CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 503653 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/503653.

Nodus 503653 in documento benesa-d-dmc.xml


Damiani Benessę liber quintus De morte Christi 5 His

His . . . Cedri] Io 18, 1

dictis urgebat iter qua uoluitur amnis,
Saxosique simul subeunt decliuia Cedri. Hęc quamuis humilis tamen et ruit unda perennis, Excrescens eadem brumali a sidere uires Et capit, et rapiens ingentia saxa uolutat, Datque una insanum frangens procul unda sonorem. Nec

Nec . . . 10 uallis] Lc 22, 39

longe nitido suberant hinc prędia cultu,
Quo subit, huc solitus secedere sępe Magister. Pingue solum positum iacet in radicibus imis Montis Oliueti, pecori gratissima uallis: Inde loco patrium dederat uicinia nomen. Hęc eadem sedes aditum delecta petenti Ad Patrem, cordisque preces uulgare dolentis. Implorare docens pertristes pectoris ibat Extremis in rebus opem et persistere mente, Ferre laborantes quamuis aduersa timerent, Subiectique Deo ut potius tamen omnia mallent Dura pati, leuiter quam moti retro referri, Atque metu turpi cepto desistere lassi. Iuxta erat exesę suspenso fornice rupis, Quę specus oppositi defenditur obice saxi. Huc

Huc . . . 25 umbris] Lc 22, 40

placidę ingressos iubet indulgere quieti,
Orare hinc, astu ne forte auerterit hostis Incautos, secumque a libertate ruentes Asserta Baratri nigris impegerit umbris. His

His . . . 34 somnum] Mt 26, 37-38

tamen abductos secum tris eximit; ultra
Sede ait oratum procedere uelle reducta. Tunc de more locum comitantibus ille petebat, Ac quantus iactus Balearis uerbere fundę Sistit, et attonito pręfert ceu tędia uultu, Circunstantque ducem Zebedęi pignora cani, Et nactus docta cognomen uoce Magistri: Inde palam tristem sese testatur amicis, "Iccirco durate", inquit, "et pellite somnum." Nunc indicta prius penetralia adire paranti, Qua natura Deo mortalis, pandere fas sit, Vnitur, qualis tum surgit utrinque uoluntas. Tantarum rerum sensus mentemque ministra, Vera Dei soboles, et dignum suffice carmen, Nam tua per populos recino mysteria vates. Ipse Deus, nulli, ut fertur, compręhensilis unquam, Lucis inaccessę tenebras obsedit, abitque Sensibus ereptus nostris mentique creatę, Re tanta capti cui sacra silentia libant. Nam postquam penitus naturam inspexerit omnem, Contuleritque enata suis bona fontibus, atque Nominibus sibi mille Deum mens rapta uocarit, Continuo proprię uirtutis conscia nouit Emineat quantum quem tanta indagine quęrit, Atque euincenti sub lumine singula delet A rebus furata tulit quę nomina pridem, Excellensque bonum proprios euadere captus Agnoscit, digitoque tacens compescuit ora. Verum age, qua superas fas est conscendere sedes, Ingressus metire gradu sublimia primo. Conceptus animi serie distinguimus ipsa: Altera pars demum ut tulerit pręstantia rerum, Altera deficiens diuersum et debile contra. Atque rei tribuunt sublimia cuncta supremę, Perfectumque bonum simul immensumque fatentur, Et longe remouent contraria finibus illis. Quin pręter sibi quod substantia uindicet illa, Quę uere est eadem, quę uere prorsus et una est, Quęque absorbet eo tollens simul optima rerum, Vt nil diuersum ponat, nil deserat, inquam, Vsque boni, uerum doctrina hęc talia pręter Personas etiam diuina in parte reponit. Atque hinc quod nobis exordia certa petemus, Persequar interea rationem carmine talem Iam nunc auspicio repetito rebus ab imis Et captu nostro, si condere protinus astris Inde ualeam, si tota mente tueri Qua fas uniri Verbo mortale creanti. Ergo sequar repetamque docens hinc altius omnem Materiam nigris diuortia coeca tenebris Testatus multis iam dudum facta docendo. Non tamen errores tantos nunc sermo refellet: Post terga hęc linquens stringam compendia rerum Limite quo melius dubio quęsita paterent. Expedit hic primum, constant quęcunque, referri Personas tantum genus intellectile poni. Tum nihil hoc promi prorsus cognomine rerum, Quas supra bifido diduci limite dictum, Seu quidcunque genus latum complectitur entis, Parque illi, tribuit quod nostra intentio rebus, Quę nihil apponit, nil demum detrahit usquam, Altera sic ratio ut rerum momenta relinquat Appelletque suo de nomine talia prorsus. Hinc lustrant spreto terrarum scilicet orbe Quicunque ętherios

ętherios] mut. e hętherios

purgata mente recessus,
Vestigantque Deum sublimi sede latentem Lucis inaccessę, et coeunt coelestibus una. Notio principium nobis dixere quod esset, Personas quo mens celsa dignoscit in aethra. Verum quod nostra hic intentio nuncupat, illa Mortale hoc longe ceu mancum et inutile pręstat. Par similisque tamen quod nil superaddere uisa est Naturę prorsus diuinę, et talis origo Mentis opus quod non mananti a prole sequestrat, Cuius non adeo res est augere tuentis, Contra at mirari tantum uerumque referre. Personas igitur, qui protinus inde resultant, Respectus statuunt pręlati fronte uicissim Manantum uultus, rebus tamen additur inde Nil iam diuinis, humanę scilicet instar Mentis concipiens,

