CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 410933 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/410933.

Nodus 410933 in documento flacius-m-clavis-2.xml


REGULAE DISPUTATIONIS.

Quo vero omnia meliori ordine ac modo, et ad inquisitionem veritatis utilius in ipsa disputatione agantur: volumus regulas quasdam disputationis simul proponere, tametsi supra aliquae earum iam recitatae sint. Cum enim omnis fructus ac utilitas synodi, nempe veritatis illustratio, et errorum condemnatio, ex ipsa disputatione potissimum dependeat: merito omnibus summo studio ac diligentia in id incumbendum est, ut illa scrutatio Scripturae ac inquisitio veritatis legitime, pie ac utiliter peragatur. In hunc igitur utilem conatum nos quoque nostrum symbolum propositis hisce regulis conferre voluimus. Ut vero alia omnia, sic et haec ipsa rectius monentium fratrum ac dominorum iudicio subiicimus.

1 Ante omnia in disputatione adsit adhibeaturque timor et invocatio Dei, utis nos suo spiritu deducat in omnem veritatem, represso spiritu mandacii et erroris. Nam et veritatis illustratio ac conservatio ac explosio omnium longe difficillima est, maximeque divina ope indigens, et timor Dei initium et caput sapientiae est. Deus enim adest timentibus se, suo Spiritu Sancto eos regens, et qui eum timent, serium studium veritatis habent, et in disputatione adhibent.

2 Praestetur omnino initio disputationis iuramentum calumniae. Quod si usquam in litibus adhiberi debet, hîc certe ante omnia, ubi res longe maximae aguntur, sicut ipsemet Dominus et Apostoli in asserenda vera doctrina saepe fecerunt. Ubi etiam iustius est eum in testem invocari, quam ubi de gloria religioneque ipsius agitur? Sic et Prophetae perpetuo eum in testem adhibent, dicentes: Sic dicit Dominus, et os Domini loquutum est.

3 Observetur etiam diligenter illa Platonica regula in Menone: πραότορον καὶ διαλεκτικώτορον ἀποκρίνεσθαι , ut mansuete ac quiete, et simul Dialectice aut certa methodo ac ratione disputetur. Nam et perturbationes affectuum et sententiarum confusiones, impediuntanimum, ne possit cernere verum.

4 Reiicimus tamen hîc illas Dialecticas astutias, fraudes et argutias, laqueos et tendiculas malitiose conquisitas, quibus olim Sophistae, et postea etiam Scholastici magis ad exercitium, aut etiam ingenii industriae ve ostentationem, quam ad veritatis inquisitionem aut illustrationem, vel ad Ecclesiae aedificationem sunt abusi: de quibus etiam Top. 8. Aristoteles praecipit, cum docet, quomodo sit occultandus scopus, aut mens nostra, quomodo adversarius incautus circumveniendus, et similia. Nam spiritus Domini, et ipsa caelestis veritas, nec vult nos furari victoriam, ut ille magnanimis heros olim dixerat: nec probat, ut magis industria actoris, aut socordia inscitiave errantis, victoria obtenta esse videatur, quam ipsius rei evidenti bonitate, et gladio verbi Domini invicto, omniaque penetrante acumine, ne et gloria Deo debita ad homines transferatur, et fides nostra (ut Paulus inquit) super persuasibilia humanae sapientiae verba, non super immotam ac invictam Dei veritatem fundata esse videatur.

5 Semper initio constituantur certae et categoricae propositiones proprio ac perspicuo sermone, de quibus disputandum est, idque exprioribus actis et scriptis, ut clare constet, tum de quo agatur, tum et quid ei adscribatur, seu tum subiectum, tum praedicatum. In quibus si quid adhuc obscuri erit, liceat alterutri parti petere explicationem, ne accidat, quod Paulus de seductis et seductoribus inquit: Non attendentes neque quid, neque de quo loquantur.

6 Conveniat etiam de vicinis propositionibus, de quibus non est lis, quo etiam inde aliquid adiumenti ad illustrationem veritatis, et decisionem litis peti queat, et praeterea ne a controversis ad non controversas ob vicinitatem fiat declinatio, ut solent qui malam causam habent, ab odiosiore scopo ad aliquid vicinum et plausibilius latenter confugere.

