CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 412242 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/412242.

Nodus 412242 in documento flacius-m-clavis-2.xml


VETUS AC PERPETUA NORMA SIMUL ET PRAXIS, QUA ANTICHRISTUS REgnum, verbum, religionem, ac Ecclesiam Christi pessundedit ac conculcavit.

Quo autem eo minus dubitare possis, Antichristum eiusque spirituales, verbum viventis Dei aut sacras Literas opprimere ac conculcare, atque ita sese supra Deum ipsum, sicut Paulus olim praedixit, efferre: proponam tibi et aliam ipsorum praxin circa verbum Religionemque omnipotentis Dei, quae non paucis istis 17 aut 18 annis Tridentini conciliabuli, sed iam ferme mille annis duravit, foedissimeque per Ecclesiam Dei grassata est. Eam igitur tu diligenter cognosce ac contemplator. inde enim profecto facile perspicies, quam horrendum in modum ista abominationis desolatio Deum, eiusque verbum suis contumeliis afficiat, eiusque dilectissimi filii regnum (tanquam quidam vere Calydonius aper de silva) devastet et profanet, ac denique genus humanum seducat, et aeterno exitio perdat: contra autem suas impias blasphemias et tyrannidem provehat. promoveat et amplificet.

Papistae igitur longe, et innumeris plane modis conculcant verbum Religionemque viventis Dei, aut Scripturam sacram, quorum aliquos in sequentibus indiciis recensebo: tametsi nonnullos ex eis etiam supra attigerim: nam omnes nemo enumerare valet, etiamsi linguas centum oraque centum habeat, et insuper ferream vocem, ut poetae exclamare solent.

1 Aiunt enim esse ambiguam et obscuram, quam etiam summi doctores intelligere nequeant. Hinc liquido sequitur, frustra eam legi, et in ea sudari: et alium doctorem ac doctrinam clare loquentem audiendum esse.

2 Non omnia necessaria in ea comprehensa. Quare illa deficientia, aliunde nempe ab ipsis et eorum conciliabulis petenda esse. Discamus ergo Dei et verae Religionis cognitionem ex plenis institutionibus, relictis istis mutilis ac mancis sacrarum Literarum fragmentis.

3 Ecclesiam et concilium supra Scripturam esse: quare ei etiam magis esse credendum, ut et supra audivimus. Qua propter plane sepositis Testamentis Domini, Ecclesiam Rom. audivisse praestiterit.

4 Papam posse dispensare contra Apostolum et Evangelistam, et errare non posse, multum Canonistae inculcant. Quare sequitur necessario, solum illum summae potestatis aut autoritatis, et prorsus infallibilis fidei, aut veritatis doctorem esse audiendum, abiectis sacris Evangeliis.

5 Fac quod tibi bonum videtur: id mox erit probum, pium et Deo acceptum. Haec est usitatissima et probatissima regula, et veluti primum principium et fons Pontificiae religionis: sicut et omnium Ethnicorum ac idololatricarum religionum. Inde enim est apud eos tanta licentia et varietas ethelotrisciarum, aut electiciorum operum, cultuum, mediatorum et divorum. Quae ipsorum regula diligenter expendatur. Tollit enim funditus illud caeleste oraculum: Hunc audite.

6 Ex Scriptura omnes haereses oriri clamant: et haereticos maxime niti patrocinio Scripturarum. Unde necessario sequitur, omni studio vitandum esse librum, qui tantis malis occasionem praebeat.

7 Scripturam esse materiam litis, adversarii plenis buccis nunc blasphemant. Si materia et occasio litis est, non illa certe nos expediet ex dubiis, sed augebit tantum lites. Ergo prorsus a norma et luce iudicii Ecclesiae Religionisque amoveatur.

8 Spiritus sanctus revelat, et revelabit omnibus temporibus sanctissimis Praelatis, quae erunt necessaria: quia non recedet verbum a Propheta, nec lex a Sacerdotibus. Audiamus ergo ipsos, et negligamus Scripturam: quandoquidem tam potenter spiritu Dei reguntur.

