CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 412499 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/412499.

Nodus 412499 in documento flacius-m-clavis-2.xml


DEMONSTRATIONES CERTITUDINIS SACRARUM LITERARUM, ET religionis Christianae.

Profani et ἄθεοι quidam homines hoc tempore solent exagitare sacras Literas, et totam Christianam religionem: quibus aliquot partim demonstrationes, partim etiam indicia veritatis opponenda esse putavi, quae non prorsus aliena sunt a praecedentibus, ut et impurae illae pecudes redarguantur, et piae bonaeque mentes confirmentur.

1 Christus et Apostoli citantes Moysen et Prophetas, comprobarunt esse Dei scripturam aut librum verbumque: neque enim quicquam, nisi plane authenticum ac ipsissimum verbum Dei, qui eos miserat, docere et citare sustinuerunt.

2 Eventus praedictionum, ut semen Abrahae aut Israelitas liberatos ex Aegypto, deleturos esse gentem Cananaeam, et eorum regionem possessuros, ut desiturum esse regnum Iudaeorum, Gen. 49: venturum esse Messiam desinente sceptro Iudae: venturos Romanos; qui subiugent Orientem, teste Bileam, Num. 24: Abrahamum fore patrem gentium, id est, eam religionem ad gentiles quoque perventuram: abolendas esse gentiles idololatrias. Hic, inquam, et alii plures maximarum rerum eventus, tanto tempore antea praedicti, indicant tum certissimam veritatem huius scripturae, tum etiam eam profectam esse a summo totius rerum naturae domino ac creatore, qui non tantum vivat perpetuo et omnia sciat; sed etiam potenter perficiat, quae sese perfecturum iam olim praedixerat: quod argumentum ac certissimum indicium verae divinitatis aliquot capitibus in Isaia post 40 urgetur ab ipsomet Deo.

3 Sic quoque innumerae praedictiones prophetarum cum exitu optime consentientes non tantum de Christo, sed etiam de quatuor Monarchiis, et aliorum regnorum poenis ac ruinis, quae partim mox, partim etiam longo postea tempore consecutae sunt, ipsorum veritatem confirmant.

4 Reliquias vetustissimarum historiarum depravatas partim apud historicos, partim apud poetas manentes, inter quas etiam de Diluvio, si quis diligenter cognoscat ac expendat, et cum veris sacrarum Literarum narrationibus solerter conferat, manifeste profecto cernet eas inde derivatas esse, eoque illum librum tum vetustissimum, tum et certissimum esse.

5 Vetustas Iudaica, quae probatur linguae origine. Omnes enim alias linguas inde deductas esse, sagaciter inquisitis originibus, aut primis thematibus ostendi potest. Unde probatur hanc religionem et vetustissimam et perpetuam fuisse.

6 Probatur etiam ex propagatione literarum, quae inde ab Orientalibus et Iudaeis per Cadmum ex Phoenicia venisse ab Herodoto scribuntur. Cadmus Hebraeis Orientalem sonat, Tebe bonum solum. Ipsa nomina et ordo literarum Graecarum testantur Hebraeam originem, quae Hebraeis quidem in suo etymo concinnam habent significationem, ut Hieronymus in Epistola ad Paulam Urbicam ostendit: Graecis vero plane barbarae voces esse videntur.

7 Historia Moysis de Creatione convenit cum ipsa sana Philosophia, de una prima et aeterna causa, ex qua, per quam, et in quam omnia sunt, et cum cohaerentia causarum primae, secundarum et ultimae.

8 Sola aptissime indicat causam et fontem mali in natura, unde sit culpa, unde poena, unde eveniat, quod tam praestans creatura tam tetris sceleribus ac facinoribus polluatur, turpiusque ac minus ordinate, quam ullae pecudes, vivat, teterrimisque etiam casibus ac cladibus affligatur, obruatur ac pereat, multoque sit miserior, ut et Homer. pronunciat, quam ulla bruta. Quem fontem simul ac rationem malorum Philosophia plane ignorat, sed fingit naturam hominis esse sanam, et mala aut esse naturalia, aut fortuita, aut etiam ex more tantum quodam et quotidiano usu profecta.

9 Moses indicat causam efficientem et finalem rerum omnium: quam Philosophia nesciens dubitat an rerum natura principium aut finem habeat, unde (ut ita dicam) veniat et quo vadat, in densissimis tenebris errat, ac varia temere et stulte divinat.

10 Moses sacra Scriptura monstrat verum finem bonorum, et verum officium hominis a Philosophia frustra quaesitum, aut divinatum potius, tam longo tempore, et tantorum virorum summa industria, unde infinitae sunt eius opiniones de hac ipsa re, et pleraeque propalam absurdae.

11 Ipse etiam monstrat veram societatem aut coniunctionem et disiunctionem hominis cum Deo, id est, iustificationem et vitam, ac contra iniustitiam et mortem, quam Philosophia prorsus ignorat, tantum de temporaria beatitudine agens, fermeque tantum pecudum felicitatem homini tribuens.

12 Nihil ab eruditissimis Philosophis excogitari potest contra creationem et narrationem Moysis, quod non vere ac solide solvatur, etiam ex ipsa ratione ac Philosophia, ut est illud argumentum de aeternitate mundi.

13 Philosophia cogitur ad unam summam, prudentissimam potentissimamque ac optimam causam aut naturam devenire, quam caeci instar utcunque divinat, pronuncians oportere esse unum tantum regem (ut Arist. habet) non multos: et licet videat ac fateatur se in ea vivere ac moveri, tamen suos sectatores patitur prolabi ad foedissima idola et abominationes. Haec vero doctrina ac Religio conservat hominem in certa agnitione ac etiam coniunctione unius causae naturaeque omnipotentis.

14 Totus mundus perpetuo olim oppugnavit Moysen, et eius veram religionem, et tandem victus est, prostratisque suis diis illum tantopere spretum ac reiectum tum a Graecis, tum a Romanis, Mosaicum Deum et religionem coactus est recipere. Ista igitur perpetua pugna et clades Epicureorum infeliciter contra Mosaicum Deum et religionem pugnantium, indicat, omnipotentem causam a parte Moysis stare.

15 Solum. verbum Dei aliquid certi de animae immortalitate, de spiritibus bonis et malis dicit: Philosophia haec omnia ignorat, quae tamen in rerum natura existere manifestum est.

16 Consensus contrariarum gentium, Turcorum, Iudaeorum, Christianorum, et multarum aliarum sectarum in comprobatione Moysis ostendit esse incorruptum testimonium, ut non potuerint domestica quadam fraude in unum consensisse aut conspirasse. Idem consensus contrariarum gentium est etiam de Christo, quod talis aliquis excellens vir fuerit, tanta opera ac miracula fecerit, et sic sit ab adversariis suis interfectus.

17 Diabolos et idola gentilium multum potuisse, experientia docuit. At illi expugnati cesserunt tandem, ut victi, Moysi et Christo. Huc referantur et eiectiones diabolorum, quae dum a fortiori expelluntur, eius potentiam ipso facto, aliquando etiam voce, declararunt.

18 Spiritus in piorum cordibus dat testimonium doctrinaenostrae et religioni Mosaicae, quod testimonium pii in se clare sentiunt, et merito maximi facere debent, quantumvis id Epicureae sues ignorent et contemnant.

19 Sentiunt etiam pii in corde suo, satanam oppugnare Mosaicae narrationis et religionis veritatem ac fidem. Cur hoc, si Moyses nihil est, accidit? cur non sic oppugnat philosophicas notitias, aut etiam inanes opiniones, cogitationes ac somnia hominum, sed permittit, aut etiam confirmat unicuique suos errores? nimirum, quia ille pater mendacii scit in ista veritate sitam esse gloriam Dei et hominum salutem. Huic ergo thesauro pro sua inexplebili malitia invidens insidiatur.

20 Tam multa miracula Christi etiam ab ipsis eius summis hostibus, Iudaeis ac Turcis testificata, tot eius victoriae inde ab ascensione ipsius contra tam multos potentissimosque Monarchas, atque adeo etiam successus praesentes annorum 50, quibus invito toto mundo Religio pertestacea quaedam vasa, ex ore infantium ac lactentium, primum contra Papam potenter in cordibus hominum regnantem, et postea contra Monarchas, cum initio, tum etiam mox post Interim, cum iam ferme penitus abolita esse videretur, et omnes nostri potentes ac sapientes partim oppressi essent, partim etiam cum hostibus colluderent, contra adversarium victorem instaurata est, comprobat Christi divinitatem et totam istam religionem: at is testimonium praebuit Moysi, ut prius dictum est.

