CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 47160 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/47160.

Nodus 47160 in documento marul-mar-trop.xml


(Epilogus)

Sic mihi Dauidis historiam quam carmine complexus sum, exponere libuit. Siquis huic Scripturę magis congrua monstrauerit, eius sententię adhęrere non me pigebit. Interim et mea contentus ero dummodo a religionis nostrę fide nusquam aberret. Hoc autem a lectoribus nostris postulo, ut inconcinitati uerborum meorum parcant, et ad diuina altius quam a me explanata sunt contemplanda suopte ingenio insurgant. Talibus enim occupari, in Deo uiuere est. Cui laus et gloria semper.

AMEN.

152v dummodo... semper. notatum in codice