CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 411921 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/411921.

Nodus 411921 in documento flacius-m-clavis-2.xml


ECCLESIAE POTESTAS CIRCA DISPENSATIOnem Sacramenti Eucharistiae. Cap. 2.

Praeterea declarat synodus, hanc potestatem perpetuo in Ecclesia fuisse, ut in Sacramentorum dispensatione, salva illorum substantia, ea statueret vel mutaret, quae suscipientium utilitati, seu ipsorum sacramentorum venerationi, pro rerum, temporum et locorum varietate magis expedire iudicaret. Id autem Apostolus non obscure visus est innuisse, cum ait 1 Cor. 4: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Atque ipsum quidem hac potestate usum esse satis constat, cum in multis aliis, tum et in hoc ipso sacramento, cum ordinatis nonnullis circa eius usum, Caetera (inquit 1 Cor. 11. ) cum venero, disponam.

Contra vero haec sola potestas perpetuo Ecclesiae in sacramentis, verbo ac ordinationibus Christi fuit, Audi filia, et inclina aurem tuam. Qui salverit unum de mandatis hisce minimis, minimus vocabitur in regno caelorum. Et, Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt. Et, Vos dico amicos meos, si feceritis quaecunque ego praecipio vobis. Ipsemet viventis Dei filius testatur ac protestatur, se non habere ius mutandi vel minimum quid, in iis quae doceat, ac Ecclesiae suae tradat, (nedum ut illud Ecclesiae tradiderit) inquiens: Ego ex meipso non sum loquutus, sed qui misit me pater, ipse mandatum mihi dedit, quid dicam, et quid loquar: et scio, quod mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi pater, sic loquor.

Audet Babylonica Thais, in suo venenato Iure clamare, sibi quidem docendi et imperandi munus traditum esse, aliis vero tantum obediendi necessitatem incumbere. At haec ipsa regula est in populo Dei immota et caelitus sancita: ut solus Deus sit unicus Religionis magister aut praeceptor, solus ille praescribat, ordinet ac doceat id quod ipsi videtur: totum vero genus humanum tantum audiat, credat et obediat, Hunc hunc audite. Et, Audi filia, et inclina aurem tuam. Solius Dei est, in Religione ordinare ac decernere: Ecclesiae vero, totique generi humano, sola discendi et obediendi necessitas restat.

Dicunt illi, Servata sacramenti substantia. Praeclare autem ista mutilatio servat substantiam sacramenti, ut isti impostores in speciem iactant, ut miseros Christi pusillos decipiant. An enim non sunt duae primariae partes substantiae sacramentorum, nempe Elementum et Verbum? quorum utrunque mutilant, ut nec ipsi quidem negant. Nam et calicem aut vinum ex hoc sacrosancto filii Dei testamento subtrahunt: et totum verbum ad eam speciem pertinens auferunt, nempe, Et accepto poculo gratiis actis dedit illis dicens, Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. et quae alia Paulus adiungit.

Sic porro foede abrepto verbo et promissione filii Dei, de dando sanguine, unde tandem certo constabit, dari communicantibus sanguinem? Neque enim frustra filius Dei de altera tantum parte elementi, seu de solo pane dixit, Hoc est corpus: et de solo vino, Hic est sanguis. Sacramenta Dei non ex Physicis concomitantiis, sed ex solo verbo ac institutione Dei dependent, suamque essentiam sortiuntur. Sublato vero verbo, mandato et institutione Dei, sacramenta plane desinunt esse.

Sic ergo sacrilege cum substantiales huius sacrosancti sacramenti partes, nempe tum elementum tum et verbum, mutilent et truncent, quomodo et vere docere possunt se servare integram substantiam? Verum istam longe desperatissimam coniuratorum Antichristi audaciam nihil pudet, manifeste contra palpabilem veritatem quidvis pronunciare et blaterare. Vae illi, qui se tam crassa impostura decipi patiatur.

Dicunt sibi licere ea corrigere ac statuere in hoc sacramento, quae vel hominum saluti, vel huius sacramenti dignitati conveniant.

O'sacrilegam audaciam. Num ergo Tridentina cohors melius novit aut instituere potest, quid vel saluti hominum, vel dignitati sacramentorum conveniat: quam ipsemet caelestis magister, et unica via, veritas et vita, vel etiam, eius caelestis pater, cuius praescriptum filius, ut supra audivimus, exactissime secutus est?