7 Conveniat et de aliquarum praecipuarum vocum significatione, quarum maior videtur fore in disputatione usus. Quod si etiam de aliquibus rerum ad propositam materiam pertinentium definitionibus Antagonistae recte pacisci possent, id quoque utile esset.

8 Servetur ante omnia praeceptum Paulinum, ut vitemus et fugiamus λογομαχίας, βεβήλους κενοφωνίας , et μωρὰς ἀπαιδεύτους καὶ ἀποράντους ζητήσεις : id est, verborum rixas, profanas vocum inanitates, stultas, indoctas et inexplicabiles quaestiones. Quibus malis artibus satan eiusque organa delectantur, et veritatem simplicesque involvunt, perturbant et illaqueant.

9 Non liceat ambigue, obscure, figurate aut generaliter loqui, sed quoad fieri potest proprie et apposite, ut et intelligere sese invicem disputatores, et alter alterum in certo sensu retinere possit.

10 Sermo intelligatur, ut bonus ac intelligens vir communiter eum accipiat, in tali rerum statu, et talibus circumstantiis recte expensis.

11 Liceat disputantibus sua dicta explicare, si non recte accipiantur, ita tamen, ut ne saepius sensum varient, sed in uno aliquo certo constanter persistant, ne totum colloquium incertum fluctuet.

12 Omni diligentia caveantur digressiones, praesertim prolixiores, ad quascunque demum materias, etiamsi sint prorsus negotio vicinae, modo non sint ad examinandam veritatem propositarum sententiarum extreme necessaria.

13 Ideo non liceat etiam alteri parti ad alterius digressionem prolixius et plenius respondere, sed hoc solum sufficiat, ostendisse perspicue adversarium extra septa digressum esse, et aliena a scopo ac praesenti argumento aut sententia, quae nonc examinanda est, attulisse.

14 Quinetiam non admittantur explicationes aut tractationes earum ipsarum rerum de quibus agitur, nisi ubi prorsus necesse est, et tantum eatenus, quatenus ad praesens negotium necesse est. Non enim hîc institutio, sed disputatio est. Non igitur tota materia explicanda est, sed tantum certae sententiae, an verae aut falsae sint, examinandae.

15 Non proponantur semel ultra unum, ad summum duo argumenta, aut etiam testimonia Scripturae, ut supra dictum est, ne copia ipsa diiudicationem et explicationem impediat.

16 Repetat respondens argumentum brevissime, uti moris est, quo appareat, an recte aut perperam adversarii sententiam acceperit: et quo clarius appareat, an ipse quoque apposite ad rem respondere, aut sciens vel insciens a scopo aberret, et ad aliquid aliud digrediatur.

17 Nullo modo liceat a proposito argumento ante eius finem, multo minus a proposito themate discedere ad alia, ulla occasione aut praetextu.

18 Omni studio in tota argumentatione tendatur ad certas et firmas aliquas conclusiones, ne temere ac diu sudemus, et clamemus, nihil certi concludentes aut decernentes, fiatque iuxta illud Paulinum: Semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes.

19 Non liceat alteri alterum interrogare, nisi de rebus ad praesentem controversiam extreme necessariis: nec sint interrogationes captiosae aut Sophisticae, eoque liceat respondenti mox responsum explicare, si adversarius eo aliorsum aut in alio sensu abuti vellet, quam respondentis mens sententiaque fuit.

20 Liceat etiam interrogato, si quaestionem aut non satis intelligit, aut ambiguam captiosamque esse putat, ante certam et categoricam responsionem, expositionem eius petere ab interrogante, vel ipsi eam exponere, quonammodo ipse eam intelligat: et porro quaerere, an is sensus aut mens quaestionis aut interrogantis sit, aut alius.

21 Interrogatus de re aut sententia ad praesentem controversiam pertinente ac necessaria, teneatur omnino clare et apposite respondere, quid sentiat, affirmet aut neget, aut disputationes sese invicem et auditores ac iudices utrunque intelligant: ne occultando alteruter perpetuo ludificetur alterum, et semper elabatur veluti lubrica anguilla, aut sepia suo atramento piscatorem Iudificans.

