CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 52860 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/52860.

Nodus 52860 in documento stay-b-philos.xml


EMINENTISSIMO AC REVERENDISSIMO PRINCIPI SILVIO CARD. VALENTI S. R. E. CAMERARIO ET SECRETARIO STATUS. BENEDICTUS STAY S. P. D.

In humaniorum artium studiis usuvenire solet, CARDINALIS AMPLISSIME, ut eam quam quisque profitetur, patere latissime facultatem putet, atque ita cum reliquis fere omnibus doctrinis colligatam ac nexam esse, ut qui rite illam assequi velit, caeteris omnibus ornatum atque instructum esse

oporteat. Neque enim aut perfectus Orator aut excellens Historicus videtur iis, qui earundem artium leges definierunt, qui non omnium rerum scientiam animo comprehenderit. Quae eo usque ad reliquas etiam artes dimanavit opinio, ut ne Architectum quidem aliter informari recte posse sit a Vitruvio traditum. Verum, quae isti fortasse nimis arroganter usurpant, id potissimum ei praestantissimae Disciplinae, quae Urbium est Magistra Rerumque publicarum Moderatrix, convenire fatendum est. Cum enim illi in maximo amplissimoque munere sit versandum, jura Populis stabilienda, in societate multitudo continenda, Religionis cultus ritusque servandi, nonne in hanc tantorum Operum administratione erit eidem doctrinarum omnium cognitio comparanda, ut una divinarum atque humanarum rerum scientiam omnem complexa esse videatur? Quae quidem unde suppetere adjumenta ei possint, minime video, nisi eidem cum universa Philosophia maxima intercedat necessitudo, ut si illius conjunctione praesidioque careat, nulla profecto esse possit. Neque vero haec a me ita dicuntur, quasi non a Stoicorum opinione vehementer dissentiam, qui Sapientem solum Regem esse disputabant; neque cum qui intra parietes atque in Academiae umbra latuisset, subito capessendae Reipublicae Regnique gerendi scientiam consecutum existimo; sed illud statuo optimos Reges, optimos Regum Adjutores atque Administros Philosophiae opera potissimum informari, et si quando contigerit, ut qui causarum ordinem rationemque intelligat, idem summae rerum gerendarum praeficiatur, tunc et florentissimum Imperii Statum et beatas Respublicas fore. Quae cum affirmem, non is sum, qui non videam, quam arduum sit ac difficile praeesse caeteris, omnia suo arbitratu movere, Civium animos aequitate moderari, atque idem quam pene exhibeat speciem quandam ipsius Naturam omnem moventis ac temperantis Dei. Sed cujus animus hanc Naturae infinitatem sit contemplatus, quibusque legibus conversiones Siderum Maria ac Tellus obtemperent, penitus perspexerit, magno quodam ordinis ac legum splendore imbutus atque illustratus, cum ad haec humana descenderit, quae vincula sint societatum, quae jura Populorum, quae Civitatum instituta, facile cognoscet, et ad exprimendam in Republica imitandamque Mundi gubernationem sentiet mirificos impetus. Cumque Dei ipsius amplam atque excellentem notitiam formamque effinxerit, et perviderit naturam Animorum nostrorum, tum et Religionem caeremoniis optime vallatam tuebitur, modumque rerum agendarum atque humanae libertatis usum sapientissimis decretis statuet ac definiet. Haec mihi saepius mecum cogitanti permulta ex vetustissimis repetita temporibus exempla sese animo offerebant, quae sententiam hujusmodi comprobarent, cum viderem eandem apud Veteres adeo invaluisse, ut quicumque bene gestae Reipublicae commendationem esset adeptus, idem in Sapientium numero collocaretur. Nam nec Solonis nec Lycurgi nec Numae neque aliorum hujusmodi Philosophiae pene Parentum atque Auctorum Sapientiae laudes tantopere enituissent, nisi tam praestanter Civitati praefuissent, ut sine summo doctrinae praesidio id consequi crederentur non potuisse. Cum vero ad nostram aetatem me referrem, multa quoque exempla occurebant, nostraque memoria multos esse Reges noveram, quorum singularis in Philosophiam amor praedicaretur. Sed me movet praesertim atque excitat praestantissimum Sapientiae specimen, quod in BENEDICTI XIV Pontificis Optimi Maximi laudibus percurrendis recensendaque vita elucet. Jam enim ipsam Veritatis arcem illo ad summae Dignitatis fastigium divinitus evecto quadam doctrinae ac scientiae luce circumfusam nobisque propositam videmus. Tua quoque eximia ac praestans excitat me Virtus, CARDINALIS AMPLISSIME, quem cum idem Pontifex optimo judicio elegerit Imperii ac Voluntatis Administrum suae, fecit, ut in hoc quasi rerum humanarum theatro uberrimos, quos a Philosophia habes, fructus palam explicare possis, et cum publica re communicare. Jam pridem edita sunt a te hujusmodi non otiosae non umbratilis Philosophiae luculentissima in negotiis peragendis monumenta. Quis enim non cum summa admiratione praeclarissimorum quibus antea perfunctus es, munerum recordetur? Cui non legationes ad exteras Nationes occurrant tuae ita a te gestae, ut peracris consilii, et singularis prudentiae splendore oculos in te omnium subito converteris? Quid quod et ab universa, in qua postremo versatus es, Provincia, et a quo eandem susceperas, superiore Pontifice, brevi tantam commendationem es consecutus, ut virtutibus ille permotus tuis te diutius abesse non passus in Purpuratorum Principum Collegium meritissimo cooptatum non tam ad mercedem laborum atque ad honores percipiendos, quam ad nova obeunda munera revocaverit, et Provincia ipsa cumulatissimo te comprobationis prosequens testimonio tam cito ereptum sibi atque avulsum doluerit. Quanta deinde de te omnium spes expectatioque fuerit, et quam eidem abunde fit a te satisfactum, illud argumento esse potest, quod cum maximarum rerum administrationes tibi tantae sint commissae, ut singulae virum et non inertem et industrium satis reddere possint occupatum, te nec opprimant nec perturbent universae. Cumque novi tibi quotidie accedant ac cumulentur labores, a te, quasi otiosus antea fueris, ita sustinentur, ut nulli rei desis, nihil non tractes ita, ut tractandum a te omnes Boni expectant maxime atque exoptant. Neque enim propter incredibilem mentis vim ac celeritatem ingenii ad tot nova etiam expedienda negotia tempus tibi deesse vel occupatissimo potest. Litteris quoque inter tot tantasque, quae te diu noctuque distinent cogitationes, nescio quid, aliquid tamen concedis temporis. Vetus illa quidem nonnullorum est opinio, falsa tamen ac contemnenda, otiosorum tantum hominum esse ac vulgarium tractare litteras, quas Principibus Viris in publicarum rerum procuratione versantibus minus decoras esse putandum sit. Faluntur profecto, qui haec ita existimant. Compendiariam quandam esse viam per haec studia ad virtutem ad laudem ad gloriam Optimus novit atque amplissimus quisque; cum praesertim bene provisum ante sit, ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur. Quarum igitur vides indolem, amas Litteras ac foves, quae te praesidia sibi et decora patrocinio tuo comparari gaudent. Domum videmus tuam lectissima instructam Bibliotheca, quam novis undique conquisitis voluminibus ornatiorem in dies atque ampliorem facis. Hinc eximios in omni doctrinarum genere fructus a te percipi norunt omnes, qui sermonibus aliquando tuis interfuerunt. Equidem ipse, cum primum te salutandi venerandique gratia adiissem, ad reliqua animi ornamenta tantum a te philosophiae studium adjunctum esse comperi, quantum, qui te ignorarent, nunquam in tam occupata impeditaque vita esse posse arbitrarentur.