9 Non omnia dogmata Religionis esse praescripta in Bibliis, sed innumera per manus tradita. Traditiones ergo audiendas esse. At illae plerunque ex diametro cum scripto verbo Dei pugnant.

10 Scriptura non debet esse norma iudicii propter causas supra auditas. Desinat ergo posthac vocari Canon.

11 Sola vetus versio, neglectis Graecis et Hebraeis fontibus audiatur, legatur, citetur, et tanquam prorsus irrefragibilis observetur, suppressis omnibus aliis versionibus: ut plurimae adversariorum constitutiones (praeter concilium) severissime praecipiunt. In qua una re quantum incommodi sit supra breviter ostendi.

12 Patres, concilia, traditiones, et perpetua consuetudo sit interpres Scripturae, et norma omnis iudicii et concilii: ut statuunt patres Tridentini.

13 Si vos (inquiunt illi) sic intelligitis Scripturam, nos aliter: quis erit iudex? Necessario nimirum Patres, concilia, perpetua consuetudo, et omnes Papistis recepti scriptores. Ne sit ergo posthac lucerna loci obscuri.

14 Praelati sedent super cathedram Mosis, et habentius condendi Canones sub poena peccati mortalis: et quicquid illi modo praeceperint, nos citra omnem dubitationem aut disquisitionem promptissime credamus et faciamus. Audiantur ergo illi, et Religionem ab eis fabricatam sequamur; quicquid dicat aut taceat Scriptura: quandoquidem tantum ius ferendi leges in Religione illi sacrosancti Praelati, non in Mosis cathedris sedentes habent.

15 Credatur, citra omnem dubitationem aut exceptionem, miraculis, apparitionibus et visionibus: Hoc sentiunt natura omnes homines, quod satis indicat experientia, et ille dives cum patre Abrahamo colloquens. Hoc est unum ex immotis principiis Theologiae pontificiae et gentilis. Quare neglecta Scriptura, Mose et Prophetis, audiamus cum fratribus epulonis, quid illi, qui ex inferno a divite epulone missi venerunt, dicant, aut nos de Deo, religione et vera salute doceant.

16 Non esse vertendam Scripturam in vulgares linguas, ne contaminetur et profanetur vulgaribus linguis: eademque de causa etiam in templis omnia Latine peragenda esse.

17 Non permittendum laicis, ut legant sacras Literas: sed audiant modo Pontifices et sacerdotes super suas cathedras sedentes, suo libitu quod eis bonum videtur docentes. Illis suas animas credant, cum eos videant tam bene proprias curare ac saginare.

18 Simplex carbonarii fides omnium optima est, ut scilicet tu credas implicite id, quod credit mater Ecclesia: id est, Papa et spirituales eius, etiamsi tu nescias quid illi credant: ac nec forte ipsimet maiori ex parte suam, aut ullam omnino fidem religionemve (si modo eorum vitae, ut certissimo indicio credendum est) norint aut credant.

19 Opus operatum tollit fidem; et omnino omnem scientiam in Sacramenti promissionibus et operibus, ac tota religione. Dicunt vero Papistae, valere Sacramenta et Missas etiam sine bono motu utentis: necesse necessariam veram fidem in percipiente, ad eorum efficaciam. Sic et suas preces ex sola battologia valere sentiunt. Sublata porro inde fide, etiam promissio, cui fides inniti debebat, mortua, aut certe muta est. Hoc principium pseudotheologiae tum in Papatu, tum et in Ethnicismo ac Iudaismo, omne studium scientiae Dei aut verbi eius extinxit. Ubi enim fides contemnitur, etiam scientia necessario negligitur.

20 Dubitandum esse contendunt, an Deus nos exaudierit, peccata nobis remiserit, nos acceperit, sitque nobis propitius aut non. Ergo frustra loquitur Deus in Scripturis ad peccatores. At ille ob hoc ipsum tam large et tam benigne per Christum offert gratuitam reconciliationem, ut ei credamus: imo etiam credere severissime praecipit. Ubi vero dubitatio pia utilisque est, ibi scientia est superflua, imo et noxia. Nam scientia et dubitatio sibi invicem contraria sunt, seque mutuo destruunt.

