CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 411447 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/411447.

Nodus 411447 in documento flacius-m-clavis-2.xml


IOAN. MARIAE VERRATI.

Editum est contra nostras Ecclesias, Anno Domini 1561. Ferrariae, scriptum cuiusdam monachi nomine Ioannis Mariae Verrati Carmelitae, ad praesentem pontificem, et de praesenti Synodo, in quo multa impia asserit: sed eo praecipue, plenoque cursu tendit, ut affirmet, Pontificem et Concilium esse supra sacram Scripturam: posse Concilium, quodcunque ei videatur, non tantum sine Scriptura, sed et supra Scripturam, imo denique contra Scripturam decernere. Posse quoque ea quae prius vere ac recte decreverit, iterum tollere, et contraria statuere: ut dubitare non possimus, qualem normam aut regulam papistae in ista Synodo sequantur. Amplioris autem certitudinis gratiam aliquot eius dicta ad verbum describam.

Humiliter confitemur, Ecclesiae authoritatem supra Evangelion esse. Siquidem Christus tradidit Ecclesiae suae potestatem definiendi, determinandi circa res contentiosas, vel in fide, sive in actionibus, et quicquid Ecclesia decrevisset, Christus se confirmaturum promisit.

Et mox: Synodus generalis universalem Ecclesiam repraesentans in suis determinationibus et sanctionibus, errare non potest: et quaecunque decreverit, Christus se velle approbare et confirmare promisit.

Item: Spiritus sanctus non permittit errare Concilium. Determinatio igitur Ecclesiae Evangelium appellatur, cui in omnibus est praestanda fides.

Ecclesiae est authenticare et confirmare Scripturas. Omnia quae in Evangeliis reperiuntur, firmissima esse tenemus. Firmitatem autem non habent, nisi per Ecclesiae determinationem. Omnia quae Synodus generalis sancivit et decrevit, ea habemus tanquam a Spiritu S. et eloquia Christi.

Si generale concilium posset errare, omnes articuli fidei possent esse erronei et falsi.

Generale concilium non potest circa fidem errare: ideo in omnibus ei est praestanda fides.

Ideo Lutherani nullum alium iudicem volunt praeter verbum Domini, id est sanctum Evangelium, non hominum traditiones: ac si nihil unquam potuisset et posset determinari apud Orthodoxos patres, nisi id quod expresse habetur in Evangelio. Idcirco contra eos diriguntur verba Christi, ac manifesta sacrarum Literarum decreta, necnon et generalia concilia Apostolorum et sanctorum Patrum in primitiva Ecclesia celebrata. Audiant igitur ea quae dixit Christus Apostolis suis: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit Spiritus ille paracletus, docebit vos omnem veritatem. Et quae sunt illa, quae docuit Spiritus sanctus, nisi ea quae statuerunt et decreverunt prius Patres in Synodis generalibus? Et primo de cessatione et abrogatione legalium, deque carnali circum cisione abolenda, et tantum spirituali servanda, et de multis aliis, de quibus nihil in Evangelio reperitur: imo oppositum habemus id quod Christus dicit: Non enim veni salvere legem, sed adimplere: Nihilominus, ut legimus in Act. Apost. cap. 15. etc.

Si igitur illud Apostolorum et discipulorum concilium universalem Ecclesiam repraesentabat, habuitque potestatem statuendi, aliqua esse necessaria pro illo tempore, et etiam facultatem mutandi ea, multaque alia statuit, quibus adhaerere tenemur, eaque negantes haeretici censemur: Ergo (nota bene) pari ratione quodlibet generale concilium in spiritu congregatum, universalem Ecclesiam repraesentat, et est supremum tribunal, (nota bene) eademque habet potestatem ad quodcunque decernendum, statuendum, definiendum: quod idem est Deus, idem Christus; idem spiritus, eadem fides, eadem Ecclesia, etc.

Sicut igitur tempore Apostolorum et aliorum sanctorum Patrum Ecclesia erat sancta et immaculata quae errare minime poterat, extra quam nullus poterat salvari: ita et nunc, praecipue quoad essentialia fidei. Et sicut Petrus apostolus constitutus fuit a Christo (ut statim videbimus) princeps Apostolorum, et caput ecclesiae militantis: ita et (nota) quilibet summus Pontifex gerens vicem ipsius, eandem habet authoritatem. Et quidem tunc temporis ecclesia universalis ipsam repraesentans, habet authoritatem et potestatem cognoscendi, statuendi, determinandi circa omnia, quae ad fidem et Christianam religionem sunt pertinentia, etiam sine Scripturarum authoritate, quae Spiritu sancto regitur: ita et nunc, Rem autem tam claram ab ecclesia definitam expressamque rursus ecclesia propria authoritate mutavit. Ecce potestas ecclesiae magna est supra Scripturam.

Alia etiam eiusdem verba sunt quam plurima, quae possumus adducere exempla, sed haec sufficiant, adiecta hac eius conclusione: Igitur authoritas (nota bene) ecclesiae seu sanctae synodi praeferenda est Scripturis. Quomodo ergo dicunt? Nolumus alium iudicem in concilio, praeter verbum Dei, quorsum tendunt haec verba?

En habes Christiane lector, ex authentico et ipsi Papae dedicato libro, qui de isto ipso Tridentino conciliabulo scriptus est, horrendas Papistarum blasphemias, quibus diserte asserunt suum conciliabulum, id est Papam cum suis mancipiis et adulatoribus supra divinitus inspiratam Scripturam, id est supra vocem filii Dei. et supra caelestis patris decreta posse statuere quodcumque ei videtur, sine Scriptura, supra Scripturam et denique contra Scripturam: idque in ea re aut controversia, ubi expresse oppositum in sacris Literis pronanciatur: posse etiam ea quae priores synodi recte et Christiane decreverunt, tollere, ac contrarium decernere: idque tanta firmitaete et authoritate, ut qui ei decreto non obediat, sit prorsus impius et blasphemus haereticus.