CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 465680 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/465680.

Nodus 465680 in documento aa-vv-carm-occ-vd.xml


Ad admodum illustrem d. Petrum Lucium dignissimum Tragurii patricium O Petre, Tragurii quem exoptes esse magistrum, Cuique fauere uelis, mos tuus ipse docet. Illi namque faues semper, qui, Petre, fauore Est dignus; prudens sic homo quisque facit. At meret ante alios Michael hunc, credo, fauorem Grisogonus; per te hic ergo magister erit. Verum Grisogono quod praestas, hoc mihi praestas, Nos igitur grates reddimus ambo tibi. Tibi tuisque virtutibus addictissimus Michael Racetinus.