21 Si ex operibus venit salus, irrita est promissio seu Evangelion: atque ita omnis plenior cognitio est inutilis. Nam et sine ea salvari poterimus, et conditio nostrorum operum faciet nobis promissionem incertam: quippe cui nostra opera non satisfaciunt.

22 Iustitia fidei requirit studium et cognitionem verbi Dei, propria autem iustitia non perinde. Opponuntur enim iustitia operum, et illa de qua dicit Esaias, quod Meschias noticia sui iustificabit multos. Item de qua Christus inquit: Haec est vita aeterna, ut te Deum agnoscant, et quem misisti IESUM Christum.

23 Experientia ipsa testatur. Biblia extreme iacuisse et tacuisse in Papatu. Vix centesimus sacrificus, aut etiam millesimus Christianus scivit, esse aliquem librum divinitus Ecclesiaedatum, secundum quem omnes salvandi vivere aut credere debeant. Hodierna etiam die vix vigesimus aut trigesimus sacrificus in Papatu habet Biblia.

24 Licentia allegorizandi et typizandi summa fuit, et adhuc est in Papatu. Quod revera est non ipsas sacras Literas, sed sui capitis somnia et mythologias, plausibilesque cogitationes, poemata aut inventiones docere. Quae ratio docendi non sacrarum Literarum cognitionem, sed tantum ociosas cogitationes, aut etiam poetarum figmenta requirit.

25 Extrema audacia temere citandi Scripturas, nulla prorsus habita ratione contextus, aut veri sensus loci Scripturae, penitus regnavit in Papatu, et adhuc dominatur. Aliquando centum testimonia de una aliqua sententia effuderunt, et adhuc effundunt monachi memoriae ostentandae gratia, quae prorsus nihil ad rem fecerunt. Nec sane etiam ipsi eruditiores scriptores, curam recte, vere ac proprie citadi Scripturam habuerunt: ut etiam ex modernis Papistarum scriptis apparet.

26 Tot eorum scripta blasphema contra Scripturam subinde effunduntur, nec est qui eos coherceat. Unde liquido cerni potest, quam impie de ea sentiant.

27 Fingunt isti, Apostolos mutasse divinitus institutam formam baptizandi, administrasse sacram coenam tantum fractione panis: praecepisse item de sanguine et suffocato pro suo libitu: ergo et ipsis licere aliquid aliter, quam Scriptura praescripsit, aut Deus mandavit, agere, ordinare aut mandare ut necessarium, et moxidem, si eis videatur, tollere. Quis ergo in tanta licentia Scripturae usus esse potest?

28 Indocti ordinantur, et iam annis amplius 600 ordinati sunt nempe, tantum ad missationem et boatum: imo nec quicquam minus ab eis requiritur, quam ut docere verbum Dei possint. Episcopus eos ungens, radens et execrans, aut consecrans, dicit tantum: Do tibi potestatem offerendi pro vivis et pro mortuis. Quid ergo opus est illis Scriptura, aut illa omnino eruditione? Satis eis est, si utcumque legere ac demurmurare suam Missulam queant. Necesse vero est, in tanta ruditate ministrorum Scripturam iacere.

29 Rarissime conciones fiunt, et praesertim olim rarae factae sunt apud Papistas: quin et hodierna die multae sunt ac magnae civitates in Italia, et alibi in Papatu, quibus toto anno nullae audiuntur conciones, praeter quam in Quadragesima. Quis ergo usus Scripturae ibi, ubi de ea populus non docetur?

30 In scrinio pectoris sanctissimi sunt omnia iura: qui ea sequitur, non fit haereticus, nec exuritur. Contra, multi eorum qui sacram Scripturam scrutantur et sequuntur, pessime affliguntur. Abiectis ergo Bibliis, attendunt illi iis tantum, quae ex illo sacro scrinio profluunt, egeruntur ac descendunt.