Cum enim philosophari tibi mecum placuisset (quem Philosophum fortasse esse crederes, cum meum de Philosophia tibi librum obtulissem), tam gravibus verbis sententiisque tam apte et composite de obscuritate Naturae rerumque causis disserebas, ut nisi te magis aliae Principe Viro dignae extollerent atque efferrent Virtutes, inter illustriores aetatis hujusce Philosophos esse te censendum non ambigerem. Mirifice te audiens in opinione confirmabar mea, nemini magis quam publicas res administranti convenire Philosophiam. Hac igitur de causa cum Liber hic meus esset iterum in lucem proditurus, tibi potissimum Eminentissime ac Doctissime Princeps nuncupandum esse duxi. Utinam tanto muneri non omnino imparem, tuoque, cui inscribitur, Nomine non plane indignum Tu ipse Judex optimus existimes; quod profecto facies, si non rem, sed studium voluntatemque meam pro humanitate tua consideres. Ille sane, quantum in me virium facultatisque fuit, renovata opera mihi enitendum esse censui, ut emendatior quam ante et venustior procederet: Novis praeterea tum rationum tum experimentorum accessionibus auctum esse volui. Quemadmodum enim Imperii sui fines magis profert Philosophia, atque excrescit ipsa quotidie, sic et Libri hujus pomoeria, ut ita dicam, dilatrare mihi fas esse non dubitavi. Sed qualiscumque is est, maximum illi certe a tuo Nomine decus accedet atque ornamentum; si praeterea favore eundem tuo, ut confido, ac benevolentia fueris prosecutus, et ipsi ad summam laudem nihil deerit, et mihi accidere in hac re optabilius nihil unquam aut gloriosius poterit. Vale.