concipiens] conspiciens A

quę res nil exprimit auctas,
Veraque tunc fertur uisis aequata relatu. Et Personarum quod sic iam pullulat ortus, Principium merito est purgatis notio mystis Credita, quę nebulas pellit lucemque reducit Rebus sic adeo obscura caligine mersis. Vt diua teneat sese radice, nihilque Quod pariat notum Personas protinus esse Respectum citra, uim nil augere creantem Qui gaudet, sola sed degere uitat in aula, Foetu perpetuo steriles et reppulit annos. Sed quia doctrinę modo nos huc intulit ordo Dignum, quod referunt illo mortalia causas, Pandere, qua ratio talis deflexerit infra: Quin si quid fuerit nobis iam tale repertum, Quod sit opus mentis solius, et abstrahat

abstrahat] abstrahit A

omni
A rerum ratione, erit hac fas cuncta patere. Sed me nunc aeui repetentem secula prisci Heroas ueteres, canum qui protinus astris Inseruere caput, rapuit sacer impetus ultra. En subiere, patet, qua nam penetralia rerum Magnus Aristoteles incessit calle docendo Humano, uariosque modos dialectica uocum Huic dirimit, gressum quę sensim regulat omnem Terreni captus; alia huic exordia ponit Pythagoras ausus cognato quęrere primus Artificem numero: uis est quę prędita mente, Cuius opus numerus. Vestigans institit ergo Hac ille ingenio, summi compręhendere textum Artificis sic posse ratus, cui prorsus in omne Astat opus numerus: numerus, quam quęrimus ergo, Est ea res, menti qua non cognatior ulla est, Et quę naturę conceptus eximit omnis. Permeat hinc aeterna simul mortaliaque ipsa, Quin etiam nondum quę sunt mens computat ultro. Sed quoniam ambiguę naturę protinus Vnum est, Nam partim doctis ens ipsum dicitur Vnum, Partim principium numeri, quę carmine nostro Dicta Monas fuerit, diuersum et dispar utrumque. Namque Vno haud propria dimoto sede repente Emicat in numerum sine foetu haud passa manere Sola Monas, Diademque tulit sic mota trahitque Primogena hęc numeri secum sine labe micantem Principium imparibus Triadem, sic constitit ordo. In se nil Vnum uariatum prorsus obibat Alma Trias numeri rerum perfectio princeps. Sic Triadem secum primordia cana tulere, Personę et uultu Triadis fulsere corusco, Parque Dias numerum quę princeps incohat ipsum Mentis munus obit, numero quę digerit apte Singula, nec finem pręscribit protinus ullum, Censurę quamuis non usquam regula defit, Cum contra iam fine Trias legat omnia certo. Hinc declinauit racio mox illa deorsum: Namque omnis mentis iam concipientis ab aeuo Personę ratio numero consistit in ipso, Quę posthac proprii forma consistere uultus Certis acceptum referebat originis orsis. Sic nil censeri naturam contigit inde, Quod longe diuersus abit qui mente resedit Diuina numerus; sed tantę munera dotis Non alio possunt conferri, prouida summi Scilicet artificis nisi mens pręcęperit ante. Atque ita quo ratio hęc concepta est pectore primum, Eminet, at numero tali reperitur et ipsum Addere, qua vultus tandem tulit ora caduci. Vna eademque igitur persona est Virque Deusque. Huic etenim obstiterit quidnam, si cętera prorsus Iccirco substant, quia sunt compręhensa creanti Ante Deo numero, numerusque sit ipse Deusque Primogenus Monadis partus, qui rettulit alta Nascens mente Patrem, nec iam Chaos horruit ipsum Infinita Dias uarios ingressa per orbes, Non

Non . . . auras] duo versus add. e marg.

entis regnum sibi qui delegerat olim,
Dum nostras tenebras ad luminis euocat auras. Qualis Alexander Gangem transgressus et Indum, Cum semel aerias adoriri posceret arces, Militis atque ducis munus iam solus obibat, Hęc atomus gemina sic ui radiata refulsit Luce, inquam, nullos unquam quę nouerat ortus Orta, uirique simul mortali prędita vultu. Verum alia attonitos nos tollit ad aethera coetus Heroum tacito speculans altaria qualis Cultus obit, penitus cęlestis originis illum Credere cui placuit, secessu cępta beato Relligio terras inuisit, scilicet arte Hinc illo commenta homines accersere mira. Nam pietas ibi uera uiget, dum promicat ultro Pulcher amor Gnati, Gnato conflante Parenti. Sed superant longe mortales talia captus, Regnat ibi uirtus, uiuaci et degit in aeuo. Pectoris hinc grati uetus est accepta referre Propositum iam cuncta Patri, atque ostendere tantum Addere se numero, si summa remitteret ultro, Vt supplex famulusque ferat libamen ad aras. Exorta hinc animi uirtus humilisque piique Fingere quę prorsus debebat rite litantes. Hinc operis magni mens alta recondidit artem, Quęcunque intexit, referebat protinus illo, Factaque sunt primo talis commertia cultus, Hos una secum numerari passa Parentis Alma Dei soboles, tanto quos legit honori. Hic ergo aeterno numerus compręhensus in aeuo Persona propria tali consistere pręstat Naturę, erecto sursum quę dispicit ore. Ergo Dias Monadis partu quę prodita primo Artificem mundi numerauit in aethere magno, Illa eadem uoluit mortali in corpore terris Humana cum gente legi, penitusque uideri Verus homo, Patri libans adoleret ut aras, Atque genus doceat cordis mortale litamen, Vnde abiit, secum ualeat quo scilicet una Promerito tandem populos inducere coelo. Sic natura atomo duplex coalescit eadem, Vt diuersa uices discreto limite seruent Colluuie turpi nexu defensa pudico. Namque duo penitus constant distincta uicissim, Quę naturam obeunt diuinam, essentia, nec non Notio ponendi tribuens exordia mystis Personas, aliud remouent hęc, altera cum sint. Huc ergo illatum sumptum mortale deditque Esse hominem, statuit quem olim sua notio diuum. Notio uere, inquam, talis suscepit utramque Naturam, subiitque tamen mutatio nusquam. Illinc diuinum, ceu rerum cętera lambit Hinc quoque respectus robur sublime latensque, Permeat at uerus dictorum sensus utrinque. Namque atomus uoces

uoces] suprascr.

