CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 52922 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/52922.

Nodus 52922 in documento stay-b-philos.xml


CHRISTOPHORUS STAY BENEDICTO FRATRI SALUTEM

PHILOSOPHIAE Sex libros tuos quam libenter legerim, BENEDICTE FRATER, facilius tibi significare possum, quam in eo, quod a me postulas, morem gerere: cum enim ita tibi sim conjunctus, ut eadem, quae ad te pertinent, mea quoque intersint, putem oportere me potius aliorum de te judicia expectare, quam affirmare quidpiam. Sed quoniam non me tanti esse novi, ut, si mea me fallat opinio, nimis sit poenitendum, praesertim cum id mea in te benevolentia fiat, malui ab aliis fortasse reprehendi, quam a te obsequendi voluntatem desiderari. Itaque operae pretium te fecisse existimo, quod Philosophiam versibus persecutus sis, rem nempe gravissimam scribendi genere jucundissimo. Vidisti profecto hujusmodi res, quae ad utilitatem caeterorum scribuntur, tantum valere non posse, ut sine ulla delectationis spe homines invitent ad legendum. Quamvis enim rerum dignitas atque ipsius Veritatis pulchritudo nos per se satis trahere posset, si, prout a Natura quae nobis veri cognoscendi cupiditatem ingenuit instituti sumus, ejus informationem studio atque exercitatione nostra excoleremus; tamen, quia specie rerum quas sensibus percipimus ita implicamur, eisque inhaeremus, ut erroribus corrupti optima Naturae semina hebescere sinamus ac paulatim obliterari, fit, ut, cum animum ad discendum adjungimus, id aegre a nobis ac cum labore fieri experiamur: proinde ea studia, queis alitur animus, cito fastidimus ac repudiamus, nisi suavitate aliqua noster hic levetur atque imminuatur labor. Quapropter probanda mihi videtur veterum Philosophorum ratio, qui in Academiis ac lyceis satis ornate eleganterque disserendo ad audiendum excitabant homines tum loci tum sermonis jucunditate. Hujusmodi instituto si stetissent ii, qui mox eas disciplinas professi sunt, minus inculta fortasse tandiu ea studia jacuissent: nosti enim, qualem iis speciem plerique quam asperam adhibuerint; et, quasi ea, quae ipsi traderent, per se satis essent ampla atque illustria, nihil minus elaborarint, quam ut eadem non incompte dicerentur: quo pacto liberales animos a discendo averterunt, nedum invitarint, eo, ut opinor, decepti, quod cum solam dicendi venustatem rem esse levissimam putarent, eandem etiam gravibus sententiis doctrinaeque adjunctam nihil afferre momenti arbitrati sunt: Quae quidem docendi ratio Sapientium animis, qui rerum ipsarum atque ordinis pulchritudinem intelligunt, satisfacere fortasse poterat: at cum Philosophia hominum vitae utilissima sit, ad universorum animos fuit accommodanda, resque gravissimae, ut in omnium mentes facile influerent, cum hilaritate sermonis conjungendae. Quid enim crebrius videmus, quam ea, quae venuste atque eleganter mandantur litteris, in oculis omnium ac manibus esse? Quae vero ex eo genere tam libenter legimus audiamus atque ediscimus, quam quae carminibus scripta sunt? Quod qui fieret, nisi Poetae potissimum ex eorum artis instituto delectationem praeseferrent? Sed ut illorum asperum atque austerum docendi genus improbamus, ita horum quoque inanes illecebras ac rerum gravitate destitutam suavitatem reprehendimus. Cum enim sit tanta artis hujus celebritas, qui eam ad voluptatem tantum detorquent, qui non ad res utiles atque graves convertunt, nonne eximiam opportunitatem juvandi negligere videntur, atque ad inanissimam consuetudinem ab optima institutione deflectere? Nam Veteres humanissimam artem non ad delectandum tantummodo (ut nunc ea abutimur) adhibuerunt; sed idcirco praeclare invenerunt, ut, quae maxime jucunditate traheret, eadem esset ad juvandum aptissima. Proinde seu Patriae commodum seu cujusquam rei utilitas postularet, et in Rebuspublicis constituendis et in condendis legibus et in popularium animis ad fortitudinem excitandis eam praesertim usurpaverunt. Eo consilio ipsam etiam Philosophiam carminibus et coli coeptam et mox traditam quis ignorat? Scimus primos fuisse Poetas, qui a feritate atque agresti victu revocassent homines ad morum praecepta atque ad vitae urbanioris cultum. Quae res propter vetustatem etiam in errorem fabulae traducta est; atque hinc fortasse nonnulli fuisse perhibentur, qui sono testudinis atque cantu et feras mansuefacerent, et saxa in muros urbis congregarent. Sed ut haec antiqua nimis omittamus, cum jam Graecia artium studiis maxime floreret, accepimus Parmenidem Xenophanem Empedoclem atque alios illius memoriae complures Philosophiam versibus conscripsisse. An vero putas Pythagoreos tam facile ac tam brevi tempore Philosophiam