CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 508826 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/508826.

Nodus 508826 in documento benesa-d-dmc.xml


Damiani Benessę De morte Christi liber sextus 6 At procul hinc diuersa mouens agitabat et atra Omnia respiciens circum sub nube sedebat: Aduocat huc Demon quos secum factio iungit. Fas aperire mihi qua menti insederit error Auersę penitusque inoleuit crimen iniquum. Sed quoniam sensu res hęc semota recessit, Altera doctrinę sumenda exordia nobis. A uero, patuit quod primo a lumine, quale Solem pręstiterit tam clara luce nitentem, Auspicium captare iuuat, modo mente uolucri Abdita si tali possem compręhendere calle. Quo stetit humani tandem resolutio captus, Est per se quiddam, prorsus quod restitit unum, Haud nostri angusto compręhensile pectoris haustu. Atque iccirco, boni quicquid mens concipit alta, Huic tribuit, rebusque illud longe eximit imis. Hinc illo collata manet perfectio per se Omnis, cui penitus non

non] suprascr.

terminus additur ullus,
Substans et primęua suę rationis origo: Fortuitum casusque omnis procul exulat inde. Cui propria est ratio, quicquid sit scilicet ipsum, Externique ignara nihil uariabile sensit Natura hęc opifex rerum substantia simplex. Hic nil pręteritum, aeque nil spectare futurum Contingit, pręsens non usquam labitur aeuum. Res prorsus nullo quę nouit limite finem, Quęque obitus nullos cognouit uita, tuendo Vnde stetit numerus se toto pectore mentis, Et pulchrę sobolis foetu manantis amoris, Aeuo perpetuo qui ter numerauit eundem. Quem post immensos mens alta retorquet in orbes, Vnde Deus proprio non entia nomine promit. Ast ea discerpunt, quod iam radiatur in illis Vnum multiplici gliscens ratione, trahuntque Aetherios haustus iusti moderamine regni. Inde suos constructa dies noua machina sumit. Ante annos primo duplex opus emicat ortu, Mens et inane solum, captus impertit utrique Immensos geminę naturę: namque parauit Vna rudi et crassę moli spaciosa receptus, Altera uiuenti degebat prędita sensu. At prętenta aciem abducit caligo tuentis, Inde Deo rectos impos defigere uisus Restitit, euectam quo tollere gloria demum Debuit, ingressa est qua fluxa libido repente. Scilicet ipse sui cunctis amor insitus hęsit, Et bene uelle sibi coalescit mira cupido. Sed quam principio legem Deus addit, habenas Hac laxare simul monitos et tendere iussit. Quotquot

Quotquot obaudirent] e marg. pro Quod si despicerent

obaudirent, confestim culpa proteruos 1
Quotidie instabat foedans impingere retro, Insano passos ferri per prona furore. Hinc studia angelicę surgunt contraria genti, Partem dum retro diuertit praua uoluntas, Contra pars monitis dum restitit altera parens. Vtraque continuis posthac exercita pugnis Perpetuis agitat certamina mutua bellis. Vni dum lectos tendunt auertere coelo Atque Herebi densare globos noctemque profundam, Alteri at expediunt, qua lux se admiserit alto Terrenę nebulę et nigrę caliginis orę, Vsque adeo cupidi diuersum munus obire Disparibus studiis post iam discrimina facta. Hic nam prouehitur conspectu numinis alti, Regulat hinc actus capta moderatus amusi, Nititur arbitrio, diuino lumine cassus, Atque per immensos agitatus uoluitur alter. Inde ut cessit iners expertus cuncta, remotis

remotis . . . 70 usquam] Mt 4, 1-11

Cum pridem

pridem] e marg. pro dudum

in siluis ageret ieiunia Christus,
Vt sibi non aditum tentanti repperit usquam, Longe alio uersus scribarum pectora Demon Aggreditur uersatque animos, accendit et iram. Namque nouis adeo exemplis turbantur, aperta Aethra mouet trepidos impressaque semita coelo, Et nigri toties dicto lex irrita lęti. Mirati faciles dimittere Tartara Manes Pręsidium tantum decernunt tollere terris Demones, ac odiis instigant aemula corda. Ergo et tunc lectam

lectam] suprascr. pro missam

iam concio cuncta

cuncta] suprascr. pro lecta

cohortem
Spectabat procerum, uerbisque exasperat iram: "Quo semel oranti dimissa licentia templo Euasit? Populus dictis factisque repente Attonitus rediit, contra contabuit omnis Noster honos, missis aduersus liber habenis Inuehitur, quantum generi labentibus annis Ipsa dies nostro detraxit, cernere solem Non pudet? Heu noctis gens huius digna tenebris, Quo lapsum de mente decus tibi cessit, et ipsa Interiit uirtus animi? Torpemus in uno Attoniti: mores o prisci et temporis aeuum! Hęc

Hęc . . . 97 regni] J. AJ 13, 288-298; 405-410

olim nomen Pharisęum cura manebat,
Quando malis probitate graues iam regibus ipsis Ac stantes pro Lege Patrum tormenta proterui Nulla recusarent, et nos qui cęderet, ipse Corruit, ut posthac reuocet prudentior uxor Expulsos, nostro sperans firmare fauore Ius regni: de plebe uiro, et cui, nescio, Christo, Nunc ut criminibus laceremur in aede nephandis! Eia moras animi segnis modo rumpere tempus: Nouerit hic, inquam, maledictis ponere finem, Si

Si] e marg. pro cum

cruce iam clauis confixus brachia tendet,
Exemplo cunctis in sęcula longa futurus Esse