naturę concipit ambas,
Esset homo ut uerus lato Deus aethere regnans, Et uir stelliferas hic uere conderet arces Propositus mundo largus thesaurus et uber, Vnde boni terris foelix iam copia manat. Agricolę ingenio sic trunco pyrus eodem Iam fęcunda, suis et quę stat plena uolemis Fert tamen inciso libro superinsita mala, Et pomi natura manet sincera seorsum. Salue uera Dei soboles modo prodita cantu, Illapsu sordes Tu dilue mentis amico, Et spira uati sensum carmenque ministra! Stabat cuncta animo secum uir secula uoluens, Quę fuerint, quę mox iam postera conuehet aetas, Et pro conspectu pręsentia tempora cernit. Intereratque Dei medius gentisque sequester Humanę, raptasque uidet sub Tartara turbas Innumeras hominum, quis mortis inutile fatum Esse dolet proprię, cępti tędetque laboris, Seque refert humilis tunc ad penetralia cordis, Et repetit, Patri ut positas accenderet aras, Ingenio quonam solium sublime reliquit. Agnoscit uaria sese sub lege repostum, Qui noxę pęnas humanę sponte tulisset, Scilicet inde pati imperium sibi stare nocentum, Vt spectanda esset demum sententia mortis, Regnorum contra meritis non sceptra teneri, Sed ui quęque geri et nullo discrimine prorsus Cuncta prophanari, sontes hinc sumere poenas De iustis, uitę nec rara patibula terris Integrę, penitus tum temni iura parentis Naturę, legi quę uult parere nocentes, Regna probis eadem cum late cederet ultro, Omneque fas terris pollutum uersaque iura. Mox fore conductę sese, tunc mente reducit, Vt caperent operę, quę uincula protinus addant Compręhenso, et ductum raptim ad prętoria sistant. Scilicet iccirco quęsitus militis usus, Cogit et egregius stipendia tanta sacerdos Compręhensum

Compręhensum . . . mox] e marg. pro Comprehensum et subito ualeat si perdere uinctum

ualeat pro uoto perdere si mox.
Namque arcana Dei promenti hęc pręmia linguę Soluebat leuium nimium ambitiosus honorum. Conscius ille sibi scelerum uitęque nephandę Dum condit populo ueri simulator opertum, Dicta uiri censet manifesta obiurgia morum. Iccirco infensus

infensus] offensus A

iam pridem uera docenti
Composita certam tunc mortem fraude struebat. Ergo animo infestum complexus tristia partem Externam

Externam dudum] e marg. pro Sensus iam dudum

dudum Christus perferre sinebat.
Secessit postquam a propriis seiunctus amicis, Soli

Soli continuo] e marg. pro Continuo soli

continuo stanti ferus ingruit horror.
Terrebant rerum simulacra obiecta pauentem, Eumenides coram stant circumfusaque monstra, Exponunt tormenta, crucem, fera flagra rubosque, Quis solio regum statuetur more reuinctus;

reuinctus] recinctus A

Iurgia tum gentis, plausus uocesque micantum, Vt turbę referat tundentem nomine iussus. Occurritque animo, qualis pendebit in altis Confixus trabibus, spectaclum flebile uisu. Horret, correptos subito tremor occupat artus, Et pallore nigro riguere extrema repente. Exarsit uenis pressus calor illico, riuis Ecce fluit plenis toto de corpore sudor, Qualiter et sceleri rerum est commissa potestas, Cernenti coram tristissima reddita mens est. Inde premi insontes, cunctosque subire labores, Iusticiam tum stare Dei de parte malorum, Vana luent meritis ut sic suffragia poenis, Eniteatque probis experta per aspera uirtus. Concidit,

Concidit . . . 310 uoluntas] Mt 26, 39

et gemitu suspirant omnia circum,
Sensim collectus mox uerba precantia fudit: "Abba pater, quem mens non nouit facta latentem, Eia age tu gnatum nunc respice uera dolentem, Tamque graui imposito depressum fasce leuato! Si fieri et liceat, pręsentia pocula transfer, Parce, oro, potu hoc tormenti et mortis acerbę! Sed nil decreto fati pręscribo uetusti: Id maneat, sit nostra tuę subiecta uoluntas." Absterget lachrimas et pressit corde dolorem, Atque suos sublatus humo repetebat Iesus. Hic

Hic . . . 325 pręceps] Mt 26, 40-41; Mc 14, 37-38

stratos cernit proflantes pectore somnum:
Vellit et alloquitur roseo sic ore iacentes: "Sic

Sic . . . olim] e marg. pro Siccine Petre Simon resoluto corpore stertis (in marg. legitur quoque vers. del. Heus sic Petre iaces fusus per menbra soporem)

securus agis fuso per menbra sopore,
Nec quid, Petre Simon, iactabas, subuenit, olim? 1 Quonam abiere tibi tam magna et fortia uerba? Non uigil hanc noctem potuisti ducere mecum Insomnem? Leuiter succumbis maxima nuper Pollicitus: uigiles stratis exsurgite tandem, Et uotis instate piis, ruit hora laboris! Vt uos insidiis, simul ut

ut] suprascr. pro et

defendat ab hoste
Ipse Deus, uehemens humano pectore gliscit Namque animus, fragilis sed molis debile robur Succumbit, secumque hominis trahit omnia pręceps." His

