CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 52440 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/52440.

Nodus 52440 in documento nn-vekenega.xml


I. 1. Laude nitens multa, iacet hic Vekenega sepulta: 2. Quae fabricam turris simul et capitolia struxit 3. Haec obit undeno centum post mille sub aevo: 4. Quo ueniens Christus carnis gestauit amictus 5. Nos habet est annus quintus quo rex Colomannus: 6. Praesul et est decimus quo Gregorius fuit annus:
II. Oret qui spectat dicens in pace quiescat Corpus ut arca tegat flatus et alta petat
III. Huc ueniens uultum feret hoc cernendo sepulchrum. huic pie dic anime da requiem Domine.
IV. Res fluitant cunctae uelut impetus undae. Quicquid et exoritur labitur et moritur. Mente deum pura semper Vekenega secuta. Non penitus moritur sed moriens oritur. Namque probos mores cupiens seruare sorores. Actibus excoluit uoce quod has monuit Hostis ab insidiis aditus bene cauit ouilis. Quaque regente domus creuit et iste locus. In festo sacri Cosmae migrauit ac Damiani. Ut sit in arce dei uita perhennis ei: