CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 47117 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/47117.

Nodus 47117 in documento marul-mar-trop.xml


XIIII.

Postremo Adonias, Dauidis filius ex Agita, appetit regnum, sed uota eius frustrantur, Salomone in regnum succedente. Adonias Domini donatio interpretatur, Agith festiua uel solemnis, Salomon pacificus uel retributor. Adonias Iudeos figurabat, qui erant Domini donatio, quia dicti sunt populus Dei. Hi Agith, id est festorum et solemnitatum, filii erant, dum Lex uetus uigeret. Sed quoniam Noua quoque lege succedente a ueteribus institutis et cerimoniis desistere nolebant, ideo regnum expetisse dicuntur. Succedente autem Salomone pacifico, id est lege Euangelica, quę maledictum uertit in benedictionem, dissipatum est Adonię ueteris regnum, et nouus Salomon dominari coepit in cordibus populi fidelis. Et id quidem Bersabe procurante, hoc est Scripturis futurum prędicentibus, et Nathano id est dono Dei adiuuante. Ergo Salomon, id est lex Euangelica, in solio sedit Dauidis et inter credentes regnare coepit, Dauide iubente, id est Christi uirtute, qui talem nouitatem dedit nobis. Fugit igitur Adonias, cessarunt uetera, et Salomon sedit in solio, noua facta sunt omnia. 151v Ps 140 (141),2 152r nobis corr. MS ex hominibus cf. si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova II Cor 5,17

Dauid moriens dat pręcepta Salomoni, ut Deum colat, ut Ioabum puniat, ut Semeum coerceat, ut Berzelai filios charos habeat. Obiit et sepultus est in Syon. Regnauit annos XL. Sic Christus, passioni proximus, dedit pręcepta apostolis, ut diligantur inuicem, et potestatem dedit eis contra demonia, quod est Ioabum punire. Iussit eos Euangelium prędicare gentibus, quod est Semeum coercere, Dauidi maledicentem. Berzelai filios charos habere est in fide constantes diligere. Berzelai enim (ut diximus) interpretatur fortitudo. Dauid sepelitur in arce Syon, quę interpretatur speculatio. In illis enim habitat Christus, qui diuinitatem eius contemplantur et in homine Deum adorant. Dauid regnauit annos XL. Sed Christus in terra uersatus est annis XXXIII, quia longiora sunt Legis ueteris tempora quam nouę, quę data est in fine sęculorum.