His . . . 330 perurgent] Mt 26, 42

dictis abiens uestigia rettulit inde,
Oraclumque suos linquens post terga petebat. Procumbit genibus, cęlo tulit ora manusque: "Ex quo sic libitum, et meme iuuat ire, uoluntas Quo tua commonuit, seruandaque iussa perurgent. Sic imbuta mihi carnis mortalia menbra, Dissimulansque Deum uolui descendere coelo, Sancta tuis parens arderem ut uictima dictis." Dixit

Dixit . . . 337 somnus] Mt 26, 43; Mc 14, 40

et erectus socios inuisit Iesus.
Accedens sermone uiros compellat amico, Reddita sunt contra sine sensu uerba sopitis: 2 Nam grauis usque adeo retinebat pectora somnus. Tunc porro humanos quantus tepor occupet artus Inde abiens secum scrutatur mente profunda. Dumque animo cernit secli subiecta futuri, Ibitur ut contra documentis, rite sodales Quę terras olim debebant ferre per omnes, Atque ideo multos tunc exhausisse labores, Se tamen heu positum, cui passo tanta resistent, Multorumque ergo frustra tolerare uidebat, Iam pridem

pridem] suprascr. pro dudum

proprium quis norat

norat] suprascr. pro nouit

inutile fatum.
Tunc reminiscentem solium liquisse paternum, Vt templo gentes offerri uota doceret, Hoc auersari, cunctosque intendere demum Conatus, liceat modo si depellere cęptum, Angebat grauius certamina talia quanti Constabunt multum per cuncta obstantia nixis, Versari reputans animi in cruciatibus altis, Sollicitumque tenet despectę parua salutis Cura hominum nullo discrimine sponte ruentum. Hęrenti

Hęrenti . . . cruoris] Lc 22, 44

genibus positis de corpore sudor
Excurrit, non rara micat iam guta cruoris. "Heus, Genitor, perferre iuuat si cuncta uolentem Aspera, uirtutem contra uictoria quorsum Tanta malis dabitur? Cur non incedere calle Hoc libeat mortale genus, constricta catenis Iustitię improbitas rigido ut sub iure dometur? Ah dolor hic grauiter uenis impressit, et ima Tot mala uoluenti dudum decumbit ad ossa! Non tamen id moueo, sic sedit quando, iuuatque Moeroris cumulo fato parere iubenti, Hoc mandata probem tua me seruare periclo." At cruor interea nunquam manare loquenti Cessabat, sensim uirtus exhausta ruebat. Tunc iacuit prolapsus humi, ceu truncus in aruo Euulsum longe Notus a radicibus imis Quem strauit, totum et ramis decussit honorem, Infractę frondes restant et brachia nuda. Ecce

Ecce . . . 377 minister] Lc 22, 43

autem aduectus procul a coelestibus oris,
Dum staret proiectus humi, superastitit Ales Ore ferens iam lene malis solamen amico, Militię superum prima de classe minister. "Hos commenta modos sapientia cana saluti Prouidit medio in causa stans ipsa sequestra. Namque ageret patrio quondam cum libera coelo, Non inuita iugo uoluit succumbere noxę, Quo miserata hominem retineret sponte labantem, Iustitię si iam clementia diua coiret. Hic igitur rerum solidatur cardo, lapisque Structurę aggeritur, cui prorsus fabrica tota Incumbet, crescent

crescent] crescant A

sic Vrbis męnia sanctę.
Ecce Deo hoc olim produces foedere prolem, Degenerem posthac quam nulla redarguet aetas, Dum pręcedentis sequitur uestigia rite, Dumque petunt pulchram per cuncta obstantia mortem, Iustitięque litant propria dum cęde supremę." Dixit et irriguo ceu passim permeat horto Humor, et in stirpes redeunt ac gramina uires, Descendit largus cum Iupiter imbre recenti, Atque nouum pingues glebas foecundat in annum, Alitis aspectus sic Christum et sermo refecit. Ast animo ut rediit uigor, hinc demanat ad ossa, Spiritus appensum mox corpus sustulit alto Artubus haud motis naturę lege cientis, Mente Deum appręhendens tunc secula cuncta tuetur, Tot scelerum species, inimicam

inimicam et] mut. ex et inimicam

et Demonis artem,
Ac multum metuens pro lectis rite perorat. Parte alia ad postes Annę pulsabat Iudas. Ampla

Ampla . . . 415 habebat] J. AJ 20, 205

domus stabat peregrinis nixa columnis,
Et ductos circumcingebat porticus arcus, Quo suberat semper populi concursus in urbe Vendere principibus soliti suffragia paruo Et iuxta facere atque pati turpissima lucro. Longus honor, nec non congestę tempore multo Diuitię in populo doctę seruare timorem, Quęsitus studio tum proximus usus honoris Vsque noui, postquam fortunę iniuria morem Turpiter

Turpiter . . . temerauit] e marg. pro Antiquum temere uariabat

antiquum temerauit, nomen et inde
Haud leue reddebat

reddebat] mut. e reddebant: reddebant A

seniori, et curia nullum
Consilio dubiis grauiorem in rebus habebat. Inde frequens causa ancipiti terit atria ciuis, Et iuuenum famę senioris nomen obumbrat. Illico concursum, quo facto, ut cognitus, ibat, Imperio solitis frustra applaudere iubenti, Ceu pecori, pensi quibus est nil prorsus honestum. Vtque

Vtque . . . 427 pręhenso] Mt 26, 14-15; Mc 14, 10; Lc 22, 3-4

ad conspectum senis intromissus Iudas
Accessit, subito ingresso data copia fandi. Continuo ille sui aduentus quę causa perorat: "Auro quem dudum mercari optastis, et omni Sollicita insidias tendebat curia regno, In uobis fuerit modo si mora nulla, tenetur In manibus, liceatque innectere uincula pręhenso." Inde docet, liquit quanam regione Magistrum: Expedit extemplo hunc senior, custodia noctis Accitur, mandata serit properantibus inde, Admonet, attraherent operas quot cogere possent. Namque opus haud paruo uulgabant esse paratu Vi semel inuentum pręhendi pręhensumque teneri, Aedere quem toties norant quam mira potentem. Vsque adeo autoris nequam sententia semper Iuditio est damnata sui; pręlustria facta Non pudet, humanis maioraque, tollere dicto, Atque eadem propter tantas componere fraudes. Illicet arma capit miles Romanus, initque Noctis iter, turbę cui dux pręcedit Iudas. Sic impasta diu quos forte per auia labens Implumes silua conspexit vipera nidos, Contendit paruę laniandos ponere proli. Nocte intempesta, cum muta animalia terris Carpebant passim somnos oblita laborum, Concurrunt densantque globos, non ordine pergunt Seruato, resonant properantum compita plausu. Purpureos nebulis obnubit Cynthia uultus, Ne lucem nocti sceleratę ingrata ministret. Coniurant maculę contra documenta salutis, Et scelus in facinus conspirans confluit omne. Infensus Christo Pharisęus tanta ciebat, Et templo uani quem tollit gloria fastus Compręhendi indignans detecta fraude sacerdos. Anxius inde procul quęsito in monte recessu Certum iter ad coelum mortalibus ille parabat. Vsque adeo partes studio diuersa fouebant, Cui solitum populi uarios miscere tumultus Turbas Orcus agit tenebra circundatus atra. Haud alias unquam post ortum tempus et annos Agmina Tartarei maior furor ordinis aegit, Dum cernunt antiqua Patrum subsidere claustra Orantis precibus, subitumque erumpere lumen, Quale alias nunquam regione erupit in illa, Atque nouam terris sensim clarescere lucem. Tunc ne possesso cogatur cedere regno Aestuat infoelix seductus imagine falsa, Sub qua diuina discumbere sede receptus Optauit, demens dum regni iura petebat, Aethera coelestum quando uidere ruinas. Inde pio cordi insana decernere mente Molitur scribarum animos et pectora turbans, Per uenas adigit quibus atque per ossa furorem, Correptosque simul damnata in castra trahebat. Mox turbis una glomerantur et agmina noctis Vrgent, ac segnes acuunt hortatibus iras. Vnde

Vnde . . . 480 meantem] e marg. pro Tecta adeunt primo, cęna surrexit Iudas / Vnde abiens nuper, tacito mox milite circum/ Obsedit postes scelerum prudentia uana / Inuitum, pridem qui, dum inter saxa meantem

abiens nuper cęna surrexit Iudas,
Tecta adit et subito scelerum prudentia uana Disposito postes obsedit milite circum. Qui pridem, inuitum sic dum inter saxa meantem Opprimere urgerent frustra surgente tumultu, Elapsus medio siluas ac arua petiuit, Posse tamen cępisse rati, tunc proripit inde Se propere, atque intus confestim ingressus Iudas Longe aliud capto prętextu explorat agentis, Vtque abiisse uirum sensit, mox emicat extra. Carnificum

Carnificum . . . 489 Secessus] Mt 26, 47; Mc 14, 43; Io 18, 3

hinc moti tollunt fera signa manipli.
Pręuolat et notos dux pręuius ille petebat Secessus; ludit tunc scommate pone secutus Romanus: "Quonam certaminis auspice fure Imprimis, et quales sceleratę gentis inibis Consilio pugnas, commilito, rite tuere!" Pluraque castrensi iactabant carmine dicta. Parte alia multo sudabat sanguine Christus, Instabatque

Instabatque . . . rogando] e marg. pro Atque deum patrem suspensus mente rogabat

Patrem suspensus mente rogando.
Vtque

Vtque . . . 507 ibo] Mt 26, 45-46; Mc 14, 41-42; Lc 22, 45-46

orans rediit, mox sese corripit inde,
Atque ultra pergens socios inuisit aditque. Astitit accedens ut supra, pectore somnum Efflantes cernit resoluto corpore, moxque, "Nempe",

Nempe . . . quieti] e marg. pro Tempus ait placidę nunc indulgere quieti

ait, "hoc tempus placidę indulgere quieti?"
Terruit hic turbę uox exaudita ruentis, Attollunt capita et, si quem iam cernere possunt, Spectabant circum: "Impensum sat quippe

quippe] suprascr. pro nempe

sopori,"
Inquit, "adest ipso prędictum in limine tempus, Arbitrio ut tradar genti lacerandus iniquę. Ecce ruens, inquam, meme petit iste tumultus: Huc mecum cuncti, properantibus obuius ibo." Tessera

Tessera . . . 511 potentem] Mt 26, 48

tunc turmis uulgo est ea prodita prędę:
Amplexus cuius libauerit oscula dextram, Hunc capere, atque semel compręhensum ducere caute, Supra hominis captum fert scilicet esse potentem. Vtque

Vtque . . . 520 uestit] Lc 22, 47-48

ad conspectum coram Romanus in armis
Astitit et mixti cum uernis aemula turba Scribarum, de more petit tunc ora Magistri Proditor exitio insontem complexus amicum, Nec sic erubuit mendacem ferre salutem. "Huc", inquit, "seruata animi tibi pignora amantis? Pro bene tot meritis mercedem hanc reddis amico, Auferar ut terris iniusta morte peremptus, Quem coelo deduxit amor, quem corpore uestit?" Compellatque