21 Tot innumerae myriades hominum viderunt transitum maris rubri, (cuius et Ethnici historici, tametsi depravate, meminerunt) et legis traditionem, ac illa ingentia et divina maiestatis spectacula, quae perpetuo unoque modo et ore erga suos posteros hucusque gens illa testata est, ac sedulo, uti iussa suerat, inculcavit.

22 Ipsa conscientia et pax cordis sensibiliter sentit remissionem peccatorum, et gaudium spiritus, tranquillamque mortem etiam in mediis carnificinis martyriorum praestat: et contra desperatio etiam in lecto et aliis tranquillioribus eorum rebus oppugnatores Mosis et Christi damnat.

23 Impossibile est non extare aut extitisse aliquam historiam redarguentem narrationem Moysis, de gente Israelitica, si prorsus fabulosa et mendax esset, praesertim cum semper tam multos adversarios habuerint, cuius historiae aut refutationis aliqui scriptores certe adhuc meminissent, etiamsi ipsa non amplius extaret.

24 Paulus dicit Spiritum S. clamare in piorum cordibus Abba pater, et testimonium praebere spiritui nostro (ut et prius dixi) quod filii Dei simus, istam nostram Religionem sequendo. Plurimi prorsus hoc testimonium faciendum est, quod est omnipotentis Dei, quodque omnis totius mundi sapientia prorsus ignorat. Pii vero id sensibiliter in corde suo sentiunt, et de eo vehementer laetantur et exultant.

25 Quid vero contra pro sua sententia istae Epicureae pecudes afferunt, imo etiam quid certi contra nostram sententiam proferunt? nisi quod divinationibus tantum incertis et inanibus sophismatibus veritatem carpunt et exagitant, piorumque corda languefaciunt, dictitantes: Quid si hoc sit falsum? quid si illud confictum? Nihil ergo certi proponunt, multo minus demonstrant.

26 Eorum deliria olim mille demonstrationibus sunt refutata, et adhuc refutari pluribus et solidioribus rationibus possunt, si modo quid certi dicere aut asserere auderent. Quod cum non audeant, plus satis ipsi semetipsos refutant. Verae enim bonaeque sententiae et causae aliquas certas affirmationes et negationes earumque probationes habent.

27 Iosephus contra Appionem probavit Hebraeorum gentem ac religionem omnium vetustissimam esse. Idem etiam nunc ex multorum gentilium libris probari potest. Potest et ex nominibus locorum et celebrium virorum in Asia et etiam Africa idem probari. Vetustissima autem Religio verissima est. Vetustissima etiam gens certissimam historiam de rebus vetustis habere potest: recentior non item.

28 Haec Religio sola consentit cum recta ratione, honestate et etiam publico bono, ac communi quoque utili: quibus tribus omnes aliae Religiones repugnant, dum omnia turpitudinibus complent, homines mactant, et alia enormia patrant, dumque ligna et lapides, aliasque res mortuas, aut etiam brutas pecudes colunt et adorant.

29 Impossibile est illam optimam aeternamque naturam, seu verum Deum, nunquam sese generi humano patefecisse. At nulla alia patefactio extat, quae quidem a sanae mentis homine ferri possit, praeter istam ipsam, quae in sacris Literis continetur. Aliae enim omnes etiam ipsi sanae rationi repugnant.

30 Sibyllae cum apud gentiles fuerint, tamen de uno Deo, religione Hebraeorum et Christo sunt testatae, ut earum versus etiam vetustissimi patres contra gentiles citarunt. Quod si non fuisset verum, in recenti eorum memoria redarguissent eos gentiles, et extant adhuc illi earum versus.

31 Ipsa etiam oracula idolorum de Christo sunt testata, ut itidem patres memoriae prodidêre. Memorabilem prorsus historiam eius generis de magni Panis morte sub Tyberio Caesare Plutarchus in dialogo De interitu oraculorum, refert.

32 Veram esse hanc Religionem inde apparet, quod optimi quique, qui quidem vere ac ex animo sunt optimi, honestissimi ac iustissimi, ei assentiuntur: contra pessimi adversantur.

