CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 464048 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/464048.

Nodus 464048 in documento krcelic-b-ann-add.xml


I. 1777. U Zagrebu. Kercselichii donationales.

Excelsum consilium regium, domini, domini, gratiosissimi colendissimi!

Conatus perpetuo sum eo studia, vires, facultatesque meas dirigere, ut deo, publico atque principi in obsequium stent. Ad contestandum ultro animum hunc voluntatemque meam, postquam maiestas sua apostolica Zagrabiae academiam publicam pro educanda in bonis utilibusque litteris patriae iuventute erexisset et idoneos magistros eligere dignata fuisset, considerans libros esse medium ad finem instructionis, evasurorum aliquando virorum ad servitium utilitatemque publicam, - libros meos meliores, manuscripta etiam mea, ac per me collecta varia monumenta litteraria ad usum publicum, adeoque in actualibus librorum circumstantiis ad bibliothecam fatae Zagrabiensis academiae in custodiam sacrare constitui sub conditionibus sequentibus:

1mo Ut vita comite tam librorum quam et manuscriptorum monumentorumque omnium proprietas penes me sit et remaneat; post mortem vero meam penes publicum. Donec autem vixero, ut academiae bibliothecarius, quoties libro quopiam aut pluribus indigerem mihique submittendos vellem, tales illico et sine mora ad me mittere sub vinculo aliquo atque poena, per excelsum consilium inserenda, hic teneatur. Quod si nollet mihique causaret molestias aut processuales expensas, tales refundere, librosque meos et manuscripta restituere pro dispositione mea debeat, ipsique academiae professores et magistri usu librorum in perpetuum careant, neque ulli quidpiam ex meis libris et manuscriptis sine gratia principis concedi valeat.

2do Cum post mortem meam totalis proprietas ad publicum devolvenda esset, supplico excelso consilio regis, ut curam omnem suscipere et pro eventuris circumstantiis quo meliore modo disponere et ordinaredignetur. Hinc etiam pro casu actualis benigne ordinationis studiorum et academiae, si haec fors successive communitati alicui religiosae, (quae exemptiones praetendit), magisterium academiae attribueretur, ita providere, ut libri mei et manuscripta ab usu publico et proprietate non abstrahantur; quem in finem ubi elenchus absolutus terminatusque fuerit, talem excelso consilio exhibere non omittam, ut constare valeat de libris manuscriptisque meis.

3io Quia praefata mea ad usum publicum sub custodia accademiae sacrarem, usus iste ut cognatis agnatisque meis sexus utriusque, si ad litteras illorum aliquis propenderet, perpetuo pateat, volo et orare non cesso. Pro aliis vero professoribus academicis, viris litteratis cujuscumque status et conditionis sive ecclesiasticis, religiosis saecularibus dignetur excelsum consilium per elaborandam instructionem academiae bibliothecarium ita instruere et regulare, ut usus iste publicus sit, nec subsit per librorum substractiones et perditiones interitus periculo.

4to Manuscripta et monumenta, quoniam non pauca forent ad iurium cognitionem, universa et quaevis in solide clauso armari ut conserventur, oro; nec clavim ab armari hoc habere unquam possit bibliothecarius, verum vel consiliariorum aliquis vel cujus fidei excelsum consilium clavim et curam concedere censuerit. Exscribere porro quidpiam ex his praeclusis nemo sine expressa facultate et indultu excelsi consilii posset et valeat.

5to Quoniam librorum meorum usum habituros potissimum praeviderem academiae professores, spero eorundem in vita et post mortem gratitudinem et piam christianamque memoriam, - eo magis, quod sub nulla obligatione ipsis consulerem provideremque de mediis eorundem magisteriis necessariis. Quia porro venerabile capitulum Zagrabiense et ordinarius praetenderet, canonicorum libros et manuscripta ad se pertinere, esto eatenus nec municipalis nec canonica lex foret quaepiam synodalisque constitutio; (apud Peterffium) unice parochos, nulla mentione capitularium, praebendariorum, abbatum etc., ad relinquendos parochiae libros suos obligaret. Ideo legati praetensione deficiente tanto minus subsisteret fata opinio, quod reverendissimi olim Wolffgangi Kukuljevich in anno 1751. libri per eundem collegio Viennensi legati publice licitati fuerint, ut ex aere illo pro alumnis idonei libri substitui valeant. Si legare libros pro collegio nemine reclamante potuit Kukuljevich, non video: eccur ego ad publicum usum cum meis disponendi carerem potestate, praecipue cum nec personis capitularibus nec ulli litteras colenti aut proficere cupienti tales negem; quin immo cupiam, ut personae ecclesiasticae usum librorum meorum habeant. Accedit sanae rectaeque rationis argumentum, quod videlicet libri illi, qui pro arbitrio executorum relegari solent, ad sic dicta loca bibliothecae sive episcopalis sive capitularis nemini pateant, mihique roganti (cum opera mea scriberem) non dicam usus sed perlustratio negata fuerit, neque est, qui sciat, qui qualesque authores in locis illis nequaquam bibliothecae, sed vel carceris scriptorum, vel per hanc substractionem odii publici profectus litterarii contineantur. Quare libros meos ad carceres perpetuos damnare nequeo. De loco, ubi sint, parum est; sed utilitatis et fructus habenda est ratio. Si libri praetensarum bibliothecarum usuales essent, ut ishic reponantur, nulla mihi esset difficultas; sed in simili modo puto rectae adversari rationi, ut ibi lateant et ab usu publico subtrahantur.

Interim ad impedienda quaevis incommoda supplico excelso consilio regio, dignetur pro suo in publicum zelo praemissam meam voluntatem Majestati suae apostolicae pro benignissima ratificatione et consensu substernere. Poena item tam bibliothecario quam et iis, qui per substractionem librorum et monumentorum fini a me intento sese opponerent; mos adhuc fuerat in ejusmodi ordinationibus excomunicationis censuram procurare; at puto firmiores futuras, ad effectum per me cupitum, temporales poenas per fiscum publicum exigendas.

Quibus me precesque meas excelso consilio regio devovendo emorior.

Excelsi consilii regii humillimus obligatissimus servus Balthasar Adam Kercselich.

U zemaljskom arkivu. Acta consilii Croatici.