Compellatque . . . 526 ruebant] Io 18, 4-6

uiros, quemnam cępisse paratu
Contendant tanto; tunc uoce exercitus una Nazarenum, inquit, se missos quęrere Christum. 3 "Christus", ait, "uoti haud cassi, sum scilicet ipse." Hęc mitis roseo Christus simul ore ferebat: Armis instructi retro simul inde ruebant, Ceu campi subito sternuntur turbine uenti, Omnia cum circum sublata uolumine uersat, Atque impulsa cadunt frondes agitata per auras Robora, tum uehemens toto pauor aethere regnat. Continuo

Continuo . . . cędis] Lc 22, 49

in turbam socium manus ire iacentem
Flagitat, an fuerit concessa licentia cędis. Non

Non . . . ictu] Io 18, 10

expectato Malcum mox Petrus ad aurem
Perculit, et capitis partem tunc abstulit ictu. Increpat

Increpat . . . 537 unde] Io 18, 11

hunc subito factumque coarguit ardens:
"Non opus hic ferro; quam primum, Petre, reconde Vagina ferrum, commotus strinxeris unde! Ecce,

Ecce . . . 546 retro] Mt 26, 52-54

ira quicunque capit iam percitus ensem,
Ense cadit, neu uos mortalis terreat ulla Vis, qualem semper leuis inconstantia turbat. Anne fides dimota loco tibi fluctuat, inquam, Nec mihi paruerit celsi domus ampla Parentis, Poscenti instructas acies quę fuderit armis, Quales pręstiterint mortalia robora longe? Hactenus at rueret canę sententia Legis Versa retro; pateram

pateram . . . 549 Dei] Io 18, 11

Genitor quam porrigit, illam
Non sinis, ut parens mandatis pectore lęto Epotem, et quanto doceam seruanda timore Iussa Dei?" Simul

Simul . . . 551 uulnus] Lc 22, 51

hęc effatus contigit aurem:
Contactu plagam sanauit, nulla cicatrix Proderet ut uulnus, posito ceu figulus orbe Qua ducit manibus, tam mollem protinus artem Creta ultro sequitur, nec quicquam aduersa repugnat. Stabant,

Stabant . . . 561 solum] Mt, 26, 55; Mc 14, 48-49; Lc 22, 52-53

ut melius defensi cernere possent
Facta sacerdotes, quos dictis talibus ille Affatur: "Quorsum miles tantusue paratus Armorum, tanquam mediis in saltibus olim Sedissem latro circum facturus in omni Vicina regione necem prędasque per agros Rapturus? Potius non, cum uersarer in aede, Vos sine militibus potuistis pręhendere solum? Verum

Verum . . . 566 inungit] Lc 22, 53

hęc hora operi multum est accomoda uestro,
Posse docet tenebris quę uos et Legis abusu." Vt se nil cępto reuocabant, illico sontes Tollit humo, proprię Dęmon non immemor artis Continuo uenis atrum medicamen inungit. Hinc facti sensim serpens obliuio pressit. Erectis

Erectis . . . 571 resultat] Io 18, 7

iterum placido sic digerit ore:
"Quem petere instructi modo uos contenditis armis?" Nazarenum iterum missos compręhendere Christum Clamatur,

Clamatur] e marg. pro clamarunt

late uox exaudita resultat.
Athere sic Boreas quando cadit, insonat alto, Tolluntur fluctus, et littora cuncta reclamant. "Adsum

Adsum . . . tutos] Io 18, 8

quem petitis: si me ergo quęritis", inquit,
"Hos sinite et liceat per uos discedere tutos." Illicet inde abeunt cursu per aperta citato. Non secus emissi pręscripto carcere campi Aurigę medio effusis rapiuntur habenis: Non tulit hos pariter fugientes cursus eodem, Ast ut quemque suus casusque timorque trahebat, Pręcipites diuersa petunt diuortia raptim. Pars

Pars . . . hinc] e marg. pro hinc alii

una hinc lateris tendit transmittere cliuo
Humentes sublime iugum qua uergit in Austros; Altera

Altera pars] e marg. pro contra alii

pars celsi superare cacumina montis,
Euadunt secreta alii conuale latentes. Facti fama mali regionem auditur in omnem, Atque urbes adiit primo delata propinquas, Teque intempesta gradiens, Bethania, nocte Inuadit: tristis tunc nuntius attigit aures Maternas, illo