Dicunt illi, pro varietate temporum, hominum ac locorum. Num ergo Christiana religio adeo incerta et in constans est, ut pro tempore, locis ac hominibus variet? Hoc vero Turcae de suo Alcorano, et Iudaei de suo Thalmud dicere non ausint.

Sed audi, Christiane frater, bellas praedicationes, quibus hanc suam Babylonicam turrim, quidvis in Sacramentis et Religione mutandi, confirmant et constabiliunt θεόμαχοι isti Gigantes. Apostolus (inquiunt) vocavit se dispensatorem mysteriorum Dei, 1 Cor. 4. Ubi putant illi vocem dispensationis more Aulae ac Cancellariae Romanae aut etiam Canonistarum, intelligendam esse: ut cum illi dicunt, Papa habet potestatem dispensandi contra Apostolum, Evangelistam, et totum vetus Testamentum, id est, pro libitu statuendi et decernendi. De quibus ipsis dispensationibus recte sui proprii Canonistae pronunciant, quod sint potius dissipationes, quam dispensationes.

Nihil tale un quam Paulus egit, dixit, aut somniavit: sed affirmat, se tantum esse ministrum et oeconomum, et in oeconomo id vel maxime requiri, ut sit fidelis, id est res heri sui non pro suo arbitrio, more illius infidelis servi familiae praepositi, sed pro severo ipsius domini praescripto distribuat. Id ille se tantum tradidisse Corinthiis affirmat ac protestatur, quod a Domino acceperit: ideoque eius institutionem, quae sola sit audienda, ad verbum recitat. Toties item inculcat, doctrinam quam docet, non esse commentum: non etiam ab aliis hominibus accepisse, sed a Christo ipso. Quoties etiam in rebus non magnis destruitur expresso Dei mandato, idipsum mox confitetur, ne quis temere sua dicta aut dictata, ubi caret verbo Dei, pro divinis accipiat. Quare clare negat, se mandare, sed tantum consilium dare: et addit, se nulli necessitatem imponere, aut laqueum iniicere velle.

An'non est, Christiane lector, praeclara haec Scripturae tractatio, et firma probatio, quod sanctissimo Antichristo, eiusque coniuratis bicornibus, dispensatio in Sacramentis viventis Dei libera sit, ut pro temporum, hominum ac locorum statu, id est, pro suo habitu, hodie sic, cras aliter, explenitudine potestatis, et scrinio pectoris sui (ubi sunt omnes iniuriae, iura volebam dicere) libere dispenset? Nunc et alteram Scripturae citationem, perinde Curtisanice tractatam, audiamus.

Dicunt Paulum esse usum potestate statuendi ac dispensandi in Sacramentis, prout ei visum sit expedire. Item aiunt, Ordinatis nonnullis: quasi Paulus ea quae docet 1 Corinth. 10. et 11. de Sacramento, ordinaverit, et non potius tantum Christi ordinationem recitaverit.

Sed arguit in faciem eos mendacii apertissimus Pauli textus, eo ipso loco quem citant. Testatur enim diserte Apostolus, se idipsum accepisse a Domino, quod Corinthiis tradiderit: non adiecisse, non diminuisse, non etiam mutare quicquam. Quid ergo ille ibi Romanistarum more dispensavit, aut dissipavit?

Quod autem dicit, Caetera, cum veniam, ordinabo: intelligit non de ipsa institutione huius Sacramenti, quam illis iam plene tradiderat, sed de externis ceremoniis, et accidentariis cirumstantiis, ut est tempus et modus conveniendi, sese invicem in celebranda coena expectandi, modeste ac parce proposita sumendi, certo ac decoro modo sese in templis gerendi, ut mulier sit capite tecto, vir aperto, certa ratio concionandi, et quae similia, per sese quidem adiaphora sunt, nec prohibita, nec mandata, sed tamen ad decorum, ordinem et aedificationem facientia, ut postea dicetur.

En hîc cernis, pie Lector, quam fideliter et sancte Curtisani Romani et mancipia Papae soleant tractare sacras Literas, aut verbum viventis Dei, et inde Religionis controversias dirimere. Eos igitur modo audias, si vis in vitam ingredi. Sequuntur eorum decreta.