CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 46309 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/46309.

Nodus 46309 in documento marul-mar-trop.xml


IIII.

Ceila a Palestinis obsidetur, a Dauide liberatur. Ceila interpretatur sustollens se ipsam. Fideles persecutionem passi ab idolatris a Christo liberantur et ad cęlum tolluntur donati corona martyrii.

Dauid uenit in Ziph. Ziph dicitur flores germinans. Quia ad quem uenit Christus, hic affectibus floret piis, et germinat operibus uirtutum.

Sed quoniam multi etiam a perfectionis culmine corruunt, Dauid a Zipheis proditur, et a Saule circumdatur. Sed Saul quum audisset hostes in regnum irruisse a Dauide recessit. Christus ad Iudeos uenerat, ex quibus Iudas Zipheus erat, dum apostolatus dignitate floreret, sed uitio subuersus uendidit Christum Iudeis; qui quum ipsum comprehendere parati essent, timuerunt plebem et recesserunt. cf. nos stulti propter Christum I Cor 4,10; quod stultum est Dei sapientius est hominibus I Cor 1,25 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est Mt 12,50 139v

Dauid uenit in Engadi; quod interpretatur oculus tentationis. Et Christus Dominus ductus est in desertum ut tentaretur a diabolo; tunc diabolus tentauit illum per oculum tentationis, quum ostenderet ei regna mundi.

Dauid latet in spelunca, Sauli oram clamidis abscindit, et Saul desinit eum persequi. Christus latebat in obscuritate Veteris scripturę, in qua Iudei cęcutiebant. Sed illis quos conuertit ostendit oram clamidis abscissam id est sensum Scripturę spiritalem, et agnoscere coeperunt Saluatorem.

Samuel moritur, et Dauid uenit in Pharam. Vaticinia de Christo finem accipiunt, et Euangelium inter ferocissimas gentes uulgatur. Phara enim ferocitas interpretatur.

Dauid in Nabalem iratus, per Abigailem eius coniugem placatur. Nabal stultum sonat et fatuum. Abigail pater meus exaltans. Christus oderat idola colentium fatuitatem; perire merebantur nisi Deus exaltasset ancillam suam Virginem immaculatam, ipsam filii sui constituens matrem, ut ipsius meritis placaretur Christus, et conuerteretur mundus, et fatuitas in sapientiam mutaretur.