illo . . . nudus] Lc 14, 51-52

raptori namque Iohannes
Dimissa fugiens aduenit sindone nudus. Ereptus turbis rupes atque aspera saxa Vix cursu tandem superauerat, ardua montis Transgressus simul est dilectam illatus in urbem. Tecta petit Marię, festum paschale diebus Quam Nazarethi de sede exciuerat illis, 4 Ac Marthę in laribus residebat candida uirgo. Huic generis titulus pręlustris et ampla facultas Inter Iudęos reddebant nobile nomen. Hęc sermone eadem facundo capta Magistri Vouerat impensis totum ditissima censum; Grata sodalitio Christi domus inde patebat. Aedibus his igitur tunc uirgo recepta manebat. Sed reminescentem, mortalibus aduenit alto Qua Deus illapsu, superumque ut nectimur orbi Materiam cępisse sacro modo pandere cantu, Ecce nouus subitoque rapit sacer impetus ultra. Da, Virgo, ingenii diui mysteria tanta Mente sequi, dignoque eadem depromere uersu. Tu nodus rerum primusque Hymenęus amoris Diuini, per te licuit transcendere coelos Humano generi, superumque in castra referri. Namque iter in terras Sapientia cana pararet Dum sibi, constituit remoueri obstacula primum. Hinc prisca mundans maculatam ab origine stirpem Expiat affectus tenera in radice, suumque Concepti foetus fibris inspirat amorem. Vtque auras hausit coelestes aedita partu, Explicat hinc sese primo de semine gliscens Gratia, et augetur raptim crescentibus annis, Aeternę luci dum uita congruit acta. Vsque adeo in tenero radiabat pectore lumen Diuinum, sub quo dum nubila nulla resistunt, Menti cuncta patent penitus manifesta tuenti. Dumque simul pia corda parit, scelus omne repellit, Obuersa arcanos huic omnis abibat in haustus. Non secus impresso uirtus impulsa Typhone Exhaurit pontum, tenues et tollit in auras, Miscet agens, fundoque undas absorbet in altum, Actę quę coelo ingenti clamore feruntur. Passa aciem hęc a lege Dei diuertere nusquam Intus quottidie purgabat pectus et haustus Mente capit sacros, ac partem rapta moratur Magnam coelestum miro spectamine rerum, Atque alia pensi seu telę parte uacabat, Instabatque operi moderamine sędula iusto, Quo potior fieret non uictima protinus ulla. Vsque adeo nam cuncta bono pia corde gerebat, Sic demum solers semper terrestria tractans, Nil iam terreni captus hauriret ut inde: Ceu puppis certam non asserit aequore sedem, Rapta mari fertur dum plenis flamine uelis. Atque erat in terris miraclum grande uideri, Aetate in tenera insignis prudentia rerum, Vt tamen hinc saperet de se nil illa superbum. Vnguibus a teneris mitem una humilemque tenebat Cognitio perfecta sui, qua gratior aras Hostia coelestes penitus non imbuit unquam. Insuper et precibus pia Virgo et laude litabat, Dum benefacta Dei memori de mente referret, Optaretque magis diuina in uiscera condi, De nihilo reputans accitam uoce potenti, Vt sincęra Deo purgato corde litaret, Dotatum cinerem coelestis munere uitę, Atque

Atque . . . primi] e marg. pro Et primi dudum

malo primi maculatum errore parentis,
Vbere cęlesti superarit gratia quamuis. Et relegit vatum studioso pectore scripta, Dictarit quę nam nostrę decreta salutis Ipse Deus, tum quę mortales plurima coelat, Spectabat dię assueto sub lumine lucis. "O liceat ueteres coeli reparare ruinas!" Sępe trahens imis suspiria lenta medullis, "O", ait, "et placeat terras inuisere tandem, Vt Deus in nostro cernat, quę finxerit olim, Corpore, et oblatus posita uideatur in ara." Instabat de more sacris operata, Deumque Omnibus a uotis pergebat rite mereri, Cui Deus illapsu mentem recreabat amico, Insinuatque animi sese penetralibus atque Permeat, et totam solidabat uiuida uirtus Templum perpetuum sibi iam positura manenti. Quo magis hanc coelo fert spiritus, amplius illa Sese demittit, tum pectore deuouet olli, Atque ita non unquam post ortum tempus et annos Consensit natura Deo, quadraret ut omni A parte haudquaquam prorsus iam dissona quicquam, Instar materię, subigit quam robore forma Actiuo, prorsus cui tota potentia cessit, Vt satiata nihil dehinc amplius appetat ultra. Atque redacta adeo iuris remanebat amati Ex toto possessa Deo; sed promouet illam Hic Deus omnipotens in quem delegerat actum. Maternum tenerę sapientia nomen adumbrat Aetati, meruit Verbi tunc Virgo uideri Mater diuini, quo facto cuncta repente Exemplum mirata nouum diuum agmina stabant. Inde suo in terras Gabriel uenit ordine motus. Quin etiam generis debebat iure uocari Humani mater, tantum pia Virgo dolebat Mortales procul a uero per deuia tractos. Hinc supplex gemitus renouabat sepe recentes: "O amor, o animi lux sancta, o summa potestas, Permissum tenebris satis est, satis insuper Orco. Sat poenas luimus propriis erroribus acti, Satque tibi natis Herebum ditauimus ultro. O liceat tandem damnis imponere finem: Siste iram, mitis redeat clementia coram, Erumnis quę nunc mortales eruat, atque Errantes tantum deducat tramite recto, Et semel eniteat tersa caligine uerum. Iam sanctum germen teneat nil amplius, oro, Iustitia ut reparet tellure exorta ruinas, Oppressosque diu releuet longumque iacentes, Et reduces secum sublimibus inferat astris." Astitit

Astitit . . . 709 sexus] Lc 1, 28

et subito ingressus splendore refulsit:
"Ecce omni penitus defensa a crimine degis, Vnde tibi pridem

pridem] suprascr. pro dudum

non uilis gratia creuit.
Hauris quem liquido captu, tecum ecce moratur Ipse Deus, perimis foelix opprobria sexus." Dixit: at

at . . . 713 opimi] Lc 1, 29

obtutu defixa hęrebat in uno,
Corde gerens tenuem sese, ceu dixerit: "Ecce Non meritis in me benefacta hęc nuper abundant: Puluis ego, Deus ipse boni largitor opimi." Sermonem

Sermonem . . . 722 aeuum] Lc 1, 30-33

repetens orditur et Angelus inquit:
"Fundit adhuc sese cęlestis gratia tali Exemplo nulli largita: en germen Olympi Concipies utero et partu fecunda soluto Aedes, cui proprium stat fato nomen Iesus. Magnus hic excelsi dicetur Filius, olim Qui sedem accipiet, qua Dauid rite docebat Mortales libare Deo, coeloque receptus Delecto populo aeternum dominabitur aeuum." Qua

Qua . . . 725 ambo] Lc 1, 34

fieri ratione queat scitatur et addit:
"Votis Omnipotens nostris semel annuit, atque Degere nos iterum casti conuenimus ambo. Incumbet,

