CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 53079 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/53079.

Nodus 53079 in documento stay-b-philos.xml


LIBRI PRIMI ARGUMENTUM

Ad Naturam rerum explicandam accedens auspicatur Opus ab invocatione Divinae SAPIENTIAE, per quam, quidquid est, factum ordinatumque est: pergit deinde nuncupare libros suos Nobilibus atque Eruditis Viris, quibuscum sibi eorumdem studiorum consuetudo intercedebat: in quotidianis enim congressionibus simul Mathematicis et Philosophicis disciplinis operam dabant: quin, ut fatetur ipse illi iidem auctores ei fuerunt, ut hanc sibi conscribendae versibus Philosophiae provinciam sumeret. A versu 72. ad versum 106. totius Operis Argumentum breviter proponit; et Cartesium, cujus rationes sequitur, laudat. Tum rem ipsam aggresius, antequam aliquid certi in Philosophia statuatur, de rebus omnibus dubitationem instituit: ut ita Mentem ab erroribus et praejudicatis opinionibus, quae vel ob aetatis imbecillitatem vel ob temeritatem in judicando atque alia hujusmodi obrepserunt, purgemus. Mox ad comparandam rerum cognitionem veniens ea proposita Veri quaerendi via, ut a notis ad ignota procedatur, a versu 353. hoc sibi certum indubitatumque primo occurrere ait: Ego cogito, ergo sum; et quoniam non alia de causa sibi manifestum id esse videt, quam quod claram ejus et distinctam perceptionem habet, quidquid clare distincteque percipitur, verum esse agnoscit, omnium proin certissimarum cognitionum principium esse hujusmodi claram distinctamque perceptionem. Summae perfectaeque Naturae notitiam inesse menti et eandem a nobis clare percipi docet a vers. 420. deducit inde hanc excellentem Naturam Deum esse, proinde ipsum existere, Unum esse sine partibus, Immutabilem, cui denique summa sint omnia, quaecumque ipsi attribui necesse est. A versu 657. Corporum existentiam probat ex eo, quod eorum speciebus afficitur Animus; propterea suum Animum alligatum esse uni corpori, in qua conjunctione Hominis naturam positam esse affirmat; praeter se alios etiam esse Homines ex eorum cogitationes nobiscum in sermone communicatis deducit. Mundum creatum esse a Deo, cui uni per se esse convenit, ab eoque servari atque administrari demonstrat a versu 829. pravasque de Natura, Fortuna, et Fato opiniones tollit, eosque arguit, qui a rerum gubernatione Deum amovent: quos refellens ad Animorum immortalitatem demonstrandam deducitur a versu 1194. Cum enim Animi naturam in cogitatione sitam esse, Corporis vero in extensione probet, ex ejusdem Corporis dissolutione Animum, qui simplex sit, disolvi atque interire non posse concludit; aliisque id argumentis confirmat ad versum 1349. Deinde respondet iis, qui sibi objicere possint, Animum pro varia corporis affectione varie affici, proinde illius interitu interiturum: explicat legem conjunctionis inter Animum et Corpus, qua, quomodo altero affecto alterum allici oporteat, sancitum sit; ubi et Leibnizii Harmoniam praestabilitam exponit ac rejicit; dataque opportunitate in ejusdem Entia, ut vocat, simplicia, atque in alia breviter digreditur. Infert a versu 1513. quasdam in nobis affectiones et ad Animum et ad Corpus pertinere, ut sunt praesertim eae, quae a sensibus proficiscuntur: Corpus nempe in iis tantum moveri, Animum percipere. Propria vero esse Animi velle atque intelligere, amare summum Bonum necessario atque expetere, contra summum malum odio habere atque aversari; ad caetera, quae media sunt, vel expetenda vel fugienda liberum esse suoque arbitratu moveri; innatas ei quoque esse plurimarum rerum notiones; per has Deum a nobis cognosci, non comprehendi; Corpori nos deditos hebetiores ad illum cognoscendum reddi. Postremo culpa primorum Parentum nos esse corruptos corporique nimis addictos deflet, statumque eorum, ante quam a Deo descivissent, describit.