Esse . . . fas] e marg. pro haud licitum

haud fas plebi Pharisęum offendere nomen!"
Sic propria surgens quidam de sede locutus Obticuit; fremit ore senum tunc contio cuncta, Et petit in certam Christum fera murmure cędem. Consulto hic aderat Nicodemus, mente futurum 2 Prospiciens, sceleris

sceleris . . . et] suprascr. pro scelerum et tanta

tanti et grauitate dolebat.
Atque ita progressus medio uenerabilis autor Auspicium cępit dicendi: "Pręstat

Pręstat . . . 114 pendet] Io 7, 51

agendis
In rebus nullo turbari pectora motu, Et bene principio concordes legibus esse Aeternis, alium trutinę non addere fastum, Quatenus ambiguum sub certo examine pendet. Atque utinam non multa diu pręsumeret olim Discutienda prius uobis sententia pręceps, Integrumque foret dicenti stringere uerbis Omnia: quid potuit, quęso, pręscribere cuiquam? In quo peccatur

peccatur contra] e marg. pro peccarent

contra pręcepta Deumque,
Ne liceat dicto errantes incessere saltem. Continuo hic nobis haud esset cęde petendus, Sed potius, culpam quicunque redarguit autor, Audiri debet, quo, si quid forte repręhensum Iure fuit,

fuit] suprascr. pro esset

caueant moniti deflectere recto.
Adde, fidem ueri superant quę protinus omnem, Prodigiis operata nouis ingentia facta. Non pudet huic testem naturam opponere fraudi, Surda alias soli dum iam fera Tartara parent, Et dicto citius Manes ad iussa remittunt? Ne referam mala tot nullis curata medelis, Quodlibet

Quodlibet . . . refectum] e marg. pro Et iam species longum [...]

et uitium naturę uoce refectum.
Sed quoniam dudum sedit damnare nocentem Nulla uirum nobis quamuis modo crimina prodant, Esto nocens, obeat mortem, damnatus agatur, Si minus hoc turpes erimus moriente futuri. Sin nihilo secius posthac quoque culpa scelestis Hęrebit, pręstat melius cognoscere causam." Vix ea fatus, adhuc addenti plurima uocem Sustulit, et subito concussa est curia motu. Increpat: "O fano non admittende proterue,

proterue] e marg. pro senatus

Ocyus hinc nostri cuneis moueare senatus!"

senatus] e marg. pro recedens

Impulsumque foras deturbant: illicet irę Cessit et insanum linquit post terga furorem. Interea strepitu resonabant omnia circum, Qua stabat Christo castrensis turba reperto, Erectis postquam largita licentia prędę. Inuadunt clamore uirum: simul ergo ruentes Inseruere manus capto, tunc uincula raptim Expediunt, nectuntque manus et lactea colla. Densatur globus, accurrit dum miles eodem Omnis, et umbonum crebro fulgore coruscant. Ecce hominum manibus Sapientia diua tenetur, Cum mole inclusa cuius coelestibus arte Astra nitent intexta plagis, et cuncta reguntur. Plus partum, Romane, tibi quam credis in ista Nocte, capis coeli nullo discrimine regem! O semel et captum si sede recondere noris, Atque diu seruare sua per cuncta futurus Secula ter foelix omnique beatior aeuo! Forte uiri facies illato lumine uisa Maiestate manum pulchri perterruit oris Castrensem mouitque uiros absistere cępto, Illico mansisset deserta in ualle relictus. Scribarum aduertit sed mox male prouidus astus, Extingui iussere facem qui protinus omnem, Inducuntque nouum tunc raptim militis agmen, Et uinctum tradunt commisso ducere fune. Inde gradum docilis certatim miles iniuit Dictaque Romano iactabat plurima more: "Versa ruant hodie, Cęsar, licet omnia recto, Pandit iter Fortuna tamen tibi prospera coelo, Non terris contenta caput pręponere Romam. Inuentum in tenebris captiuum ducimus ipsum Ecce Iouem, ni mox mergemur in aequore proni, Exeret hęc apicem summo uictoria coelo." Rursus et ambiguo mordebat carmine scribam: "Heus cape, tende uirum, nec eo tu coge Quiritem! Exitio didicere suo, coelestibus ultro Qui coeunt, quantum sola formidine gaudent: Cęruleas lusit sic Bacchi prędo per undas, Proque dea Ixion nebulas tractauit inanes, O peior nautis, Pharisęe, Ixione peior!" Mirati

Mirati . . . ] e marg. pro Tunc quicunque uiri cernebant ora retrorsus

porro uultum quicunque retrorsus
Diuertunt, uicibus compręhenso reste subibat Scriba, aeui maculę et uanę simulatio uitę, Munus dum coemunt operas in tale recentes. Quęritur haud sceleris uulgaris uerna profano Officio, postquam Romanus repulit actis Venalem tribuisse manum indignatus iniquis. Rumor pręuertens gradientes attigit aurem Pilati, capto gentem mox affore Christo Inuidia linguę uexatam et moris honesti: Mortales illum longe pręstare ferebat. Ante

Ante . . . iniquę] Io 18, 13

tamen gens plena doli diuertit ad Annam,
Vt fraudem melius strueret tam cędis iniquę. Hic honor est habitus seniori, quippe iuuentus Lęta per id noctis secreta in sede reperto Gratatur Christo, properare ad tecta monetque Pontificis, cuius iussis ea facta per umbras, Atque illo proceres iam conuenisse ferebat. Tunc introduci iussus simul adstitit, Annas