31 Dilutio aut contaminatio Scripturae per Philosophiam horribiliter plurimumque fit in Papatu: ita ut Scriptura aut spiritus S. per os Aristotelis, vel potius ex corde animoque Aristotelis, non suo sono, mente ac sensu cogatur loqui. Quae pro phanatio Scripturae pernicio sissima plane est, et Scripturam funditus evertit.

32 Tam varii ordines sunt in Papatu, quibus propriae perfectionis, Religionis aut religio sitatis ac spiritualitatis titulum laudemque tribuunt: praeter istum unicum ac Christianum, quem pene pro profano habent, ac cum fastidio contemnunt. Illi vero habent suas novas regulas, ac veluti propria Biblia, in quibus summa eorum Religionis, aut potius superstitionis est, in quibus student, quas sequuntur et adorant, neglecta Scriptura.

33 Tam multa pro Christiana religione apud Pontificios urgentur ac servantur, de quibus prorsus nihil in Scriptura habetur. Quis ergo usus Scripturae? siquidem aliunde Christiana religio petitur, et sine omni modo ac fine cumulatur.

34 Innumerae plane omnis generis dispensationes quotidie Romae cuduntur et funduntur: impetrarique, si modo aes adsit, possunt. ut de edendo butyro, caseo, larido, et aliis omnis generis rebus, habentur integra examina aut chaos indulgentiarum in omnes casus, culpas aut defectus. Quid ergo necesse est ex Bibliis scrutari, quid Deus fieri velit aut nolit, quomodo nobis opem ferre statuerit: nosve eum colere, quaerere aut invocare, vel quomodo nos omnino salvari debeamus?

35 Ex manifestis praeceptis fecerunt consilia. Quid hoc aliud est, quam Scripturam et omnem Dei autoritatem abiicere? quando quidem ex severissimis viventis Dei mandatis ac dogmatibus tantum libera, nostraeque potestati subiecta consilia fiunt.

36 Tam innumerae dispensationes et perpetuae Bullae Paparum per orbem terrarum, ut infernales quidam papiliones, muscae aut vespae circumvolitant, venditantur et ostentantur, quibus conscientiae ac Religio regitur: et iam hoc, iam illud, tum erga plures simul integrasque civitates aut regiones, tum et erga singulos mandatur, prohibetur, docetur, exponitur, ligatur, coarctatur, gravatur, laxatur, concreditur aut indulgetur. Quare Scriptura nihil opus est: sufficient tales Bullae ad salutem et omnem pietatem.

37 Episcopi proximis annis sexcentis, aut eo amplius, non sunt concionati. Quid ergo illis opus fuit Scriptura? Eandem vero neglectionem concionum iam quoque retinent, et retinebunt. Ante annos 20 decretum est grandibus verbis in isto conciliabulo, ut concionentur. Quis autem illorum ab eo tempore coepit docere populum? Sic et in posterum stertent. Quis ergo usus erit Bibliorum? Iam amplius mille anni sunt, ex quo S. Gregorius Magnus Papa questus est, plurimos quidem esse sacrificos qui canant in templis, paucissimos vero qui doceant.

38 Extrema licentia quidvis vovendi, votorumque exactio plerumque irremissibilis regnat apud adversarios. Quare habet unusquisque Biblia in sua libidine, aut prurigine sibi nota religionesque pro arbitrio eligendi et vovendi. Alius currit ad Occidentem quaesitum salutem apud Compostelanos: alius ad Orientem, Hierosolymam: alius hoc, alius aliud vovet pro libitu, omnia sunt secundum istorum Biblia recta ac pia.

39 Si nunc (inquiunt a duersarii) Ecclesia sic intelligit Scripturam, et ordinat, credendum ei est: si mox aliter, itidem, ut supra Cusanum Cardinalem audivimus pro Maiestate decernentem, et saepius repetentem. Quid vero hoc tandem aliud est, quam Scripturam semel ac simul penitus abolere?

40 Christus (dicunt illi) non iussit scribere sacram Scripturam, aut verbum Dei. Quare cum sine eius iusu, hominum arbitrio, novum Testamentum conscriptum sit: quid de eo sentiendum sit, facile est statuere.