33 Quinetiam si aliqui pessimi nebulones ac etiam turpissima scorta ad eam convertantur, ita protinus immutantur non solum in externa vita, sed etiam in animo, voluntate ac consiliis, ut eos prorsus ab omnipotente quadam et optima sanctissimaque causa regi et instaurari appareat. Contra qui ei adversantur, etiamsi antea fuerunt tolerabiles, ita postea fiunt tum sanguinarii, tum impuri, ac etiam mendaces, aliisque sceleribus cooperti ac contaminati, ut eos appareat a pessima quadam causa et a pravo spiritu agitari.

34 Mors piorum, ut et prius dixi, non tantum tranquilla, sed etiam plena bona spe, fiducia ac invocatione Dei, et contraria adversariorum indicat hosce a malo, illos a bono genio agitari: atque ita veram esse hanc Religionem, confirmat.

35 Philo scripsit librum probans, id quod deterius est, semper insidiari potiori. Sic et Paulus dicit, eum qui ex carne est, insidiari ei qui est ex spiritu. Ipsa certe experientia omnium seculorum testatur, omnes homines sive Epicureos, sive religiosos aliarum religionum, veris Christianis insidiatos esse: quinetiam eos horribiliter et crudeliter esse persecutos. Contra veri Christiani nihil tale contra haereticos aut gentiles unquam sunt moliti.

36 Esse quosdam malos genios, et etiam bonos, illosque adversari bonis hominibus et omni honestati, experientia vel in ipsis obsessis docet. At de hisce utrisque et eorum natura ac operibus nulla prorsus scientia aliquid certi ac explicati habet, praeter solam Christianam doctrinam.

37 Quicunque huic doctrinae contradicunt, affectibus suis tantum sine ratione ulla obsequuntur: aut saltem non satis diiudicant aut exigunt rationem veritatis et falsitatis in hac et aliis Religionibus. Atque hinc omnis error oritur.

38 Cum religionem praescribere sit solius Dei, oportet eam doctrinam esse veram, quae Deum suum autorem profitetur. Solus enim Deus sua caelestia mysteria pernovit: solus etiam omnis veritatis, praesertim summae, fons est. At sola nostra hoc facit: reliquae ab hominibus inventae sunt, et ab hominibus inventas se esse non negant.

39 Omnia Ethnicorum sacrificia initio a Iudaica religione accepta, derivataque ac detorta sunt. Itaque cum haec sit, a qua reliquae originem duxerint, necesse est eam demum veram esse.

40 Excidium Hierosolym. tam clare longe ante a Christo praedictum, manifeste confirmatum ipsius Domini, tum etiam novi Testamenti veritatem et autoritatem, quod ante illud excidium conscriptum esse certum est.

41 Turcae et alii non negant neque negare possunt, Christum fuisse sanctum et divinum prophetam: quinetiam quandam divinitatem ei Alcoranus tribuit. At si sanctus propheta fuit, sancta profecto eius dicta et facta fuisse necesse est. In his enim consistit omnis sanctitas.

42 Christus Apostolis vaticinatus erat, se adfuturum illis et successum largiturum, ut propagaretur Evangelium, et ubique gentium radices ageret: sed fore etiam, ut ipsi graviter propter id affligerentur. Id postea perpetuus eventus ostendit. Habemus historiam 12 Apostolorum, et primitivae Ecclesiae per Apostolos erectae, per quos Evangelium in totum orbem sparsum fuit, quique omnes, praeter unum, Iohannem, supplicio sunt affecti. Eadem ratio et sequentium plurimorum doctorum fuit.

43 Mirabilis et potens verbi Dei per orbem propagatio, inprimis ea, quae per Apostolos facta est, confirmat nostram Religionem. Impossibile enim foret, teste ipsa ratione et omni rerum experientia, tam paucos et indoctos homines, tam brevi tempore, tot regiones, sola concione, absque ulla vi, absque ulla eloquentia, tot adversariis obsistentibus, ad fidem in Iesum convertere, absque divino auxilio, praesertim cum tam ridicula et absurda rationi humanae dixerint. Sola certe miracula hoc non potuerunt. Itaque necesse est, astipulante etiam ratione, Deum illis adfuisse et dedisse successum. Unde concludimus etiam, Christum vere esse Deum, ut qui et promiserit se adfuturum illis, et sic futurum esse ante praedixerit, et postea potenter effectum dederit. Sic enim statuimus, non posse illa fortuito absque divina providentia, quae regit omnia, evenisse.

