CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 53187 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/53187.

Nodus 53187 in documento stay-b-philos.xml


LIBRI TERTII ARGUMENTUM

GALLIAM ob multa laudat, ob id vero praesertim, quod ea Cartesium tulerit, cujus etiam laudes ad Vers. 63. persequitur. Post descriptam in libro superiori Mundi hujus dispositionem, causas ejus et principia se traditurum in hoc promittit: et quamvis exortum Mundi nulla primordia antecesserint, cum a Deo is statim perfecte atque absolute conditus fuerit; tamen permagni referre ait, quibus a primordiis proditurus fuisset, ut omnia, quae in eo nunc fiunt, rite peragantur, exquirere. A versu. 132. igitur haec habet: Materies omnis, ex qua haec rerum universitas componitur, fuit initio divisia in innumerabiles particulas, quae et seorsim circa se ipsas et simul circa puncta quaedam motae fuerunt; unde tot Vortices, quot erant ea puncta, effecti. Rotatu particularum circa se ipsas angulos atteri, easque in sphaerularum figuras reduci oportuit: quod vero vacaret inter globos, id particulas attritu excisas replere. Jam duo hinc Elementa rerum suppetunt: Primum, minutiores illae ex attritu angulorum. Partes: Alterum, ipsi Globi. Tertium quoque crassius minusque motui accommodatum debere constare ex eo deducit, quod tria corporum genera in rebus animadvertimus, lucida nempe, pellucida, et opaca. Ubi primi Elementi copia repletis Pilarum intervallis superavit, hanc redundantem in axem, cum in gyrum moveantur, majorem vim a medio Vortice recedendi habent; cum in gyrum moveantur, majorem vim a medio Vortice recedent habent; non recedunt tamen, cum superiores semper impedimento sint in ferioribus: in quo particularum effugere contendentium nisu naturam lucis ait esse positam. Tum a Vers. 210. declarat unius Vorticis polum contigui Vorticis Eclipticae obversum esse; proinde primi Elementi materies elabens (potest enim ea per sphaerularum intervalia exitus sibi viam reperire) per unius Eclipticam in alterius polos influit. Ea, ubi per polum utrumque largius immissa in medium confluit, subito occursu moveri simul celeriter et rotari debet; hinc Astrum in centro gignitur: nonnunquam vero neque id in axis medio fieri, neque in ipso axe perstare demonstratur; hinc Excentricos circa Astrum orbes a Vortics materie ipsique innatantibus Planetis confici: fors id etiam a Vorticum figura pendere ad ellipticam accedente propter aliorum inaequalem Vorticum ad latera compressionem. Porro proximiores centro particulas ab Astri vi celerius remotioribus moveri, ideoque minoris eas esse molis oportet; secus enim longius recederent. Haec molis et celeritatis ratio ad finem usque Vorticis non perseverat ; ibi enim extremas ocyus paulo inferioribus moveri, et utrasque aequali mole constare ostendit. Deinde a Vers. 337. Tertii Elementi naturam explicare pergens hanc confici docet ex primi Elementi particulis inter se complicatis, atque in crassiorem excrescentibus molem, quae per globorum intervalla transiens in Striae figuram conformatur. Iners ea materies in polos redigitur; inde per axem in Astrum pervenit, eique maculas offundit. Hae idcirco in Sole observantur: atque ex earum Soli inhaerentium conversione Solem quoque circa se converti deductur. Hujusmodi maculas diu non permanere, sed alias absumi, alias rursus generari videmus; hinc sit, ut Solis lux interdum valde imminatur, et nonnulla fixa sidera aliquando nobis prorsus obtegnatur, aliquando et nova appareant. Striata hujusmodi materies non semper Soli inhaeret, sed ejus vi saepe rejecta et dispersa longius procurrit, eique, ut Terrae aer, circumfunditur. Haec ad Vers. 551. Si quando vero ea crassior materies Astrum densissime circumtexerit, et ejus Vorticis motus elanguescet, et a fortiori vi finitimi Vorticis una cum Astro abripietur: hinc Cometam esse ait, cum abreptum hoc Astrum ita compactum est, ut vim habeat ex alio Vortice in alium elabendi. Multorum hoc loco de Cometis sententiae referuntur ad. Vers. 733. Quod si minus solidis contextum sit maculis Astrum , ut in alio Vortice alicubi cum ejus circumfluente materia libretur, hoc Planetam esse stato circuitu permeantem asserit. Haec est Planetarum nostri Vorticis origo. Quoniam vero in Planetis et Cometis inclusum macularum crustis primum Elementum agitatur adhuc, et torquetur, hi quoque circa se agi debent, et converti: hinc diurna Terrae circa se conversio: Lunam quoque semel circa se revolvi, dum periodum peragit suam, observari ait. Terrae vero axis ad Eclipticam idcirco inclinatur, quia directionem sui eandem conservat, quae illi fuit, ante quam Tellus a Solis absorberetur Vortice. Demum errorum, qui in Planetis et praesertim in Luna servantur, retionem reddit. A vers. 946. de corporum Gravitate agit, cujus causam repetit a globulis secundi Elementi a centro motus, quod idem Terrae centrum est, recedere nitentibus, et caetera corpora deorsum renovato semper impulsu trudentibus: idcirco enim ea lapsus suos per quadrata temporum accelerant: imo et Terrae rotunda figura prodit ab hujusmodi particulis eam circumundique prementibus. Gravitatem corporibus minorem sub Aequatore, quam sub Polis esse a celeriori in his, in illo tardiori Pendulorum motu deprehendi ait; idque ea de causa fieri, quod sub Aequatore major terrestrium corporum ex diurna Terrae conversione motus plus gravitatis detrahat, quam sub Polis. Tum a vers. 1077. cur corpora alia aquis innatent, alia iis submergantur, demonstrat; et motus piscium sursum deorsumque explicat. Corpora tantum sub aquis amittere ponderis, ait, quantum par aquae moles habet gravitatis: hinc diversam in variis liquoribus gravitatem itemque in solidis deprehendi posse. Demum Vectis exemplo corpora valde gravia facile moveri ad Vers. 1214. ostenditur. Nunc ad Magnetis vim explicandam transiens haec habet: quoniam ab uno Terrae polo in alterum striata materies perpetuo fluit, cadem per Magnetis corpus viam sibi accommodatam facile invenit; idque pervadendo ad polum suo cursu dirigit; quin imo egrediendo et regrediendo parvum vorticem circa idem, ut circa Terram, conficit. Hinc infertur, cur Magnes a Magnete , ut varie alter alteri obversus est, nunc trahatur, nunc rejiciatur. Porro si ferrum Magneti admoveatur, ab hoc fluens materia in illo sibi meatus construit: unde et ferrum a Magnete tactum in Polum convertitur, et cum juxta situm est, ab illo trahitur. Hoc loco aliorum etiam corporum vim Electricam explicat. Quae omnia ad versum 1615. persequitur. Jam ex supra constitutis principiis manant variae corporum affectiones: Calor ex perturbata particularum corporis, quas primi vis Elementi commovit, agitatione proficiscitur; contra frigus vel a quiete particularum vel ab earum recto motu repetendum est. Tum a versu 1741. unde corpora alia humida et liquentia sint, alia dura, quaedam vero pellucida, quaedam opaca fuse declarat. Postremo corpora a corporibus non alio docet differre, quam diversa partium, quibus componuntur, dispositione. Sub finem digrediens Metalla in praeposteros usus converti damnat, et nimiam hominum in conquirendis divitiis anxietatem redarguit.