CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 426845 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/426845.

Nodus 426845 in documento vrancic-a-epist-1540.xml


Ursulam meam tibi, ut me ipsum, et si quid me mihi charius esse possit, etiam atque etiam commendo. Negotium illius quonam pacto actum sit, aut, si adhuc pendet, quomodo sese habeat, vehementer ex te scire cupio. Ut autem bene et ex sententia perficiatur, conserveturque ab indignatione viri, et a publica infamia Deum etiam ac omnes superos precor et exoro. Donec enim eius rei exitum optatum intelligam, vix crederes, quantum doloris suffero, quantum molestiarum ac moeroris devoro. Neque mireris; quandoquidem, ut ommittam, quam obsequens, quam morigera in omnibus mihi semper extitit; tantam eius fidem, tantum erga me amorem sum expertus, quantum nullius hominis alterius amicae a nativitate mea. Juva igitur eam opera, studio, re atque industria tua, et utrumque nostrum salvum reddes, altero conservato.

Vale. Albae Juliae Transylvaniae kalendis Martii M. D. XL.