44 Duos fines oportet esse omnis verae Religionis, videlicet gloriam Dei, et hominum salutem temporariam simul ac aeternam. At quae alia Religio est praeter hanc, quae hos duos fines sibi propositos habeat? Nulla, id quod in singulis demonstrari potest. Nulla est, quae ad hos fines vere vel contendat, vel deducat, praeter nostram.

45 Totius corporis huius doctrinae harmonia et cohaerentia (nam nullus fere fidei articulus intelligi potest, nisi omnes simul intelligas) demonstrat non esse figmentum aut inventum humani arbitrii, cui alii addere aliquid, alii rursus demere, vel pro libitu immutare potuissent: sed divinitus profectam esse. Nihil enim profecto est in ea pugnans, ut in humanis inventis semper fieri solet. Philosophia saltem inspiciatur, quot quaeso sunt in ea opiniones contrariae et diversae, vel diversorum, vel eorundem Philosophorum? Hîc nihil tale. Loquor autem de Religione, quae in sacris Literis traditur. Nam nemo negare potest, etiam inter Christianos varias sectas extitisse: quae non ex ipso sacro codice, sed ex hominum quorundam inscitia aut temeritate, malitiaque, et praesertim ex diabolica fraude originem habuerunt: quae ipsae tamen a tota Ecclesia damnatae, et verbo Dei valide confusae ac confutatae sunt. Optime vero perspicitur haec harmonia in eo, quod omnia praecepta ad hos duos fines tendunt, ad gloriam Dei, et hominum salutem: etiam humana ratione, si vera sanaque sit, quodammodo astipulante in plerisque articulis.

46 Summus est consensus veteris et novi Testamenti, unde non temere veritas totius Religionis colligitur: nam in aliis Religionibus omnibus contrarium apparet. Sicut enim novum veteri lumen affert, ita contra vetus novi origo et fundamentum est.

47 Aliae omnes Religiones nec sibi consentiunt, nec experientiae, nec ipsi etiam rationi. Contrarium manifeste in hac apparet, quae et sibiipsi consentit, et universali experientiae, et rationi humanae, ut postea ostendetur.

48 Nulla religio gentilis aut quaecunque tandem est, praeter hanc nostram, potest saltem verisimilibus argumentis demonstrari, quod vera et divina sit: certumque est, qui illis assentiuntur, tantum temeritate motos, vel exemplo maiorum, vel consuetudinis, vel totius gentis, aut aliqua superstitione dementatos illam sequi. At haec nostra etiam humanis argumentis demonstrari potest, quod vera et divina sit: qualia sunt pleraque haec ipsa argumenta.

49. Constantia martyrum, quorum tot myriades omnibus seculis passae sunt, non humanum, sed divinum opus est. Atqui profecto aliarum Religionum homines propter suam Religionem tot cruciatus passuri non essent, nec passi unquam sunt. Certe tanta constantia nostrorum martyrum gentibus omnibus miraculo admirationique fuit.

50 Sectatores nostrae Religionis, qui maxime et pii et synceri sunt, etiam ventura praedixerunt, ut nostra aetate Lutherus plurima vere praedixit. Oportet igitur a Deo omnia praesciente et agente regi.

51 Furor persequutorum huius Religionis, qui amota omni ratione, tanquam furibundi, absque iudiciis, contraque omnem humanitatem, crudelissimis suppliciis vexarunt Christianos, testatur illos a mala causa, hoc est, ab ipso satana regi et agitari. Non enim ille humanus furor est, ut manifeste ex immanissimis eorum factis cernitur.

52 Tristissimus exitus eorum, qui contra conscientiam vel abnegarunt agnitam huius Religionis veritatem, vel etiam persequuti sunt, satis indicat, divinam hanc esse et veram doctrinam, ut Spierae nostra aetate, ut Iuliani Apostatae, aliorumque multorum. Francisci Spierae, qui Evangelium Christi Venetiis abnegavit, horrendus casus in celeberrima Patavii urbe a plurimis spectatus, et plurimorum ac fide dignorum linguis et scriptis celebratus, aeternum monumentum est omnipotentiae Christi et veritatis Evangelii.

53 Quaecunque in Scriptura sunt, quae cum ratione pugnare videntur, possunt per communia et etiam rationi nota principia demonstrari, contrariaeque obiectiones refutari, ut etiam rationi verisimilia videantur. Sunt autem haec principia.