Annas . . . illo] Io 18, 19

Dogmata doctrinę quę tradat quęrit ab illo. "Nil

Nil . . . 208 potestas] Io 18, 20-21

opus ut referam, docui quęcunque, licebat
Quippe omnes audire palam; uox publica nempe Nostra fuit, prorsus me nemo redarguet unquam Clam docuisse meos notis contraria dictis, Quoque tibi orabam templum sedesque frequentes Dictorum testes scitandi larga potestas." Vix

Vix . . . 215 proterue] Io 18, 22

ea fatus, adhuc dicenti sustulit alto
Et pugnum incussit deiectum robore toto In faciem, uultuque notę saliere rubentes Et cruor emicuit geminis de naribus ardens, Moxque stetit liuor percussa parte tumorque. Iurgia percussor dehinc uerbis addit acerbis: "Visum pontifici sic respondere, proterue?" Cui

Cui . . . 221 facti] Io 18, 23

Cui . . . dicta] e marg. pro Hęc Christus contra cui reddit mollia uerba

Christus contra tunc reddit mollia dicta:
"Omnis abesse loco pręsenti iniuria debet, Vltor ubi pręsit, qui sontum crimina punit, Atque ubi teste mihi te nil impune fuisset. Nulla iccirco tibi restabat cędere causa, Cuiuscunque licet tam prompto uindice facti." Protinus

Protinus . . . aedes] Io 18, 24

inde agitur, uinci rursusque iubetur,
Atque petunt Caiphę preciosi marmoris , Vtque adeunt, captum circum fremit ore tumultus. Absorbet domus alta uiros, haud protinus ulla Obstabant turbę iam claustra foresque patebant. Forte aderat facti audito rumore Iosippus, Quem Ramatha alta tulit Sophinis abdita saxis, Prędiues Ramatha Helcanę patria inclyta quondam. Expulit hic animi generosus mente timorem, Contra omnes ausus Christum defendere solus, Notus

Notus . . . 235 iubebat] Io 18, 15

principibus, cunctis et ciuibus aeque,
Erroris uani contemptor in atria fertur. Conspecto qui mox ingressus ad ostia Petro Intro hominem admitti custodes uoce iubebat. Cui

Cui . . . 239 ferebat] Mt 26, 69-70; Mc 14, 66-68; Lc 22, 55-57

fortuna tulit subeunti ut protinus esset
Obuia serua domus; timuit perterritus ille Tunc subita pulsus mulieris uoce negatque 3 Nosse uirum, comitem cuius tunc serua ferebat. Vestibulum ingressos mox atria lata receptant. Porticus auratos niueas incincta columnas Arcus pandebat dictis inscripta uetustis: "Legibus aeternis hominum sententia discors Attriuit semper misero mortalia casu". Curia consiliis iuxta subit apta ferendis. Atque erat antiquas species hic cernere uatum, Et iuxta prędicta aeuo quam multa futuro: "Iudicio damnata cadet Sapientia sontum". Cui respondebat paries contrarius: "Vltrix Poena aderit sceleris, terras formidinis implens Ostendet sese uindex Sapientia quando". Postquam intro sistunt, coram comparuit ore Intrepido Christus, celsa uelut Hesperus aethra, Cum tacet omne nemus, canentis et aequora ponti, Ipse facem quassat lunaris et aemula lucis Lumina, nec noctis patitur torpere tenebras. Ingresso

Ingresso] mut. ex ingresso

stetit inde furor compressus et ira,
Atque diu nulli permissum est hiscere quicquam. Tandem auersa uirum sunt ora et mutuus ultro Aspectus lentos exasperat, omnis abiuit Inde pudor castique rubens reuerentia uultus. Tunc motus animo sensim rediere priores, Ceu quondam late pelago leuis incidit Eurus, Insequitur cęlo nebulas inuectus aperto Quem Notus, huc fluctus sublatos uerberat Auster Immissus, subitoque ruens simul imprimit undis Aphricus adnixuque agitata uolumina turbat: Opposita pugnat Zephyrus quo fronte, sonantem Vna commotis comitatur Circius undis, Incumbitque Aquilo gelida de parte, rapitque Quisque sibi pelagus dubium, cui cesserit olim, Quamuis iam toto surgant certamina ponto; Omne perit naui regimen, conflicta magistrum Non audit, subitis agitatur depręhensa procellis. Tunc pulsant memores offensę uera loquentis, Inuersę

Inuersę . . . templo] Mt 21, 12; Mc 11, 15

tabulę, diffusa pecunia templo.
Illicet ardescunt animi, redit impetus acer, Et tempestiue titubantibus aduenit Annas, Vnde sui caperent exordia prima furoris. Inter Iudęos genus huic ignobile quondam, Antiqua Babilone domus paruique penates: Antistes templi ascitus, dum gloria gentis Obliqua inuidia atque odiis uexaret iniquis Herodem proauos numerantis stemmate longo. Sed

Sed . . . ademptum] J. AJ 18, 2

non ille diu tanto tamen usus honore,
Quem sibi mox de more nouo lugebat ademptum. Vsque adeo quocunque dolor deflexit et ira, Obtinuit leges uel contra foemina semper. Sed nunquam male cępta diu mansere, caditque Lęta dies uultu miseris alludere uisa. Hircani soboles solio uix reddita, rursus Heu subitis impulsa malis domus occidit omnis. Sed non mota semel posthac reuocata rediuit Relligio; lucro stabat uenalis, auarus, Qua semel ostensum, quęstum Romanus agebat, Ac primi, positam quamuis licitetur ad hastam, Semper apud memores precium remanebat honoris. Nec tenuis uulgo manabat fama, potestas Sumpta recens fuerat quod nulla lege timoris, Augebatque fidem cęptum non omine dextro, Quosque tot infęlix excęperat exitus olim. Inde uiro nomen, qui mox in parte receptus Consors pontificum communia sceptra regebat. Ingressum cuneis excępit curia postquam, Hic retro uinclis adductum brachia cernit, Certabant stantes cui circum illudere dictis: "Fas

