CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 468069 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/468069.

Nodus 468069 in documento sorkocevic-m-fam.xml


Illustrissimis Dominis Ragusiae, Petrus Philippus Asirellus, Secretarius Florentinus. S. P. D., 1578 Hic mare dat scopulos, salebrosaque litora circum, Urbsque sub immani libera monte jacet. Orbe suum toto pandit Rhacusia nomen, Integra quod nullo laesa pudore manet. Haec habet innumeras naves in gurgite vasto: Quaelibet huc auro pondus adaucta vehit. Et sibi quae tellus prohibet, Neptunus aquarum Arva dedit multo fertiliora Deus. Haec juvat externos dapibus conferta superbis, Aereque dat dignis munera digna suo. Moribus ac animo secum Florentia compar, Diligit ac civem civis amore pari. Vive memor doni Divum Rhacusia felix, Atque mei semper candida vive memor.