22 Cogatur respondens recta ad propositum argumentum sine omnibus ambagibus aut circuitionibus respondere, et ut fiant solutiones aut responsiones appositae ad argumentum, ita ut qui negat argumentum, teneatur monstrare ubi sit vitium, expresse membrum aut partem argumenti eiusque falsitatem indicando.

23 Actoris quidem est et sit probare: sed negans diserte indicet, quam sententiam neget aut probari flagitet: tametsi et is qui aliquam receptam sententiam negat, teneatur suae negationis firmas causas indicare. Huc accedit, quod in Sacra doctrina non minus ad negativas quam affirmativas sententias instructi sumus.

24 Absit hinc omnis acerbitas animi et linguae, omittantur suggillationes, subsannationes, maledicta, convitia et similia, etiamsi vere in alterum dicerentur: et servetur potius illud Aristophanicum: ἔλεγχε ἐλέγχου λοιδορεῖσθαι δὲ οὐ πρέπει .

25 Concedatur utrique parti satis temporis, ita ut etiam spacium cogitandi et inquirendirem diligentius ei sumere liceat. Concedatur et libris et aliis humanae imbecillitatis praesidiis uti: quin et scriptum argumentum ab adversario petere, ne quisquam brevitate temporis et Antagonistae industria suave tarditate obrutum victumque queri possit.

26 Sint vices iustae loquendi, ne alter totum tempus occupet, aut (sicut Cicero dicit) tanquam si in suam possessionem intrasset, solus ibi regnet: sed et alteri tantundem spacium dicendi concedat.

27 In argumentis et solutionibus sint res ac probationes. Theologicae, forma Dialectica, sermo communis, usitatus, notus et perspicuus, praesertim autem materiae, de qua agitur, conveniens.

28 Longe autem firmiora argumenta sunt, quae in sacris Literis suas affirmativas aut negativas sententias expresse habent, quam quae ratiocinatione quadam ac consequentia inde deducuntur.

Quia facilius hîc ratiocinationes, quam in humanis rebus ac scientiis fallunt, ut saepe ibi mala connexio lateat, ubi firmissima in specie esse videbatur. Articuli doctrinae Christianae sunt sententiae divinitus revelatae, contra et supra captum humanae rationis. Ideo illis praecipue ac solis quidem nitendum est: nec contra eas valent ullae argumentationes, non solum ex Philosophia, sed ne quidem ex Scriptura aut certo verbo Dei deductae. Neque enim hîc locum semper habet principium hoc dialecticum, quod ex veris non sequantur nisi vera, etiam in bona consequentia: ut non sequitur: Deus est persona, et homo est persona: Christus est Deus et homo: Ergo duae sunt personae in Christo. Item: Deus factus est homo: Ergo divina natura mutata est in humanam, vel econtra. Si panis ipse est corpus Christi, necesse est fieri transubstantiationem, ut cum aqua transubstantiata aut mutata est in vinum.

Res certe ipsa ostendit, praesertim in haereticorum scriptis, quod ex sacris Literis multa humana mens ratiocinando absurda, optima (ut sibi videtur) ratiocinatione deducere possit, ubi eam sese reprimere, et captivam verbo viventis Dei aliquid clare affirmantis aut negantis dedere necesse est: ut ratiocinationes ex verbo Dei deductas, nisi valde perspicuae ac luculentae sint, vix vere verbum Dei appellaveris.

29 In Religionis igitur fidei ve controversiis, quae habent suum fundamentum, aut fontem in sacris Literis, tantum ex libris Authenticis, Propheticis et Apostolicis argumenta proferantur.

30 Post factam conclusionem cuiusvis argumenti maioris momenti, exhibeat utraque pars scripto suum argumentum, eiusque confirmationes aut etiam solutiones, ut certius videri ac percipi sententia possit: de quo et supra dictum est. Annotent et notarii omnia summa diligentia ac fide.