Fas . . . 309 nato] Lc 22, 66-67

monstrare tibi modo quantum libera fando
Lingua fuit, fas hic et crescere crimine nostro, Quidue fidem de stirpe Dei dat dicere nato." Stabat

Stabat . . . 329 timore] Mt 26, 69-74; Mc 14, 66-71; Lc 22, 56-60

hic in cauea coram nil protinus hiscens.
Ast inter uernas procul

procul . . . iam] e marg. pro factum extra

hinc iam Petrus ad ignem
Forte dolens aderat,

aderat] suprascr. pro stabat

qui turbas nocte secutus
Successum causę petiit

petiit] suprascr. pro uoluit

spectare nephandę.
Quo

Quo . . . astans] e marg. pro Foemina serua domus quo tunc accedit et astans

tunc forte domus ancilla accedit et astans
Commouit iuuenes, quam mox sermone procaci

procaci] e marg. pro petebant (in textu) et lacessunt (e marg.)

Exagitant,

Exagitant] suprascr. pro Lasciuo

sensimque uirum petulantia mollis
Gliscebat, mordente strepunt uicina cachinno. At uelut attonitus tristis fixo ore seorsum Stabat multa tuens obliquo lumine Petrus, Atque aure intentus captabat plura uicissim Molliciem uisus grauitate repellere turpem. Continuo hunc oculis mulier depręhensa notauit, Et leuiter stringit uerbis, mordetque sedentem: "Clam fore te demum huc ducti de parte putasti, Ipso qui cultu appares Galilęus et ore?" Hęrens cui iuuenis perculsum fortius urget: "Ingressum temere huc tenuis non poena manebit." Haud nosse ille hominem defendit, et hactenus ultro Iurat terrenti excussus de mente timore. Ast intro ingressus coram processit et inde Sermonem doctus facili serit ore Iosippus, Ad mortem sperans damnari haud posse Magistrum Si modo legitimo cognoscant limite causam. "Non

Non . . . 339 urbi] J. AJ 17, 13

uetus exemplum, nec nostra aetate remota
Res, hodie pueri sed quam meminisse ualebunt. Causa stetit regi quod cędes facta, paterno Eiectus regno quare procul exulet oris Hesperiis, pręsitque recens Romana potestas Huic urbi, mactare uetat quę prouida ciuem, In quem animaduertit positis ex legibus illa, Si cognoscenti stet poenę causa necisque. Atque ideo uobis studio accusantibus acri Id primum et summum est culpam obiecisse nocenti. Huic hodie sceleri quid tanto uertitis ergo, Debeat ut merita iam nunc occumbere morte, Aut quos ad crimen testes adducitis, oro, Causa aditu uobis ne forte hęc hęreat ipso?" Vt

Vt . . . 351 loquelam] Mt 26, 69, Mc 14, 55-56; Lc 22,

dixit, cunctis eadem sententia sedit,
Scitari testes et mortis quęrere causas. Tunc delatorum subito comparuit intus Turba frequens, facilis uenalem agitasse loquelam. Dissona uox oritur, magnis clamoribus instant. Hic primum, res mira, quibus maledicere pronum Pectus erat, linguam iam uis occulta ferebat Exorsis alio: referunt ingentia magni Facta ducis, ueram uirtutem rite docentis. Quidam ait: "Hunc uidi lugentem funere matris, Quando animam pueri tenues reuocauit in artus. Quin

Quin . . . 365 nusquam] Mt 14, 13-21

alias", inquit, "cum iam secederet alta
In nemora et siluas, iussumque recumbere, postquam Orasset, seram quem tunc protraxit ad horam Sermonem, paucis saciauit

saciauit] suprascr. pro saturauit

panibus ingens
Vulgus eo miro dicentem ardore secutum. Vnde penu superat pransis plenique canistri Tolluntur, nusquam cum post discedere uellent, Quos factis iuxta et docto sermone tenebat. Ni furtim fugeret, seseque absconderet illinc, Huic regni populus sceptrum et diadema ferebat." Pellitur amotus, uisus nihil utile causę Dicere, sed laudum segetem legisse uirumque Commendare, suo nec fungi munere rite. Alter adit posthac et uerbis aggerit iras: "Eia cauete uirum uos hunc dimittere, ciues, Quin agite et captum sublimi tollite ligno, Instar

Instar . . . lęsos] Nm 21, 6-9

quem Moses spectandum sustulit anguem,
A sęuo quando defendit uulnere lęsos. Naturam uirtus huius superauit et artem, Visum restituens oculorum lumine cassis, Ac dicto emendans uitiati corporis artus. Vidi

Vidi . . . 384 iussum] Io 5, 1-10

ego nam nuper tam longum tempus ad undas
Vicino frustra positum iacuisse grabato, Neruis cui gressus contractis nulla facultas, Mersari optantem quoties foret hora lacunis, Erectum subito stratis incedere iussum; Cumque