Incumbet . . . 740 factus] Lc 1, 35

tibi mentem agitat qui Spiritus, alto",
Inquit, "et humanos formabit protinus artus, Hospitiique recens diuini insignia stabunt, Nomine obumbrarit simulac tibi numen Olympi, Cęlestique sinu tu, Virgo, recepta quieris: Namque ignara uiri casto mox uentre tumebis Atque ideo Excelsi dicetur Filius esse Ter sanctum germen, tenui quo copula nexu Concilians iunget simul immortale caduco, Verus homo ut fieret lato Deus aethere regnans, Et nihil infirmum naturę admisceat inde. Excolat hinc humili quam Gnatus corde Parentem, Constabit proprias infirmo corpore uires Exutus Patri positas

positas] proprias A

adoleret ut aras
Antistes templi et placabilis hostia factus." "Ecce

Ecce . . . parato] Lc 1, 38

ancilla indigna Dei, mihi spiritus olli
Seruiat in facinus hodie tam grande parato." Dixit et intumuit foetu pia Virgo recenti. Creuit ei pietas posthac innata, Deumque Vltra quam coluit, multum illa errore dolebat Humano, tellus passim quo tota lababat, Mancipium infoelix uesano facta furori, A uero depulsa agitur dum subdita carni. Vsque adeo imbuerat maternum pectus in annis Tam teneris Verbum summi concepta Parentis. Salue, uera Dei mater, modo prodita cantu, Atque eadem materna geris quę uiscera multum, Erumnas hominum duris miserata periclis! Da docto modo cępta sequi mihi carmine, quale Aequabit dulci modulamine uocis olores, Dum ripis resonans obitum pręnuntiat ales! Forte domus stabat secreta in parte, Deumque Orabat speculans rerum abdita mentis in arce, Summum humilemque simul casto uenerata timore, Cui pars inferior sensim liquescit, abitque In curas sęuo minuentes ossa dolore. Namque Dei Verbum fragili

fragili] suprascr. pro dudum

sub carne latere,
Atque odio genti frustra reminiscitur esse Iudeę, duros meminit quem ferre labores Mortali in

in] suprascr.

uita, nec tantis protinus usquam
Perfugium erumnis; niti tamen aspera contra Cuncta uirum, uersans secum tunc talia mente Turbatur mater, lachrimis et perluit ora. Ast alia Martę referens in parte sedebat Magdalena soror: "Nescis an quanta penates Inuisit dudum coelestis gloria nostros, Quam laurum ponit lęto uictoria uultu Tendenti raptim per cuncta aduersa Magistro? Hac iter ut terris se lux diffundat aperta, Ad coelumque simul pateat post fata receptus, Surgent optanti tunc aurea secula mundo: Scilicet hic sperata salus pacisque sequester Oblatus Patri posita cernetur in ara. Marta soror, Legis narranti fata supernę Forte aderam, lachrimis implebat pectora mater, Atque ferebatur maiori in sidera raptu Assueto, coeloque manus ac ora tenebat. Ille recensebat repetens primordia mundi, Se rerum finem, posita libaret in ara Vt Patri; huc referens etiam ut contexerit orbes Cęlorum et nexu concordi elementa ligarit. Huc ait institui condens magis ampla beati Regna soli patriam 5 aeterno uiuentibus aeuo. Quin etiam huc proprias diduxit in agmina turmas Spirituum series, et longus constitit ordo, Vnde malus cępit casusque et prima ruina, Dum seruat positam uenerans pars altera legem, Parentesque simul iussis examina condunt, Illico quos tollit noua lux et gloria cęlo. Auersata ruit contra pars altera fati Consilium et tenebris obscurę noctis oberrat, Quam primi nunquam conatus poenitet, atque Vt semel imposuit male suasę perfida genti Humanę, semper labentis casibus instat, Et coelo quoscunque uidet uestigia ferre Oppugnat, gaudetque nihil mactare nocentes. Hic premere est fati sententia certa uetusti, Quantum animi roburque ualent, contendere pergat Orcus, et huc penitus uires exhauriat omneis. Continuo hęrebit domitus sub lege superna, Iniecisse manus sanctę compręhensus iniquas Iustitię, aeternis dabit unde et colla cathenis." Attigit elapsus simul ac pia tecta Ioannes, Confestim totis penetralibus omnia uersa: Exoritur clamor, gemitu domus alta remugit. Tunc formidatus multum dolor ossibus imis Incubuit matri et perculsam strauit: "Amorem Plebs Iudęa", inquit, "precio pensabit acerbo. Scilicet hęc hodie Doctori inimica rependis, Qui dicto tantum morbos sanabat et omne Tollebat uitium naturę, quique iubebat Vitales redeant defunctis ossibus aurę? Anne

Anne] suprascr.

et narrantis pendebas nuper ab ore,
Insontem ut mactes? Ast hęc cui gratia facto Redditur? An facinus stabit reprobare scelusque Interitu capitis, coelumque aperire docendo Morte luent? 6 Cęcos nigris iuuat ergo tenebris Degere, coelesti sontesque rescribere uitę? 7 Per uos damnati legi subscribitur Orci, Et placuit Stygiam patria mutare paludem Cęlesti, certo promissaque fędere Patrum Vertere, et externę iam cedere tempora genti? Actutum horrendo cur non a crimine, quęso, Heu longum doliture, redis, Iudęe? Luetur Ista diu sero proauorum culpa nepoti, Transibit quando ad gentes substantia Legis." Fata hęc procubuit, robur natiuaque uirtus Ceu quem destituit, uix ossibus hęreat ipse Spiritus: astantes illam tenuere cadentem Et mox exanimem assueto posuere cubili. Tunc

Tunc . . . 838 pulsus] tres versus add. e marg.

porro haud ullo fungenti munere uitę
Intereunt sensus, amissus anhelitus oris, Et super in toto perierunt corpore pulsus. Finit liber quintus