CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 465340 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/465340.

Nodus 465340 in documento aa-vv-carm-occ-vd.xml


Ad Petrum Lucium patricium spectataeque uirtutis iuuenem de sororis obitu Sebastianus amicus QVID caussae est, tacita uideo te mente loquentem, Musa malum sileat quod mea, Petre, tuum, Cum fundant alii uersus et iusta sorori Lilia, quam secto stamine Parca tulit? Sic tecum: "Quam uana mihi, Fortuna, uideris, O, quam me fallit sermo, Sebaste, tuus! Qui nulli ex nostris iactas te cedere amicis Siccine amas nostrae uincula amicitiae? En mala nostra gemunt alii te nempe silente, Solus Apollineo tune furore cares? Cum socius nostro deberes esse doloris, Capta quidem somno tunc elegia tua est." Sed te perque animam, per charae fata sororis Deprecor ut ducas otia nostra boni Talis neue tuam subeat sententia mentem, Petre, tuus quoniam uerus amicus ego. Accipe quin caussam nostraeque silentia Musae Ne damna: soleo namque dolere malis. At cineres postquam et uersus conspeximus ultro, Nostra tum libuit claudere sponte chelim. Non mihi caussa fuit lachrymabile scribere carmen, Sed grates laeto corde referre Deo. Immo fui quondam miratus ualde poetis Qui fleuere dolor certe ubi nullus erat, Forti animo fratrem ac magno lenire studentes Germanęque obitum plangere; uiuit enim Nulla ubi sunt mentis fastidia, nulla senectus Nulli ubi sunt morbi, debita nulla necis, Illic uirginea laetatur septa caterua Et ueris caeli gaudet in arce bonis. Illic iam fruitur Christo sine fine marito, Et consanguineis utilis illa foret. Ac ne sim saluus si non felicior illa est Cui cunctae mundi dote darentur opes, Quin licet et claro et sapienti iuncta fuisset Et sobolem dignam se genuisset ea, Certa lege tamen subeunda pericula tandem Mortis erant quoniam nemo perennis homo. Ad superos nec forte choros euecta fuisset Dignum forte nephas esset adorta Styge. Quare age, da lacrymis finem et deuota Tonanti Dona refer cuius gestit amore soror. Et mihi, si tecum officiis certare reliqui, Parce precor, mentis non fuit iste dolus. Esse tibi in claris rebar uirtutibus ingens Praesidium quibus es natus, amice, bonis. Iam uerum ut fatear, dulcis fuit illa dierum Lucia qua affinis facta propago Deo est. Laus Deo optimo maximo 1587 Portio qui nostri Vincentius optima cordis, Doctus uirque bonus, perlegat ista, rogo.