41 Ex Ecclesiae veritate, de doctrinae sinceritate: non contra, ex sinceritate doctrinae, aut ex sacris Literis, quae nequa quam sint certa nota Ecclesiae, statuendum esse contendunt.

42 Videantur Conciones et Postillae monachorum et sacrificorum, iam plurimis seculis habitae: reperietur in eis non Scripturae tractatio, non etiam sanae Philosophiae, sed ferme merae fabellae et nugae stulti eorum cerebri. Idem et posthac fiet, ubi regnabit Papatus. Quis ergo usus sacrosancti Testamenti Christi?

43 Ius Canonicum sibi rapuit totum regimen conscientiarum, Ecclesiae et Religionis. Quid ergo opus est Sacris codicibus?

44 Innumeri libelli in Papatu miserae multitudini obtruduntur, in quibus nec mica quidem Scripturae tractatur aut explicatur: ut sunt, Hortuli animae, Rosaria, Vitae et miracula Francisci, aut aliorum sanctulorum: Missalia, Breviaria, Officia, Exe quia, Benedictionaria, Agendae, innumerae Summae, Specula, Exempla sanctorum, infinita Sententiariorum volumina, et similia. Quare necessario Bibliae oblivisci coguntur, in tanta monasti carum nugarum copia.

45 Recte disserit in Colloquiis Erasmus, totam vitam Christianorum, praesertim in Papatu, in ceremoniis consistere. Quid igitur opus est Bibliis? Illae Ethnicae observatiunculae variarum ceremoniarum, totusque talis Christianismus, possunt etiam sine omni cognitione Dei ac eius verbi observari: ut olim apud Iudaeos, Ethnicos, et postea apud Papistas et Turcos factitatum est.

46 Ministri Ecclesiae in Papatu sunt plane obruti variis precationibus, boatibus, Missationibus, et aliis superstitionum ceremoniis. Quando ergo vacat eis studere, aut sacras Literas secundum praeceptum Domini scrutari? Quare etiamsi doctissimi initiarentur, tamen mox fierent indoctissimi.

47 Impurus caelibatus non fert Spiritum sanctum. In quibus autem ille non habitat, ii nec curant, nec etiam intelligunt Spiritum sanctum. Nam ea profecto carnali homini non sapit: et quo spiritu conscripta est, eodem vult legi.

48 Quot iam seculis iacent Theologicae lectiones in Cathedralibus templis et scholis Papistarum? In Italia clamosi et rixosi monachi, pro verbo Dei ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia?

49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad arbitrium gubernatorum, qui sese ad circumstantias applicare poterunt, reducetur.

50 Denique quis est nunc omnium Pontificiorum scriptorum, qui quidem sero in tuendum Papatum incumbunt, qui illustrare conetur, aut sit conatus, ipsum textum sacrarum Literarum, vel vertendo, vel Hebraismos explicando, vel alia aliqua tali ratione? Id quidem aliqui elaborant, ut aliqua primaria sacra scripta violentis interpretationibus ad suas impietates pertrahant: sed in explicando ipso sacrarum Literarum textu aut sermone, nemo plane occupatur. Unde liquido patet, quomodo sint erga verba Dei affecti.

51 Quam contemnant sacras Literas adversariorum doctores, etiam ex eo patet, quod non tantum non sunt studiosi linguarum, quae ad scrutationem sacrarum Literarum extreme necessariae sunt: sed etiam Reuchlino, Erasmo, Budaeo, Vini, et aliis instauratoribus linguarum atrocissime sese opposuerunt.

52 Papae et eius Pseudospiritualium contemptus sacrarum Literarum et syncerae Theologiae, etiam ex eo perspicue deprehenditur, quod non solum alios Christianos ob inscitiam sacrarum Literarum laudarunt, dictaruntque id esse Christianam simplicitatem: sed etiam illos ipsos Ecclesiae gubernatores ac lumina, Franciscum et alios: quem negant literatos monachos pro suis fraterculis aut sectatoribus coram Christo extremo iudicio agniturum, ut est in ipsorum libro Deformitatum aut Conformitatum.

