CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 458992 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/458992.

Nodus 458992 in documento kunic-r-tasso.xml


VII. Iamque hyemis prope finis erat nimbisque fugatis Instabat duro tempestas commoda bello, 50 Cum rerum pater e solio, quod parte locavit Semotum in summa semper fulgentis Olympi Astriferumque orbem supra tantum extulit, orbis Astrifer obscuro quantum se attolit ab Orco; Despexit terras, uno simul omnia cernens 55 Intuitu, diversa locis quae continet orbis.