas quique concupiscunt, adeptis se beatos fore putent. Ita sit, ut in quaerendo Bono illusi a recto tramite deflectant, cum in rebus non summis summum Bonum collocent, idemque natura sua simplex atque unum sejungant quodammodo ac dividant. Igitur cum in hisce rebus illud a nobis inveniri non possit, oportet deum ipsum ultimum esse Bonorum Finem, et cum nobis unum expetendum proposuisse ; cujus cum infinita Natura sit, eadem explere nostrorum animorum desiderium potest. Sed in hoc mortalis vitae cursu optare tantum Bonum ac sperare possumus, id plene assequi, in eoque acquiescere non valemus: interim tamen relicta nobis hic est quaedam etsi non perfecta Beatitudo, quae in fana mente ac tranquilla sita est. His latius explicatis, nostrorum Actuum, quos ad ultimum Finem dirigere nos oportet, naturam ad vers. 572. considerat; tum Regulam, ac normam, ad quam eos componere debemus, ait esse aeternam supremae Rationis Legem, a qua Naturae Lex manavit: praecipuum hujus Legis scitum esse, ut Deum ipsum amemus, eique omnia referamus: Ab hujusmodi praescripto recedere plerosque, qui decepti sensibus inhaerescunt, ac fruuntur rebus, quae nobis ad usum vitae tantummodo date sunt. A vers. 728. docet primas Naturae leges omnium mentibus insitas ignorari non posse; eas esse immutabiles, quippe quae non ex hominum consensione, sed ex ipso Ordine et summa Ratione nata sunt; inde nobis conscientiam esse, quae semper recta suadeat, et a pravis avertat: oportuisse vero homines, cum Naturae legibus non obsequerentur, aliquo praesentioris poenae metu cohiberi; proinde humanas leges esse constitutas. A vers. 886. ad 1114. de Affectibus, quantum ad Mores ipsos referri possint, agens contra Stoicos disputat, qui omnes Affectus esse malos afferebant, animi proinde morbos appellabant. Porro Virtutis definitionem, ejusque partitionem in Prudentiam, Justitiam, Fortitudinem, et Temperantiam tradit; et sejunctim singulas ad vers. 1988. fusius describit. Tum ut Virtutibus ait honcitari animos atque ornari, ita foedari contra ac corrumpi vitiis, idque fieri cum a Deo aversi ad creatas res convertimur: peccata non esse paria: ea ab errore mentis proficisci: cum enim alicujus boni specie repente quis percellitur, suam assensionem non usque eo cohibet, donec rem eam perspiciat mens, atque ex omni parte consideret, et expetendane sit, an vitanda, definiat; sed praeceps ruit in illud, quod semel Boni speciem praesetulit, et judicium mentis antevertit. Tandem rebus omnibus perpensis hoc vere sapientis esse statuit, ac firmat, in hoc mortalis vitae cursu in id, quod Summum atque Aeternum est, operam omnem impendere.