Cumque . . . 387 asellum] Mt 12, 9-14

incustodita probarent Sabbata, contra
Nullam ubi committi culpam contenderet ille Exemplo lapsum fouea ducentis asellum. Atque huic ingenium, non uulgo quale, cupido Nulla uirum exagitat, degit contemptor honorum Atque uoluptatum, grauis obiurgator in omnes Inuehitur, nulli parcit maledicere noxę.

noxę] e marg. pro culpę

Sed quos pęnituit facti, tamen excipit omneis, Quantumuis magni non criminis arbiter asper." Dumque peroraret claras inuitus Iesu In laudes, agitur cuneis turbatus, et

et . . . 406 dierum] Mt 26, 61; Mc 14, 57-58; Io 2, 13-19

alter
Succedit, iam quo conuincat ferre repertum Protestans, subito dicenti exordia turgent. Diruta templa solo, multo tamen ante paratam Materiam, exhaustos tot rursus in aedita sumptus, Perfectum referebat opus uix tempore longo. Insuper his magnis contendens uocibus addit: "Illum ego miscentem quicquid uenale per aedem, Impulsos agere et trepidis instare flagello, Facti quando sibi cuidam dare signa petenti Pollicitum memini, fuerit si forte soluta, Restituisse trium spacio se posse dierum." Dicta peroranti sensim postrema tepebant, Visaque principio languere remissa tumenti. Exoritur murmur, tunc uerbis obstrepit omnis Curia, nec uocem posthac audire licebat Orantis, dicti tandem pertesus abiuit. Ecce

Ecce . . . 418 fidens] Mt 26, 62; Mc 14, 60

autem Caiphas subitis erroribus anceps,
Fraudis iter postquam pręclusum cernit et ore Stantem compresso Christum, prorumpit in iram: "Inter tot securus agis modo crimina, tanta Nec purgas obiecta tibi? Non cura seuerę Vlla reum tangit censurę, quippe fugauit Corde metum frustra sibi multum audacia fidens." Talibus

Talibus . . . ] Mt 26, 63; Mc 14, 61

haud quicquam motus reticebat Iesus.
Tunc animi compos Caiphas non amplius intro Acciri proceres surgens de sede iubebat. Interiusque aditus tunc qua pergebat in aedes Ingressus tendit, longo mox curia tractu Insequitur surgens abeuntem: libera stanti est Continuo in Christum permissa licentia turbę. Educunt

Educunt . . . 437 relinquit] Mt 26, 69-75; Mc 14, 66-72; Lc 22, 55-62; Io 18, 25-27

primo tunc rursus in atria uinctum,
Egressoque oculis occurrit Petrus ad ignem Ancilę rursus per iurgia sęua petitus: Territus ille uirum iam dudum nosse negabat. Voce una insonuit lucis pręnuntius ales, Et ferit attonitum reiecto lumine Christus. Ille graui ueluti subito Thias excita somno Ambigit, an cernat notum dum prospicit Hebrum, Mentis inops quid agat, qua perstet sede locoque Ignorat: sensim incauto rediere Magistri Dicta tamen, lachrimę memori simul ora rigabant. Exit acerba gemens inuisaque tecta . Recta illum montes desertaque lustra secutum Fama refert, questus lamentaque dira nouantem Flebile quotidie uulgasse per inuia factum: "Sic animi noxam ingrati moerore luentem Mens auersa, manent memori quę plurima corde, Rettulit hęc cuinam de multis pręmia facto? Hoc rara humanę meruit doctrina salutis, Hoc animo species defixa fideliter alto, Nudauit propriam cum lucem habitumque reduxit Carnis, et insolito subitus splendore refulsit, Lazarus hoc demum iussus prodire sepulchro? Hoc quod et exiguo satiauit milia pane Tot populi? Quęcunque alia et numerasse negatum est. O frustra indignis ingens sata gratia semper! Non ego par quondam iam tanta luce micanti Inter coelestes, modo qui tenebrosior Orco est, De grege qui pridem multum numerabar amato Aggestus lectis dignantis uoce Magistri? Excidit ut subito tam lęuę gratia menti Immemoris, uano percussi corda pauore! Non hęc pollicitus iactabam plurima cęnę Aspera cuncta pati atque ipsum defendere morte? Heu quis mendacem tanto scelere expiet, oro! Nuper apud Caipham depręhenso nocte neganti Omnis honor uilis, despectaque dona fuere. Sed iuuat hoc casu infausto meminisse monentem Vt nobis oblita cadat clementia nunquam Coelestis; saltem uel sic ęgisse licebit Discipulum, pro conspectu pręsentia semper Crimina quo luerem lachrimis atque ubere fletu. In uita retinet spes hęc pectusque benignum Doctoris suaui reuocantis uoce nocentes. Quin cum respiceret peccantem uinctus in aula, O mitem, aspectus o iurgia grata monentis! Causa mihi, ne tunc quicquam imprudentius ausus Aggrederer; questum in deserta atque inuia cessi. Mortali hac demum moderor ratione dolori, Gesta simul mecum repetens ac dicta Magistri, Quę passim memori fero commentaria mente." Talia per siluas salebrosaque tesqua ferebat. Tris

Tris . . . 481 dolenti] Ov. Met. 10, 74-75

ille auroras, et dum tria lumina Vesper
Accendit, nunquam somno flectebat ocellos Libabatque nihil; lachrimę lamentaque sola Victus erat misero infoelicia facta dolenti. At