53 Quantopere regno Antichristi sacrarum Literarum autoritas et eruditio aut institutio contemnatur, et olim contempta sit vel ex eo Christianus homo iudicium faciat, quod nemo scriptorum Pontificiorum in expositione capitum Christianae doctrinae diligenter ipsas primarias voces, quibus in earum materiarum fontibus, locis aut tractatibus Spiritus sanctus utitur, ex linguarum et ipsius sacrae Bibliae consuetudine, vero usu ac ingenio explicat. Exemplo sit eorum Dominicus de Soto, qui Epistolam ad Romanos prolixe explicans, omni studio debuisset sermonem eius, ac praesertim primarias voces (ut sunt, Peccatum, iustitia, iustificatio, gratia, imputatio, et imputativa iustitia) explicare, ut nostri scriptores faciunt: si quidem voluisset in praesentibus controversiis non suam sententiam in Paulum invehere, sed Pauli, aut potius Spiritus sancti doctrinam illustratam toti Ecclesiae, ut luceat coram hominibus, fideliter depromere, ac veluti in aureo quodam candelabro proponere. Verum ille nihil tale facit, sed tantum Sophistarum glossis Paulum obscurat.

Non ergo ille Pauli mentem detectis vocum involucris illustrat, sed potius nube erroris suarum violentarum glossarum faciem eius contegit, et veluti inducta ei quadam larua, longe alium quam est, videri haberique facit.

54 Quid, quaeso te Christiane frater, posset contumeliosius in sacrosanctum Dei verbum, atque adeo ipsum Deum viventem, dici, quam quod Colonienses Iebusitae in libro contra Monhemium ultra innumeras alias blasphemias etiam disertissime sacras Literas cereum nasum habere affirmant: sicut et prius nefarius ille Pighius eas vocavit plumbeam Lesbiae structurae regulam? Illud vero omnes omnium cacodaemonum blasphemias superat, quod in proximo colloquio Vuormaciensi ausi sunt Papistae non tantum dicere, sed etiam prolixe saepiusque asserere, Scripturam esse materiam litis. Itane infeliciter aut etiam fraudulenter nobis Deus regulam verbi sui veluti lucernam in tenebris accendit, ut ea non tollat, sed suppeditet ac offundat fidelibus tenebras, et litium materias subministret?

55 Summa, id agitur a satana et Antichristo, eiusque impiis ministris, ut Christiani plane Ethnicorum, aut etiam pecudum instar, prorsus nihil vere ac solide sciant de Deo, aut eius doctrina et Religione: nec possint dicere, D. Papa aut Episcope, cur hoc aut illud facis? sed credant illis, quicquid ipsi per sua mancipia in Ecclesiam evomere volent, sintque illis et ludibrio et quaestui, ut etiam antea in Papatu plane horribiliter factitatum est.

Hactenus, Christiane frater, legisti tum normam Religionis ac controversiarum, tum et vivam praxin: eamque tam veterem et perpetuam, quam etiam recentem: quibus Antichristus eiusque Tridentinum conciliabulum, in formanda Religione et Ecclesia, dirimendisque controversiis contra gloriam viventis Dei, et salutem humani generis grassantur. Unde tum autorem istius adversarii regni, nempe infernalem illum Leonem, veluti ex ungue (quod aiunt) agnoscere potes: tum etiam, quid tibi inde verae ac solidae pietatis aut salutis expectandum sit.

Praedictus est iam olim a Prophetis, Christo et Apostolis, adventus Antichristi. Nec quisquam vel ex nostris vel ex Papistis dubitat plurimum sua inter esse, tantum Dei et eius Ecclesiae hostem recte agnoscere. At quis tandem un quam haereticus seductorve surrexit, aut omnino exoriri potest, qui vel crassius, vel sceleratius, vel etiam diutius, vel denique perniciosius viventis Dei decreta ac verbum, Religionem ac Ecclesiam proculcare, perdere et pervertere possit: quam istam Babylonicam meretricem, cum suis amasiis, mancipiis ac satellitibus facere, ac longissimo iam tempore fecisse, cûm aliunde, tum etiam ex praecedentibus cognovisti?

