CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 426868 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/426868.

Nodus 426868 in documento vrancic-a-epist-1540.xml


Antonius Verancsics Joanni Regi.

Probe humano ingenio comparatum est, ut severitate senum juvenes gubernentur, hique maxime obtemperent, maxime illi imperent ; quodque senibus pro eorum aetate aliquando licuit, juventuti suae negent licere, ac eam froeno etiam coerceant : nempe ut iam securi a vitiis, et destituti ab omnibus voluptatis incitamentis, quae adhuc nobis a fronte sunt, et evincenda supersunt. Verum saepenumero et ipsi metas auctoritatis excedunt, resecantes in juventute etiam illa, quae successivis temporibus natura ipsa indulsit, et omnium sapientum scholae permisere. Hic multa exempla, rationes, argumentaque ad id facientia referre possem, si causa mea disputando magis quam supplicando salvari deberet. Etenim excessus nostri, qui maiorum disciplinae subiacemus, horum praesertim, a quibus exspectamus, multo graviores putantur; damnabilioresque efficimus, si aut excusatione diluimus, aut defensione denegamus. Igitur, Clementissime Rex, sit mihi in spontanea confessione venia, sit in tua clementia perfugium, sit in Maiestate protectio. Adamasse me superiore anno Ursulam mulierem, civem Budensem, et ex ea filium suscepisse, non eo inficias. Is nempe amor mihi non tam studio, quam casu obtigit, nam aedes, aetas, voluntasque nos coniunxerat; si et corpora copulantur quis damnet, quod evitare neque Hippolitus ipse potuisset, si hanc facultatem habuisset. Ob id avunculum meum capitaliter mihi indignari, Tuaeque Maiestati gravissime queri, deque beneficiorum meorum privatione, tamquam qui et amore eius et gratia Tua essem indignissimus, vehementer agere audio. Retulerunt etiam pientissimum responsum, quod illi Maiestas Tua dederit : pro quo ego, si mille saecula superero, si mille mortes obiero, nunquam me satisfacturum certo scio ; verum quoad vixero, fideli ac sedula servitute conabor me semper deditissimum et promptissimum Illi mancipium exhibere, Eidemque ut non reprehendendis moribus, quocunque modo his annis lapsus sim, probari possim, quemadmodum hucusque studui, advigilaturum posthac enixius polliceor. Quamquam autem illud, quod avunculus meus publicum fecerit, vel ipso crimine gravius accidit; quum sciam apud gentem tuam longe maioris flagitii esse liberae mulieri amatorie commisceri, quam e vivis hominem tollere, aut fortunas spoliare : omnia tamen feram aequo animo, et voluntati eius morem geram, meque illius correptioni non invitus subiiciam; Quandoquidem non dubito, levem ac indulgentem mihi in hoc etiam, ut in aliis commissis affulsurum. Porro illud a Tua Maiestate supplici oratione peto, velit pro regali sua voluntate avunculi etiam mei in me severitatem atque indignationem benignitate ac mansuetudine, qua est genuina, temperare, ne penitus ab eo proiiciar. Est enim acerrimus censor et castigator delictorum, praesertim si haec in suis cognoverit, quos sine dubio virtute probitateque ceteros antecedere mirifice desiderat. Quodsi et apud Te quispiam malevolus, praeter ipsum avunculum beneficentissimum (nam ipse paterne mecum agit) causam hanc meam difficiliorem iniquioremque reddidisset; itidem oro, velis aures huic obturare, et mihi pro humano huiusmodi excessu ea clementia veniam dare, quam in omnes homines, ut hostes, sicarios, insidiatores, proditores, et jure damnatos praeteream, omni tempore, cum exemplo admirando animi magnitudinis, quotidie diffundis.

Cui Deus Optimus et Omnipotens omnia fausta, prospera atque felicia cum optata incolumitate concedat. Albae IX. kalendas Aprilis M. D. XL.