31 Nec tantum is, qui affert argumentum, sed et qui salvit, teneatur suam sententiam aut solutionem ex verbo Dei confirmare: praesertim si sit negotii distinctio aut instantia aliqua. Nam si terminorum propositionumque cohaerentia reprehendatur, ea ex praeceptionibus Dialectices potius confutanda est.

32 Exulet autem hîc τὸ αὐτὸς ἔφα , abigatur Philosophia, aut omnino caeca aut potius stulta ratio, sicut Lutherus, piae memoriae, solitus est de ea lepide dicere: Taceat mulier in Ecclesia: praesertim ubi veritas sententiarum ad Lydium lapidem erit accurate exploranda, probanda aut confutanda. Nam in aliquibus explicationibus aliquando minus periculose adhibetur.

33 Verborum ornatus et figurarum splendor, et totius styli polities ac fulgor, ipsa denique pronunciatio ac gestus, qua nihil est inanius ac levius, adeo multum in hac corrupta natura possunt, ut soli pronunciatione Demosthenes summus Oratorum non inmmerito primas, secundas ac tertias partes tribuerit. Hisce armis, sicut et aliis naturae et ingenii dotibus, plerunque sunt instructiores seductores, quam synceri doctores. Sicut et Paulus facundia adversariorum gravatus, diserte fatetur, se imperitum sermonis esse, etiam si res ipsas multo rectius et intellexerit, et syncerius proposuerit, quam illi disertissimi seductores. Sicut Rom.. 16, eis tribuit mirificam gratiam in docendo χρηστολογίας καὶ εὐλογίας , id est, ut Lutherus vertit, Suesse und prechtige wort, quibus corda simplicium decipiant.

Quare videant iterum atque iterum, tum defensores veritatis, tum et iudices, ut in solam rerum veritatem, bonitatem ac soliditatem, et verbi Dei lucernam ipsis in obscuro loco ac rebus fidelissime praelucentem, omni studio curaque intenti sint, non solum neglectis, sed etiam suspectis habitis omnibus illis ornamentis aut etiam nugamentis et imposturis humanae solertiae, industriae, facundiae, gratiae, et authoritatis, aut etiam dignitatis in agendo.

34 D. Georgius Nazianzenus, cum multa alia praeclare dicit contra Sophisticas tentationes, tum et illud, Non id agendum esse, ut versatili vehementique lingua nobiliora aut probabiliora dicta splendide exaggeremus: sed ut in rerum veritate exploranda sedulo solerterque elaboremus ac desudemus.

35 Idem etiam prolixius istam Sophisticam ostentatricemque Theologiam et disputandi rationem, magis praestigiatorum more ad applausum vulgi conciliandum et imperitiores fascinandos, quam veritatem illustrandam aut errores refutandos comparatam, insectatur: cuius verba (quoniam hoc quoque tempore ista pestis grassatur) adscribemus: Cur captionibus quasi aranearum telis infirmiores simplicioresque illaqueas? Idque vis videri facinus plane scitum et grande? Cur contra fidem excitas crabrones? Cur Dialecticorum observationes adversus nos pueriliter adeo effutis, non aliter ac fabulae olim contra Deum produxêre Gigantes? Cur novam Theologiae officinam aedificas, ac in eam homines, ut quisque leviss. est, et viri vocabulo indignus, evocas, veluti sordes in unam quandam sentinam converrens? Nec hoc contentus, eos iam ante effeminatos tuis adulationibus effeminatiores reddis: interim astute moliens, ur eorum stulticia tibi in lucrum cedat? Quod si et his contradicis, et nequaquam tibi utalia sequaris, persuaderi potest, sed linguam tuam regnare modis omnibus oportet: tum potius omissa Theologia poeticas fabulas, Pythagoricos numeros, et Platonicas ideas tractes, in iisque tuam magniloquentiam ostentes et vendites, etc.

