CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 412739 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/412739.

Nodus 412739 in documento flacius-m-clavis-2.xml


V Principium.

Animam hominis divinum quid esse, hoc est (ut nos vocamus) spirituale, longe videlicet a corporalibus et humanis rebus ac creaturis diversum, sana ratio sentit, ut et Cic. in prima Tusc. erudite ratiocinatur. Quod si igitur quaedam in nostris sacris Literis dicuntur de ea, quae a corporalibus his abhorreant, statuendum est tantum abesse, ut cum natura vel ratione pugnent, ut etiam omnino consentire rationi videantur: quae videt corporis et animae qualitates plurimas inter se contrarias esse, quod illud corruptibile, mortale, morbis obnoxium, terrenum, haec contra incorruptibilis, immortalis, divina est.

Omnia igitur absurda rationi, quae in Scriptura sunt, possunt ad haec principia redigi, eisque defendi: quae cum nec ipsa ratio negare possit, falsa est atheorum calumnia, Scripturam penitus cum omni ratione pugnare.

54 Quibus addi potest etiam hoc principium, quod probat veram et rationi consentaneam esse doctrinam de extremo iudicio. Cum enim boni in hoc mundo affligantur, et contra bene habeant mali: quid prohibet quo minus malus esse mavelis, ut bene habeas: siquidem nulla alia felicitas expectanda est bonis, nec vicissim poena malis. Quod si igitur tollas extremum iudicium et vitam aeternam, tolletur divina iustitia, quae malefacta hominum in hoc mundo patrata punit, contra remunerat benefacta: tolletur divina providentia, et omnia temere fieri concedemus: denique tolletur omnis veritas et honestas, quando quidem nihil aliud praemii expectandum est bonis, nisi forte parva aliqua incertaque post mortem gloriola.

55 Plena haec religio est consolatione, bonosque in recto proposito retinet et confirmat: at contra nulla est, quae tantum terroris possit in cutere malis, eosque absterrere a sceleribus. Haec enim sola causas indicat, cur hoc fiat, quod in hoc mundo affligantur boni, et bene habeant mali. Haec bona spe praelucet in posterum bonis, dum vitam aeternam post hanc pollicetur. At reliquae doctrinae nullam indicare causam possunt, cur haec ita eveniant. Multa quidem divinant de immortalitate animae: sed nihil certi constanterque dicunt, multo minus sciunt, quis post mortem tandem hominis status futurus sit.

56 Experientia probat pleraque in sacris Literis tradita: ut sunt poenae impiorum, sceleratorum, persequutorum in hac vita: crux, afflictio, et totus cursus Ecclesiae: Antichristi adventus, quem ita depingit, ut dubitare non possit, vel Papam Antichristum esse, vel huic Scripturarum prophetiae ipsum eventum respondere: item liberatio piorum: vitia, quae propagationem et instaurationem Evangelii comitantur, ut hominum ingratitudo, declinatio a veritate, contemptus Religionis, securitas, sectarum varietas, et omnes earum proprietates, dissidia inter ipsos Christianos: denique omnium hominum, vel piorum, vel impiorum natura et propriae notae, unde agnosci possint: malum culpae seu corruptio naturalis, quod semper ad mala sumus proniores: et his similia, quae omnia ante a Christo vel tradita, vel praedicta sunt, dataque piis doctrina, quomodo se in illis omnibus eventibus gerere debeant.

57 Dubium profecto nulli esse, sed manifesta experientia probari potest, instare mundi interitum, ex variis indiciis. Hominis vita brevior, robur, valetudo infirmior quam olim: malitia et astutia maior, scelera plura: radicum, herbarum, arborum, aliarumque rerum quibus homo utitur, languidior vis, quam fuit olim: denique omnia ad interitum propalam tendunt.

58 Totingentia miracula et satanae inimitabilia convincunt omnes, hanc religionem veram esse. Scribunt Evangelistae plurima et maxima miracula tum in vita, tum et in passione Domini accidisse: quibus consentit eruditissimus quidam, qui ea aetate vixit, qui cum eclipsin solis, quae praeter naturam acciderar, animadvertisset, dixisse scribitur: Aut Deus naturae patitur, aut machina mundi dissalvetur. Quid dicemus de miraculis, quae in festo Pentecostes acciderunt Apostolis, et postea ab iisdem passim sunt edita? De quibus, cum infinitorum veterum hominum fide dignorum scripta testentur, dubium nulli esse potest.

59 Manifestissimum est, volumen sacrorum oraculorum a multis diversis scriptoribus, et variis temporibus conscriptum esse, et tamen summam esse inter eas partes consensionem: cum alioqui vix duos scriptores reperias, qui per omnia consentiant, et non alicubi sibi invicem contradicant, ac revera in illis appareat verissimum esse illud, quod dici solet: Quot capita, tot sensus. Quare necesse est, scriptores Bibliorum omnes ab uno Deo rectos esse, qui per os et calamum eorum sua nobis oracula evulgavit.

60 Non parvum veritatis Scripturae argumentum est, quod plerunque omnes ei constanter assentientes et de ea testantes fuerunt propterea afflicti; nullumque terrenum commodum, aut opes vel glorias terrenas inde expectarunt: ut eorum testimonium suspectum de fraude haberi non possit.

61 Illud quoque nequaquam leve est; quod post tot secula pii omnes exactissime huic libro assentiuntur, eoque extreme delectantur, meditantes in eo die ac nocte: ut manifestum sit, eundem spiritum esse in eorum pectoribus, qui eam initio confecit.

62 Ingens et efficax testimonium veritatis Scripturae est, quod etiam hodierna die passim reperiantur tum pueri, tum alioqui homines simplices ac idiotae, qui quamprimum eam serio ac ex animo sectantur, ita, secundum eius promissiones, caelestibus quibusdam donis ac sapientia instruuntur, ut in medio summorum periculorum, sapientes huius mundi et eruditi ingeniosique Sophistae illis resistere non possint. In quo manifeste potentia et promissiones Christi exhibentur et palpantur.

63 Illud quoque quasi visibiliter tum potentiam filii Dei, tum etiam sacrae Scripturae veritatem testatur ac demonstrat, quod nunc hisce postremis temporibus, ac post tot secula, non solum vera Religio instauratur, et a sordibus Antichristi repurgatur: sed etiam ipsum sacrosanctum volumen ita illustratur, ut post tantas Sophistarum et Monachorum tenebras eique obductas nebulas, nihil nunc sit magis perspicuum ac dilucidum, utque nunc illud longe melius intelligat septennis puer, quam antea omnes Monachi et Sophistae.