per omnem Italiam ac eam praecipue Italiae partem, quae Graecia Magna dicta est, divulgaturos fuisse, nisi hunc morem in his tractandis disciplinis ipsi potissimum tenuissent; quos traditum est adjecisse carminibus fides etiam atque cantus? Quae quidem praeclare eorum rationi convenire poterant, quippe qui ab Harmonia et numeris omnia repeterent. Verum horum omnium nulla pene monumenta ob longinquitatem temporum ad nos transmissa sunt. Unius extat, atque ad nos usque dimanavit Lucretii venustissimum opus; cujus eo libentius mentionem facio, quod eum in scribendo secutus sis ipse. Quem Musarum etiam minime studiosum non ad legendum trahant ea, quae ab ipso versibus sunt reddita? Cui non illa antiquioris sermonis urbanitas mire placeat? Ab Epicuro et ab Epicureis quae ante illum tradebantur, scimus propter incompositum dicendi genus non ab aliis fere, nisi qui ab eadem disciplina essent, legi solita: nunc eorumdem cognoscendorum cui non ea in dicendo venustas mirificam cupiditatem excitat? Verumtamen, quo magis hanc in illo praestantiam admiramur, accidit, ut eo molestius feramus tantam elegantiam tam absurdis sententiis adhibitam esse, et quae optima erat ratio et praeclare ad juvandum instituta, eam opinionibus nequissimis esse depravatam. Multa adhuc hoc loco afferre possem, quibus et res graves atque utiles jucunde atque ornate oportere conscribi probarem, teque ostenderem optimam in scribendi iniisse viam, quod Philosophiam carminibus tradideris, neque mihi, quibus id confirmarem, et exemplorum copia et probatorum Virorum auctoritas deesset: sed ut in re non necessaria diutius non moror. Venio ad Philosophiae, quam pertractasti, genus. Ego cum hisce nostris temporibus Philosophiam a tot doctissimis Viris illustratam atque ornatam considero, cujus aptius quam Cartesii rationem versibus reddendam suscepisses, ex his omnibus video neminem. Nam etsi eorum etiam, qui post illum eamdem excoluerunt, multa egregia quidem ac praeclara sint inventa atque instituta; tamen si haec potius reddere voluisses (quamquam nec interdictum tibi putas, ne horum etiam pleraque desumas, et nonnulla transferas ad ejus rationem, cujus e fontibus praecipue rem hauris) neque ea versibus convenissent, quippe quae calculis ac Geometriae rationibus nimis sunt impedita, neque cum hi fere omnes Philosophiae potius partem aliquam attigerint quam universam pertractarint, eadem satis esse potuissent Naturam rerum omnem persequenti. Quae vero a Cartesio traduntur, et seriem rerum omnem suppeditant, et nescio quomodo liberalius sunt dicta et versibus magis accommodata. Quid quod et Viri eximium ac singulare in Philosophiam meritum adjicere aliquid debuit, ut eum potissimum exornare velles. Fuit ille Princeps atque instaurator hujusmodi studiorum, atque e situ ac squalore in claritatem atque lucem has optimas disciplinas eduxit. Cujus quidem rei laudem nunquam tantopere percipio, quam cum Philosophiae statum, qualis ante illum fuerit, recordor. Quae enim fuit ab iis, qui tum temporis eam professi sunt, ratio adhibita in hac rerum universitate consideranda atque investiganda Natura? An Experientiam, qua maxime res geri potuit, excoluerunt? At nefas (opinor) putaverunt religiosi homines tentare atque scrutari Naturam; proinde experimentis omnino pepercerunt. In scholis potius detenti sunt, ut causas rerum, quas ignorarent, ipsi fingerent, et disputando ac disserendo Naturae opera intelligerent, quae mehercule, nisi manibus contrectentur atque usurpentur oculis, nunquam cognoscuntur. Accedebat ad haec Unius auctoritas, cui omnium animi obsequebantur. Erat hic velut positus Veri quaerendi finis, ut quae mens unius videre non potuisset, ea consequi jam se quisque desperaret. Proinde quid mirum, si effectum est his artibus, ut nihil tandiu procederent in rerum investigatione, imo ut paulatim obscurarent omnia et confunderent? Vidit enimvero Vir doctissimus patere latius Naturae amplitudinem, quam ut eam unius mens omnem capere posset; proinde hujusmodi circumscriptos rationi fines repudiavit, sustulit, abjecit: eam autem iniit Veri quaerendi viam, quae Naturam ipsam quodammodo propius oculis admoveret; Geometriam enim et ducem ac magistram rerum Experientiam velut duo lumina Philosophiae adjunxit. Quarum beneficio et ille auxit eam disciplinam tot praestantissimis repertis, et aliorum deinde opera ac studiis eo crevit eadem atque processit, ut nunc tandem illud merito quis usurpaverit, quod a Platone dici solitum accepimus, se Diis maximas habere gratias, quod eum vivere fecissent, quando Philosophia potissimum vigeret. Etenim brevi tempore fere una haec aetas nostra plura vidit, quam antea multarum