CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 463993 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/463993.

Nodus 463993 in documento krcelic-b-ann-add.xml


Franciscus Thauszy episcopus Zagrabiensis ejusque gesta.

Thausziorum obscura ignotaque in Croatia ac Sclavonia de sui origine est familia, et umdenam ad Carlostadienses partes advenerit, ignotum. Certe episcopus iste 1751. in Croatiam quosdam hujus agnominis duxit; quod armales litteras habuisset et illum pro cognato recognovit, Ivanichii provisorem fecit, hujusque filiam Rosaliam comiti Josepho Keglevich collocavit. Fuit etiam Jesuita Thausz, quem suum cognatum dicebat episcopus.

Undecunque ergo eorum origo sit, Wolffgangus Thauszy in parochia sub Lipnik primus innotuit. Fuit is in Transcolapianis partibus conscriptor, tum judlium, demum et vicecomes. Uxores plures habuit. Prima fuit nata Krisanich, ex qua natus est praefatus episcopus Franciscus anno 1698. die 25. Martii. Item Nicolaus Sigismundus, modo archidiaconus Bexin et canonicus Zagrabiensis. Alia quaedam Germana, ex qua natus Josephus, nunc parochus ad sanctum Joannem in Novavilla, cantor et canonicus Chasmensis. Tertia Orehocziana, ex qua filiam habuit, nuptam domino Peharnik, quorum filia moderno domino Sikuten Josepho uxor est.

Caeterum quia Krisanichii filiarum altera Cholnichiis fuisset locata, ex qua modernus Bosnensis episcopus Josephus Chiolnich descenderet, ideo hi duo, episcopus Zagrabiensis videlicet et Bosnensis, duarum sororum sunt filii. Tertia Krisanichiana Milassinio nupserat, sed haec ob mariticidium sui ipsius fuit homicida.

Praedictus episcopus, uti et caeteri sui fratres, Nicolaus ac Josephus, fuere ad clericorum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis seminarium, vulgo alumnatum, a teneris mancipati, ac in eodem enutriti, et absolutis humanioribur scholis, Viennam missi. Franciscus quidem triennio pro vigente tunc more, sub patre Leopoldo Galler Jesuita philosophiae auditor fuit, et hanc sine gradibus consecutis absolvit 1716. Et quia profectus fuisset debilioris, Viennae remansit in collegio Croatico et biennio relictus fuit theologiae scholasticae auditor. Presbyther 1721. factus, a comite Joanne Francisco Chiculini primo parochiam sancti Dominici in Konschina obtinuit, ex eadem translatus per eundem comitem ad parochiam beatae virginis Mariae ad Sztenievecz. Ubi suis obsequiis, hospitalitate, exmissionibus fructuum per canonicos, horumque tractatione meruit, ut ad preces tantorum post mortem canonici Joannis Zebecz ab episcopo Braning anno 1729. die 1. Maji in cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonicum resolveretur. Post triennium factus fuit Dubicensis commendans, et in bani Esxterhazy Josephi gratiis, suo benefactori Chiculini ingratus, dum hunc delationibus suis apud banum exosum fecit, officioque commandae Kostanicensis privari. Bano ejusque secretario immolabat variis regalibus, confusionesque faciendo et schismaticos protegendo, praecipue quendam popam Terbuhovich, qui 1751. rebellionis fuit secretarius, inde per capitulum fuit amotus, eidemque successerat Michael Zlatarich. Sed cum iste equo luxato per levitatem volens fossatum quoddam equester transvolare, fractis cervicibus mortuus remansisset, Franciscus Thauszy eidem successit; occasione belli Turcici 1738., sed propter easdem confusiones iterum revocari debuit, succedente eidem Nicolao Magdich canonico. Interim sub ejus Dubiczae anteriori praefectura arx illa trans Vunnam, quam ab anno 1743. Turca incolit, aere et sumptibus capituli e fundamentis est exstructa et posita. Quod ipsum ob sumptus fuit occasio primae suae Dubicza amotionis, quia rem majorem, ac opus esset, erexisset et banum Eszterhazium disposuisset, ut vallatum regulatumque praesidium a capitulo exstruendum praetenderet, quod centenis milibus constitisset, et Thauszy perpetuus remansisset ob fabricam commendans.