At . . . 490 plagis] Mt 26, 67; Mc 14, 65; Lc 22, 63-65

simul in medium statuunt solioque locarunt,
Mox est in Christum permissa iniuria ludo. Inuadunt operę, resonat clamoribus aula, Pars tundit palmis, uellit pars altera crines, Pars spuit in faciem; grauitas petulantibus oris Sed quoniam obstabat, uellauit fascia uultum, Dehinc alapa obducto iam densior incidit, atque Diuinare iubet ludens percussor opertum Quis colaphum incussit; gliscunt iocularia plagis. Hic aderant lapsi superum de sedibus olim Spectantes, quonam tandem sententia uerget De domino humana uestito carne Deoque, Qui tunc conspecto grauiter turbantur Iesu: Terrentur uisis, trepidos fuga corripit inde. Non secus appulsus refugit Chalcędona thynnus Dextrum littus eo ui luminis usque secutus, Percussi quando saxi candore latentis Vertuntur, miscent turbato pręlia ponto, Et subito repetunt contraria littora cursu. Mox diuę lances solitus seruare Michael Iusticię, quales dudum Clementia ponat Miratus terrę gressus, ingrataque cuncta Frustra apud immemores usque ad ludibria cernit, Indecores plagas capitisque opprobria sacri. "O", ait, "antiqui primęuo prodita partu Exemplar mundi, Sapientia cana, creati, Libra eadem iuste moderans iuga, pondus et aequum, Censetur meritum mortale examine cuius, Quo demissa iaces? Eadem regalia iura Aetherio residens solio non deseris usquam, Hic uir tot passus conuicia, sed Deus illic, Vnus utrumque, idem subsistis

subsistis] incertum utrum subsistis an subsistit legendum: subsitit A

uirque Deusque,
Distinctum quamuis inter se restet utrumque. Nate Patri, cuius late metuenda potestas, Aequalis, tanto resides hic nudus honore! Eia age, claustra Herebo per dura hęc pone patenti, Quaque ostentat iter lęto uictoria uultu, Rumpe uiam coelo, mox plebs delecta sequetur, Quam tu pacabis posita combustus in ara, Inuidia huc recidit male suasi antiqua uoluntas, Atque repugnantis decreto Legis, et omni Mecum cernentis nixu cęlestibus oris, Artis in interitum tracto iam fraude parente, Motus,

Motus . . . est] e marg. pro duobus in textu expunctis sed omnino aequalibus versibus

hic humanum prorsus genus impulit omne.
Scilicet hac, quanam redimatur culpa, repertum est. Iustitię pietas dehinc hęc a parte nocentum Stabit in humanis exęquans quicquid iniquum est, Et

Et . . . cuncta] e marg. pro Inuentum reprobat dudum [...]

quę iam pridem reprobat mortalia cuncta,
Quo par libra iugo inuentum

inuentum] suprascr. pro tandem

restaret utroque.
Namque assumptus homo culpę reus, omnis et expers Flagitii nexum generis qui sponte subiuit, Sub

Sub . . . olim] e marg. pro Ipse dei sub quo coelatur filius olim

quo nempe latet sublimis Filius, olim
Demissus uoto ut Patri libaret in ara. Qui iam diuinę postquam quadrarit amusi, Iustitię inde iugum sistens aequabit utrinque." Astantem iuxta Vrielem raptabat in altum Mens sublimis, adit tacitus penetralia diui Arcani, in uoces tandem prorumpit apertas: "Mens foecunda Patris profert, quo promitur oris Vera sui species, Verbum iam luminis instar Gignentis, rerum cunctarum ars facta creanti Naturę diuę mortale quod intulit ultro, Sic libare Patri sancto compulsus amore, Rursus mortales animo complexus amico, Factus mortalis commendat supplice uoto. Tot mala namque hominum miseratus condolet atque Nulli enarrandas pergit duplicare querelas. Dum docet et reuocans errantes admonet, ipsum, Proh dolor, inuitus uirtutum impegit in hostem. Hinc diuersi abeunt, contra et contendit uterque. Exorare Patrem hic gemitu certatque dolore, Vellet mortalis clemens miserescere culpę; Insonti pugnat contra ille infestus, et artes Versat, quo medio tanta hęc obstacula tollat, Si tandem sic nemo malis impune resistat. Hinc luit hic totam suscepto in corpore noxam, Atque humeros oneri haud proprio subiecit agitque Molem hanc, humani generis reparare ruinam Vt

Vt . . . astris] vers. add. e marg.

queat, ut reduces sublimibus inferat astris.
Ceu spreto solio et regni post sceptra relicta Militis ut munus solus certator obiret, Sacro direptum capiti diadema reponit, Si

Si] suprascr. pro ut

proprio teneat trepidantem robore turbam,
Aut

Aut . . . honorem] e marg. pro Si tandem meritis uel sic aequaret honorem

tandem meritis speratum aequaret honorem
Pugnat, nec media meminit in cęde thiarę, Stat pro conspectu cernens uelut hostia dirum Captiuo Sathanam poscentem a sanguine poenas, Quas modo sponte luens prędam a raptore reposcit, Flagraque fert supplex dudum deuota Parenti, Et trutinę, censor qua pensat cuncta, reponit. Protinus hęc, decliue iugum qua parte recumbit, Impellet Sathanam et nigrum damnabit ad Orcum, Quando homini coelo sese lux large refundet, Et uerę terris pietati altaria stabunt." Ast intus, postquam cuneis iam curia sedit, Exoritur murmur, sensim crebrescere uoces Incipiunt, dispar poterat nec sermo teneri. Turbatus mentem surgit de sede sacerdos, Emicat, et solus uinctum repetebat Iesum, Quem plagas inter tacitum et conuitia cernit. Constitit et nutu dehinc ipse silentia iussit, Talia