aetatum serie cognita fuerint. Quae ego omnia si uni eidemque Cartesio accepta refero, non temere id mihi quidem videor facere. Ut enim solemus, quidquid terrarum in orbis circumnavigatione aliorum industria ac labore compertum est, eis tribuere, qui primi incredibili ausu Oceanum praetergressi novas terras ac regiones compererunt; eodem jure arbitror, quidquid in Philosophia aliorum opera mox cognovimus, eum sibi vindicare posse, qui veri inquirendi aperuit viam caeteris, et facem praetulit. Plura de Cartesio libenter dicerem, si aut ulla ejus laudibus per me fieri posset accessio, aut non vererer, ne, si uberius de illo dicerem, viderer idcirco id facere, ut amplior inde pars laudis tanquam cum illo communicatae tibi redundare possit. Nam ego quidem semper duxi non exiguum esse meritum eorum, qui, quae ab aliis sapienter sunt inventae, ita reddere possint, ut in communem usum ea derivent; et si utilitate rem metiamur, eos fere aeque ac doctrinae Auctores ipsos benemereri de bonis artibus. Sed horum qualiscumque sit laus (neque enim quidquam affirmare ausim, ne tua causa facere videar), eam quidem omnem eximie ac singulariter a te comparatam esse existimo. Tanquam enim ex adytis Philosophiae ad omnium utilitatem optimas disciplinas eduxisti. Nam cum in tanta luce res obscuriores collocaveris, severioribus tantam elegantiam conciliaveris; ea, quae tantummodo mentibus eorum, qui gravioribus studiis detineri solent, hactenus erant reservata, transtulisti etiam ad minus eruditorum cognitionem. Atque hic equidem non fateri non possum me nunquam arbitratum esse res tam impeditas tamque difficiles tam aperte ac dilucide dici potuisse. Quae enim in soluta oratione, atque ubi verborum quae rebus accommodata sint in promtu est copia, non satis commode ac vix clare dicuntur, eadem et carminibus et breviter atque ita perspicue sunt a te reddita, ut non ab iis, qui rem fuse ac copiose agunt, plura desideres. Hujusmodi esse censeo, quaecumque de Metaphysicis rebus libro primo tradita sunt: ubi, quidquid de Mente hominis, quidquid de Divinae Naturae atque aliarum rerum informatis atque innatis notionibus dici solent, satis explanate describis. Quae vero altero libro de universa Mundi dispositione, quae exinde de doctrina Vorticum, quae de rebus Opticis dicuntur, ita sane dicuntur, ut, quo quaeque res est obscurior, eo facilius nescio quomodo atque apertius explicetur. Quid quod non eadem res a te solum dilucide, sed venuste etiam ac satis splendide sunt dicta. Etsi enim non ambitiose res excolantur, neque temere positi apparatus redundent; inest tamen suus rei cuique cultus atque adhibitus comis quidam ac simplex decor, ut facile Lucretii rationem in scribendo assecutum te esse quis possit agnoscere. Elucent vero aliquando inter doctrinam ac severiores sententias apte positi quidam hilariores atque amoeniores ornatus, qui videntur animum reficere et reddere ad caetera cognoscenda alacriorem. Ex quibus ego rebus omnibus, si quid animi mei conjectura prospicere possum, non dubitem, quin eam, quae Scriptoribus a frequentia legentium praecipua proficiscitur commendatio, facillime sis ipse consecuturus: cum enim gravissimae disciplinae venustatem adjunxeris, arbitror fore, ut eos, qui hisce rebus non tenentur, si minus rerum ipsarum dignitas atque utilitas, ipsa certe jucunditas trahat: ii vero, qui versari in his doctrinis solent, fortasse a severioribus studiis ad haec hilariora non gravate animum traducent. Quod cum abunde satis, ut auguror, successerint, velim, ut non hanc praeteritorum tibi studiorum mercedem tanquam ac metam constitutam existimes, sed proposito veluti praemio ad novos te cursus excitari putes, et si me auctore ad quidpiam non aegre te conferas, potissimum suadeam, ut quoniam exoratus jam est Apollo, praesentesque sunt Musae, continuo earum favore uti pergens in aliud hujusmodi argumentum laborem impendere non abnuas, et Nevvtonianam etiam Philosophiam ad Musarum modos transferre aggrediaris. Novi equidem et quanta sit operis difficultas, et quam pene sit desperandum ea versibus assequi posse, quae nonnisi Mathematicorum sermone expediri videmus; sed facit, ut te horter ipsamet rei tam arduae praestantia ac magnitudo; et ex eo, quod hactenus in quamplurimis fere aeque difficilioribus praestitisti, conjiciens, idem etiam in hoc praestare te posse confido. Ne tamen imparati ad rem veniant, qui haec legent, atque ut omnium rerum seriem non explicatam (secus enim commentario opus esset) sed indicatam praevideant, Argumenta ad singulos libros tuos scribere volui; ex quo appareat, me, et si valde mea opera te juvare non potuerim, omnino tamen tibi deesse noluisse.

Vale.