CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 53125 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/53125.

Nodus 53125 in documento stay-b-philos.xml


LIBRI SECUNDI ARGUMENTUM

Nihil Homini jucundius esse ait, quam in caelestium rerum contemplatione versari. De Mundi dispositione se acturum pollicitus praemitit explicationem naturae corporis, quae in hoc sita est, ut in longum latum et profundum extendatur; proinde et spatium; cui triplex semper hujusmodi dimensio convenit, a corpore non differre afferit: quamobrem vacuum omne a rebus excludit. Quo pacto res in Pleno moveri possint, explicat; ubi et corpora sine ullo termino secari posse ostendit. A Versu 270. agit de motu, cujus quantitatem semper in rebus servari probat. Naturae Leges quibus moventur corpora considerat: harum Primam ait esse. Corpus in illo semper statu, in quo semel positum sit, permanere, donec ab externa causa ab eo removeatur: Alteram, Corpus, dum movetur, recta linea moveri oportere, nisi occursu aliorum corporum deflectatur: Tertiam demum, Corpus, dum in alterum incidit, tantum motus illi impertiri, quantum de suo amittit. His praemissis a Vers. 418. ad Siderum cursus explicandos venit; eorum magnitudines primo considerat; deinde intervalla atque ornidem, quo inter se locata sunt. Siderum inerrantium distantias nos metiri non posse ostendit: haec aeque ac Solem propria luce, Lunam vero caeterosque Planetas aliena fulgere: Terram quoque receptos a Sole radios reflectere. A versu 574. quo discrimine fixae ab eriantibus stellis distinguantur, pronunciat: quaeque aptior ratio fit ad harum motus explicandos proponens inquirere ad Copernicanum Systema delabitur. Docet Solem fixum immotumque esse, vi vero sua caeli partes, quas fluidas ait, circa se rotare; proinde innatantes hoc fluenti aethere Planetas circumagi; Terram quoque eodem impetu raptam ferri. Viciniores Soli partes celerius, remotiores vero tardius, ut in vorticibus sit, moveri; propterea, ut quique ei propior Planetarum est, citius orbes suos peragere. Saturno quoqoe Jovi ac Terrae suam vim suosque peculiares vortices esse; illum quinque Satellites, Jovem vero quatuor obire: medium quoque Saturnum orbe quodam suspenso circum tanquam annulo cinclum conspici: Lunam demum a Terrae vortice raptari. Reliquis item Planetis suos esse posse Satellites, imo et fixis Sideribus suos Planetas suspicatur. Postremo Terrae, praeter motum quo circa Solem agitur, inesse etiam alterum, quo ipsa circa se vertitur; illo Annum, hoc Diem fieri. A vers. 783. varias lucus et figurae mutitiones in Luna explicat. Tum ut Lunae et Solis defectus demonstret , annuum Terrae circa Solem motae cursum per duodecim Eclipticae signa describit. Orbem, quem Luna suo motu conficit, ab Eclipticae via variae hinc atque inde declinare ostendit, proinde ab hoc orbe Eclipticam intersecari in duobus punctis, qui vocantur Nodi. Fit itaque Lunae defectus, cum ea e regione Solis in Nodo vel prope Nodum versatur, terra interposita umbram in eam projiciente: Sol vero deficit, cum Luna item in Nodo radios ejus interjecta nobis intercipit. Ab ignorantia hujusmodi causarum proficisci superstitiosas et pravas de rebus opiniones, pluribus exemplis docet. Umbram Terrae, cum minor haec sit Sole, progrediendo usque minui, neque ad Martem pervenire posse: tandem Solem interjectu Lunae non omnibus Terrae partibus obscurari; contra Lunam omnibus aeque inconspicuam in defectu reddi ad vers. 972. disserit. Diende ad Axem Eclipticae inclinari Axem Terrae; atque hunc semper sibi parallelum esse, ubicumque loci Terra sit; inde varias anni tempestates fieri explicat. A vers. 1085. ex diurno Terrae in Ortum motu Sidera converti in Occasum nobis apparere: Martem viciniorem interdum remotiorem: Venerem quoque et Mercurium nunc citeriorem, nunc ulteriorem esse. His subjungitur directionum stationum et regressionum Planetarum ad vers. 1157. explicatio. Tum non obstare diurno Terrae motui lapsus corporum deorsum recta, ut apparet, cadentium, neque ejusdem motui annuo officere Siderum inerratium inter se et respectu Terrae non mutatos situs ostenditur. Versibus, qui a 1237.sequuntur, descriptiones Siderum fixorum continentur. Hoc loca refelluntur ii, qui ab aspectu Siderum futura preadicunt. Viam Lacteam ex confertissimarum stellarum multitudine confici ait. Fixa Sidera videri inaequalia propter inaequalem eorum a nobis distantiam; eaque primae Magnitudinis esse, quae nobis vicinicia sunt; et totidem fere Solis vorticem circumdare, quot aequales globi medium globum circumtangere possunt: his ordinem siderum secundi Honoris superaddi, atque ita deinceps ad vers. 1420. A calestium rerum contemplatione ad Terrae figuram explicandam devenit; illam rotundam esse, et ex ejus umbra in disco Lunae, cum haec deficit, observata, et ex siderum elevatione et depressione pro vario regionum situ, et ex aliis hujusmodi argumentis pronunciat. Non decernit vero, an sphaerica prorsus sit, an ad sphaeroidis potius longae vel latae figuram accedat. Tum Terrae in quinque Zonas divisionem peragit: inter Perioecos Antoecos et Antipodas diserimina explicat. Demum a vers. 1575. Terrae totius partitionem, et regionum ac marium descriptionem ad finem usque persequitur.