Talia . . . 587 surgent] Mt 26, 63

mox orsus sedato pectore fatur:
"Fare age, et ambiguis tandem nos exime curis, Per Deum obtestor, neu quicquam mente recondas: Tune Dei soboles prędictus Vatibus olim, Cuius in aduentu late aurea secula surgent?" Hęc fatus tacuit, Christus

Christus . . . 599 refugit] Mt 26, 64

dehinc ora resoluit:
"Testatur mens sponte tibi sublimia de me, Quem probris media lacerari cernis in aula. Iccirco ne uera loquar, me nulla mouebit Fraus obliqua dolo tentantis; namque potestas Est uobis hodie concessa illudere capto. Ex hoc iam sacro quicunque piamine pectus Expurgant, stantem diuina a parte uidebunt, Coelestique hominum uotis descendere nimbo, Qua uultum melius proprium natura reformat. Notescam hinc pręsens mortalibus obuius ultro, Qua Deus humanum captum sub nube refugit." Hęc postquam dixit, subiecit protinus ille: "Filius ergo Dei tu nunc et uera propago?" "Facta fidem faciunt", ait, "et pręsentia flagra, Quęque supra uires de me mens cogitat ultro Esse Dei sobolem humano de sanguine cretam." "Illicet

Illicet . . . 608 carebit] Mt 26, 65; Mc 14, 63-64; Lc 22, 71

audistis quod protulit impia", dixit,
"Lingua nephas: quid opus iam testibus amplius, oro? Ecce scelus coram prolatum audiuimus ipsi, Si culpa facinus tam grande audire carebit." Hęc

Hęc . . . 612 iussus] Mt 26, 67; Mc 14, 65

dicens humeris una discindere uestem,
Atque omnem populum furiosas uertit in iras. Incutiunt pugnos, resonat caput ictibus, atque Integitur uultum, pulsantem dicere iussus. Expediunt fustes, operarum turba nouabat Verbera; tunc pręsul medio discedit abitque. Illi instant, repetunt iteratis pulsibus ictus, Vrgent, et fremitu properantum perstrepit aula. Sumpta in carne Deus patitur, licuitque uidere Quantum sępe quidem ludunt mendacia uerum, Vulgarique irrisa manet prudentia turbę, Incassum medio dum Christus uapulat insons. Vt rediit Caiphas, solium suspensus iniuit, Et medius proceres simulac se collocat inter, "Ancipites dudum quonam usque hęrebitis?" inquit. "Expediet demum quis uos ambage profunda? Dum frustra accusant, dum nemo redarguit illum, Ecce obiecta fero, quę non purgauerit unquam. Quamlibet et grauiter defesso milite cęsus, Fert tamen ille Dei promisso foedere sese Prędictum stirpem, uiri lux alma patebit Cuius in aduentu, ut gentes illuminet omnes. Si modo Iudęi populum prius improbet orbis Despectine

Despectine . . . illum] e marg. pro Despectos tandem nos nunc patiamur, et illum

adeo nunc nos patiemur, et illum
Efferri supra mortales? Scilicet aeuum Degamus posthac facti ludibria terris, Gloria si populis, huius si nomen obumbret." Dixit:

Dixit . . . 653 senatum] Lc 22, 66-67

continuo acciri fera concio Christum
Deposcit; mandant qui uinctum adduceret illo. Tunc intromissus coram simul astitit heros. Perstrinxit subito proceres, fugientibus astris Lucifer ut, roseo cum solus restat Eoo, Imminet, atque acies solus tenet ille tuentum. Perculsi tacuere diu, diuertere tandem Cuncti oculos; facto hoc pulsus pudor omnis abiuit, Inde odium sensim compressaque tollitur ira. Prętextu sumpto, captaret sedula Legem Concio Mosaicam tanquam prędictaque Vatum, Et uestigaret uenturi tempora regis Messię, senior quidam sic protinus infit: "Si quem nostra diu multum desiderat aetas, Afflictis aderit qui rebus, quique secundus Tandem aspirabit melius redeuntibus annis, Ipse ades et nostris erras incognitus oris? Prome palam, cogit suspensum hęc causa senatum." Dixit; cui Christus breuibus mox talia reddit: "Nulla hac dimitti modo spes de compede uinctum, Scitanti

Scitanti . . . est] Lc 22, 67-68

abnuitis cui respondere rogati,
Cuique fides dicto non est: sed uera fateri Et iustam causam defendere morte iuuabit. Ecce autem quęcunque Dei stant condita dicto, Cuncta suo imperio late compręhensa reguntur, Quę partim remanent diuini expertia captus, Prędita sunt partim; non illos attamen haustus Cuncta trahunt pariter, solos pietatis amore Fontis inexhausti manante perenniter unda Expleri, studium acre quibus deponitur, aptos, Promouet, attingant illo, quos dextera uirtus, Vt merito a lęua teneant se cętera parte Voti cassa suoque uolumine uersa deorsum Damnato fędus

fędus] suprascr. pro putidus

quę deuehit impetus Orco.
Hinc argumento fuerit si senserit ara Ipsa Dei posthac dextra uirtute potentem, Et sacris passim pręsentem rite litatis, Admissus cordis si iam penetralibus alti Purgaro prauo quęcunque infecta residunt Morum usu, depulsa animę cum nocte redibit Lux sua, me uires cuius mox auspice crescent Ingresso qua porta patet pręstatque receptum, Vanaque non temere hic

hic] suprascr.