36 Etsi autem rectissime Paulus praecipiat, ut haereticos homines post unam et alteram admonitionem devitemus, ad Titum 3. Rom. 16. quia et αὐτοκατάκριτοι sint, ut nolint resipiscere, et subversi aut attoniti (ut idem dicit) ut non vere intelligant quicquam eorum, quae eis proponuntur: et denique, quia eorum sermo ut cancer serpit per conversationem in alios: tamen non iam propter ipsos, sed propter alios disputandum omnino cum eis est, ut ne lucem ac confessionem defugisse videantur, et ut omnis cupidi veritatis videant, quam nullis verbi Dei fundamentis nitantur, sicque eis in faciem resistendo coram omnibus os eorum improbum obstruatur.

37 Possent et alia plurima specialiora praecepta de ratione huius disputationis conscribi, quae partim ex Grammatica et natura sermonis sacrarum Literarum, partim ex Dialectica et tota ratione disserendi, partim denique et ex Theologia, seu ipsarum rerum natura cognitioneque rectius petentur. Nunc enim tantum generalia quaedam nimisque pervulgata praecepta adscribere voluimus.

38 Denique quia plerunque et nunc etiam Ecclesiasticae disputationes ad eum finem culpa errantium tendunt, ut licet adversarii nec sua probare, nec nostra refutare queant, imo nec in lucem quidem legitimae cognitionis prodire ausint: tamen non desinant contra nos et veritatem furere, sicut et Domino salvatori ipsi accidit, qui ad suos adversarios inquit: Si interrogavero vos, non respondebitis mihi. Sin dixero vobis, non dimittetis me. Id est, Sive a vobis postulavero ut probetis vestra, non praestabitis id male vobis conscii: sive ego mea probavero, tamen non absolvetis me. Ideo paremus nos ad confessionem, patientiam et ad constantiam in cruce, certo scientes, restare adhuc iustum iudicem ac iudicium, ubi veritas eiusque confessores gloriosam victoriam, contra satanam, errores ac seductores feliciter obtinebunt, eaque in aeternum perfruentur.

Sed obiiciet hîc aliquis, ut maxime de omnibus aliis conditionibus conveniat, tamen de iudicibus non conventurum. Nam nec nos laturos esse eos, quos lapsos fuisse dicamus, nec illos vicissim laturos esse nos tanquam suos adversarios.

Respondemus: Dictum supra est, non homines ullos, sed ipsum Dei verbum, aut etiam dilectum Patris caelestis Filium in tantis rebus ac controversiis nostrum iudicem esse oportere. Ut igitur maxime talis aliqua difficultas nobis sese obiiciat, tamen, si modo de aliis regulis Synodi, et praesertim, ut placide, ordine, ac ex oraculis Dei, neglecta omni humana potentia, sapientia et prosopolepsia disputetur, convenire queat, et in electione iudicum iustus delectus habeatur, Synodoque pii principes intersint, vel etiam praesint: non desperamus nos, Domino iuvante, verbo Dei et evidenti veritate ita errores et seductores in angustias conclusuros, coniuncturos et confutaturos, ut omnes cupidi veritatis cernere possint, quid verum aut falsum sit, quis iustam iniustam ve causam tueatur.

Spiritus Domini est, qui arguit et redarguit mundum de peccatis, pravis iudiciis ac erroribus: et Scriptura, teste Spiritus Sanctus est ad confutandum et corrigendum utilis. Sicut plurimum hactenus contra Papistas disputavimus, et probavimus verbum Dei omnium controversiarum iudicem regulamque esse debere. Conveniamus igitur modo in nomine Domini, et recta ratione placide ac Christiane ex norma Dei conferamus, mox profecto, Deo benedicente, apparebit Principibus et omnibus veri cupidis, quidnam verum aut falsum, pium aut impium sit.

Proposita assertaque vera norma cognoscendae veritatis, quae est sola sacra Scriptura, additoque modo ac forma disputationis: nunc forte operaeprecium erit cognoscere blasphemias adversariorum, quibus Scripturae perpendiculum abiiciunt, et hominum commenta pro regula veritatis assumunt: quo istam extremam perversitatem omniumque errorum fontem fugere ac detestari discamus, tantoque ardentius Scripturam scrutemur, eamque nobis in obscuro praelucentem sequamur. Iam igitur ipsam eorum normam religionis cognoscamus.