Quare est quod in tanto furore istius adversarii filii Dei, caelesti patri summas gratias perpetuo indesinenterque agamus: qui istum principem tenebrarum, exutum forma ac specie angeli lucis, tam deformi ac horrendo aspectu et facie in publicum prodire voluit: ut non aliter per ista execranda blasphe miarum nomina, quibus ista Apocalyptica bestia plena est, omnibus semet agnoscendum fugiendumque exhibuerit, quam si corporea specie (ut pingi solet) confusus ex variis figuris ater, vasto ignivomoque rictu, ignitis fulgurantibusque oculis, incuruis unguibus, et praegrandibus cornibus, sese pavidis hominibus subito visendum obiecisset.

Quapropter inexcusabilis es, ô omnis homo, qui in tanta luce Evangelii, gratiae ac beneficiorum Christi, et in tam horrenda ac palpabili tot abominationum desolatione, Antichristum non agnoscis: non illum una cum suis conciliabulis et nefariis conatibus defugis, execraris, detestaris et anathematizas.

Quam multis modis concilium Tridentinum sit ab omni iure, pietate ac aequitate Ecclesiastici iudicii alienum: quam etiam non conveniat tot decretis ac promissis Caes. Maiest. et comitiorum totius Imperii: monstratum quidem hactenus a plurimis, et quidem etiam ab ipsis illustriss. Principibus ac statibus confessionis Augustanae, pluribus recusationibus ac protestationibus scriptis, oblatis, ac utraque lingua editis, quarum aliquot summaria argumenta etiam Sleidani Historiae passim inserta sunt: sed monstrabitur forte aliquando ope beneficioque filii Dei, Antichristum patefacientis, adhuc plenius et accuratius, quam meris fraudibus, malis dolis, violentia, tyrannide ac iniuriis contra omnes regulas praescriptaque omnis iuris ac aequitatis, in perniciem Ecclesiae ac veritatis instructus armatusque sit, et grassetur.

Caeterum, sive id factum fuerit, sive non: haec profecto ipsa, quae hactenus de ista sacrilega Tridentina turba et nefario conatu exposuimus, satis et plus satis gravissimarum causarum continent, quae liquidissime et quasi palpabiliter monstrant, istud blasphemum conciliabulum ex patre diabolo esse, ab eoque regi ac gubernari, et in extremam contumeliam Dei, verae Religionis interitum, ac aeternum infinitarum animarum exitium (tacemus enim huius vitae ingentia damna, iram Dei ac poenas) comparatum, ordinatum ac directum esse.

Volunt illi sibi ius ac fas esse, reque ac opere ipso id sibi audacter usurpant, de eodem dogmate ac capite sententiave Religionis, modo sic, modo aliter, pro suo arbitratu statuere. Volunt non solum sine Scriptura, sed etiam supra et contra Scripturam, de longe gravissimis rebus ac controversiis Religionis decernere. Et denique blasphemant, per os sui legati ac praesidentis Cardinalis Hosii, Caligae aut Caligulae, hisce verbis, sacram Scripturam esse creaturam, esse egenum elementum: vanum esse laborem qui ei impendatur, non oportere Christianum hominem ei addictum esse: quin etiam tandem iubendam esse tacere, et audiendas spirituales cordis nostri revelationes: sicut et singulare organon satanae Stenckfeldius, impuro ore verbum viventis Dei allatrat et lacerat.

Dominus Iesus, qui ad hoc ipsum caelitus a suo ac nostro benignissimo patre missus est, ut opera diaboli destruat, eiusque caput sub pedibus nostris conterat: quique secundum Pauli prophetiam, suum istum summum hostem et satanae primogenitum, Antichristum Romanum, spiritu oris sui conficiet, et praesentia sua abolebit: pergat eum porro, ut praeclarissime coepit, orbi terrarum patefacere, conficere ac destruere, et pusillum gregem suum contra eum potenter defendere, ad gloriam nominis sui, et Ecclesiae utilitatem, infinitarumque animarum salutem. Amen.