CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 464378 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/464378.

Nodus 464378 in documento krcelic-b-ann-add.xml


III. Propositio de libro manuscripto Annuae.

Propositio C. Fesztetits circa librum defuncti canonici Kertselits inter alios academiae Zagrabiensi donatum, cui titulus: Annales regni Croatiae.

Notum est excelso consilio, defunctum canonicum Kertselits adeo amantem litterarum fuisse, ut raro munificentiae exemplo libros et secretissima quaeque manuscripta, multis impensis, fatigiis et sumptibus conquisita in publicos academiae Zagrabiensis usus locaret.

Horum peculiaris cura excelso consilio et competit et incumbit. Praeterquam enim, quod censura et educationis iuventutis inspectio excelso consilio concredita sit, adeoque intersit, ne malis quibusdam ex fontibus venena in publicum dispergantur; ea adhuc permovere debet ratio, quod inter illa manuscripta multa Ritteriana sint, quae altiorum etiam dicasteriorum attentionem meruerunt, immo haec donatio ipsa manipulationem consilii hujus regii ingressa est.

Hac et me officii mei commonuerunt, ut indignum commissionis studiorum commembrum, excelsi consilii vigilantiam quoad librum Kertselitsii manuscriptum: Annales regni Croatiae, interpellarem. Hunc librum sigillo munitum non nisi post fata ipsius aperiendum tradidit academiae secretissime conseruandum. Venia est concedenda seniculo decrepito et continuis infirmitatibus penitus exhausto, qui corrigendo operi huic impar, proprii partus sui amore adeo excoecatus est, ut quam plurima posteritati transmittenda, huic libro inesse putauerit.

Exemplo Italiae ad talem librum fabricandum inductus est, ubi etiam secretis privatarum familiarum annalibus publica et privata scandala congeruntur. Liber hic, qui poetarum pixidi Pandorae assimilari potest, misterio suo curiositatem et clamores publici in dies merito auget. Si enim ille finis defuncti domini canonici erat, ut ex suis libris tenella iuuentus vel ipsa vel per institutores suos erudiatur, si conscripti hujus libri finis illustratio historiae erat, privata cum publicis non erant commiscenda. Veritati, quae oculus historiae est, erat insistendum. Duo sunt omnium errorum fontes : ignorantia et mali animi affectus. His conturbata mens omne aequitatis et iudicii fraenum saepe adeo excutere solet, ut nullo religionis, humanitatis, aut status atque decentiae respectu in probissimos quosque ac honoratos viros, victimas passionum suarum, temerarias proterve injiciat manus. Ex nudis relationibus, omnibus probis destitutis, adeo saepe inductus est author, ut anilibus et senilibus fabellis totus liber scateat; fata vero et aerumnae, quas perpessus est, adeo atra saepe bile calamum suum imbuerunt, ut hominem se fuisse plus una vice in contextu historiae, quam et ego ipso adhuc vivente pervolvi, ostendat. Quid igitur aetas ventura ex tam falsis et turbidis fontibus condiscere possit, non video. Ast illud certum est, consulendum esse famae defuncti benefactoris, prospiciendum esse tranquillitati publicae et honori privatorum.

In morte omnes vindictae ac simultates cum humanitate exspirare debeant; vindicare debemus bonam defuncti existimationem a futuri temporis obtrectationibus, qui vel ex hoc monumento aeternam vellicandi memoriae defuncti ansam haberent.

Restituenda est privata securitas, quae interturbatur, si ex loculamentis academiae Zagrabiensis speciem inquisitionis erigamus, ubi quaevis criminationes extra ultionem post mortem positae sollicite asservarentur et quibusvis libellis fatuosis porta per impunitatem patefieret.

Ratio habenda viventium honoris. Actiones nostrae, in quantum cum bono publico directam connexionem habent, publicorum magistratuum curae subsunt, indifferentes autem cujusvis conscientiae commituntur. Haec libertas partem essentialem socialis felicitatis constituit, in hanc irruitur, si qui se, privata authoritate in publici censores erigant.

Cavendum denique est, ne tenellae iuvenum mentes corrumpantur. Scio asseri, venena praeparata non nocere, dummodo non promiscui usus eorum admittatur. Ast magis interest mala praepediri, quam reparari. Arcta sub clavi libri hujus custodia sufficiens praecautio non est, — non dubitamus de integritate modernorum academiae custodum, — ast, ut eadem solertia eo et ultra annis inomisse observetur, quis credat, qui rerum humanarum vicissitudines novit; majora secreta sunt patefacta et procacia custodis bibliothecae discretio inquietudinem publici certe placare non potest.

Eo igitur concentratur mea opinio, ut hic liber aut flammis consecretur, ut hoc igne ultima humanitatis Kertselitsianae pars absummatur, aut ut aliquorum gremialium consilii censuram subeat; qui conservanda sequestrent, reliqua igni crementur, ne autem describi aut alio fato evulgari possit, omni commissionis sessione usque sequentem obsigilletur.

Hanc opinionem etiam coram altissimo s. s. Maiestatis throno sustinendam, in casu exigente substerno excelso consilio, ad quam eo magis excelsum consilium adduci posse existimo, quam et s. s. maiestas in abolitione Jesuitarum illud singularis humanitatis exemplum dederit, ut privatas societatis historias et secreta monita igne comburi curaverit.

U zemaljskom arkivu: Acta Consilii Croatici.