CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 412717 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/412717.

Nodus 412717 in documento flacius-m-clavis-2.xml


III Principium.

Deus est omnisapiens. In infinitum igitur plures formas et veluti ideas rerum, quas suo arbitrio operibus exprimat, excogitare potest, quam nos, si nobis exponantur, animo concipere ac intelligere. Quam infinita varietas est rerum Physicarum, et singularum inter eas specierum, ut animalium, herbarum, arborum et variorum fructuum, et homini necessariorum subsidiorum. Singulae regiones habent plurimas proprias species pomorum, pirorum, nucum, cerasorum, et aliorum fructuum. Sicut igitur nobis ante oculos infinitatem et varietatem idearum proposuit: ita potest vel iam habere, vel postea condere novas rerum, creaturarum et actionum suarum species. Qui ergo erudituli vel Physici, vel alii, ex praesenti naturalium rerum natura ratio cinari volunt, Ex nihilo nihil fieri: et tempus, motum ac mobile esse coniuncta: igitur mundum esse aeternum. Item, nullum individuum est perpetuum: igitur anima non est immortalis, nec est resurrectio. Isti, inquam, tales sapientes perinde faciunt, ac si quis mediocri diligentia perspectis omnibus iam effectis operibus, in alicuius praestantis artificis officina, negaret eum alterius generis opera facere scire, aut unquam fecisse, vel facturum esse. Hanc tamen sententiam nemo de artifice homine ferre ausit: at de Deo vivente audent homines Epicurei.