CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 53237 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/53237.

Nodus 53237 in documento stay-b-philos.xml


LIBRI QUATRI ARGUMENTUM

SE jam medii Operis labore perfunctum cogitatio *** quae adhuc pertractanda restant, ait animum despondere; recreari tamen officii sui erga nobiles Viros, quibus haec nuncupat, recordatione, iisque placendi fluido excitari. Protinus, ut aquae aeris et ignis, de quibus hoc libro acturus est, utilitates commemoravit, singillatim eorum naturam explicare a Ver. 84. aggreditur. Aquam igitur docet laevibus oblongis ac flexibilibus particulis constare; proinde facile fluere, et madefacere corpora, et in vapores resolvi, tum in planitiem se componere, et aeque undique librari. Porro a vers. 180. cur Maris aquae salibus corrupta sit, inquirit; et cur eadem fluat ac refluat, hanc affert explicationem: ut in fluminum alveis, ubi a pontium mole coarctantur, undae celerius effluunt; sic in Terrae Vortice, ubi Luna suo corpore iter fluenti aetheris materiae arctavit, ea materies vi connitens per impeditiorem viam subjectas Oceani aquas premit, simulque Terram paulum illa impressione repellit: hinc in oppositis Terrae partibus fluere Maria necesse est, refluere vero, cum Luna ab illo loco digreditur. Et quoniam Orbis Vorticis Terrae ellipticus est, cum Luna in graciliore ejus parte (quod in Oppositionibus et in Conjunctionibus fit) versatur, arctam per se viam magis obstruens solito majores Aestus efficit, praefertim in Aequinoctiis vi Solis accedente. Aestus hujusmodi maxime sub proximis Aequatori locis, qua Lunae est via, contingunt; et quo quaeque magis ab illo distant Maria, minus agitari oportet. A vers: 298. tres affert de Fontium origine Philosophorum sententias; primam, quam refellit, eorum, qui maris aquam terrae insinuatam, ejusque purgatam meatibus in Fontes derivant; alteram asserentium eandem maris aquam in cavos terrae sinus illapsam ejus calore in vapores resolvi, qui post relictis salibus in guttas revertuntur, et manant in Fontes; tertiam quae pluviis et solutis nivibus Fontium originem refert: huic potissimum assentitur, eamque plurimis probat argumentis. His subjungitur a vers. 543. Nubium Pluviarum Nivis Grandinis et Roris explicatio. Aërem, de quo a vers. 726. pergit dicere, tenuibus quibusdam et flexibilibus silis ait componi; hinc fluidum esse, et, si comprimatur, conniti, ut se restituat, ac dilatet. Hujusmodi Elastica vis in aliis etiam corporibus explicatur: hoc loco Sclopetum, ut vocant, Pneumaticum, et Boyli machina deferibitur, et pleraque eorum, quae in ea ad probandam vim aeris experimenta siunt, afferuntur. A vers. 919. Aëri quoque gravitatem inesse suam probat ex aqua in tubis suspensa, et ab illo extra premente sustentata; idque ad vers. 994. Mox de Ventis agit: illos ipsum Aërem fluentem esse, eumque fluere, cum vel a Solis calore, vel a vaporibus agitatur, ostendit. Ventorum nomina et plagas designat; et cur quidam certis lucis statisque temporibus flent, atque alia hujusmodi ad Vers. 1244. demonstrat. Reliquum jam est, ut Ignis natura declaretur: hanc sitam esse docet in celeri ac perturbato primi Elementi motu corporum particulas dissolventis et abripientis: facile porro explicatur, cur affusa aqua Calx farveat, et cur silex chalybe et ligna lignis percussa scintillas emittant. Fraeterea Ignem a Solis radiis vitrea lente aut speculo concavo collectis excitari asserit. Tum a Vers. 1401. Pulveris pyrii compositionem ejusque, cum accenditur, vires persequitur. Ab hoc propter similitudinem pertransit ad Tonitru Fulguris et Fulminis causas exquirendas, in quibus ad Vers. 1538. immoratur. Haec excipit Ignium, quos vocant Fatuos, atque hujusmodi aliorum explicatio. A Vers. 1564. ad Vers. 1624. Aurora Borealis describitur, ejusque causa repetitur a Solis atmosphaera, quae ubi longius procurrens Terrae Vorticem contingit, ab ejus correpta impetu in polos projicitur, ubi a Sole collustrata apparet. Demum Ignes sub terra produci ait; hinc a plerisque montibus flammas eructari, et terram persaepe tremere deducit; variosque terra subversae anno MDCLXVII. VIII. Id. Apr. non inelegantem descriptionem.