Anno 1739. post mortem Ladislai Bedekovich, 4. Augusti secutam, factus fuit archidiaconus Chasmensis. Inde transiit 1743. post mortem Georgii Dumbovich ad archidiaconatum Goricensem, et 1745. post sedatam Sisciensem pestem 10. Augusti factus fuit praefectus Sisciensis. Bano Carolo de Batthyan occasione visitationis confiniorum anno 1743. sese intruserat, et nescio quam confiniorum notitiam praetendens, ac banum regulare volens, eundem offenderat, ut is offensae recordatus 1749., Kukuljevichium ratus, eidem objiceret, se a visitatione confiniorum eundem pernosse et hoc in mei praesentia. Caeterum praefectura Sisciensi adjutus Thauszy, praetextu curandae valetudinis, post mortem Georgii Braniugh Viennam appulit et schismaticorum more largitionibus quaerebat amicos, praecipue Franciscum Koller et Ladislaum Bisztriczey, cancelistam quidem, sed Zagrabiae educatum et lingvae gnarum Croaticae, adeoque notitiam subjectorum Croatiae habere suppositum, in ea cumprimis circumstantia, ubi tum ex parte Croatiae ad cancellariam dignior nemo fuisset. Pollensque suarum laudum depraedicatione Thauszy, has tam Dubiczae gestas quam Siscii, depraedicare non cessabat, sibique uni erectae Dubicensis arcis gloriam adscribebat, tantasque de Turca victorias, ut sibi uni deberi narraret, quod Turca 1737. 1738. Croatiam non invasisset; confirmante ista, in aliorum virorum notitiam habentium defectu, Bisztriczajo cancelista, successitque narratio, ut crederent Viennae constituti.

Anno 1749. mortuo Adamo Krisanich, respective episcopi patruo, cum ejus facultates et pecunias rapuisset episcopus, quia Krisanich in domo sua Zagrabiae obiit, ibidemque pecunias conservabat. Episcopus autem Zagrabiensis Klobusiczky praedia defuncti comiti Leopoldo Nadasd aulae cancellario contulisset, ad horum praediorum appraehensionem et Nadasdii statutionem fatus Ladislaus Bisztriczey Vienna per cancellarium fuit submissus, Thauszy autem, qua praetensus executor et Krisanichianus successor, ad eandem statutionem praetextu resignationis sese ingessit. Et ejusdem statutionis tempore, cum episcopus Bosnensis Bakich, alias Bachich in Krisovlian fuisset mortuus, morte ad Thauszium per me scripta; idem in praediis illis universa et quaevis animalia totamque alodialem suppellectilem Nadasdio relinquit, acceptisque a Bisztriczey catenus litteris, episcopo item Zagrabiensi Klobusiczky, Viennam festinat (cum competitor alter dominus Josephus Chiolnich ad comitem Grassalkovich, tum in commissione in Syrmiensibus partibus constitutum, fuisset progressus) ac Viennae narrato Chiolnichii facto, quod episcopatum a Grassalkovich quaereret, die 6. Augusti anni ejusdem 1749. a regina in episcopatum Bosnensem est resolutus. Cepitque sua facie ac vultu Majestatem regiam, ut ipsamet, nescio, quid sibi in eo complacuisse, narraret. Factum autem est totum hoc a Nadasdio. Interim resolutus episcopus gratias Kollerii emit, quem valere vidit apud Batthyan reginae delicias, transiitque ex clientela Nadasdii ad Batthyanianam. Opportune episcopo Krisanichiana pecunia accidit; hac emit amicos Viennae, hac immolavit Kollerianae, hac bullas aliaque exsolvit. Anno 1750. Zagrabiae a Klobusiczkio consecratus, uti ad eum annum est relatum.

In Bosnensi illa sede oeconomiae totum se dedit. Braxatoria erexit, Judaeos accepit in amicitiam et lebetes emit pro pulveribus praeparandis.

Anno 1751. occasione diaetae Posoniensis Kollerii fuit mancipium. Capellanus suus Kollerianam quotidie cum missae sacrificio debuit praestolari. Et quia ejusdem diaetae tempore de promovendis ageretur, Klobusiczkius credebatur primas futurus, vel si non esset, certissimo transferendus, prouti et accidit ob habitas cum protonotario Adamo Naisich discordias. Itaque cum ageretur satis, quis ad Zagrabiensem sedem foret promovendus, et destinaretur Georgius Klimo, episcopus tum Noviensis ac consiliarius ad cancellariam Hungaricam; Franciscus Koller primo banum disposuit, ut Croatarum aliquis promoveretur, tum ipsos Croatiae ablegatos ad diaetam, ut hoc a bano peterent, quod ipsi et fecerunt. Cumque Adamus Patachich fuisset a Klobusiczkio projectatus aut Wolffgangus Kukuljevich, ob metum utriusque, propter doctrinam, ac quod offendisset uterque 1749. et postea occasione congregationum deos Croatiae, signanter protonotarium ac Magdich, horum praecibus apud banum hi sunt dejecti. Kollerius ergo proponit Bosnensem Thauszy, contra cujus scientiam cum non fuisset exceptio, et imperium recepturus non crederetur, potissimum postquam is Kollerio pensionem spopondisset annuam, et ad cassam parochorum annue semet 4000 fl. numeraturum obligasset, in Zagrabiensem episcopum est resolutus.

Et quia mortuo Braniughio ipse pro conferenda sibi abbatia beatae virginis Mariae de Topuszka institisset, nec curam expeditionis accepisset, immo statim a resolutione in Croatiam concessisset, ideo quamvis a Brumani episcopi temporibus abbatia illa episcopatui unita fuisset et pro unita episcopatui expressa, tamen in hujus episcopi collationis expeditione pro adnexa exprimitur.