ficto mendacia ludunt,
Sed semper uero demanat lęta uoluptas. Sic adero posthac, pręsenti et numine noscar." His

His . . . 686 uoluntas] Lc 22, 70

dictis murmur stetit, et commota profatur
Contio: "Tu sublime Dei modo pignus Olympo Aduenis inuisisque humilem nouus incola terram? Anne Dei, deprome palam, tu filius ergo?" "Asserit hoc", inquit, "de me sententia uestra, Quęque obstat bene conceptis obliqua uoluntas." Continuo insonuit clamor, caua tecta resultant Et caueis late uox exaudita meabat, Ceu

Ceu . . . subito] e marg. pro Quando uelut tonitrus subito

tonitrus, dum iam subito caua nubila rumpit,
Dum

Dum contra] suprascr. pro Dumque illa

contra reboat tellus, differtur in auras.
"Haud opus est", inquit, "nunc testibus amplius ullis, Qui modo dicentem percępimus auribus ipsum." Inde agitur, strepitu circum subselia clangunt, Et mox in turbam ingenti stridore receptus Vrgetur, colaphis datur illicet ire potestas In faciem, pulsu tunc crebro tunditur ora. Sed me longe alio raptum trahit impetus alta Mente sequi, quascunque uices certaminis ultro Suscepit uirtus uitioque impulsa repugnat, Et facti fontem nostro depromere cantu. Nam ratio primum et uirtus nos colligit intro Ac ueros homines iubet esse, et tollere coelo Ora simul, latos animę camposque recludit, Quo ducit, tenuit quoscunque ea cura, latentem Vestigans indago Deum, qui luce perenni Obductus nebulis illa de parte coruscat. Comimur huc ingressi animam perfectius, atque Os mite induti mores componimus apte, Prouehimurque tenus, qua uultus imbuit alma Lux nostros, uitę quę spe melioris amore Vrit, iterque docet diuinum insistere demum, Ac remanet penitus tenebrosę abscondita terrę, Intus quos hausit, tollens quodcunque caducum, Illustri in regione status qui fertur Olympi. Dimouet ast illinc luxus

luxus] e marg. pro sensus

petulansque libido,
Et coeno mergit uitiorum, prorsus inanem Quę uitam faciunt nostram, proprioque rebellem Ingenio, perstat dum nusquam agitata tumultu, Quo nunquam penitus sibi congrua dissidet usque, Immanes (mirum!) uultus induta ferarum. Hinc animi pestes nos uexant cunctaque miscent, Dum prensare iubent miseros fugientia semper. Huc namque exitii recidit natura parentis Errore, atque unum medio tulit omnia crimen, Et tenebris animam patria de sede relegat Eiectam, longum miseram tristemque futuram. Sed memor auspicio Genitor quo condita primum Instituit, rursus quęrit reparare ruinam Atque solo patrio eiectos inducere ciues Ille,

Ille . . . 735 artus] e marg. pro Tunc quo deciderant obiecit sensibus artus

habitum exutus uoluit qui ponere sponte,
Si statuat terris sic Patri altaria late, Hactenus eniteat tandem ut mortalibus omnis Virtus, emerita quę gaudet sede potiri,

potiri] post hunc versum expunctus versus sequens: Cęlesti rite aeterno sublata recessu

Indefessa luens multis sudoribus ora. Sic quo deciderant, obiecit sensibus artus, Verbum illustre Patri exuta uirtute litare Percupiens, terris humano in corpore uisum. Ergo aderat missum mentis penetralibus imis, Quo refugit sensus animus contagia uitans, Errores quoties post terga relinquere quęrit, Atque frui pergit propria iam luce, diemque Aeternum uitę secessu hausisse beato, Qui procul hinc alio et meliori sole relucet. Interea hac aderat Christus regione profectus, Et

Et facto] e marg. pro Atque opere

facto argumenta dedit quam plurima de se,
Regna Dei obtineat quod pleno iure Parentis Demissus terrę diuina sede prophanę. Sed

Sed . . . 754 nectunt] Mt 27, 1-2; Mc 15, 1

contra auersi tam uero a lumine uultum
Culpabant quicquid facundo promeret ore, Amplius

Amplius . . . placerent] e marg. pro Mentem hominum propria dum sensus dimouet arte / Mortalis, raptam nigro una impellit et Orco / Turbandam, ac frustra insanos sententia fallit; v. notam ad v. 646 libri quarti

haud homines, sed iam ludibria facti, 4
Quis nil consulto temere omnia facta placerent. Atque adeo sedit cunctis illum ante tribunal Sisti, cognoscant talem ut prętoria causam. Vincitur, retroque manus in uincula nectunt. Continuo Caiphas facinus crudele perurgens, Quod cęptum semel est, implendum id grauiter, inquit: "Audaci facto posthac timor omnis abesto. Siste age deductum coram, tu, pręside, miles; Cętera mox curę fuerint adeuntibus illo, Ac pariter crimen nobis augentibus ultro." Illicet ut missi, iam post data signa feruntur Pisęo stantes dudum sub carcere currus, Labentumque fugam iam non mora detinet ulla: Talis carpit iter rapto fera turba Magistro. Abscessum est, ingens uomebant atria uulgus: Itur, et innumerę uoluuntur in aethera uoces Collucentque faces; qua tendunt, compita uerrunt, Colluuiesque hominum nocturna affluxit eodem. Flagitii turbę quicquam non defuit olli, Quantum uel superis inuisus concipit Orcus: Protinus omne scelus macularum cogitur una.